장음표시 사용
271쪽
vasorum idem ambientium possit quam saepissime proficisci. Nonnulla interim circa polypos offeruntur proponenda, quae ad morbos, de quibus praecipue sermo instituitur, inferendos haud leviter apta
sunt. Porro quomodo efformentur Aneurysmata eXponitur, ut v riantes effectus facile quidem ad proprias, etsi non semper easdem causas, referri queant. Quum autem teneriorem infantum aetatem multis, iisque gravissimis succumbere morbis perspectum ssit, id unum vel maxime inquiritur , utrum Aneurysmaticis praecordiorum vitiis obnoxia sit, quod ego pro certo habendum esse reor, quoties errata ipsis communia expendantur diligentissime. N eque aliter autumandum de adultis fateor, qui non modo diVersas aeris, & anni temporum vicissitudines experiuntur, eX quibus non leve damnum exsurgit , sed locorum delectum despicientes gravissimos sibi morbos
accersunt, qui praecordia Vehementer adoriuntur. Quod si errores in sex non naturalibus rebus attente considerentur, haudquaquam remotas Aneurysmatum excogitari causas sit manifestum : Hinc etenim inopportunae corporis eXercitationes ex Graecorum , & Romanorum
temporibus propagatae, hinc peculiares morbosi foeminarum affectus ad aeternam sequioris sexus formidinem constituti, hinc Lues Aphrodisiaca ad humani generis perniciem subcrescens, hinc denique eduliorum abusus ideo vetustissimos, ut Medorum Abyrtaces ab Athenaeo a) , & Plutarcho b) relatos antecellere Videatur, argumenta non inutilia Aneurysmatum explicationi suppeditant. -
OPTANDUM mehercule, ut quaedam tutior & accuratior diagnosis proponeretur, ex qua aegritudinis exitus dignosci valeret, veluti in quibusdam pluries animadversis morbis usu venit, qui facile quidem a Medicis sapientioribus dignoscuntur. Iam ex observatis id unum vel maxime elucet, permulta Aneurysmatum & polyporum innascentium latuisse veteribus argumenta, neque facile nimis esse , ex constitutis quibusdam signis statim agnoscere, utrum Aneurysma , sive
272쪽
polypus praecordia adoriatur , cum assectiones utrasque communia quaedam symptomata comitentur. Clarissimi tamen non defuere viri, qui ex assidua hujuscemodi morborum cognitione notabiliores quosdam respexere characteres , ex quibus vel Aneurysma, Vel polypus deduci posset, etsi fidenter nimium asseverare quispiam quandoque malit , unum, aut alterum Vitium in praecordiis delitescere. Νon pauca profecto praesto essent exempla, ex quibus aperte concluditur, celeberrimos quosdam viros adeo tuta collegisse signa, ut morbum,
qui diu latuerat, ejusdemque gradus fuerint illico divinati. Doctisse simus sit instar omnium Alexander Κnips Macoppe primarius in
Athenaeo Patavino Praxeos Medicae Professor, qui cum anno I 69s ad invisendum Carolum Palinum in eodem Athenaeo Medicinae Professorem clarissimum vocatus esset, eXtare polypum in aorta nulla interjecta mora Medicis adstantibus pronunciavit, quos tanti viri oraculum irridentes aegrotantis interitus rubore compleVit, eo quod secto cadavere polypus in aorta locatus deprehensus fuisset, qui sedulo animadversus epistolae summo plausu exceptae, atque e Germania jam aegrotanti transmissae, Medicosque conticescentes reddentis occasionem illustrandae praebuerit opportunam : Qualiacumque enim ab aliis Medicis pronunciata comperimus in irritum cecidisse visa sunt, cum modo pectoris Hydropem, modo Asthma humorosum, aut siccum,
aut convulsiVum, modo pulmoniS Vomicam, modo arterias crastis redundantes humoribus, modo alia diversae indolis in media extitisse cavitate corporis credidissent. Neque rara admodum sese offerunt Anatomicorum inventa , quae de nonnullis absolute cognoscendis eventibus quoscumque certioreS faciunt, quibus naturalia arridere
phaenomena consueverunt. At cum non tam facile Variantes praenoscere constitutiones corporis concedatur , hinc haud variabiles statui canones nequeunt, quibus firmiter constitutis sedula prognosis emergat & accurata,
EXITUS P RU DENT ER INVESTIGANDVS.
Qua tamen vel ad diagnosim firmandam decernendamve progn sm conspirare tutius consueverint, adducere optimum duxeram; sed prudentis est utiliora quaeque colligere, ne error aliquis in pronunciandis
273쪽
ciandis quibuscumque propositionibus aegro perniciosis insurgat. Adductis autem, nisi aliquis absolute mederi queat aegritudinibus, auxilia
quaedam proponenda censeo, quae , etsi quandoque non prosint, Obesse tamen nequeunt aegrotantibus , si adhibita fuerint opportune ;Medicus enim semper laude dignus censetur, quotiescumque in morbo, qui suapte natura agnoscitur insanabilis, adeo ejusdem symptomata compescendo lenire Valeat, ut nisi salus sit attendenda, diuturniorem saltem lucis usuram aegrotanti polliceatur. Hujuscemodi vero haec , ne obruerer copia rerum, ideo elucubrare meditabar , non ut absolutam, riteque dispositam tractationem proponerem, sed ut animadversiones quasdam a me institutas, atque ex generalioribus deductas principiis, veluti essiagitantibus sposponderam , eVulgarem, quae nisi Medicorum exspectationi responderint, alios fortassis ad inquirenda veriora excitabunt, ac si nil ex eis, quae a me fuere proposita, legentibus arrideat, ea procul dubio arridere confiderem , quae ex aliena praestantissimorum virorum sententia lectorum oculis subjiciuntur. Haesitabam profecto, utrum has qualescumque observationes publici juris facerem, cum probe cognoscerem, quodcumque evulgatur universi orbis hominibus exhiberi : Metuebam enim, ne ingenium meum, quod sentio , quam sit exiguum , in re tanti momenti
humilia nimis proferret, quin in scientia, & judicio Physico-Medicorum securum acquiesceret. Verum cum attente considerarem, quibuscumque in libris, qui evulgantur, semper aliquid reperiri, quod prodesse Societati hominum possit, hinc me haerentem dubio quoddam impulit genium communis aegrotantium emolumenti, Ut quidquid nimirum de Aneurysmate praecordiorum , ejusque peculiaribus causis sentirem fidelibus Medicorum oculis subjicerem, plane confidens , eos quaecumque in praesens proponam, benigne laturos, quae
fortassis meliora erunt cum majorem observationum numero comparavero. His , aliisque fretus rationibus opus exegeram, quod nisi placuerit perpolita dumtaxat, & diligenter elaborata probantibus, ab iis saltem non contemnetur, qui cum pietate, suavissimisque moribus non destituantur, etiam mediocria non despiciunt, eo quod operosum esse agnoscant, quod evulgatur. Atque, ut ingenue fatear, non ea omnia, quae vel a doctissimis Viris fuere conscripta , semper veri speciem prae se ferunt, non obserVationes omnes accurate institutaSesse fatendum est, adeo ut praeter ea, quae a quolibet de proprio
274쪽
penu congeruntur, ea etiam, quae jam palam fiunt, sint expendenda, atque observationes iterum peragendae, ut si quid temere & inconsulto perceptum fuerit, corrigatur : Medici namque munus est, ex universa observationum messe manipulos quasi colligere, & deleterias a genuinis sejungere. Id autem non absque labore summo obtineri posse dicendum est , si de iis praecipue sit cogitandum, qui amduum Medicinae studium instituentes indubias ac prudentissimas sapientum sententias summo labore assequuntur , dum imitari posse confidunt : Quemadmodum enim nemini concessum est, nisi illis, qui pares Apelli Phidiaeque fuerint, imitari Coae Veneris pulchritudinem , atque Jovis Olympici majestatem, ita praestantissimorum
virorum Oracula nemo, nisi qui eorumdem sapientiam fuerit assecutus, exprimere graphice posse arbitrabitur. Quamobrem cum innata sit omnibus discendi cupido atque innata pariter sint ingeniis nostris virtutum semina ab , Omnesque Optimarum artium capiantur pulchritudine , & aperte intelligant, quod nemini ad laudem properanti arridere mediocritas debet, nil mirum, si plerique non nimis angustos ingenio terminos circumscribant, neque nimis Vulgarem sibi proponant finem laborum, sed meditentur altiora , nihilque nisi excellens, aut arduum concupiscant. Haec tamen in addiscendis praesertim Salutaris Artis praeceptis, abditisque contemplandis naturae arcanis occultisque miraculis mirifice patefiunt, eo quod Res , aetas, usus semper aliquid apportet novi, aliquid monear
CADAVERUM DISSECTIO NECESSARI A.
ΝΟΝ me fugit , permulta esse Medicinae praesertim tyronibus ne cessaria, atque ex adverso quae , quantaque illi etiam, qui optimam praxim arripiunt, assidue profiteri debeant, quibuslibet innotescit.
a) Vid. Cic. Tuscul. lib. 3. cap. I. bὶ Vid. Terent. Adelph. Act. I, st. η
275쪽
Verumtamen cum ea inter, quae Veluti maxime opportuna constituuntur , cadaVerum sectiones jure optimo collocentur, nemo non videt, quam fausta eorum conditio sit, qui ea frequentare valent os comia, ubi non modo praesto sunt corpora mortuorum, quae
discentibus frequenter incidere monente Celso a fit necessarium, sed sapientissimi extant Medicinae proceres, qui ea, quae peculiarem
extorquere Videntur observationem, theatrali veluti pompa adstantium subjecta oculis libenter indigitant. Ego equidem inter ea, quae ad Etruriae felicitatem magis magisque firmandam conspirant, cele-herrimum procul dubio ponendum esse Florentinum Valetudinarium censuerim , ubi Praeside Νobilissimo Equite Francisco Maggio, votisque publicis olim annuente viro celeberrimo Antonio Cocchi Rei Medicae atque Anatomicae Moderatore, quem etsi e vivis ereptum honoris causa, utpote Praeceptorem, memorandi mihi munus incumbit rapidum Medicinae progressius invidi temporis cursum velociori gressu consecuti sunt, & nunc quoque magis magisque favente
fortuna mortalibus augentur. Verum enim Vero non in Etruria solummodo, sed ubique tum maxime observari coepit Salutaris Artis jubar & incrementum , cum permulta corpora mortuorum Anatomico esse subjicienda cultro decretum fuit, ut intima observari Valerent humani corporis penetralia. Et sane Vel priscis viguisse temporibus cadaverum sectiones autumare concessum est , quoties novum morbum ad Ptolemaeorum tempora referendum b contemplemur, ad cujus instituendam observationem aperta Regum jussu fuisse cadavera exploratum est c) ; tametsi rariores inter epochas hujuscemodi sit computandus eventus, licet Phoenicum atque AEgyptiorum edoctus sapientiam Democritus vitam longaevam in aperiendis brutorum corporibus transegis et. Id autem non sussicere ad veram humani cognitionem corporis assequendam apparet, si Lootomicae dumtaXat analogiae innitantur observationes, quas perraro ab Empyricis Traumaticam tantummodo ac Vulnerariam laudantibus Anatomen perfici posse arbitrarer, quotiescumque de externiS repente ad Venientibus causis sit cogitandum. Attamen quam plurima elapsis retrosa in Praefat. b) Vid. Schulet. Hist. Medi c. sere I, cap. 3 , f. I s. Neminem ante Herophilam humana dissecui te cauupera eoniicere otii piam notest. Vid. Cocchi deli' Analom. discors pag. 48.
276쪽
emporibus tumulabantur in hypogeis Veterum corpora, quae si in- eisionem passa essent diligentissimam, utique cognitiones innumeras praebuissent : Anatomicae namque sectiones probe institutae nonnisi utiles esse consueverunt, nisi quidpiam adversum contigerit, & inopinatum , ceu perspectum est, Andreae Vesalio Bruxellensi viro cae
teroquin doctissimo contigisse a P. S. X I V.
ANAT OMICORUM INVENTA.IAM vesicularem pulmonum structuram, & glandulosam hepatis
splenisque compagem non detexisset Malpighius; genuinam nervorum originem Fra cassatus; lymphaticorum vasorum valvulas Sylvius& Rudbekius; fabricam cordis Lomerus; genitalia mulierum organa Graasus; varium plurimarum glandularum usum Warthonus ac Steno; musculorum motus fabricamque Borellus; salivales ductus Glissonius; insensibilem atque irritabilem quarumdam partium naturam Hallerus; aliique alia quam plurima minime detexissent, nisi cadaverum incisiones frequentius Anatomicorum manibus, atque Medentium oculis patuissent. Νeque nova quaedam invenis praetermittenda sunt, quae illas praesertim respiciunt partes, in quibus ea locantur Aneurysmata, circa quae animadversiones nostras proponere in animum induximus. Proprias itaque in corde foetus descripsit accurate Galenus anastomos es, Venosarumque usum Valvularum agnOVit; externas cordis conditiones Vestalius aperuit; binas arterias ac VenaS, transversumque
cordis situm Eustachius detexit; Arteriosas Arantius valvulas nominavit ; naturalem proposuit Rudius , atque morbosam cordis constitutionem ; lymphatica cordis vasa pinxit Rudbekius; fibrarum descriptionem tradidit Steno; musculares observavit fibras Lomerus ;cardiacas vires aestimavit Borellus ; spiralem humano in corde texturam , sanguinisque ex arteriis coronariis ingressum , nec non excretorios liquoris peri cardii ductus Vieussenius agnovit; papillares mussiculos plures in dextro, quam sinistro cordis ventriculo deprehendit Bartholinus; Ventriculos, auriculas, arteriosa, & venosa cordis vasa Santorinus dimensus est. Sed longum nimis esset inventa omnia ,
277쪽
quae solummodo circa cor a Bellinio, Lancisio, atque aliis doctissimis
viris proposita sunt, memorare, quae Aneurysmatum in praecordiis genitorum doctrinam haud parum collustrant. Quum autem & vasa cordi adhaerentia sub praecordiorum nomine contineantur, in his quoque post frequentiorem humanorum cadaverum incisionem permulta , quae jamdudum latuerant, tractu temporis fuerunt ab Anatomicis observata : Hinc elunim accurata aOrtae figura perperam a
Vesalio descripta correcta est a Casserio, ac principes ejusdem ramia Riolano restituti; hinc illius arcus sedulo a Ridleio depictus, & a Bergero subtiliter observatus, hinc denique innumera tum a Ruyschio, Compero, tum ab Heistero, Morgagno, aliisque viris de Anatome
optime meritis observata extant, quae non aOrtam dumtaxat, sed omnia quaecumque Vasa, quae praecordia constituunt, necessaria lege penitus consectantur. Necessitas igitur secandi cadavera elucet , eamdemque dum Bononiae doceret adeo imprimere auditorum suorum animis clarissimus consueverat Albertinus, Ut infinitum propemodum secandorum cadaverum numerum ad celebrem constituendum Salutaris Artis Professorem non modo utilem saepe saepius esse praedicaverit, sed cunctis Medicinam exercentibus. Quam itaque olim esse barbaram , atque contrariam Religioni superstitionem priscorum aliqui delirantes sibi suaserant, rem agnoverunt ita proficuam recentiores, ut ex hujuscemodi frequenti usu caput extulerit Chirurgia . quae visa est redolere crudelitatem , usque dum incidere mortuorum corpora homines perhorrescerent.
JAM vetustissimum extitisse Chirurgiae studium compertum est, quoties transacta retro saeculi collustrentur : Chaldaei etenim, at tue gyptii illud vel maxime novis, quantumvis barbaris, institutis locupletarunt , Graeci subtilius excoluerunt , Romani postmodum amplexi sunt, donec undequaque diffusum coeperit accuratius a doctioribus quibusque nationibus usurpari. Graeci tamen principem in in stituendo Chirurgiae studio sibi vindicant locum , cum non solum perarduas instituerint aegritudinum curationes, sed notabiliora quaeque e viris sapientissimis excerpta collegerint, quae nostris hisce tem-
278쪽
poribus summopere Veneramur. Inter praecipuas itaque hujus generis collectiones pervetusta, eaque commendanda Νicetae collectio est sub Constantino Imperatore, ut Videtur, elucubrata, cujus eXemplar
magni faciendum Imperialis asservat Bibliotheca Florentia in Atidibus D. Laurentii nobilissime constituta , atque idem inter raros, eosque celeberrimos MSS. codices collocandum summo labore & industria publici juris factum maximo Medicinae & Chirurgiae incremento Omnes gloriantur & gaudent, quibus Populorum & Scientiarum arridere felicitas consuevit a . At quando partium structura, satus& ordo tutius Anatomicis affulserunt, audaciores illico facti sunt ac difficillimas instituere minime recusarunt operationes. AnatomiciSigitur disciplinis perfectius adauctis allata debentur emolumenta humano generi saluberrima, neque a Physic Medicis contemnenda, cum iis ex externis quibusdam aegritudinum argumentis assectae intrinsecus partes sint agnoscendae, ut diagnostico constituto aegrotantium statu vera decernatur progno iis, quae philosophico intuitu elicienda est, ut Medicus Deo persimilis, monente Hippocrate b), constituatur. Quum autem illae quoque observandae sedulo sint aegritudines , quae ViX medelam admittunt, cum intima penetralia humani corporis adoriantur, & quae inter arduaS recens itur, nemo non
videt, quantum in sectionibus cadaverum insudandum sit, ut quae a clarissimis viris pronunciata fuere lydio veluti lapide subjiciantur. Hujus profecto generis esse praecordiorum Aneurysmata denegat
nemo, omneSque fatentur, qui humani struitiiram corporis probe callent. Id ipsum itaque cum ego animadverterem , has qualescumque animadversiones breviter concinnatas tradere legentibus constitueram, easdemque ingenue quidem tum ex spectatissimis, & fide dignis scriptoribus, tum ex Anatomicis observatis , tum denique ex propriis quibusdam conjecturis, atque rationibus ultro deduxeram. Monitos quidem lectores velim, me fortassis a natura rerum agendarum compulsum quod Scriptoris vitio aliquid conscribendis vertendum non videtur exiguum observationum numerum protulisse; quod licer invitus peregerim, meo tamen muneri forsitan Video parum
279쪽
accurate satisfecisse , quoties incomptam eruditionis supellectilem,
atque altiorem aliquando dicendi rationem a Scientiis alienam in hisce exarandis animadversionibus adhibuerim. Sed si aetatis fervori atque occasioni aliquid concedatur, praesto erunt excusationes, ex quibus rei veritas enitescet. Quod si in re adhuc obscura quidpiam prolatum parum attente perstiterit , aequi bonique monitos faciam quoia cumque assentatorum nota destitutos invenero mihi res haud diligenter prolatas indigitantes. Atque utinam bene sentiant de labori bus meis optimi rerum aestimatores ; spero equidem , si faxit Deus . alia Medicinae cultoribus me progressu temporis oblaturum.