Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ANIMADVERSIONES.

S. I. INTRODUCTIO VETUSTA sane, eaque communis omnium querela est ex prisca mortalium gente ad nos usque traducta, vigens adhuc, & usque in posterum duratura , quod nempe natura rerum in iis, quas posuit, legibus truculenta nimium adversus humanum genus eXtiterit, non modo brevissimos ipsis vitae terminos circumscribens, sed perampla morborum agmina ad eorumdem perniciem adinveniens, quasi omnes penitus humanitatis, & sollicitudinis notas exuerit : Nam unica tantum nascendi constituta via , innumerae ad moriendum panduntur hominibus. Si tamen humanae Vitae regimen animo reVolvat, qui- Cumque mores hominum sedulo perscrutari decreverit, Omnem peno culpam semper propemodum tribuendam ipsis esse ultro fatebitur. Et sane rerum non naturalium abusus, qui jamdudum irrepserat, noVos intulit morbos, quos recrudescere in dies coegit humanae naturae socordia. Eos inter, qui nobiliores adoriuntur partes, Prῆς

282쪽

cordiorum Aneurysmata, vel sponte obvenientia, vel longe protram, nostrae praesertim Italiae hoc aevo familiarissima, accuratam Medicorum attentionem eXtorquent : Horum quippe morborum originem, si sponte nascantur , hominibus ipsis tribuendam esse non inficiamur; at si ab ineunte aetate exordia sumpserint, verendum profecto est, ne origo eadem in iis , quorum custodiae pueri demandantur, non sit utique refundenda. Illud Vero unum aegrotos magis angit, atque sollicitat, quod nimirum hujus naturae affectionum scaturigines tum praenoscuntur , cum remediis haud suppetit locus. Accurata itaque opus esset observatione , si praecipua , quae hosce respiciunt morbos, perstringi vellent, ut iis, qui hujuscemodi perniciosis, atque lethalibus succubuerunt affectibus, aliquod exinde levamen accederet. Id autem aliqua ex parte peragendum mihi esse proposui, ut, si fas est, aliquid lucis ex observationibus mutuari concedatur, quae ad veri inquisitionem vel propriae , Vel alienae Valetudinis cupidos veluti manuducat, ut frequentissimi morbi vires, quantum licuerit, infringantur.

S. II.

ΗΟΜIMUM QUERELAE. plurimos ego saepissime audio, qui non modo de morbis popularibus, & haereditariis conqueruntur, sed adversam incusantiortem , eo quod quam plurimis conflictentur, quos inscii in adolescentia nonnunquam adepti sunt. Id autem non absque stupore considerandum occurrit, quod , cum in Nos dochiis Anatomicae instituuntur observationes , innumera eaque inopinata in incisione cadaverum praecordiorum Vitia perpetim deprehendantur, inter quae Aneurysmatica praecipue expendenda offeruntur, quae miserum eX-hibent quotidie observatoribus spectaculum. Ut igitur hisce calamitatibus humanam vitam breviorem reddentibus, & diuturna lucis usura homines immature privantibus constitui remora possit, id unum necessarium videtur , ut nempe funesti tales eventus physiologicae subjiciantur analysi , ut, investigatis praecipuis causis, aliqua exinde

nanciscantur aegrotanteS emolumenta. Itaque minime alienum a Veritate mihi videtur , pueros a parentibus, aliisve illorum custodiae negotium nactis neglectos, ac perperam tractatos Aneurysmatica prae

283쪽

PRAE CORDIORUM MORBIS.

cordiorum vitia, atque alia , quae teneram aetatem illam , cujuscumque impressionis capacem, invadere consueverunt, contrahere posse Vid. S. XXVIII. LXVIII. , quae pro datis occasionibus manifestentur,& ingravescant. Antea Vero hujusmodi affectuum vetustatem, atque naturam eXaminare non displicebit.

S. III.

AN EURYSMATA APUD VETERES.

ARTERIosos canales a corde non longe positos, quorum nomine ampliores quosque truncos longius protractos designari velim, Aneu-rysmata contrahere haud infrequenti observatione compertum sit. Latius interea praecordiorum nomen accipere congruum erit, quan

doquidem id & a Celso a) peractum noverim , qui eadem usque

ad hypochondria protendit, adeo ut in tali spatio universus comprehendatur aortae tractus, ubi ei rmantur frequenter Aneurysmata , veluti ex dicendis evidenter apparebit S. XXV ). Non videtur tamen hujusmodi assectibus quaedam deneganda Vetustas ex vitae hominum regimine, & analogia corporum deducenda : Quidquid enim quihusque contingere corporibus CX eorumdem textura ducens originem deprehenditur, paulo intensius, sive remissius in uno eodemque corpore aliorum respectu agere exploratum est. Ast vitae regimen, circa quod tanto magis lasciviunt recentissimi quidam, & delicatuli hominum , quanto in deterius Valetudinem ruere quotidiana nos edocet Observatio, eo devenisse apud Veteres, Graecos praesertim , atque Romanos narrant historiae, ut si exercitationes corporis, & lauta convivia , quae temporibus illis instruebantur, dumtaxat expendi velint, nonnisi deplorandus excessus ad propriam perniciem traductus valoat observari. Quemadmodum Vero , quidquid ad corpus quatiendum , atque ejusdem depravandam oeconomiam accommodatum est, vitia praecordiorum inducit, Veluti demonstrabitur S. XXIX, XXXII, XXXIV, LII , LVI &c.); ita veteres, utpote iis ferme omnibus addictos, quae talia efficere poterant, credendum est saepenumero adductis affectibus succubuisse. Cadaverum sectiones, quae res hujus

284쪽

generis extra omnem dubitationis aleam collocant, Cum parum, aut nihil vigerent , haerentem dubio relinquunt animum , neque alio referenda certitudo est, nisi ea, quae nostris temporibus usu veniunt, eum iis, quae apud illos contigerant, conferantur. Luxus itaque adeo creverat, ut tum in exercitationibus S. LVI , tum in convivii; S. LIV , quidquid libuisset, non autem quidquid esset proficuum , veteres amplecterentur, & cuncta, quae ipsi peragerent; voluptatem, atque libidinem redolerent. Eo insuper priscorum deliravit insania , ut Vel in Gymnicis peragendis exercitationibus, quidquid populo placuisset, praestandum foret, & in opiparo, & multis ferculis instructo convivio dignus laude censeretur nonnisi quicumque delibatis dapibus universis peculiarem ingluviem ostendisset. Omnis igitur relinquenda inquisitio est, qua decerni possit, utrum nempe

praecordiorum affectibus Veteres magis, quam recentiores homines tentarentur : Ipsi namque non modo in adductis rebus frequentissime delinquere consueverant, quin & persaepe promiscuam venerem appetebant , eX qua non leVia detrimenta di manant S. LII ) , & quae peragerent, intempestiVis immiscebant illecebris universa. S. IV.

VETERUM COGNITIONES.

Ex his itaque concludi posse videtur, errata in iis, quas non natu rates res Medici nuncupare Voluere, plurimum apud nationes veteres viguisse, ex quibus morbi, de quibus sermo est , cumulati fuerint, veluti eorumdem mores Ostendunt, qui ex accuratis historiis depromuntur. Quoscumque insuper illorum praematura morte fuisse peremptos in ipsis Medicinae primordiis accepimus. etsi oracula neutiquam consuluisse, ne dum optimum antea extorsisse responsum credendum sit, quandoquidem dum praecordiorum frequentius grassarentur morbi , superstitiosae gentes illae moribus esse ratae perraro

Deorum frequentare delubra consueverint, ut oblato libamine ex oraculis Vaticinia captarent, e Xindeque Valetudinis, aut interitus nanciscerentur securitatem ; quum tamen vitae adhuc superstites oracula de morbi origine , atque successu compellare decrevissent, nullum extorquebant tutius responsum , quam ut amuleta non despicerent, ne, ut ipsi commenti sunt Veteres, repentino aliquo cordis

285쪽

PRAECORDIORUM MORBIS.

morbo succumberent. Quod autem licet prioribus illis, rudibusque Medicinae saeculis contigisset, quibus falsa extispicia, vesana superstitio, eristicae fraudes, & multiplicia deliramenta viguerant, rem

tamen, de qua agimus, adumbrare Videtur : Subdola enim Sacerdotum responsa, atque fraudulenta Verba, quae temporibus illis usu pabantur, aliquid, quod nonnunquam accideret, Videntur supponere, cum ipsi vel ea, quae ab aliis pronunciari audiverant, vel quae sibi veritati magis consona visa forent, effari saepe saepius consueverint. Longe probabile igitur elucet argumentum, ex quo id vel maxime erui queat, quod nempe eos inter morbos, qui praecordia torquebant veterum, Aneurysma ipsum recensendum sit ipsis adhuc hominibus incompertum. Hippocrates tamen veram cardiaci An eurysmatis habuisse notionem ambigitur, licet variis in locis tumores in vasis cordi adhaerentibus , inque arteriis sedem habentes enumeret a .

aliisque ex Graecorum familia Vario quidem nomine fertur innotuisse, quodque non de Graecis modo scriptoribus, Verum & de Arabibus ipsis synchrona evulgantibus Volumina Vaticinari cuilibet datum est. Quare non Hippocratem tantum praecordiorum Ane Urysmata fors1tan perspexisse, & ab Herodico Selymbriano eorumdem percepisse notionem suspicantur, cum & reliquis, quamViS humanorum cadaverum sectionum haud inexpertibus , comperta credantur. At ne conjecturis potius quam Veritati litare Videamur, Ultro contendimus, Galenum nimirum utique Aneurysmata perspexisse, nullumque ex his, qui ante illum supersunt scriptoribus, de tali morbo aperte fuisse locutum, cum ille primus prae caeteris Videatur, qui hosce affectus aliqua ornatos observatione complectitur.

a) Ιπποκρ. προγ ως. Sed male deducunt Medico critici ex ipsius libro, cum sit apocryphus, neque Galeno ipsi innotuerit, etsi alii contrariam tueantur sententiam. Vid. Georg. Seger Dissert. de Hipp. lib. καζθὶης ortu legitimo. Ea ea ιμι.

286쪽

'S. V.

AN EURYSMATUM OBSERVATIO.

N E QUE is ego sum , qui veteres sanguinis circuitum agnovisse sentiam, etsi vetustissimum sanguinis in gyrum acti inventum nonnulli praedicent ca) , ex quo, quidquid de Aneurysmate cogitarent,

plane deduxerint. Si ulla proinde constituenda epocha tutior occurrit, in qua relati hucusque morbi observari coeperint, haec ab incoeptis cadaverum sectionibus, & ab invento sanguinis circuitu repetenda est, quin vetustiora eminus attendantur figmenta , luridisque agyrtarum commentis fides habeatur, qui falsa pro veris obtrudere det Etantur. Quum igitur Medicinae incrementum , 8c instauratio illis accepta referenda sit saeculis, quibus incidenda frequentius occurrertant corpora mortuorum , Non secus ac illi faustissimo, quo sanguinis circuitus deprehensus est , hinc decerni posse videtur, veram cordis affectuum, praesertim vero AneVrysmatum, naturam una cum peculiaribus conjunctam observationibus elapsis retro saeculis cimmeriis involutam tenebris latuisse, usque dum ex autopsia pateret Veritas, qua posita , eorumdem morborum causae suppeterent indagandae, quod ab inventa circulatione fieri accuratius potuisse neminem latet. Illud autem vel maxime ObserVari meretur, quod nempe efformato Aneurysmate Vehemontes persentiuntur ut plurimum pulsationes g. VI ) , quibus a Veteribus sedulo animadversis praeberi ipsis debuisse crederem indicia circulationis : di ulla etenim alia suppetit consideranti ratio , quae aliam Vehementis hujus arteriarum motus ostendat causam praeter adauctum fluidorum impetum, nisi ad occultas ipsi qualitates illico confugissent. Sat igitur est decernere, quodnam tutius tempus ad inveniendas Aneurysmatum causas assulserit : Νam haud aliter cogitandum superest, quotiescumque indubia perquirantur fundamenta, quibus observationum tempus innitatur; perarduum profecto es: criticorum lites componere, nisi adsciscantur observationes. His itaque fidendo vitia praecordiorum ad Aneurysmatum classem referenda veniunt examinanda.

a Notum Sinensibus antiquitus fuisse ex Clyero refert Th. Bartholin. Act HUnien. an. 16 , pag. 4. Emissaeque Epitcopum Nemesium id agnovisse creditum fuit. Vid. Freind sis Physest fom iste time os Galen to the betinning Ofthe Axteenth centu . London ιυ .

287쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 263 S. VL

ANEGRYSMATUM DEFINITIONES , ET DIVISIONES.

PATET jam ex Anato me cordis fabrica , simulque observata

recentiorum docent, quatuor, sive quinque tunicis arterias stipari prope cor magis conspicuis, in aorta Videlicet, & pulmonali. Media inter has , quae tenax est, & ad tendineam substantiam accedit, Observationem eXigit peculiarem, cum Mero, &spurio Aneurysmati, quod attentius eXaminandum occurrit, superVenienti, non exiguo esse possit impedimento , & sat Validum exigat impulsum, ut dissiliendo fatiscat. Distinctionem hanc ab aliquibus receptam , explosam ab aliis, necessariam in praesenti tractatione esse arbitror , etsi saepius Merum, quam spurium in arteriis praecordiorum deprehendatur, ut rerum obscuritas evitetur. Sed ne fallacia ex nomenclaturis exoriatur, Utriusque ideam a me receptam , praemissa generatim Aneurysmatis definitione, in medium afferam, Aneurysma itaque, GraeciS ανευρυσμαι a , quod ab ανευ' νω deduci posse videtur, tumor est ab arterioso extravasato sanguine productus, Veteribus alio fortassis nomine notus, praeternaturalis, mollis, circumscriptus, & facile cedens, systallico, atque dias altico motu interdum praeditus, pulsationem habens illi synchronam , quae in illa , ubi locatur , arteria suscipitur , & quae evenire quandoque potest, ut eX excedenti, duroque tumore ex grum escente sanguinis in extensione Ane Urysmatis contenti quantitate suborto prohibeatur, Vel Obscura admodum fiat b). Si simplex

a 3 Ah Arabibus Aporima , Hyporima , nec non Emboryma , & a Barbaris Embor ma, testante Fuchsio Ins. Med. I, III, serit. ι , cap. ao. Lugdun. ιI I. corruptis nominibus appellatur. h) Veterum Graecorum definitio juxta Hippocratis, & Galeni mentem reperitur apud Gorraeum Desin. Medie. v. ανευρυσμα Parisiis ι6aa. & apud FOesium Gconom. Hippocr. pag. 38. Geneva 1662. Legitur in Codd. ΜSS. ανευρυσμα, & nonnunquam ανευρισμα , quemadmodum videri potest apud Budeum Lex. Graec. Lat. pag. 18s. Parisiis Is 62. Sed, ut ait Henricus Stephanus Thesauri Graec. Lingu. pag. Iio. Panisis , 7ao. mendosam esse hanc scripturam constat, & in Indic. Thesaur. pag. ηη3 assirmist, quod ανευρισμα, ο ανευρώτμος perperam apud Medicos reperiuntur scripta pro ανευζυσμα , O ανευρυσμος. Haec tamen varietas facile iis innotescet, qui Medicorum Graecorum textum considerare non recusa-hunt : De hac enim aegritudine disseruerunt prae caeteris Galenns cpλεβ ομ.

λ. in κεφ. η. & Dioscorides βιβλ. δ. Sed quidpiam ex Hesychii operibus, & Fabriciana Bibliotheca comparari posse compertum est. Vid. Scaput. Lex. Grac. Lat. Pug. st . Lugduni ι n.

288쪽

arteriae dilatatio , seu alicujus dumtaxat interiori oris tunicae discissio,

caeterarumque protensio adsit citra cruentam eX arterioso tubo eruptionem et erum erit Aneurysima. At Vero si sanguis idem e suis ossiuat p omeriis absque repagulo, & patens alicujus tunicae , sive tunicarum omnium seu erosio , seu repentina ruptio deprehendatur, spurium dicetur, cui alii Aneurysmaticam addunt eccbmo im non longe ab ea dissimilem, quae innotuit Galeno ca) ex arteriotomia ducens originem , & quae pro variis gradibus transitum ex vero ad spurium , &ex spurio ad verum Aneurysma praemonstrat , Veluti deprehendit Anelius b ). Verumtamen haec raro in praecordiorum contingit Aneurysmate : At allata distinctio non modo in Aneurysmate aliarum corporis partium conspicua fit, cum & in eo, quod circa praecordia gignitur, observanti manifestetur; ex quo fit, Ut assectiones omnes, eaque symptomata , quae tali morbo communia sunt, parum, aut nihil pro varietate locorum inter se disserant, quibusdam dumtaxat exceptis casibus, quos proponemus. Sed morbus ipse, etsi eodem ferme modo in plerisque nascatur partibus, nihilominus suas ex loco accipit di fierentias, ut & ipse jam in reliquis humani corporis morbis agnovit Hippocrates c). Harum praecipue, quae ex loco desumuntur, in eo consistunt, ut nempe plus, minus Ue Aneurysmaticus protendatur tumor, qui si parum , aut nihil resistentiae ex contiguis partibus acceperit , absque ulla remora exspatiabitur; sin minus, dissiculterperangustos fines praetergredietur, nisi quidpiam validum supervenerit, ex quo resistentia partium superari admodum queat. Ut igituri erum constituatur Aneurysma causae adesse debent, quae cordis, &arteriarum texturam debilitaVerint, nec non connaturalem imminuerint resistentiam. Spurium vero, nisi ortum ab erosione fuerit, adauctam agnoscit vim impetus recti, sive reflexi sanguinis supra nativam cordis, & arteriarum resistentiam impellentis, nisi quidpiam extrinsecus supervenerit. Diagnostica vero utriusque signa, licet vagentur incerta, tutius tamen eX Observationibus eruuntur S. LXXII. 7.

289쪽

PRECORDIORUM MORBIS.

S. VII.

AN EURYSMATUM EFFORMATIO.S ED quotus quisque est, qui minime noverit, inter Aneurysmata ,

quae maxime circa praecordia nasci consueverunt, multa variae indolis

observari ρ Νil igitur repugnare videtur, quo minus cordis prolapsus, ejusdemque immutatus locus a , & adaucta ipsius moles ad Aneu-rysmatum classem reducantur. Immodica sanguinis quantitas, quae Vasa cor nutrientia pervadit, potest hujusmodi Vitia producere , &cordis etiam magnitudinem a naturali recedentem S. X ); id tamen Aneurysma cardiacum liceat appellare. Ramis innumeris arterias , quae coronariae Vocitantur, per intimam divagari cordis substantiam docet Analome, quae diametro fiunt sensim ampliore, si insignis adsit cruoris assiuxus, & crassitie polleat non exigua. En itaque major in arteriarum canaliculis pressio , atque earumdem eX pansio , ex qua validissime adiguntur cordis fibrae, & gradatim moles extenditur Universa. Quum autem crassa, rugosaque tunica in arteriis coronariis deprehensa sit valde ad erosionem suscipiendam accommodata , hinc si sanguineae pleihorae erosivum interdum superveniens adjungatur principium S. LI. LXXIII ) , tunicarum aristo facillime promovebitur. Quare non incongruum erit asserere , ipsas coronarias arterias peculiari fieri obnoxias Aneurysmati, quod idiopaticum appellabitur. 1mmodica in vasis coronariis amplitudo ut plurimum cum glutinosa, crassaque sanguinis in iisdem Vasis contenti materie copulatur. Sanguinei proinde globuli mole aucti dum magno adiguntur impetu ultimi

generis vascula dissicile pervadunt, exindeque aut sensim ampliantur, aut ex grumescente obturantur sanguine, fitque impedimentum, ubi vasorum rami divaricantur, ex quo in alternis cordis contractionibus eadem semper praeternaturalis vasorum amplitudo suboritur , atque interna cordis structura pervertitur. A robore fibrarum, ex quibus Vasa coalescunt, eorumdem Vas rum robur enascitur : Atqui major, minorve vasorum latitudo composita mensuratur ratione ex directa impetus impulsi fluidi, atque inversa resistentiae laterum : Ex atonia igitur fibrarum resistentia laterum minuetur, & Vasa consequenter

a In puero cor in dextra locatum detectum est, quin ne minimum quidem ne dum in laeva, sed ne in medio quidem Thoracis propeodereti Vid. Durnal des Acavaas a. ιούδ,

290쪽

distendentur eodem semper impetu permanente. Quum itaque Inium orem Aneurysmata concrescant S. VI), utique percipitur, quomodo impulsus fiat in substantiam cordis adeo validus, ut spiralium fibrarum superare valeat resistentiam. His accedit , quod sanguinis

impetus minime remoratur ex arteriis majoribus, quinimmo facilior redditur : Tunc etenim arteriae coronariae replentur cum exinanituraorta, ex qua ipsae ducunt Originem , adeoque prioribus in systole permanentibus altera persistit in diastole, veluti monuit Boerhaavius a). Immanem cordis amplitudinem in homine ex ipsis incunabulis admodum ingluviei dedito ego ipse Observavi, ex qua interitus fuerat consecutus, quodque titubanti animo calcar addidit, nimirum ut arbitrarer, non secus ac suspicabar, ex nimia sanguificatione, quae in ipsa pueritia inchoaverat , cardiacum sensim Aneurysma supervenisse : Etsi enim in parva puerorum machina necessaria sit ad ejus incrementum progressiva sanguificatio, ea tamen si modum excesserit, vasa plus aequo reddet ampliora, ac fibrae gradatim dilatabuntur, Scperrumpentur; quod non usuVenit, si debita quantitate edulia facile digerenda, cruoremque mediocriter augentia commedantur S. LXIX). Apparet insuper causa Hydrocardiae S. XXm ) , quam simul cum excedenti cordis amplitudine mihi crebro videre contigit, semperque propemodum consecutivum mortis essessiim esse arbitror, nisi aliae praeextiterint causae ratiocinationes theoreticas eludentes. Age dum nonnulla de hac praeternaturali cordis amplitudine proponantur, ut proinde majorum vasorum cordi adhaerentium Aneurysmata phisi logica expendantur disputatione.

S. VIII.

INGENs CORDIS AMPLITUDO.

duos iAM vero praeternaturalis haec cordis amplitudo, Unar eo vel maxime, quia ex adaucta caVitatis Vasorum sanguinem ferentium amplitudine produci possit, ad Aneurysmatum classem jure meritoque reducitur , persaepe in incidendis corporibus mortuorum occurrit observatoribus inspicienda altumque de illius causis penes Scriptores silentium est , nisi ea, quae de polypis, abscessibus , calculis, tophis,

SEARCH

MENU NAVIGATION