Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cujus operationem aggressi fuimus. Hinc necessario jam praemisso apparatu, fasciola obligare singulatim incipiet omnes digitos manus, quae An eurysmate affecto brachio respondet; longiori deinde, latioreque fascia manum revinciet, brachiumque, prius linteis aut spiritu vini, aut posca madentibus coopertum, eandemque fasciam usque ad flexionem cubiti semper aequaliter circumducet, atque constringet; eaque deinceps ministro tradita, compressionem continuabit , atque vincturam , usque ad axillam, remoto prius torculari, sicut me insutoris Iuvenis observatione jam praestitisse adnotavi; sed cum quodam tamen discrimine. Hic enim pulvilli esse debent aliquanto duriores, ac medicamento adstringente madidi, ut ovi album ine, vel cum aceto, Vel cum vini spiritu, Vel cum vino rubro austero, similibusque agitato, quo pariter usus feliciter fuit Bernardinus Genga, arctiorque, & magis comprimens vinctura facienda est. Pro longitudinali pulvillo supra vasorum funiculum , & secundum humerum collocando, rotundum adhibuit Genga frustulum ligni, digitum crassum,

linteoque obvolutum , ut vasorum funiculo comprimendo accommodari facilius posset. Absoluta vero jam ad axillam vinctura, ut melius Genga eamdem constabiliret, super totum apparatum latam aliam transmisit, longamque fasciam , quam ex opposito, ab axilla videlicet ad manus articulum , circumduxit. Brachium is quidem ad obtusum angulum posuit, sed hic fortasse erat situs, qui ei potissimum Conveniret, quoniam feliciter exanimi sententia cessit curatio. Si enim arteriae vulnus rectum, nec positum oblique fuisset, idem probabiliter contigisset effectus , quem observavimus in nuper relatis duobus insuetis Aneurysmatibus , ut scilicet cutis in cubiti sexu crassa , mollis , cedensque coalesceret, at non arteria. Ad haec, his in die desuper revincto brachio affundetur aut posca, aut aliud ejusmodi defensivum, quo stabilis nimirum, firmusque in sua sede apparatus omnis consistat, repetendo prout opus fuerit, sanguinis emissiones, quae vel die ipso vincturae, si haec in primis aliquanto arctior extiterit, incipiendae sunt. Minime vero apparatus renovari debebit, nisi duodecim, aut tredecim elapsis diebus. Et licet vulnus jam sanitati perfecte restitutum esse videatur, proderit tamen apparatum eum dem instaurare ad alios octo , vel decem dies, ut arteriae recens con glutinatio tutior reddatur, atque constantior. Brachium denique ei

lati fasciae, quae a venae sectione adhiberi solet, quaeque nutum

252쪽

omnino incommoditatem parit, spatio aliarum aliquot hebdomadum commendando, poterit Patiens sua tandem pristina libertate donari.

JuvΕΝIs septem , & triginta annos natus, laxa , languidaque fibrarum compage praeditus, quum ad liquefaciendum, tundendumque stannum a teneris annis animum adjunxisset, saepe, ut artis munus ferebat, in ossicina, saepe etiam in subterraneis locis diu multumque commorari consuevit. Νullum praeterea Venereis Voluptatibus modum , nullumque ordinem adhibens, americanam luem adhuc adolescens sibi acquisivit. Frequenter item , sine ullo temporum delectu. aves retibus Venari solitus est. Ab hinc annis pluribus expositus etiam doloribus fuit, quos ipse podagricos appellabat. Kalendis demum ΝοVembris, anno I7 a , dum pondus ingens attolleret , dextero pede prolapsus, sinistro dumtaxat sese onere

pressum, atque ruentem sustentare conatus est ; verumtamen hoc eodem conatu tam saevum dolorem in coxendice persentivit, ut viribus omnino fractis, humi procumbere coactus fuerit. Ad dolentem

locum convenienS admota curatio est, & quamvis haec per totam hiemem non recte processisset, Vacuus tamen dolore ipse vernum, aestivumque tempus traduxit. Primis autem venientis Νovembris diebus revixit iterum morbus, cui punctiones itidem accesserunt cum in femore , tum in crure, inter quas crudeliores erant, quae a genu

ad pedis extremitatem pertinebant. Arcessitus pharmacopola , pro tam immani dolore mulcendo , fomenta , unctiones, aliaque hujus generis praesidia adhibere primum suasit , deinde vero , quum paulo supra femoris medium , duritiem non parvam deprehendisset, auctor fuit, ut morbus Chirurgo committeretur. Chirurgi loco . Eger sacrum consuluit hominem , qui , ut ferme Vulgus solet, morbum parvi esse ducendum assirmans, hunc sese emplastro ex sambuci floribus, foliisque com fato , facile curaturum spopondit. Verum malo nihilominus ingravescente, omnino mutata sententia est , ac v Idus Novembris ipse tandem sum advocatus.

253쪽

22 Q

Inspecto igitur, ut par erat, attrectatoque femore, duritiem illam inveni erellam, circumscriptam, inaequabilem , pulsatione praeditam,& naturalem colorem eXtrinsecus Ostendentem. Quapropter, quintumor hic Aneurysma esset, nequaquam dubitans, morbum magnum esse, & periculosum adstantibus praenuntiavi, atque eosdem hortatus, ut alios etiam Chirurgos consulerent, consentaneam Victus rationem praescripsi, ceratumque spermatis ceti ad tumorem applicui.

Pridie Idus ejusdem mensis ad consilium vocatus est clarisimus Io. Victorius Masini , praeceptor quondam meUS mihi semper colendus , qui mecum de morbi genere perfecte, planeque sentiens, decrevit, ut altera die leni medicamento alvi sordes expellerentur, sequenti vero sanguis ad decem, aut duodecim uncias , incisa brachii dexteri Vena , mitteretur. Haec omnia, nulla interposita mora, ad illius arbitrium , nutumque peracta sunt, atque etiam insuper de

illius sententia , loco spermatis ceti, urticae, & hypocistidis succus tumenti parti appositus est; quod quidem remedii genus prosecuti fuissemus, nisi intolerabilis dolor supervenisset; quocirca, illo amoto,

totUm femur rosaceo, atque altheae unguento oblinitum fuit.

Verum XV kalendas Decembris, dolore tertia hora noctis invalescente, ante quartam totum femur intumuit, & pulsatio , dolorque adeo saevire in aegrotantem coepere , ut quo se Verteret, ille prorsus nesciret; hora vero quarta, in tumentiore femoris loco fragorem repente percepit aeger, illi similem, quem ederet tela recenter teXta, si manibus hinc inde magna vi diductis finderetur; atque Una cum fragore, cruciatu maximo affectus est, qui per horae intervallum exacerbatus , exinde deferbuit. Circa horam nonam in eadem parte fragor alter obortus est, verum priori remissior , & cujus dolor brevi sedatus est. Tandem quatuor aliis exactis horis auditus est fragor tertius, sed praecedentibus adhuc minor. Sequenti mane , aegrotum revisens, haec ornnia intellexi, totumque femur in duplam reperi magnitudinem eXcrevisse, cum dolorosa distensione, locumque affectum ita obduratum, ac tumidum inveni,

ut non jam pulsatio sub sensum caderet. Quare nihil prius mihi

faciendum putavi, quam ut unguento altheae, & rosaceo tensionem lenirem , qua mitescente , urticae , atque hypocisti dis succum iterum adponi curavi. Verum , doloribus denuo increscentibus, ad eadem unguenta mox redeundum fuit; & quamvis dolor modo augeretur,

254쪽

modo aliquid de immanitate remitteret, tumor nihilominus semper eadem mole perstabat. Undecimo vero kalendas Decembris, tempore matutino, statim atque ab aegro discesseram, tam saevis ille doloribus conflictari coepit, ut exhalare jam animam crederetur; hora tamen elapsa, dolor non parum sedatus est. Quum jam advesperasceret, cognoVi, tumorem superius sese extendisse quatuor transversos digitos ad initium musculi sartorii, rem, vastique interni, pulsantem quidem, & adeo tentum, atque aestuantem , ut praeter humorum coacerVationem , aeris quoque nonnihil illic inesse putaverim. AEgrotum autem postera die, quamvis dolore paululum remisso , Viribus tamen valde confectum inveni. Quocirca primum curavi, ut omnia ei Sacramenta ministrarentur, deinde sempervivum contusum , & cum aceti portione missum praescripsi. Hoc, licet aliquantisper profuerit, hora tamen ejusdem diei tertia decima , quum dolores immodice augescerent, amoto semper- vivo, ad praedicta unguenta aeger sua sponte confugit; verum infelici eventu, totam enim noctem irrequietam, nec sine delirio transegit;& praeter immanes cruciatus , quidpiam etiam ex femore se pluries sensisse pectore tenus ascendere significavit. Prima vero luce, etsi dolor multo levior redditus videretur, mortem tamen in propinquo esse facies cadaverosa, pulsusque pessimi praesagiebant. Hisce ita se habentibus, oborto repentino tremore femoris, aliisque

convulsivis motibus, intra tres horae quadrantes aeger mortem oppetiit. Pharmacopola, qui morti adfuerat, coxam protinus conspicatus,

illam flavedine infectam, pressantibus digitis valde obsistentem, &.eque ac antea tumidam adinvenit.

255쪽

ChusARUM ignoratio, inquit Cicero, in re nova mirationem facit.

Novum profecto Videbatur, aneurysmaticum tumorem, in parte insidentem ad vitam minime necessaria , tam brevi temporis intervallo huic misero, atque infelici mortem inferre debuisse. Satis enim superque constabat, plurimos aegrotantes tumoribus hisce vexatos vel in nobilissimis partibus, ut in aOrtae principio, aut in ejus curvatura, sicut & ad initium coeliacae , aut in deXtra emulgente quod utrumque frequenter vidi , non solum in plures menses, Verum etiam in annos plures Vitam traxisse. Ut igitur , retecta causa , omnis admiratio evanesceret , ipsum cadaver dissecandum existimavi , quod, quatuor , & Viginti transactis horis ab obitu, factum est.

Primum vero, internis partibus imi, mediisque Ventris perlustratis, adnotanda haec in eis offendi: Ileum intestinum alicubi leviter infla matum , superiorem jecoris partem tribus velut fasciis obsitam gangraenosis, quae interiorem substantiam pervadebant binos transversos digitos, inferiorem autem nonnihil rubentem : sterni appendices cartilaginosas instar ossis duratas; cava cordis sanguine omnino spoliata, praeter exiguum in sinistro Ventriculo polypum; foramen denique

ovale ita explicatum, patensque, ut calamo scriptorio aditum facilem praebere posset. Caetera omnia naturaliter constituta reperta sunt.

Ut vero quidquid esset in femore vitii penitus cognoscerem, sectionem interius ab ilei sede auspicatus, inventam arteriam usque ad inguen sum prosecutus, illamque extricavi membranis circumstipantibus, quae Yeluti gangraena correptae , ilei intestini loca leviter inflammata superius tangebant. Denique incisis inguinis involucris, &ligamento Pou partii sub quo vasa transeunt, quae ad totum articulum protenduntur ) , apprehensaque iterum arteria, dum eam a reliquis segregabam, non longe ab inguine , in supra descriptum tumorem

incidi.

Hoc diligenter dissecto, concretum sanguinem reperi. cujus pondus tres libras, & semissem aequabat. Concretus hic sanguiI sub musculo sartorio, ac inter vastum internum, partemque tricipitis, secundum vasorum ductum , fere ab inguine usque ad flexionem genu juxtλrectum musculum extendebatur. Sanguine hoc adempto, abstersoqu*

256쪽

tumoris cavo , tertio se mihi in conspectum dedit arteria, in qua lacerationem inveni duos transversos digitos longam. Ab hac sane mortem citissimam ') aegroto inferri potuisse satis

apertum est; cur autem arteria vix flexuosa, in abdito sita, validisque firmata musculis, tam cito frangi debuerit, non aeque clarum. Ut igitur & hoc intelligerem, arteriae ductum cultro secutus , aliosque duos transversos digitos praetergressus quo in tractu ea integra, &naturalis reperta fuit , illam conspexi in alium tumorem porrectam, ad ovi magnitudinem accedentem. Tumore adaperto, sanguinem in eo ita concretum, & coacervatum offendi, ut reliquo a corde venienti iter ad inferiora Omnino praecluderet. Hoc etiam sanguine ablato , de secundo Aneurysmate aperte constitit, in quo, praeter arteriae amplificationem , intus corrosio conspiaciebatur duplici in loco ; in altero exterior tantum membrana arteriae illaesa, caeteris corrosis, restabat, in altero vero corrosio tam altas radices nequaquam egerat. Inter haec loca quasi sepimentum ali quod intercedebat, ita positum , ut valvulae munere fungeretur. Adhaec interior tunica arteriae, nondum expansae, Verum utriusque tumoris expansioni proximae, sicut & tumoris utriusque tunica interior , in tenuissimas lamellas perinde diducebantur, ac si caustico liquore tactae fuissent; quod mihi copiam largissimam fecit perspicue

videndi musculosae membranae carnosas fibras , antehac nunquam tam clare visas. Ex omnibus hisce apertum, atque exploratum esse arbitror, ob infernum tumorem arteriam superius diruptam esse , mortemque deinde celerrime consecutam. Tumor enim inferior, quum sanguini Viam juxta arteriae axem penitus interciperet, causa fuit, quamobrem remoratus sanguis, assidueque a vi cordis impulsus, latera vehementius urgeret , & illa distraheret, diffringeretque. A sanguine autem intercapedines musculorum, atque adjacentia Vasa modo majori , modo minori copia subeunte , quin reliqua descripta symptomata repetenda sint, nullus dubito. Jam vero in memoriam revocare non pigeat, arteriam femoris

ab inguine sub sartorio musculo quasi recta descendere, atque interstitia

257쪽

stitia vasi interni, & tricipitis transeundo, quinque, aut sex digitos

transversos super genu sub ejusdem tricipitis tendine cum vena simul ferri; trajectoque hoc tendine , sub poplite, pariter cum vena , incedere , e& sub musculo gemello, ac solari transire, eodemque ordine toto in crure servato , usque ad pedis extrema progredi. Hisce animadversis, consideremus denique hominem, grave pondus manibus attollentem , altero pede prolapsum, & totis viribus alteri tantum innixum. Quid illi quaeso continget ρ Trahetur summa vi chorda magna , inflabuntur musculi gemellus, atque solaris, sicuti& triceps, cujus tendo, in hoc corporis positu Valde tentus, transeuntem sub illo arteriam, Venamque comprimet, & impedimento erit, quominus sanguis libere per arteriam ad inferiora feratur. Ad haec, abdominis musculis validissime agentibus, etiam a tendinibus oblique descendentibus, & a ligamento Pota partii subjecta semotis arteria multum premetur ; ab his vero pressionibus detento, aut interrupto prOcessu sanguinis, mirum, quam vehementer latera arteriae impellentur , quae si praeterea infirma fuerint, atque imbecillia, ut erant in

aegrotante, ob ingenitam corporis constitutionem, ob Americanam conceptam luem , ob ejus exercitium artis, pluraque errata, eo sane

distentionis pervenient, ut vel quiescente pressione, non jam in integrum restitui possint. Quo vero haec omnia illustria magis , & in aperto essent, figuram ad illa annectere visum est, cujus ope, quae de Aneur smatis hujus natura praefati sumus, oculis ipsis 1pectanda quodammodo praeberentur. Mid. Fig. IV Icon ').

ANIMADVERSIONES.II oc femoris Aneurysma, nisi chirurgicae, atque anatomicae res

me penitus fugiunt, adamussim comprobare videtur, quem hactenus evincere conatus sum per lateralia se inosculantia vascula cruoris transitum , quotiescunque m arteriae cruralis trunco obstaculum aliquod invenitur. Hinc enim cruralem arteriam, sicuti in Figura IV

videri potest , tanta vi, ac celeritate se discidisse putandum est, quod

'γ Ιn fie. I, Gualtant arteriae cruralis cursum delineavit, illam suppressi, multo curatius quippe idem praestitit Murray, v. Icon t .

258쪽

lateralia illius Vascula nondum adepta essent eam amplitudinem , quae cruralis arteriae defectum compensare Valuerit , dum sanguis festinanter concrescenS penitus illam Occlusit; ex quo evidens rursus fit meae compressionis utilitas , cujus notitiam si ego tunc temporis habuissem, a me profecto praetermissa minime fuisset, nam illius ope coercito per cruralem arteriam sanguinis cursu eadem arteria arlierevinctis fasciis firmata tam violentae dilacerationi obstitisset, tempusque idoneum lateralibus ramulis concessum esset, ut paulatim se expanderem ac dilatarent ; interim Vero sanguinis grumus dissolvi,

atque ad primaevam redire fluiditatem potuisset; & denique arteria vel penitus aboleri, uti monstrat Fig. II, Tab. I, Vel coarctari sum. mopere, quemadmodum exhibetur in Fig. III, Tab. I.

259쪽

PRAECORDIORUM MORBIS

RECUS

SEARCH

MENU NAVIGATION