장음표시 사용
301쪽
277 polypo aliquando contingere posse asseruit Malpighius a , qui
eodem in cordis ventriculis existente relinqui ratus est canalem sanguini pertransetanti. Polypus Vero celerius incrementa suscipit b citiusque durescit, ac retropulso sanguini facilius Obsistit, veluti ex ejusdem genesi comprobatur, si ipse pra ertim paulatim fiat; nam in interitu ipso efformari quandoque posse credibile est S. XVII . Majorem uberioremque sanguinis quantitatem in Veni S cadaverum , quam arteriis collectam reperiri repetiti S comprobatur experimentis, propterea quod cum motus sanguini impressus aliquantulum in morientibus perseveret, arteriae mediocriter eli inaniuntur, dum sanguis,
qui in easdem ruebat, in Venas exinde protruditur, ubi copiosior haeret. Enimvero sive ex rubra , sive ex alba sanguinis parte polypus fiat, plane constat, coronaria Vasa sanguine referta , & plus aequo amplificata, ex majori post interitum ad dimone peracta adeo immaniter turgere , ut fieri prorsus nequeat, quin illico disrumpantur , atque internae cordis substantiae superent resistentiam. En igitur &post ipsum interitum praetumida cordis mole magis magisque reddita
inceptum, auctumque coagulum deficiente sensim nativo calore multiplices recipit mutationes. Νeque attendenda semper polyposa aegritudo est, ex qua homines interierint, cum esse queat polypus ipse mortis effectus : Si enim sanguis motum omnem deperdat, coagulari potest, si tenuior demittatur pars, dum praecipue a postremis exprimitur palpitationibus c). Si quid interim polyposum antea prae extiterat , ex majori adVeniente crUOriS quantitate itidem extenditur, ipsique quodammodo calcar additur, cum si perve mentes recentis hujusce sanguinis paries grum escentis substantiae particulis ita adhaerescant, Ut UnaqUaeque homogeneas, quae insunt, amplectatur particulas, cuia que Veluti attractione quadam mutuo intercedente inutium inibi corpus concrescant d).
peditentur alimenta, quae concretiones valent producere , dissectis eorumdem cadaveribus concretiones ipsas post mortem fuisse repertas, est ah aliquibus deprehensum. Quinimmo in iis , quae ob venenatum viperae morsum interierunt, congelationes sanguineas fuisse adinventas testatus est Redius, inservarioni intorno alle Vipere ρ . 3 ρ. Fixen e 66η. eὶ Talis coagulatio non solum in sanguine ipso, sed in .tenuioribus ejusdem particulis post separarionem aliquam observatur. Vid. BOle φρ ad his. htim. D ti. P. IV, Tit. ι o. Londini ι68 , O miran Di sert. sur la glace Para. I, chap. ι8. A Paris t7, Ο.
d Attractionis vires in humano corpore interdum agere certum est : Relicta enim
302쪽
Ju1cυMQUE polyposas concretiones seu post mortem, seu in ipso
mortis tempore fieri decreverunt, ex Vario aegrotantium decubitu esse
deducendas opinati sunt, quandoquidem sanguinea posita crusta, quae ubi sanguis in grum escentis substantiae superficie concreverit, depre
henditur , eamdem ita locatam in Vasis corporis observaVerint, ut
ex ejusdem situ exortos in instanti fuisse polypos peculiari suspicione
perstricti fuerint. Ac profecto qui coelum versus spectante facie mortem oppetere visi sunt, hi memoratam crustam ita positam habuere, ut albicantes sanguinis partes supremam grum escentis substantiae sedem abripuerint, ac rubrae insuper descenderint, pariterque quilibet variante decubitu, si e vita decesserint, rationem quamdam allatae haud absimilem quodammodo servant, ideo ut si instituta ante obitum sanguinis missione enunciatam crustam , postquam e vena sanguis eruperit, quis deprehenderit, Vaticinari protinus possit, aegrotantem ex polypo moriturum, ceu institutae demonstrant observa
tiones a . Num itaque semper in interitu, vel ante ipsum semper
cohaesione plurimarum partium , quam tantopere laudavit Hambergerus P. l. Med. seu de an. corP. hum. san. Jena ι 11. & quam ab attra mone mutua pendere omnibus enitescit, patet humanum corpus ab externo aere circumdari , qui per omnes ejusdem cavitates insinuatur, & humoribus immiscetur, quibus humidas aliquando particulas , ipsumque frigus communicat, ita ut quantum una die sanum corpus per poros amiserit, tantum attractionis ope recipiat, quemadmodum in vegetabilibus experimenta demonstrant. Perinspectum insuper est allium plantis pedum admotum faucibus proprium odorem communicare, assumptaSque cantharides ad renes solum deferri, & mercurium intima, & remotiora quaeque pervadere corporis penetralia. At vero aequabilis fluidarum partium permixtio fieri non posset, solidaeque partes propriam non asservarent formam, & magnitudinem, neque corporis nutritio rite perageretur, ipsiusque necessiaria fereIit incrementa, nisi hujuscemodi vires admitterentur, quemadmodum ostendit Robinsonius Animal. oeconom. Prop. as London 1738. Νecessaria insuper est attractionis mutuae vis, ut vulnera facilius uniantur, & coalescant arteriae postquam incisionem subierint. Verumtamen efformato Aneurysmate sanguis minimorum ramorum majori quantitate fertur versus eam sanguinis massam, quae ab Aneurysmate continetur, & ab ipsis membranis attrahitur. a) Vid. Andr. Pasia Dis. ad Alethophilum de mot sang. post mortem O de cord. Pol in dub. revocat. Fergomi ι 37 , O Medio. MDys of the Socie Edimbourg Vol. II, p. a73. Polypos ante mortem gigni putavit Κerckringius Spicit . Analom. Obse . 73, Pag. t s. Amstilo mi i6 3 ; sed ipsum fuisse hallucinatum ostendit Mangelus Biblioth. Analom. T. II, P. a, Pag. t 2 . GeneVα ι68s, vel quia grumosas fortasse concretiones a polypis non distinxit, veluti observandum esse docet Peyerus Met. Hi sit. Analom. Med. cap. 6. Geneva ιμι, Vel quia adiposae substantiae sanguini permixtae, & nonnunquam concrescentis indolem non
agnovit, quemadmodum in Vena cava deprehendit Bontius Medio. Indor. Observ. S , p. 26
303쪽
enascatur, statuendum minime Videtur, cum e X Observatis innotescat, illum tum multo ante, tum in obitu ipso efformari utique posse. Atque, ut vera fatear, quamvis inficiari ipse non audeam, aegrotantes nonnullos polyposas , dum e Vivis excesserint, contrahere concretiones,
ipsis tamen adhuc viventibus easdem jam pridem essici nonnunquam cepisse ex quodam veluti morbos, assectionis charactere conjicitur.
ΝΕ ΟυΕ is ego sum , qui observationes proprias eo usque proten
derim , ut complures ex polyposis concretionibus Vita functos noverim, diuque in vivis degentes inviserim, ex iisque ad veram comparandam aetiologiam eXperimenta captaverim; quin potius ex viris spectatissimis Medicam praxim longo annorum intervallo exercentibus acceperim, modo haec, modo illa, etsi maxime disparia, expendenda in infirmis occurrere morbi argumenta optimis quibusque, & accuratis observatoribus inconspicua. Vibratus tamen , atque intermittens pulsus, coarctata praecordia , protensa in jugulo Vasa , animi defectus, saepissime recurrentes, palpitationes a , bxachii torpor, pulsusque in eodem obscuritas , nec non spasmodicus sterni dolor non ideo observatorum ingenia torquent, Ut si luculenter in uno eodemque
Lugdun. Batav. 1618 , vel tandem quia carnis frustula sanguineis vasis conglutinata ea non perspexit solertia , qua perspexisse alios denion strant recentiores, qui veterum inter se collatis observationibus idipsum de Diemerbroechio Analom. I, II, cap. 9, P. 37a. Lugdun. Bataυ. ι6 9. Bartholino observ. Cent. I, ep. a, his. ao. HUnia 16s7. aliisque assirmari posse consentiunt. Discrimen vero , quod inter polypos intercedit, & Aneurysmata , aperte demonstrat polypos ipsoS modo ante, modo post mortem efformatos aliquando fuisse. Videnda tamen ea sunt, quae infra sumus prolaturi, quibus ea addi possunt, quae apud scriptores descripta reperiuntur, & praesertim apud Severinum De Nov. Observ. Absc. cap.
a) Aliquando ex sola palpitatione cognoscitur polyposa concretio, maximeque potest determinari, si post excedentem corporis motum ideo crescat, ut non facile tractu tem poris minuatur, pulsumque debilem habeat cum dissicili conjunctum respiratione. Praecipua tamen signa nullum robur habent, si1 polyposa jamdiu efformata concretio aegritudinem aliam produxerit . quemadmodum de Apoplexia dicendum est : Tunc enim utriuique morbi signa ita confundi possunt , ut aliqua ab aliis facillime destruantur, veluti observationes
304쪽
easu perstiterint, ambigi non amplius queat, revera polypum adsuturum. His autem omnibus una simul consociatis perstepe delitescentibus, & nusquam nisi sero nimis conspicuis, nudus profecto prodirem in scenam Empyricus, si tutos quosdam proponere canones Vellem , e quibus manifesta diagnosis eliceretur : Unicuique enim patet, hanc, de qua loquimur, aegritudinem ex longe Variantibus causis proficisci, quarum aliquae delitescunt densissimis tenebris consepultae. Instar omnium sit ad rem nostram, quod de polypo haereditario dicendum foret, quem cuilibet sedulo consideranti perspectum est, ex causa multiplici derivari posse, cum non iisdem semper stipetur symptomatibus, seclusa cordis palpitatione , uti ex morborum historiis deprehenditur a). In praeternaturali ulterius cordis amplitudine non defuere, qui certa proponere indicia Ineditati sunt, at si quando panduntur, non in eodem semper aegrotante persistunt, nisi ea comminisci velint, quae de pondere , atque molestia cordis Scriptores prodiderunt .
EURYSMATIS, ET POLYPOSAE CONCRETIONIS CONIUNCTIO.
ILLUD unum maxime juvat agnoscere, quod nempe polyposae satis
superque adinveniuntur concretiones modo in vitae curriculo, modo in interitu exortae, modo denique , uti quondam legimus, contigisse , haereditario veluti semine propagatae S. XVm ). Hasce non
An eurysmate quovis dumtaxat efformato in ipsis coronariis vasis agnitas novimus c), quin & ex iis idem produci Aneurysma consuevisse contendimus , ex quo praenaturalis cordis amplitudo deduci queat : Νam quod in reliquis arteriarum truncis usu venit, id & in ipsis coronariis canalibus animadvertitur, externo tamen, & validiorisecluso impedimento ex ipsa musculosis cordis substantia interveniente, quo reliqua vasa, ubi observantur Aneurysmata, nonnunquam destituuntur, quodque ex valido, alternoque cordis motu pro diversa
305쪽
28 Ihumanorum corporum firmitate superatur, dum prope cor universum vasorum genuS concutit Ur. Ac profecto quacumque posita gru mescenti materie, quae paulatim in coronariis gignatur vasis, sanguinis a filuxus aliquatenus intercipitur, ac ex perenni ipsius renisu intimae canaliculorum parietes adiguntur, usque dum majori peracta concretione ex ampliore vasis capacitate insuperabile nanciscantur impedimentum. Praeterquam quod si praVa sanguinis accedat constitutio , & praesertim erosi vis scateat ipse particulis S. LI. LXXIII), tunc facile dignoscetur, quomodo Vel in ipsis minimorum vasorum cor ipsum ambientium oris haud dissimilis consequatur essectus : Ea etenim, quae eX erosione contingunt An eurysmata, in tenuioribus vasorum orificiis frequentius apparent cum aliquo dolore conjuncta,& quamcumque praeripiunt intercapedinem a). Νil itaque prohibere videtur, quin & in extremis minimorum Vasorum, quae cordi insunt, osculis idem quadam veluti constituta similitudine fiat, quod in nimio calamentorum in foeminis fluxu , nec non in haemoptysi observatur, quodque alias ex vi circulationis fieri prohibetur.
EROsIONUM EFFORMATIO. OUUM vero coronaria cordis Vascula tenuia fuerint in extremis osculis constituta : erodi haud difficile valebunt, exindeque cruore per anfractus muscularis cordis substantiae diffuso augebitur cor admodum mole sua , neque aliquid aliud adveniens incusabitur. Ex quo fit, ut cardiacum Aneurysma in iis saepius detegatur , qui sive syphiliticis, sive scor buticis tentantur affectibus b , cum in iisdem
a Vid. mst. Morb. Gratistav. an. ι οι, pag. a38. Lausanna 17 6. Mortua Ducis Brunsvicenssis conjuge Chirurgus aperuit cadaver, & observavit dextrum cordis ventriculum ab ulcerosa erosione fuisse disruptum. Vid. Memoires de PAcad. Royal. des sciences
b Haemorrhagiae, quae in scorbuticis observantur, ex ipsa humorum acrimonia deducuntur, ex quibus erosa vasa sanguinea, sive mollia reddita, sanguinem contentum effundunt. Veluti reluctante licet animo in charissima sorore mihi observare datum fuit, quae quantitatem sanguinis universam per nares paulatim effudit , usque dum integro elapsis ferme anno serosa, & albicante superveniente substantia, & languidiore sensim reddito cordis motu, tandem occubuerit, cum vix novem annos attingeret. Si ergo ex affectione dumtaxat scorbutica adeo depravatur sanguinis massa, ut erosvam naturam adipiscatur ,
multo magis in Aphrodisiacis id usurenire posse censendum est, cum ipsi labem immisso
306쪽
coagulantes, adnotante Malpighio a , acidique sales contineantur c S. Li . Quod vero ad polyposae cujusvis concretionis pertinet pro
ductionem, innuendum est, non ex polypo dumtaxat emergere Aneu-rysma consuevisse, Verum Aneurysmate constituto polypum ipsum in arteriae expansione efformari, ceu animadvertit Morgagnus b). Quid quod & in expansione alicujus coronarii vasis ex allatis casibus inducta enasci concretio potest , ex qua liberiori cruoris assiuxu intercepto cor admodum crescere compellitur mole sua e . Quaelibet autem exorta hujus generis concretio perstepe in ventriculis, &auriculis cordis adinvenitur, qui ramosas propagines in arterias, &venas emittunt, ibidemque pariter ossificatas hirsutasque repertas fuisse partes accepimus totam sinistram cordis regionem occupantes d). Quo in loco reminiscendum occurrit, quod observatum est, polypos ipsos facilius in dextro, quam sinistro cordis ventriculo coim
crescere, & ampliorem quoque molem acquirere.
veneno acceptam referant. Quod Vero gravius in scorbuticis extat, statim apparet, &ex ipsis, ets1 maxime variantibuS , ejusdem signis eruitur : Pustularum enim eruptio. membrorum extenuatio, pruritus, & erosio gingiVarum, & alia, quam plurima lethalis hujus aegritudinis argumenta ostendunt, sanguinem adeo depravari, ut vasa, quae ipsum continent, erodantur; & mollia fiant, ut facile sanguinem ipsum effundant. Hic e vena missus atram , & grumescentem indolem in fibrosa sui ipsius parte prae se fert, salsam, & acrem in serosa, ut si in minimis haereat vasis, ex ea , qua pollet acrimonia, sanguinea
erodat Vasa, ut ex varicosa venarum , quae raninae dicuntur , constitutione deducitur.
His in minoribus humani corporis vasis rite perspectis , facile in coronariis cordis oriri posse concludimus. a De Polyp. Cord. Dissert. Londini itas. b) Et nos revera in muliere quadam cum nihil uspiam polypos, O nominatim in eo de a
o cerebri sinibus invenissemus, intra Aneurysma tamen non magnum, in quod sinistra ejus arteria subclavia expandebatur, adhaerentem oblongum Polypum observavimus. Adver. Analom. II. Animadv. clo. Lugdun. BatnV. 1723.
e) Vermes in corde circa coronaria Vasa repertos fuisse veteres crediderunt. Hos polyposas fuisse concretiones asserimuS insectorum speciem referentes. d) Vid. Bonet. Sepulch. Tom. II, l. 3, hedi. 6, pN. Ity. Genevae i7oo. Cor LeonidigLacedaemoniorum regis ex genere Heraclidarum hirsutum fuisse repertum ex Aristide Persicarum rerum scriptore asseruit Plutarchus II αλλ. λ , quod tamen insolitae cardiacorum vasorum alterationi arbitror esse tribuendum , quae ipsum quassi hirsutum reddere potuisset. Sed nonnulla libenter audire fas est, quae eruta sunt ex Misc. Νatur. Curios. Dec. III , an. s O 6. Observ. iaa. Ita namque ibidem legi potest ; De corde hirsuto meminit claris .
Dom. D. David Grebnerus Med. Vet. Res. c. 16. De cord. p. iat, O ante ipsum de trii corde alii. Hine narrat Valeri Max. de Mi c. lib. I, c. 8. Aristomeni Messenio cor repertum fusile hirsutum , de quo etiam Plinius Hist. Nat. lib. ii , O D. Schenckius Obs Med. lib. u. Decorde pilis referto scribunt curiosas observationes Pet. Crinitus. De hon. discipi. Bauhinus Anat. Antiqv. Beniventus De abdit. morb. caus Theod. Oaanen De hom. Plutarchus Paral. Gel. Rhodigia. Antiq. tia. l. 4. M. Ant. Muretuέ Var. ledi. l. ia , c. ι o. O tandem Amatus Lusitan
307쪽
CONCRETIONUM QUANTITAS.,IONENDUM tamen videtur majorem minoremve polyporum inventriculis cordis sedem habentium amplitudinem eorumdem capacitati proportionari : Dexter enim quoad substantiam dimidia parte mollior, & tenuior sinistro est, eodemque amplior, adeo ut illiusvis dimidio saltem robore polleat, atque sufficiat sanguinem ad usque
proximos deferendo pulmones , quando sinister ad omnes totius corporis partes per minimos propellere canales debet. Dextera tamen cordis auricula non admodum sinistra major extat, propterea quod sanguineus latex minori vi e X venis in cor effluens ampliorem exigit diametrum , quam qui majori cum Velocitate per venam effluit pulmonalem; vasis etenim angustia ab aucta celeritate rependitur. Animadversum pariter fuit, non ita frequenter in canalibus a corde remotis hujuscemodi concretiones adesse, rariusque in arterioso a ortae tubo sedem habere, quandoquidem ex sanguine Vehementer a corde propulso dissipari valerent a). In iis tamen aortae locis, ubi ipsa incurvatur, & ubi ramosae fiunt Vasorum elongationes, ex observatis esse frequentiores innotuit, easdemque cum An eurysmate in aortae tractu frequentissime consociari. Id autem ab unoquoque facile percipi potest, si superveniens obstaculum cum exorto conferatur Aneurysemate : Si namque concretio aliqua, quae efformari jampridem coeperit , ex Vi circulationis per aOrtae truncum descendens in locum, ubi iliacae ex a orta proficiscuntur arteriae , statim descenderit, ibi
demque constiterit, sanguini ad iliacas fluenti remora quaedam siet, quae si insignis sit , subitam mortem minabitur , sin Vero mediocrieent. 6. narrat olim Ferraria nostra sunt Langonii verba se observasse eor cujusdam latronis insignis, O audacissimi pilis circumseptum , sic pariter hie Ferrariae an. 1696. sub fine mensis Aprilis quemdam plebeium atatis an. forti Pleuritide extinctum in hilpitali S. Maria Novellat idem loquitur Langonius mea cura commisso Gltro Anatomico verui, O cor inventum estiandique pilis refertum ς in pulmonis autem ala dextra abscessum vidimus mortis ac morbi causam ;se monstra nascuntur in dies, O mirabilia de romit natura semper admirabilis, semperque curiosa in triplici suo regno , animati nempe, vegetabili , O minerati. Permulta etiam ex aliis scripto
a) Rarum Videtur, per omnes corporis arterias, & venas polyposas simul diffundi posse concretiones. At ex Loologicis observatis evincimur canem vita functum esse ex Polypis Venas, & arterias omnes corporis occupantius. Vid. Adi. Hinniens an. 1 79subf. U.
308쪽
stipetur mole , concretio haec quotidie magis subcrescens arteriae parietes amplificabit, atque in emissaria arteriarum ab a orta derivantium proruet sanguis, & modo c liacam , modo me sentericas, modo emulgentes, modo Vero spermat lcas comprimere conabitur,
usque dum varii generis exsurgant AneVrysmata. Quare non abs re concludi posse videt ur, non solum ex efformato jam Aneurysmate
innasci polypum posse S. XXV ), sed ex polypo ipso emergere
Aneurysma consuevisse, etiamsi ejusdem locus ab eo, quem occupat polyposa concretio , aliquantulum distet.
His itaque positis idem in ipsomet corde satui posse apparet: Νam
sive in ejusdem ventriculis, sive majoribus ramis adsit impedimentum , Aneurysma sensim consequitur, quod seu cum polyposa concretione , seu cum aliqua vasorum obstructione copulatum cordis amplitudinem aequo majorem ingenerabit. Potiori ergo jure arguendus videtur Plinius a , qui cor morbosis nusquam tentari affectionibus effatus est , neque forte fortuna laesum illico necem inferre audacter nimis pronunciare non dubitavit. Attamen ipsa probe cognovit Antiquitas, ex lassio animalis corde oeconomiam perverti universam, atque ipsi acceptum vitae principium esse referendum : Νon enim ignem , & caloris cardinem causamque solummodo veteres appellarunt, sed humanae vitae thesaurum , Vivifici aureique nectaris fontem , του solem, ipsiusque animae sedem , veluti ex ipsa Voce, quae animum quoque designat, ad nos usque deducta concluditur γ). Ipso igitur morbosa qualibet affectione laborante nisi repen-
aὶ L. XI, cap. 4a. Parissis 17ay. bὶ Id non solum a Graecis, apud quos vox καρδιαι cor animumque significat, indigi
tatum videmus, sed inter orientales ab Iudaeis acceptum novimus, quandoquidem ex voce Chaldaea cor, & animus designatur , quassi ex Hebraea voce transposita deduci velit. quodque vel apud Arabes idem videtur esse , cum cogitationem ex Iudaea voce n tam intelligant. Vid. Buxto . Lex. Hebri O Chald. pag. 71. Basilea ι 3s. Alia huius generis proponuntur a Willisio De an. brut. cap. S. Londini 1677. Neque defuisse compertum habemus quosdam ex veteribus, qui ex aucta, vel imminuta cordis magnitudine diversas deduxerunt animi proprietateS , veluti eruitur ex historiis , quarum nonnullas retulit Silvaticus controv. Medic. conti. II, pag. ir O seq. Mediolani ιορι.
309쪽
18 I, linum interitum, interruptam saltem lucis usuram aegrotantes experiuntur , cum non circulatio dumta Xat sanguinis perturbetur, at vel morbosi emergant affectus, quoS recensuimus.
'Iou omnis profecto cordis labes internam agnoscit originem, cum alterationes quaedam ex humore peri cardii subiequantur : Licet enim illo deficiente oriantur marasmus, & palpitatio, tamen & immodica existente quantitate sive congelatur ca) , sive copioso plus aequo subsistente valde perniciosam affert Hydrocardiam. Ac profecto nihil aliud humor pericardii est nisi latex quidam lymphaticus e glandulis supra basim cordis jacentibus, & per universum peri cardium conspersis extillatus , qui ignis calore concrescit, additoque spiritu nitri lactescit aliquando, & loturae carnium colorem prae se fert, rubentesque particulas continet microscopio conspicuas. Hic non modo diversi coloris particeps deprehensus quandoque fuit ab Anatomicis, sed purulentus, salinis , acribusque refertus particulis, aliisque inquinamentis, a quibus assici peri cardium Valet, ejusque capsula
exulcerari, nec non phlogosam suscipere, veluti ex interno fixoque aegrotantium circa medium sternum dolore deducitur. Quum vero quantitate nonnunquam minui consueverit, decepti sunt Anatomici, cum viderint peri cardium ipsum arctissime cordi conjunctum ut vel ipsum asseruerint defuisse. Quamobrem ne major, minorve hujusce humoris quantitas decipiat aliquem, cum nunc major, nUnc minor
esse debeat b), prout diversitas rerum expostulat, atque justius ferri velit judicium, observatio in recenti cadavere, minimeque praeviis morbii, & macie confecto instituenda est. Licet itaque excedenti, ac praeternaturali posita cordis amplitudine, aliisque vitiis enasci queat Hydrocardia S. VII , tamen S ipsius peri cardii humore qualitate peccante cor affectionibus quibusdam obnoxium siet : Ea namque omnia, ex quibus hujuscemodi coalescit humor, ideo extimulanti
ν ) Vid. Philosoph. Transact. for the year. 167Ο. In foetu copiosius reperiri testatus est Du Verney. Vid. Adr. Petropolitan. Acad.
310쪽
polient facultate, ut nempe quidquid in illa capsula continetur, dissicile putrescat. Putrescet igitur, si quantitas minuatur; sin minus, peri cardii membranae depravabuntur , ipsumque cor prava & assidua torqueri colluvie non desiciet. En labes absque repagulo, quae nonnunquam in cadaveribus deprehenditur neque polypo quopiam neque alio superveniente impedimento.
Μ AIOREM tamen humori, qui in pericardio continetur, labem
ex putrescentibus sanguinis ibidem contenti particulis, quas satis superque adesse ex rubentibus maculis, atqUe colore loturae carnium consimili concluditur S. XXm , arbitror accessuram , quam CX universa ipsius massa , in qua salinas , acresque reperiri particulas, adnotavimus. Id autem tum Verum esse censendum est, cum hujuscemodi sanguineae partes maXime exuberant : tunc enim facile corrumpentur , & suppurabunt, propterea quod effusus affatim sanguis e propriis canalibus facile in pus con Vertitur, monente Hippocrate a nisi quidpiam contrarium advenerit, veluti in nonnullis Aneu-rysmatum tumoribus monendum est S. LXXI . Verumtamen quantitas sanguinis universa utique putresceret, nisi magna coalescendi vis inesset sanguini, ac praeter defectum balsamici spiritus liber ambientis aeris influxus adjiceretur b). Verum etsi talia supervenirent , ex assidua fortassis, perennique humorum circulatione ad nihilum deducerentur , quod tamen in peri cardii humore nequit usu venire, nisi sanguineae substantiae quantitas cum quantitate acrium & salinarum partium minorem habeat proportionem. Quod denique attentionem quamdam videtur exigere illud profecto est, quod nempe pericardii membranae phlegmone persaepe assiciuntur, veluti ex presse
altera ambientis aeris, O corpusculorum ibidem contentorum in entia, qua evenit, ut Partes Diritu vitali balsamino destituta, quo antehae ab omni externa causa defendebantur, O praesedivabantur , iam ab ambiente aere aliisque circumstantiis ὶ in entiam , O actionem patiantur.