Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2 KLΕsTEM illam, ac pene divinam Salutaris Artis originem, quae nonnisi perspectis aegritudinibus inspirata humano generi statim affulserat, tametsi diu multumque imperitorum fraudibus circumseptam , eamdemque mythologicis obumbratam superstitionibus veteri commento latuisse compertum sit, tum praecipue Veluti divinitus communi societatis bono concessam apparet enituisse mortalibus, quando inclinantibus Empyricorum fortunis ad Rationales phaenomenorum observatores sedulo consideranda Medicina migravit , majoremque apud illos perfectionem Philosophicis condecorata ornamentis est assecuta. Tunc itaque probe cognitum inter ea , quae non modo proficua , sed universis necessaria constituuntur, perferum potiori jure valetudinem esse computandam, sine qua nulla societati hominum accedit felicitas, nulla quies, ac nulla tranquillitas, cum ejusdem maxime auxilio naturales, animales atque Vitales ita dirigantur actiones, ut quibuscumque rebus adversis haudquaquam supervenientibus, constanter & opportune perfici queant, quin aliquod exinde opponatur impedimentum, dum corpus ad earumdem peragenda munia

rite disponitur. S. II.

REMEDIORUM VETUSTAS.QUUM autem dignoscendarum aegritudinum Rationali Medico munus incumbat, ut adjutricem eX inde manum porrigat aegrotantibus, nemo non videt, quam infelix dicenda illorum conditio esset,

262쪽

Σ38 MATANI PRAEFATIO.

qui Medicina adhuc adolescente sese nudis Empyricis tradidissent.

Longe tamen infaustam praedicaVerim, si eminus attendatur calamitatum vetustas, quae initio terrarum Orbis caput extulit, & ad perniciem hominum invecta est. Ac profecto dum hanc saepenumero mecum ipse tacitus cogitarem, miserrimam reipsa putandam esse censebam, quotiescumque memorandum praesertim expenderetur momentum , quo humanae naturae imbecillitas eo deducta est, ut Divinum imperium primus hominum parens Incaute detrectaverit, ac immensum proinde aegritudinum agmen, natisque dolentibus necem ipsam intulerit. En igitur deperdita quies animi, labefactata corpora, omnesque repente superstructae calamitates, quas ad nos usque traductas veteri patimur infortunio, sive metuimus imminentes. At jure quidem ac merito lamentari quilibet videretur , etsi de iis dumtaxat Cogitaret aegritudinibus, quae postquam omne medicaminum auxilium prius eluserint, dum corpus assidue perturbare conantur , permultae eidem adhuc languenti minitantur infortunia, usque dum humanitatis debitum interveniente morte persolverit. Sed cum vel ab iis unusquisque abhorreat, quae sive ab exanitatis pro societatis & humanae vitae regimine laboribus, sive a tot tantisque adversis rebus proficiscuntur , atque hujuscemodi molestia extiterit admodum pervetusta, quae si somniatam Praeadamitarum hypothesim liceret amplecti, antiquior Adamo ipso censeri forsitan posset, hinc post illata infortunia perspecta illico remedia sunt, quorum ope infensissimi

quique morbi arceantur, a quibus corpora hominum depascuntur. Sive igitur revelata primo Parenti Medicina consideretur, quae triplici animalium, plantarum ac mineralium regno innitebatur , sive acquisita , quae indigentiae atque industriae opus censenda est, variisque in praesens ac multiplicibus ornatur inventis , nemo inficias ibit, Salutarem Artem , quae in depellendis humani corporis morbis versatur, praestantissimam extitisse, ac Veluti ex hominum indigentia , atque ex assidua cujuscumque temporis Medicinae cultura consequitur , Omnibus cujuscumque indolis necessariam.

S. I M.

MEDICINAE PROPAGATIO.ΝEQUE aliter cogitandum apparet, si Medicinae progressus expendi velint, quoties intervallum a Mundi exortu usque ad AEgyptiorum

263쪽

1mperium attente investigetur, quo quidem tempore, etsi perpauci, neque graves sive ex aere, sive inopportuna Vitae transigendae ratione, sive corruptis moribus morbosi grassarentur assectus, illis tamen, qui vel ex necessariis peregrinationibus, haudquaquam interrupta arvorum cultura, inopinata animantium noxa, assiduisque laboribus insurrexissent , homines rudi licet medicamine medebantur. Quum vero Medicinae incrementum alio delatum ex Assyriis, Babyloniis atque Chaldaeis, apud quos Valde Viguerat, ad AEgyptios migrasset, qui vetustissima Medicinae semina detinuerant a adaucta tunc morborum caterva sedulam eX torquere opem Visa est, unde Diaetetica,

atque Chirurgica, quantumvis fortuita & Empyrica, quae dominari

coeperat Medicina, Iside, Osiride, aliisque medentibus sub prioribus Ptolemaeis, & Cleopatra, Ptolemaei AEgyptii Regis filia, S: cum alio ejusdem nominis Cypri Rege conjuncta b , quam Medicinae

peritam jactant Historici, auspice Philoxeno latius extendere fines 1uos incoepit, multisque adinventis medicaminibus adaucta est e , donec a sapientissimis , felicissimisque Graecorum gentibus exculta fuerit, quos multo feliciores dixerim , ni post captam a Saracenis Alexandriam combustam doluissent ab Arabibus Bibliothecam. Tunc etenim litteras scientiasque praecipuas Persis familiares accepimus excidisse, veluti infausto contigit Italiae eventu, quando ipsam a Gothica barbarie legimus occupatam.

S. IV.

GRAECI tamen, cum Medicinam praesertim ad Numina sibi ipsis peculiaria referrent, Apollini, & A sculapio quam plurima construxere delubra, multosque Ethnica superstitione in Deorum numero retulere , eorumque placitis, non secus ac Getarum, Tibiorum, Phrygum , & Thracum 'tibus, libenter obtemperarunt, tuncque Clinica, Veterinaria, atque Gymnastica inclarescente Medicina Pythagoras , Apsirtes, Theomnestus, Pelagonius , Pranagoras Nearchi

264쪽

filius, Heliodorus ca) aliique Physico-Medici insurrexerunt, quos

inter Heraclitus & Democritus recensentur , qui saluberrima Medicinae praecepta, ut ad seros exinde nepotes clariora luculenter trans. mitterent , prudenter excoluerunt, horumque postremus permulta

ab AEgyptiis, Gymnosophistis, & Magis didicerat; ut firmiora Salu

taris Artis dogmata constitueret, etsi Heron Agrigentinus Poetica imagine leges Empyricas atque fatidicas Egyno, Euryphonti, & Apollonidi aliisque Medicis reddidisset. Insanum quidem progressu tem poris abjicere Graeci meditati sunt AEgyptiorum decretum , quo

Adrastia veluti lege prohibebatur, ne quis praeter normam a Veteribus traditam morborum curationes aggrederetur, pariterque II sculapii simulacro nodosum baculum, atque draconem apposuere, sapientiam prudentiamque Medico necessariam non obscuro aenigmate

depingentes b). Et quemadmodum Heliopolim , quae antiquit summopere claruit, extollebant AEgyptii, atque nunc Turci eae religionis solitarius, abditusque recessus est , quod olim Philosophiae veluti theatrum Platonem , Homerum , Solonem, aliosque. plurimum fuisse veneratos comperimus, cum priora ibidem doctrinae lumina sussuraverint ; ita celeberrima floruerunt apud Graecos athenaea , Crotoniense praecipue, Rhodium, Cnidium , Atheniense, Coum, atque Smyrnaeum sc), quorum primum legimus illustratum a Demo- cede, quem Darius Persarum Rex multis honoribus insignivit, postremum vero fama Medicorum , in quorum honorem nummi fuere percussi d summopere celebratum .. Quum Vero annuente fortuna mortalibus venerandum affulsisset Cous Hippocrates, Hic subdolas Medicinae leges despiciens Dogmaticam , sive Clinico Rationalem invexit se , ex qua Diae tetica , Pharmacelitica, atque Methodica, Asclepiade, Galeno, Themisone, multisque clarescentibus Medicis

265쪽

S. V.

ROMANORUM SECTAE.

II C exculta sunt penes Romanos Medicinae dogmata e Graecia ipsa delata, cum universa methodus, quae apud Graecam Medentium Rempublicam perierat, apud Romanos cum Imperii magnitudine feliciter adoleverit, ac fuerit ab Arcagatho, cui e Peloponneso Romam adventanti traditum Jus Quiritium, & tabernam in Acilio accepimus elargitam, ipsis communicata a , eamque M. Cato, Antonius Musa, Celsus, & alii supra caeteros coluerunt, quos inter Vettius Valens recensetur, qui nobilitatis ex adulterio Messalinae quoddam assecutus fuerat ornamentum. En interim cum apud Graecos Episyntheticae, Pneumaticae , & Eclecticae sectae Leonidas, Archigenes atque Athenaeus viri caeteroquin clarissimi sectatorum characterem induerint, plures eorumdem obscurare famam apud Romanos sibi suaserant, qui de quaestu summopere cogitantes Veluti divites dumtaxat agnoscebantur, ut de Albutio , Cassio, Rubrio, aliisque narrant Historici Medicinam Romae tum temporis. exercentibus. Sed ipsorum exemplo Persarum legibus a Maomethe pseudo- propheta sancitis perspectum est illius aevi Medicos paruisse , cum apprime necessariam putaverint Medicinam : Patet enim , Cm annum Maomethi haeredem plures

Medicos codices in usum Bagdaditarum , sive ut aliis lubet, Babyloniorum post Imperii Persici invasionem liberaliter contulisse. S. VI.S cIENTIA ARABUM.ARABUM interim dogmata communia cum Caliphis inceperunt, atque a celeberrimis viris, inter quos supra caeteros Idonasmus, Osaiba, Alchindus , atque alii recensentur , in Asia praesertim , Africa, & in aliqua Europae plaga diligenter exculta sunt, variique in Arahicum idioma ipsis vernaculum jubente Almamone Abassidarum, & Bagda- densium Calipha translati codices non solum a Νobuishio Ethnico, sed a Georgio Bactitistitia Indorum Medico, nec non Honaino Arabico, illiusque filio, qui religionem christianam profitebantur. At vero quae

266쪽

non modo ex Assyria, Mesopotamia, Phoenicia, Lybia, Crotone,& Cyrene, sed Gnido, Rhodo, aliisque delata regionibus per totum orientem usque ad Sinensium Imperium viguerat Medicina a , &quae inclinatis Romanorum rebus, Graecis, ac Romanis adempta,& ad Arabes b ) , & Mauritanos traducta fuerat, postliminio Graecorum ita informis in Latium rediit, ut Vix a suis agnosceretur, atque

iterum a Romanis eXcepta cum adeo eamdem eX colerent, Ut peculiarem prae se ferret nobilitatem, majestatemque ; hinc summos honores Vespasianus, Hadrianus, & Antoninus Pius esse Medicis tribuendos sancitis exinde legibus decreverunt , ipsorumque exemplo Julianus munificentiae argumenta non absque honorifico Salutaris Artis testimonio impertitus esst Medicis praestantissima, atque inter sapientissimos recensendus ille esset Imperatores, nisi barbaro , &hostili adversus Christianos odio saevire perperam decrevisset.

MEDICINA APUD E V Ro P IE O S. PROPAGAT A igitur per Latium Medicina cum in universam migrasset Europam, ibi paulatim imperium, propriamque sedem summa cum gloria constituit virosque celeberrimos non amplius in fabularum tenebris trepidantes patronos habuit, atque administros. Habuit praecaeteris Martianum , & Mercurialem Italia; Fernelium, & Duretum Gallia; Anglia Sydenhamium , Freindium, atque Meadium; Val-lesium & Mercatum Hispania; Germania Schenkium , Forestum, atque Platerum; Boerhaavium Batavia; Dania Bartholinos; Bauhinos Helvetia, aliosque caeterae nationes habuere doctissimos viros, quibus acceptum Medicina refert peculiare decus, & ornamentum. Hujuscemodi profecto Medicinae praestantiam longe lateque diffusam, atque a celeberrimis viris uberiorem redditam nonnisi ex Orientalis sapientiae

a Hanc ab Esseniis fuisse deductam probabili assequimur conjectura : Eos autem animi aegritudines, non vero corporis sanasse veterum nonnulli opinati sunt, sed rem diligentisissime illustravit CarpZovius Adn. ad Goo inum l. I, c. ι2, g. Φ, P. ι 7. b) Inter hos eminet Avicenna, quem multarum rerum haud expertem fuisse omnes testantur, & plus commendant quam Averroem, Μesuem, AvenZoarem, AlmanZorem, Serapionem , aliosque Medicos Arabes praestantissimos, licet Muham medicae superstitionis tenacissimum vocet Seldenus De Iur. Natur. O gent. Iec. discipi. Hebraeor. l. VII, cap. ι, eo . 8 9.

267쪽

sonte manasse fatendum est, quoties Philologia universa spectari velit apud nationes illas exculta, atque haereditario veluti traduce propagata : Novimus etenim, in ipso Asiae vestibulo litteras, scientiasque omnes apud Iudaeos in urbe Dabir ca longo tempore floruisse, non secus ac Phoeniciae populos in promovenda Scientiarum cultura comperimus insudasse, proindeque Indorum Brachmanes insurrexisse, qui

supra caeteros uberiorem doctrinae famam complexi sunt. Et quemadmodum apud veteres ipsos semper fuit in more positum, ut non modo praestantissimos viros Venerarentur, & inter Deos referrent,

qui sive magnanimitatis, sive prudentiae , sive aliarum animi dotum notas quaslibet ostendissent, sed Vel eos celebrarent, qui jacentes litteras excitarunt, ut Philadelphum AEgyptii, Attalum Pergameni, Necaenatem Romani, ita & inter Medicos celeberrimos, de quibus gloriabatur antiquitas, Salomon Hebraeorum, Hermes Tris megistus AEgyptiorum, Sabiel & Evax Arabum, Gyges, & Saborvs Medorum Reges, Mesue Regis Damasci nepos, aliique summas laudes adepti sunt. Si igitur Salutaris Artis cultura magno semper in pretio habita est, adeo ut ubicumque Viri floruerint praestantissimi, fatendum sane est, necessariam utilemque illius cognitionem non modo ex hominum indigentia, sed ex assidua apud quascumque nationes ejusdem addiscendae cupiditate deduci posse, ex qua Artis jubar insurgit, ejusdem que nobilitas enitescit.

g. VIII.

MEDICINA ETRUSCORUM. VERUMΤΑMEN & Etruria nostra praeter alias Europae & Italiae partes non modo tot tantosque, qui Litteras Scientiasque auxerunt novis inventis, & Philosophiam praecipue antiquitus coluerunt b , summopere Veneratur, nec non labentibus exinde temporibus Ves-

puccium , Galileum , aliosque laudibus evehit quam plurimos, sed etiam praestantissimos in Medicina commendat viros, quos inter Caesalpinus, Redius, atque Bellinius Videntur prae caeteris jure quidem , ac merito computandi. Universa praeter ipsam Italiam, qua late

a Vocatur in sacris litteris civitas litterarum. Vid. Josuae cap. I s, v. Is; & Judiccap. I. V. II.

268쪽

patet Europa , non tum Viros habuit celeberrimos, sed plurimos

nunc quoque habet, quibus Salutaris Ars multum debet. Hujuscemodi Medicinae cultoribus tot inventa debentur, tot commoda , quae sunt progressu temporis adinVenta , adeo ut, quicumque amoenissimos lustrare Medicinae campos in Votis habet, ut selectiora quaeque colligat , uberrimam saepenumero messem ObserVationum citra exspectationem agnoscat se reperisse , ut nihil amplius optari posse plane sentiat, & ingenue fateatur. Νeque alienam a veritate protulisse sententiam dicendus ille esset, quoties sola cadaVerum extispicia considerentur, quae maximam titubanti Medicorum animo quietem largiuntur, ut exinde quidquid confuse edoctum , perceptumque fuerit, tutius observatorum oculis innotescat. Antiquariis equidem feliciorum Medicum praedicaverim, qui non rariora imperatorum Regumque cimelia invisere diuturna suscepta peregrinatione compellitur, Ut admiranda natUr de arcana, atque artis portenta contempletur : Valetudinaria enim ubicumque posita sunt, quae ab inducta a Romanis servitute sunt adumbrata a atque octingentis jam elapsis annis latius ad communem hominum utilitatem propagata , ubi penes arbitrium est quascumque animadvertere , majorisque momenti aegritudines ,

nec non mortuorum corpora Anatomico cultro subjicere, atque ex

assidua , & vigilanti eorumdem contemplatione quodcumque rarum ac peregrinum obvenerit adnotare. Haec autem dum mecum ipse veΙ statim ac Medicinae tyrocinia susceperim, animo Volutarem, Etruscorum felicitatem magni faciendam censebam , cum apud ipsos supra caetera, in quibus CESARIS elucet munificentia, atque Etruriae Praesidum vigilantia, permulta Valetudini servandae apprime necessaria constituantur b). Quum Vero hujuscemodi abuti nefas esset emolumentis , hinc vel dum Praxeos limen attingere aggressus sum, rariores naturae lusus peculiari genio sum contemplatus, ut quidquid exinde frequentius accideret, sedulo meditarer : Videbam etenim ,

quod si quid est in me litterarum, si quod veritatis studium , Etruria

mihi elargita esst, quae propria commoda omnibus aeque assi uente ,

ac liberaliter impertitur, pariterque noscebam , disci plurimum posse

a) Vid. Zorn. Opusc. Sacr. Tom. I, pag. 336. SchulZ. Differt. de Serv. Medic. Midiet. De Medic. Veter. Cond. & Brunings Antiq. Graec. cap. 3O, f. 3. b Inter Hae Pisana recensentur balnea , de quibus accuratissime di simit Cocchius. Vid. De

Lagni di Pisa.

269쪽

MATANI PRAEFATIO. 243

jam aliqua extante discendi cupiditate , ceu Demonico suo inculcare saepe saepius Isocrates a consueVeverat. Hisce itaque permotus rationibus necesse mihi esse arbitrabar praenoscere mihi largitas proficiendi occasiones, nobilissimumque Medicinae studium, de quo summopere glorior, attente persequi, ut probe cognoscens

Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo b

hominum valetudini tutius invigilarem.

OccasIO SCRIBENDI.Haec dum olim Florentiae peragerem mirabar profecto, multiplices in praecordiis, ubi Vestalis ignis nativos lares, & focum habet, aegritudines suboriri, quae nullam propemodum curationem admittere Videbantur. Sed multo magis mirabar, cum paucos perlegerem clarissimorum virorum libros, qui de praecordiorum morbis ad Aneu-rysmatum praecipue classem referendis fusius agerent. Videmus etenim quandoque , & non absque stupore Videmus , cor ipsum admodum dilatatum, illiusque cavitates crebro protensas; attamen hujuscemodi morbum haud accurate descriptum reperiri non ipse dumtaxat fatebor, cum clarissimus Imperialis Archiater Gerardus Baro Van-SWietentus praecipuum hujus seculi decus, & ornamentum id ipsum animadverterit , ubi de vulneribus sermonem instituit, dum celeberrimi Praeceptoris Aphorismos pro more suo mirum in modum enuclearet. Atque ego ipse, si Lancisium, paucosque alios exceperis, parum, aut nihil de praecordiorum Aneurysmate videbam scriptores fuisse locutos, ac si aliquas adinvenissem relataS observationes, mere practicas osse dolebam, nec non huc illucque adeo per libros dispersas, ut nonnisi magni laboris esset utiliora quaeque colligere, atque colligendo disponere. Ecquis igitur ad congrediendum cum hoste vaferrimo incitabitur , nisi prius ejusdem Vires, strenuamque naturam aperte cognoverit, abditosque recessus ignorare se fateatur ρ Optandum sane, ut praecipuae colligerentur in posterum observationes prae-

270쪽

eordiorum Aneurysmata respicientes : Tunc enim aetas nostra praestantium ingeniorum ferax, qua . tenet insanabile multos

Scribendi cacoethias ............ a

sedulam Aneurysmatum id temporis semper ingravescentium descriptionem suppeditabit, proindeque nisi hostilem debellare morbi naturam , illius saltem vires retundere permolestum non erit, & dissicillimum. Ego equidem quibusdam a me institutis observationibus alienas addere , easque praecipue , quae raritatis charactere donari videntur, minime recusavi, Veluti videmus Bartholinum b), Van-Ηornium e , & novissime Heisterum d) , supra caeteros peregisse, ut certis quodammodo firmatis principiis aliqua non inutilia

proponerentur, quorum ordinem cursim raptimque arbitror exponendum, cum illud, quod semper fuit apud eos in more positum, qui in lucem essent librum aliquem prolaturi, ut nempe nonnulla praefari decernerent, id sane unum respicere videatur , ut lector.s nimirum de operis utilitate certiores facerent, atque ordinem rerumque synopsim eXponerent.

OPERIS DISTRIBUTIO.

ANEURYSMATUM itaque praecordia torquentium cognitionem haud exoletam a Galeni temporibus, tametsi Graecis omnibus Arabicisque Scriptoribus hujuscemodi morbos innotuisse nonnulli sentiant e) , repetendam tutius esse decernitur , proindeque clarior eorumdemidea praemittitur, ex qua Variantes emergunt species aegritudinis, quae plus minusve pro variis causis gravem induere naturam Videtur. Hinc nil repugnare arbitror , quominus praeternaturalis cordis amplitudo ad talium affectuum classem reducatur, cum ex amplitudine

SEARCH

MENU NAVIGATION