장음표시 사용
291쪽
callis, aliisque organicis impedimentis continui solutionem ultro inducentibus, & unicuique conspicuis effati sunt recentiores, comminisci velint, e propriis nondum tenebris, ubi jamdudum consepulta delituerant, accurate eXturbata, ceu rudioribus quibusque innotescit; hinc observationibus, si quae praesto sint, innitendum foret, ut ex iis, quae luculenter Scriptores meminerint, aliquid lucis emergeret. At enim Philosophorum observationes praevia analyseos sussultae methodo nonnisi ex rite constitutis quibusdam , optimisque principiis deducuntur, hisque profecto Medicina careret, ni ad observationes tamquam ad sacram anchoram, Optimumque prisidium confugiendum superesset. Itaque amplitudinem hujuscemodi in hoc ancipiti rerum statu considerandam aggredimur, ejusque causas ex observationibus deducendas esse putamus, ne nimium fortassis in tenebris trepidando , si quae peculiares ex generalioribus advenientibus causis hauriendae contigerint, minime detegantur.
HAUDQUAQUAM nescius ego sum, vel praeteritis, longeque dissitis
temporibus stupendas cordis amplitudines deprehensas fuisse , quas assidua annorum serie, frequentique cadaverum inspectione magis magisque patuisse constat, nostrisque praesertim saeculis, quae parum, aut nihil habent, quod antiquitati invideant, haud infrequenter Oh- servantur, dum experimenta in humanis jugiter captandi corporibus innata pene dixerim Medico - Anatomicis libido est. Praeternaturalis tamen , & ingens cordis amplitudo non morbosa semper censenda
est , nisi dilatationis causa vel in corde ipso, vel in vasis ipsi adhaerentibus palam fiat: N am in ipsa foetus efformatione monstrosi cordis genesin contingere posse haud repugnat , quod quantumvis rarum seclusis tamen causis manifeste apparentibus oriri posse dicendum
videtur. Morbosa tamen assectio adeo diversa cohonestatur imagine, ut Variantes saepe saepius Variis in corporibus exhibeat magnitudines multum a primaeva constitutione degeneres : Modo enim cor universum undique protensum ca) , modo in basi, modo in cuspide
a) Cor triplo majus observavit Marchetius Obserν. Chirurg. Olferv. 49. mAximumque
pariter Visum est cum ingenti cavae amplitudine supra diaphragma demissum. Vid. Misc.
292쪽
dilatatum adinvenitur, modo fungosa carne externo ejusdem cono adhaerente repletum, nothoque Veluti carcinomate ; & sycosi fulcitum, modo cruore inexhausium, modo prorsus eXinanitum, naevisque refertum, glabra superficie, atque insolitis maculis circumseptum, internisque quasi carneis lemniscis, ac Veluti myrmeciis, qui ex ejusdem succussi cavernulis foras profluunt, musculosam, quam & ipsi substantiam referunt, penetrantes Obductum, suique plane dissimile, ut quandoque ne cordis quidem im3ginem in unaquaque propriae compagis parte prae se ferat. Haec autem in majoribus quoque canalibus cordi proximis detecta sunt, ita ut ad ostium aortae in singulisse milunaribus valvulis durae , fungosaeque substantiae, nec non exigua quaedam , & inaequalia sarcomata fuerint adinventa in fimbrias, atque iacinias ad instar condylomatum eo usque protensa, ut intus aortam ipsam inclinarent, neque se citra scissuram avelli ab iisdem valvulis
paterentur. Id autem reticendum nequaquam Videtur, quod nempe ideo morbosam cordi S magnitudinem, eamque e X cedentem a naturali distinxerimus, quia in peragendis circulationis muneribus augeri necessario cor debet mole sua, ut postea sanguineus latex ex ejusdem erumpat ventriculis, qui tanto magis minuuntur, quanto majus substantiae cordis es: augmentum; idque morbosae discrimen amplitudinis
a naturali distinguit, propterea quod semper illa augescit, quando haec eadem assidue persistere compellitur. S. X.
FGo equidem arbitror, praecipuis adductorum phaenomenorum
causis, vasorum , quae coronaria Vocitantur, quorum nomine tum
Nat. curios. Dec. 1. Tom. IV, OU. o. Haec dum olim Florentiae scriberem vita functum vidi ex immani morbo Religiosum Virum nomine Carolum Philippum Angelinium Μedio- Ianensem ex inclita Capuccinorum familia, pietate, moribus, & doctrina conspicuum, qui in Imperiali Laurentiana Basilica Apostolicum Concionatoris munus in Quadragesima illius anni 17 6 Florentiam perrexerat impleturus. Cadaveris itaque instituta sectione supra caetera notatu digna , inter quae lapidescentes , & calculosae quam plurimae tum in cystide fellea, tum in ureteribus adinventae substantiae peculiarem philosopnandi materiem Medico- Anatomicis tribuere, cor plus quam duplo majus est adinventum, cujus praeternaturalem magnitudinem eum aliis morbosis affectibus consociatam adeo functiones corporis immutasse suspicandum videtur, ut interitus exinde fuerit consecutus. Id etiam nuper observavi in homine , qui Pleuritide laboraverat , nullumque auctae cordis magnitudinis signum ostenderat, veluti ex epistola apparet, quam ad Novarensem amicum misi. Vid. Noveu lateri di Firen e d' Ago sto an. i7IS.
293쪽
venae, tum arteriae accipiuntur, Varices a , aut idiopatica quaedam Aneurysmata non immerito accensenda esse, quandoquidem quidquid varices istas producit, & adducta pandit Aneurysmata, praeternaturali cordis amplitudini producendae non leViter susiragatur. Ac profecto quaecumque in coronariis Vasis inordinatae extensiones adveniant ad praeternaturalem cordis amplitudinem promovendam conferre possunt, si arteriarum , in quas a corde Velociter truditur sanguis, resistentiae vim cordis exsuperent, quod ex multiplicibus, Variantibusque causis deduci potest , quas inter plethoricus corporis habitus recensendus est, auctaque in morbis acutis celeritas, inflammatoria corporis constitutio , arteriarum Vitia , & alia quam plurima ab unoquoque facile praenoscenda. His, aliisque constitutis facile pervertitur oeconomia circulationis : Tunc enim integra cordis obtineri nequit exinanitio, cruentaque congeries in coronariis vasis sensim apparebit, ex qua vasa ipsa plus aequo protendentur , inductoque idiopatico Aneurysmate illico cardiacum consequetur. Id Vero clarius ostendetur, si adductorum vasorum proprietates ex eorumdem descriptione
VAs Α haec modo majora, modo minora se produnt, eumdemque
non raro situm juXta majorem minoremve cordis magnitudinem asia servare videntur; semper tamen Obset,atorum oculiS patent, eorumque ramificationes ab unoquoque cernuntur. Haec in arterias & venas
distingui possunt, quarum priores in unum coeuntes varia, & multiplici inter se cohaerent anastomosi, atque in exilissima distribuuntur vascula, quae cuncta sensibilia cordis puncta pervadunt, omnemque pene cordis substantiam Una cum Venis componunt, & quae perstant in diastole, quando reliquae corporis arteriae in systole manent γ).
a) Non valde differt varix ab Aneurysmate, nisi morbi sedes observetur : Aneurysma etenim in arteriis locatur , varix autem in venis , quas, praesertim prope valvulas , in suis tunicis ita extendit, ut deperdita qua donabantur forma. in aliquo venosi tradius situ in ampliorem saccum abeat, ut in vero sit Aneurysmate. Sed uterque morbus ad cystides, sive tumores capsulatos reducitur. Aneurysma est cystis ab alterutra dilatata arteriae tunica dependens; Varix vero est nodosa, vel interpolata venarum dilatatio. Vid. Sauvages Patholoe. Method. pag 3 o. A elodami ι7sa.
bin Tametsi hoc ipsum plures doctissimi viri asseruerint, nonnulla tamen contrarium demonstrare Videntur experimenta in animalibus instituta.
294쪽
αν O MAT AN I DE AN EURYSMATICIS
Aliae vero, quae sanguinem Versus auriculam dextram ferunt , tum inaniuntur, cum reliquae in corpore implentur, tenuissimamque ostio suo valvulam positam habent. Coronariae tamen arteriae id peculiare habent, ut nempe ex iis interior superficies exterioris arteriarum ti
nicae densum accipiat rete , quod in systole aortae repletur, & in diastole exinanitur, ipsamque aOrtam in universa contegit superficie, velut ex injectionibus ipsis deducitur, quibus in sinistro cordis ventriculo institutis, ejusdem membranae immisso liquore tinguntur, cum ejusdem insuper vasa cordi proximi Ora eX arteriis profluant coronariis, quae nonnisi ab aorta replentur. Deinde quando cor in diastole laxa
tur , tunc utraque coronaria Vasa eo sanguine turgent, qui ex aortae contractione in coronarias arterias impellitur. Expellitur sanguis, dum cor est in systole , atque per coronarias majores Venas in sinum , auremque dextri lateris enunditur, ac per exhalante S Venas in universam effluit cavitatem; neque alienum a veritate Videtur, quod sanguis in coronariis contentus arteritS per earumdem Oscula in aortam retropellatur. Arteriae autem coronariae supra semiliana res eXoriuntur Valvulas opposita ex aortae lateribus directione, ubi maxime illa e corde egreditur. Harum una dicitur deXtra, sive inferior , quae ex aorta ipsa prodiens juxta oram auris dextrae descendit, & circa marginem acutum reflectitur : Sinistra Vero , sive superior circa obtusum reflectitur marginem ad planum inferius, & dextrae trunco occurrit; ideoque ambae opposita oriri direictione dicuntur. Dextra inter cordis hasim, dextramque auriculam, sinistra Vero inter basim cordis, atque sinistram insinuatur auriculam , ejusque rami descendendo una cum postremis dextrae ramis, mox sinistrae rami cum ramis deXtram componentibus communicant. Hujuscemodi vero rami adeo exiles inventiquandoque sunt, ut injecta cera vix ad solis radios ope micros copii cerae globuli conspiciantur, qui modo in venas, modo in alias lymphaticas exhalantes Venas videntur insinuari. Venarum tamen tres statui possunt ex uno dumtaxat tubo valvula stipato, qui in sinu CordiS locatur, proVenientes , quarum maxima juxta radicem sinistri sinus per septum in superiori plano, ac per obtusum marginem distribuitur; media vero in inferiori plano abit ad cordis mucronem, seque priori inosculatur; anterior tandem ad latus mediae contraria inseritur direttione. His autem aliae adduntur innominatae sensim minores ,
quae praecipue in delitram auriculam inseruntur. Itaque hujuscemodi
295쪽
tum arteriosa , tum Venosa Vasa, quae cor extrinsecus ad instar coronae
ambiunt, & per totam internam illius substantiam divagantur, una
simul accepta coronaria dicuntur.
JubgcsMoυε in vasis nuper descriptis mutationes adveniunt, facile
quidem omnes propemodum conspirare Videntur ad praeternaturalem cordis amplitudinem promovendam, ipsumque Aneurysmaticum essiciendum. Id autem nonnisi ab autopsia desumendum occurit, cum hujuscemodi aliquando vasa observata fuerint ab Anatomicis turgi dissima ca), horumque turgescentia non ex ipso dumtaxat Oborta supponitur sanguine , sed ex ipsa cordis fabrica, quae ex ramis vasorum innumeris in modum glomi intortis, sive ramosae arboris coalescit. Quum Vero exploratum sit, majorem sanguinis quantitatem in cordis base, quam in ejusdem cuspide contineri, utpote quod conico donatur perimetro, hinc si crassiora quomodocumque fluida evaserint, perardue quidem e corde propellentur, & paulatim grumescent, neque semper ex vi circulationis advenientia superabuntur impedimenta. Fieri tamen potest, ut quaecumque obvenerit grum escentia non semper perseveret, quinimmo ex aliquo naturali conatu discutiatur, ceu in foeminis deprehensum est, quae cum symptomata cordis adaucti prae se tulerint, supervenientibus affatim catamentis ex incipiente morbo sanae evaserunt; id quod nonnisi ex liberiori superaddito per Vasa ultimi generis in corde cruoris transitu deducitur evenisse. Id tamen seclusis hujus naturae conatibus obtineri nequit, cum impedimenta potius crescant, quam minuantur. Quoniam igitur absque libero sanguinis transitu per proprias caVitates cordis motus fieri nequit, cum hic quantitatem assentare debeat internam cordis substantiam pertranseuntem , nec non ordinem servare circulationis, hinc quo magis pondus adaugetur in cavitatibus, eo minus perfectas interna cordis substantia perficiet expansiones. Caeterum quales cum que fluidorum cunctationes in minimis canalibus fiant, ideo a majori
In cadavere militis coronaria cordis vasa in corde magno, duro, & athicantibus referto maculis turgidissima observavit Fantonus Observ. Anat. Medie. Observ. VII, g. a s
296쪽
minorum neXu relate ad majores e XOriuntur , quia cum fluida hujuscemodi anfractus pertransire conantur, majori resistentiae reluctando vim propriam eXercent. Vasa insuper coronaria id peculi re habent,
ut nempe sanguis arteria allatus haud revertatur per venas, verum in cordis se eXOneret cavitates, atque Vena, quae revehere sanguinem solet, eumdem in caVitatem ipsam extrudat , quin necessaria
fatiscere conetur lege , dum incertis Vagari cursibus adsolet a .
PRAETERQυAM quod si crassis nimius partibus scateat sanguis ad
minimos pervadendos canales ineptis , ob ex sanguinis circulationi apponetur, quae ne intercipiatur, iisdem partibus in hisce itineribus absolvendis maxima in lateralibus Vis occurret facienda, eX qua coronaria vasa dilatabuntur. Minime vero id usuveniet , si sanguis tenuibus partibus globulisque coagmentetur exilibus, veluti seclusis morbosis
assectibus praenoscitur , & a Medico Physicis comprobatum est b ,
etsi eadem semper cordis fabrica debeat necessario persistere, quod in valetudinariis corporibus, quae optima haematho si destituuntur, neutiquam deprehenditur, cum in his heterogeneae partes plures sint quam in corporibus bene Valentibus, in quibus adsunt quidem, sed aequam haud praetergrediuntur quantitatem. Atque , ut vera fateamur , sanguinem heterogeneum fluidum esse ex iis infertur, ex quibus ipse suboritur, ceu ex Chymicis evincitur solutionibus, quae a queaS, . pingues,sa omnium primus, quantum videtur, Raymundus Vieussenius Trahe de la Sirti reo des causes ta mouvement D coeur. A Totito e ι 11. animadvertit, sanguinem ex arteriae coronariae ramis, aliisque finibus in cava cordis trudi, inque internam cordis substantiam exonerari, ex quo peculiaris in corde conspicitur injectionum ope circulatio ex duplici exorta sanguine ; ex eo nimirum, qui fluit per auriculas, eoque qui per arteriae coronariae fines ultimos in cavitatem cordis immittitur. b Lo quon regarde tis globules ravos sv din homme , O quon se donne Ia peine deles considerer avec patience, jusqua ce quiti se solent dissotis O changes en seros te, on decouvreque chiaque globule ro e se partage en sx autres plus petits globules sereux de couleur jaune gsi on continue ensuite a Ies observer eneore auee la me e patience, O d Patri Tun microscope, On les verra se separer Pun de Patitra , O se diviser en Ax autres globules aqueux, qui soni si ira Parens , O si sus , qu it nes pas pos te de posior plus Din ces recherches a cet Vard avec
297쪽
pingues, atque tartareas partes seorsum exhibent insitas sanguini , uti vel ex longe diversis, quibus coalescit materiis divinari fas est : Ipse enim a fluidis, ut lacte, vino , aliisque heterogeneis rebus incrementa suscipit, nec non a carnibus, herbis, frugibus, & a solidis quibuscunque corporibus augetur. Νeque despicienda proclivitas est ipsis per specta veteribus , qua sanguis Vel in corporibus non valetudinariis ad concrescendum disponitur a ) prout majori, minorive superveniente calore concrescendi vis augi tur, Veluti in acutis affectibus deprehenditur. Νil itaque mirum videri debet, si crassus nimis quandoque sanguis evaserit, adeo ut nonnisi magna Vi per coronaria adigatur vasa, & quemadmodum Valde solutus aptior ad motum redditur , atque majori essicacia proprios pervadere canales nititur, ita cunctari compelletur, si1 nimium crassus extiterit. Omnis insuper sanguinis motus fatisceret, si ea ipsi contingerent, quae post institutam phleho tomiam deprehenduntur : Si etenim e vena missum fictili exceperis scypho, ejus sensim rubentem partem in fibrosum conglutinari rete conspicies, cujus in areis, quae non nisi per micro scopium cernuntur, qua limpidus ichor, qua rubri globuli continentur; mox serum undequaque exprimetur, quod diuturna dudum pruna concoctum in cartilagineam , ac pene osseam duritiem convertitur. Haec tamen licet diversimode in sanguine fiant, dum in venosis, & arteriosis vasis locatur b ) , saepe saepius observatorum oculis innotescunt, ipsumque cor infestare videntur.
ADDUCTA proinde constituta remora ex inducta crassitie sanguinis Originem trahente obstructiones intus cor suboriri necessario debent non idiopati cum modo in coronariis vasis producentes Aneurysma,
a Veteres ob concretionum metum sanguinem sibi frequentissime detraxisse alienum a Veritate non arbitrabitur , quotiescumque Agyptiorum praesertim mores observentur. Ipsi enim ne in magnam sanguinis abundantiam incurrant praservationis gratia plurimi , ne omnes dicam, quotannis non modo semel, sed bis vere , O autumno sanguinem flai detrahunt, O hoc faciunt tam urbani, quam agrestes homines , ut ait AlpinuS HUL AEgypt. Naturai. L II, cv. O , Pag. ιa6. Lugd. Batav. 173s. b Quaelibet fermentationis species in corde, atque arteriis excitata ob mutuos cordis motus major est quam in venis, atque adeo essicere potest, ut sanguis magis caleat,
298쪽
at ipsus quoque cordis amplitudinem promoVentes. obortae observantur tales obstructiones sive in ipsis arteriosis canalibus, sive ad extrema eorumdem Oscula, ex quibus liber sanguinis circuitus aliquatenus praepeditur. Quum Vero cordis contractiones nusquam fieri desinant, atque sanguis ipse in arterias perpetim deferatur, evidens est , ex tali occurrente impedimento renisum quemdam sanguinis incor effici , & utraque coronaria cordis Vasa repulso aortae cruore repleri S. VII , nec non musculosam cordis substantiam uberiorem nutritium succum recipere, ValVulasque laxari, ac pene diduci semi- lunares. Quapropter cum in unaquaque cordis diastole non modo consuetus fiat in cor sanguinis impetus per auriculas , & venarum truncos, verum & superadditus in cor ipsum ex arterioso tuborum latice refluxus , hinc non sola ventriculorum utrobique protensio consequitur, sed auricularum quoque, ubi saepius propter minorem quam in ventriculis resistentiam, Aneurysmata ab Anatomicis reperta sunt, proindeque universi cordis amplitudo induci magis magisque debebit. idipsum itidem eX ebulliente cruore exspectandum fore concludendum est, si in fibrarum poris dudum effusus in coronarias effluere venulas prohibeatur; conabitur enim se in meatus fibrarum intrudere, atque ex inducta quadam veluti phlogosi torrescens sanguis coronaria sensim distendet, & haud raro perrumpet vasa, credendumque videtur praeternaturalem ipsum cordis amplitudinem pariturum. Reticendum autem illud non est, quod nimirum grum escens in corde mole auito sanguis absque concretione polyposa nonnunquam adinvenitur. HaS quidem grumescentes substantias cardiaco jam praeexistente Aneurysmate mihi aliquando intueri contigit gelatinosam referenteS natUram , colore praeditaS nigri cante, facile tamen anatomico cultro cedentes, atque nullis internis ipsius cordis vasis
fortiter adhaerentes, sed a quibuslibet propemodum partibus segregatas. Minime vero consolidari posse apparet, nisi fibrosae gignantur in ipsis partes substantiam ipsam duram reddentes, & assiduis cordis contractionibus reluctantes, quod raro admodum fieri potest, cum
hujusmodi grumescentes substantiae vel in obitu ipso, vel paulo post ipsum quandoque efformari queant S. XVII ). Hujus generis fuisse
rubeat, & mutationes plane dissimiles in arteriis producat, quae ab iis non parum differant , quae in venossis vasculis efformantur. Mecum autem consentire videtur Widmerus C m. corp. Animal. cap. VII, S, II, PU. a . Argentorati Ipsa.
299쪽
videntur illae, quae anno 1666 observatoribus affatim patuere, &quae plurimos repentinos produxerunt interitus, & cor, ejusdemque Vasa turgentia, cruentaque subfuida massa, & nigri cante latice referta reddere visae sunt. Et si itaque ex polypo , aliisque durescentibus concretionibus consequi praeternaturalis cordis amplitudo queat, eodem tamen secluso si manifesta; grum escens etenim ObserVatur quandoque sanguinis in corde congeries, non Vero fibrosa, firmiterque coronariis
Μ IN OREs canales cujuscumque generis multo minus ex cordis Viampliantur, quam majores, quibus admodum extensis minora Vasa fortiter comprimuntur. Ex hujusmodi vero compressione minor in iisdem sanguinis afiluxus peragitur, ex quo magnopere debilitantur. Alicujus proinde momenti laxitas in his quoque visceribus fieri debet: quae a sanguine , qui per minores canale S defertur , enutriuntur, exindeque determinatum robur accipiunt. Si itaque vel qualibet levi de causa id in coronariis vasis acciderit, haec laXabuntur, alternisque aliquantulum deperditis motibus circulationem sanguinis in vase illo, ubi locatur impedimentum, lentius peragi certum est. Reliquae igitur ramificationes minoris, & infimi generis ex prohibita consueta sanguinis alluvione exinanitae propemodum supererunt , ac paulatim
humore illuc sensim extillato, & per spatium , quod superest, pertranseunte refertae illum eumdem diu detinebunt, usque dum paulatim crassescens debilia, ubi locatur , Vasa immaniter extendat, quae
a Concretiones aliquae polyposae dicuntur ob quamdam fortasse similitudinem cum animalibus quibusdam marinis, quae tale nomen sortita sunt, seu cum aliis ejusdem nominis in aqua dulci manentibus , & ad Insectorum classem reducendis, quae a Lyonetto graphice tabulis descripta sunt, & in observationibus Trembleyanis inserta. Vid. Trembi , moires pour servir a Phi Dire d'un genre de Pol es d'eau douce a bras en forme de cornes. Mem. I. Oe. A Lode 1 ηη. Quemadmodum autem animalia haec longis donantur brachiis , ita & polyposae humani corporis concretiones ea ratione disponuntur, qua descripta sunt a Caldesio inserva Analom. intorn. le Tartarugh. Tav. IX. Firente i 687. polyporum nempe brachia repraesentantes , quibus alia insecta praesertim terrestria frequenter arripiunt , veluti adnotavit Ovidius Metam. l. IV, ν. 366.
Utque sub aequoribus deprehensum Polypus hostem continet, ex omni dimissis parte flagellis.
300쪽
in aliqua cordis systole tandem aliquando diffringentur, cruoremque inter muscularis substantiae minimos anfractus immittent. Insuper cum non modo fluidi nervet, sed determinati cruoris assiuxus ad promovendam muscularem actionem non leviter conferant, nil mirum, si quadam superveniente pressione nerVosa, & sanguinea vasa alter tionem quamdam subeant, ex qua ipsius cordis imminuatur actio,& aequabiliter haudquaquam exerceatur a ). Hinc palpitatio , &intermittens pullus emergunt; tunc enim fluida constitutas sibi ipsis
leges non servant, conanturque Vasa remissius alternos motus peragere. Hujuscemodi tamen pressiones extrinsecus fieri quoque posisunt, praesertim ad basim cordis, quin aliquid aliud interne agens semper adveniat. Et sane pinguedo illa, quae in ejus base continetur,
nec non glandulae nimitam ampliatae Vasorum truncos adeo comprimere valent, ut illud idem consequatur, quod jam innuimus. Minor ergo ex hac compressione in coronaria Vasa propelletur sanguinis quantitas, ex qua Vasorum eorumdem actiones immutabuntur; debiles namque fient, neque scissicientem fluidi quantitatem in vasa sibi respondentia transmittent. SanguiniS interim portio aliqua supererit, quae cum proprio, perennique motu destituatur, facile quidem depravabitur, & eos, intra quos continetur, canales assiciet, ibique, vel extra ipsos grum escens ex patiabitur, donec cordis moles incipiat
extendi, & cardiacum subsequatur Aneurysma b . s. XVI.
JUae autem de grumescente paulatim substantia effati sumus determinatam respiciunt sanguinis quantitatem, qua sensim durescente , licet ejus moles ex vi circulationis nequeat ut plurimum dissipari, incrementum illius lente perscitur; pertranseunti enim sanguini superest locus usque dum immani confecta mole sanguinis fluxus prohibeatur , ex quo mors repentina suboritur. Id tamen & vero in
a) Id clarius apparet ex cognitione relationis inter vim dilatantem , & resistentiam intercedentis. Vid. Bernoulli Dissi. De mot. M c. g. ι a. Lugdun. Batav. 17ιο. b) Frequentiores esse sanguinis coagulationes, rarefactionesi ue demonstravit praeca teris Io. Tennentius Physiciri disquisitions demonstrating the cause of the bloori morbid rarefaction, and stagnation. London 17ήν.