장음표시 사용
311쪽
sione quadam circa sternum , aphonia, assidua febri, inquietudine, siti, calore, sudoribusque dignoscitur. Si itaque suppuratio intus
peri cardii capsulam fiat, maxima ibidem materiae putrescentis alluvies conglutinabitur, ex qua nova consequentur symptomata cordi infensissima. Sed iis animadversis, quae praecipue cor assiciunt, jam ad arteriarum Aneurysmata perpendenda deveniendum putamus.
ου AEDAM itaque veluti series aliquando constituenda videtur,
cum evenire possit, ut idiopatico An eurysmate constituto oriatur cardiacum, habita semper ratione pleihorae, ex qua allato duplici etiam existente Aneurysmate reliqua consequantur, quae arteriosos canales cordi proximiores invadant : Posita namque aucta cordis magnitudine, cum major in ipso contineatur sanguinis copia, quam antea, ideo major in aortam impulsus in systolis actu continget. Aortae igitur Aneurysina fiet, si hujus tunicae ex assiduo & diuturno superveniente sensim impulsu debilitentur. Cadaverum sectiones rem evincunt, cum magis in aorta ascendente, quae cordi cohaerens est, quam in descendente, quae ab eodem dimoVetur, frequentissime reperiantur Aneurysmata : In aortae enim flexione major eXOritur resistentia , quae ex ejusdem curvatura sanguini Opponitur. Aucta insuper attendenda vasorum amplitudo est in naturali statu probe conspicua, quae in vasis a corde haud longe positis praenoscitur, quorum initia magis ampliantur, quam eorumdem extremitates. Ac profecto arteriarum extensiones ex vi cordis sanguineum laticem in eas impellentis dimanant , & magis minusve augentur juxta majorem minoremve cordis actionem , quae in arteriis ipsi proximioribus major esse , quam in remotioribus necessario debet, cum ex vicino cordis impulsu majorem in egressu sanguinis ipsi eidem cogantur apponere resistentiam a). Plura tandem sunt , quae sanguini in a ortam propulso reluctantur, inter quae sanguis arteriosa Vasa replens, conica arteriae figura , &
a Major in aorta requiritur resistentia, quae sinistro , eidemque admodum robusto cordis ventriculo aliqua ratione respondeat, ut necessariae quaedam actiones facilius pera gantur. Vid. Beger Physiolog. Medic. l. I. cap. 1, pag. 61. Francosurti IIII.
312쪽
postremorum angustiae Vasorum merentur observationem, nisi ea in medium producantur, quae de imminutione cavitatis binarum arteriarum , nempe axillaris dextrae, & sub claviae sinistrae fuerunt excogitata ; unde aortae Aneurysma deductum quandoque fuit utpote adefectu virium elasticarum exortum.
NEQUE praeternaturali dumtaxat aortae vasorum amplitudini semper insistendum est, quandoquidem hujuscemodi amplitudo effectus esse potest arterios vasis, qui suam diametrum breviorem, exindeque
perimetrum angustiorem reddiderit : Tunc enim ex causa , quae contraria effectui apparet, idem consequetur effectus, qui eidem causae adversari manifeste videtur. Id vero non nisi ex accuratis profluxit observationibus cuilibet consideranti evidenter ostendentibus, ex multiplicibus nempe , iisque variantibus accidentibus, a quibus recitandis supersedere satius est , ne longe nimium protrahatur sermo , imminui vasorum capacitatem posse : Sat namque est, ut sive ex tumore cartilagineo, sive ex superstructa viscerum vasis adhaerentium pressione, sive alia quacumque de causa imminui queat vasis cujuscumque, & arteriosi praesertim perim*ter, exindeque amplitudo aliqua non longe ab hujusmodi impedimentis insurgat. Id autem haud
dissiculter agnoscitur, si ea observari velint, quae in circulatione sanguinis non interrupta fieri debent : Quemadmodum enim ex nimia, pusillave sanguinis alluvione pravi nascuntur effectus circulationem quandoque ipsam intercipientes, etsi definita vasorum diameter eadem semper persistat, ita eadem constituta sanguinis massa idem, vel huic persimilis consequetur effectus, si vasis angustia contigerit: Perspectum quippe est, internum vasorum spatium in composita suboriri ratione ex directis distendentibus , inversisque contrahentibus facultatibus. Neque longe admodum ab angustiae superadditae situ quidpiam arteriae parietes fortiter comprimens adinvenietur, eo quod major semper Vis prope resistentiam fiat supervenientem. Haec si circa praecordia fiant, nil mirum , si validae exoriantur palpitationes obstaculum non exigui momenti demonstrantes observatoribus. Retropellitur itaque sanguinis
portio quaedam , cui prohibita reluctatur vasorum expansio, idemque
313쪽
retropulsus sangum fieri nequit , quin ibidem, ubi majori adigitur
i, praeternaturalem promoveat amplitudinem, cujus causa si insuperabilis fiat, repentinus obitus subsequetur, inspectoque mortui aegrotantis cadaVere Aneurysmaticus apparebit tumor, quem in a orta existentem, inter cor, & obstaculum sedem habiturum credendum est, cum comprobetur ex Observatis, ex ligata aorta tumorem fieri, qui inter cor, & vinculum intumescit. Major autem allata superius vis ex immutata sanguinis Velocitate , non secus ac ex superaddita
resistentia deduci potest : Ostenderunt enim Hydrologi, quod si fluido
quopiam per canalem Variae amplitudinis excurrente tanta ejusdem quantitas aequali tempore pertranseat, ubi minor diameter est : quanta ubi major, velocitatis diversitatem in contraria esse proportione cujuscumque quadrati diametrorum. Quum autem perspectum e Xploratumque sit, ex fortiori obstaculo minorem fieri sanguinis velocitatem, facile quidem illa praenosci poterit, si massarum producto in quadratum earumdem respectivae Velocitatis ducto per earum summam dividatur: Tunc enim vis in impulsu deperdita ex quotiente innotescet.
EXPLICATUR , QUOMODO FIANT AN EURYSMATA. SED ut intelligatur, quomodo Verum fiat Aneurysma, ponantur cordis resistentiae t m, cordis vis i γ, & arteriarum systoles m b; erit m ε b i F. Si itaque debilis evaserit b aliquo gradu x, manente tamen F, non erunt m l b - x α γ. Quamobrem arteriarum diastoles respondebit decremento resistentiae x, Verumque consequetur Aneu-rysma pro varietate locorum, quae assicit dignoscendum tet) : Sanguis enim defluere per vasa debet servato virium a corde datarum excessu
a Neque dissicile nimium videtur decernere, quae quantaque sit praeternaturalis amplitudo , quae in majoribus arteriosis canalibus usu venerit : invento enim Aneurysmate , rotundaque posita arteriosi Vasis peripheria, ejusque diametro , jam vasis ejusdem innotescit dilatatio, veluti in aortae Aneurysmate demonstravit Valcarenghus De Aorta Aneu-rum. Observat. OU. I. Cremona ι a. Et sane in homine mediocris magnitudinis est juxta Keillium Tent. a. aortae diameter O. 73. seu per decimalem calculum pars unius digiti Londinensis, area vero o. 418 . His positis sic praecitatus Auctor institutam a se respiciens observationem ratiocinatus est e Etenim istius aortae nimirum) eireumferentia tres digito mensurabat una cum viginti duabus centesimis digiti partibus.. de cum circumferentia ad dia metrum , juxta Archimedis regulam, sit ut a 2 ad 7 , inde deduximus , ejusdem arteria diametrum
314쪽
supra resistentias aggregatas, minimeque aequari debet vis cordis iis dumtaxat resistentiis, quas invenit sanguis in proprio circuitu peragendo, uti perperam putavit Keillius a . Quum vero efformato Aneurysmate graviora lensim eVadant incommoda, patescit jam, vim contractionis in arteriis, quae vi sanguinis easdem distendem is respondere debet, crescere caeteris paribus in ratione molis, & velocitatis, qua sanguis ipse movetur. Denique ex conformatione tunicarum magis, minusve resistentium in arteri Osis quoque Vasis a corde remotis Aneurysmata totius arteriosi generis emergunt, Veluti Florentiae anno 1 13 in viro, qui senectutem attigerat, observatum fuit, in quo innumera dispersa reperta fuerunt per universum corpus Aneurysmata, quae in ipsis quandoque Zootomicis sedulo peragendis inquisitionibus palam sunt b). Quae Vero de tunicis arteriarum minus resistentibus effari volumus non semper de internis intelligenda videntur: Externae enim & ipsae a quacumque Vel compressione, Vel contusione , vel alia immodica vi immutari queunt c). Id autem reticendum non est, quod nempe minor internarum resistentia eX imminuta externarum vi contingere solet, ideoque si Vel ex erosione S. LI. LXXIII), vel alio quovis adveniente casu aliqua ex externis tunicis sive laxetur, sive dehiscat, impulsus sanguinis, qui in arterias truditur, minorem inveniet in internis resistentiam , ubi maxime externarum consueta
aherius diametrum supra expositam superabat per -- - - - - -L'- --- ; id quod satis o ς ε Ioo II 1ioo Iroo δ' superque probat, quantum istius area consuetam uortae naturalem capaciιatem superaret. Siquidem hoe manifestum fel medietate diametri in circumferentiae dimidium ducta id. Grandi Ser. Gn. . Prop. 1o , coroll. 1, pag. 1aa. Firen e t 44. s nam dimidia circumferentia erat o. I 6 I, medietas diametri erat o. I. - - - : quibus inter se invicem ductis , sit o. 8246. circiter. Quam-
obrem area arteria detectae erat ad aream arteriae a Keillio suppuratum ut o. 8246 ad O. 4i8 , quae sane magna disserentia est cum fere duplum referat. Haec si aliis arteriossis vasis applicentur, Veram, & praeternaturalem extensionem utique computabimus.
o EJ γ on severat paris of animal oecono . London 17 . b Aneurysma observavit Eduardus Tyson in animali, quod Triaeu appellatur, seu Indico nomine Quauhtia , Gymati, & Quaritoti. Vid. Trans Philosoph. for the year. ι633,
e Neque dissicile admodum est decernere qualis in sanguine velocitatis immutatio fieri possit non solum ob quamlibet compressioiaem , contusionemque , sed etiam Ob quamlibet obstructionem, S contractionem, inductamque ab Aneurysmate dilatationem. Vid. Robinson Animal oecono, Prop. 19. London. ιZIS.
315쪽
29 Ideest elasticitas , ibique haud raro An eurysmaticus tumor sensim
efformabitur. At vero sermo nunc de iis est, quae in corde sitae sunt, An eurysmaticis aegritudinibus, iisque in a ortae, carotidibus, aliisque arteriis a corde non longe remotis sedem habentibus, etsi circa jecur,
Sc alia abdominis viscera, & alibi conspicuae fiant a ). Sed in aorta
quam saepissime Aneurysmata deprehensa fuisse unus est observatorum sensus, pariterque apparet, ea, quae in interno Ane Urysmate notatu digna perleguntur, in aorta ipsa ut plurimum contigisse. Et sane praeeaeteris peculiaria quaedam memorantur a Littrio, Morando, aliisque
Scriptoribus de Medicina optime meritis b). Insigne insuper observarunt Lalagius c), & Rosinus Lentilius Archiater Wurtenhergicus d), nec non ΝoortWyk e , & ΗOrstius rarumque pariter in muliere abscidit Doddius g) monstrosumque se vidisse narrat Ruysichius h), mediocre pulvinar, quo in sedili utimur adaequans,
aliudque infantis recenter nati caput repraesentans, hisque rarissime subnectitur Aneurysma tribus jam elapsis annis Florentiae a Viris doctissimis observatum, quod magnitudine sua aOrtae tractum occupaverat universum. Neque desunt dissectorum Aneurysmatum historiae ideo inter se variantes , ut propriam in unoquoque Aneurysmate assignare causam nonnisi perarduum Videatur. Quae autem de hac aegritudine vocitantur haudquaquam nescius ego sum, utrum ex causis nimium proximis deriventur. Arbitror equidem , perraro An euryssimata illico patefieri cum incoeperint, cum ea, quae in virilitate ob servantur, in adolescentia , Vel infantia ipsa exorta ut plurimum fuisse
a Inter jecur & ventriculum Aneurysma observavit Tabarranus Obs Anat. g. 8,
i b Vid. Memoires de PAead. Royale des sciences an. iror , ιγι a , ι7aι , 173a , 3733 Oc. e) Vid. of the Philosoph. Trans Abri ment. Tom. III. d) Vid. Ephem. Acad. Nat. Curios Cent. I. an. ιγι a. e) Aneurysmatis in quadragenario viro a DD. Tronchin, & Van - Leent observati historiam refert Wilhelmus NoortWyk, qui cadaveris dissedtioni interfuit, ante obitum deducti ex tumore dorsi1 synchronam cum pulsu carpi habente pulsationem , in quo tam ampla evaserat aorta, ut in vesicae urinariae inflatae amplitudinem intra Thoracem assur- seret, atque ex arcu aortae ad usque diaphragma protenderetur. Hanc praemittit observationem in Praefatione ad latinam versionem Ni hellii editam Amstelodami 1 46, S recusam Parisiis, & Venetiis 1 48, cujus est Anglicus titulus : New and extraordinary observations conceraing the pulse mari is D. Hane. Solano de Luque, illas ted with neπ cases, and rema λιθ lames Niheli M. D. London Iro . f Observ. I, l. s. Ulma 1628.
316쪽
contendam. Atque ut in his rerum ambagibus aliquid exinde lucis emergat, praVa puerorum nutritio Vel e X incuria parentum, vel ex divitiarum defectu proveniens sedulo videtur examini subjicienda, simulque affectus quidam ipsis communes, planeque neglecti perpendendi occurrunt in iis praecipue, quibus angusta domi res est, quam
PUERORUM corpora tenerrima , & gracilia esse fibrisque facile
cedentibus coagmentari, ex necessario eorumdem incremento consequitur a). Dupliciter profecto augentur, si solidorum, fibrarum venervearum, si ve sui dorum, quae per omnem corporis ambitum disse pergUntur, contemplemur operationes : Ut namque solida protendantur partibus , quae in contactum aretissime nitantur, neque distractioni renitantur, coalescere minime debent , alioquin sive non protenduntur , sive nisus, quo in contactum nituntur , vi maXima supererit subigendus. Ad haec si pars, quae protentosa extiterat , ita persistat, aliquod divisas partes subeat corpus necesse est , easque itas ejunctas detineat a contactibus, ne iterum distractae partes in contactus sibi proprios commigrent. Fluidorum insuper incrementum tale esse debet , ut nutriatur corpus, & augescat, non Vero adeo valide premantur ipsius canales, Ut ex fluido, quod illuc extruditur,
nimis fortiter distrahantur, atque dissiliant. Νil igitur mirum , si quasse
cumque puerorum corpora suscipiant impressiones, facileque tententur morbis, qui, nisi Optima Victus ratio accesserit, potius exacer-hantur, quam mederi eos possimus. Invaluit profecto in multis Italiae urbibus mos, ut nempe puerorum lactatio paucos menseS attingeret,
a Haec ipsa gracilitas, quae Aneurysmaticis praecordiorum morbis excitandis conferre potest, non modo pueris noxia esse videtur , sed foetuhus etiam in lucem nondum editis: Saepissime enim Aneurysmata in nonnullis reperta sunt in aliqua cordis auricula ut plurimum collocata. Contra vero violentae cordis contractiones, quibus maxima arteriarum opponitur resistentia, hujuscemodi morbum aliquando producunt, qui frequenter auriculas ipsas adoritur : me malarie asse frequente dia fetus sunt Halleri verba) elasi PAneti 'ede Porellieite que te sata retenti dilate O rend immobile. Ne feroit - ce pas resfiet des violentes contractions dia coeur, aiaxquelles les arteres opposerotent troy de re ance ' Vid. Memoire sur laserm. eur 6V. Mem. II, sedi. ι3 , pag. in. A Lausanne ι718.
317쪽
atquo plurimas ex tali abusu exoriri pravissimas assectiones certum est , quibus ne illae, quae praecordia torquent, accensendae non sint aliquantulum pertimesco. Dolendum itaque, non modo cibos, quibus
adulti vescuntur, iisdem exhiberi, sed illos quoque , qui adultis ipsis
olim noxii esse consueverunt. Quomodo igitur machinulae illae teneriores detrimentis Vacabunt, quae illis imminent, indeque obvenientes morbos arcebunt ρ Quum autem multiplices ex hujuscemodi fonte di manent morbi, ecquis praecordia immunia fore praedicabit ΘMinime alienum a veritate videtur supponere, inter quam plurimas puerorum lues, quae eX ingestorum 3busu proficiscUmur , praecordiorum affectus esse computandos ex iis quoque morbis enatos, quibus aetas illa torquetur : Pueri namque contumaci nonnunquam tentantur Epilepsia, quam tamen in iis saepius usu venire deprehensum est, qui delicatioribus epulis proprio temperamento exactissime respondentibus minime saturantur. Humores interea , qui me senterium , & alia abdominis viscera pervadunt, si crassiores e Vaserint, obstructiones producent, ex quibus interna profluere non raro solent An eurysmata S. XLV. XLVII , cum una simul uterque morbuS ut plurimum conjungatur.
ITAQUE decerni posse videtur, non omnes cibos omnibus sive sanis, sive aegrotantibus, maxime Vero pueris convenire : Iss etenim ex Hippocrate ca) humidus victus satius convenit. Quare habita aetatis ratione cibi facillime digerendi, & nutriendo firmandoque corpori accommodati adhibendi sunt , ut optimam pueri nancisci queant haematosim, & exinde profluat non interrupta sanguis catio. Secus vero Epilepsiae, & molestissimae exspectandae tusses, aliaeve ne observatae quidem assectiones pertimescendae. Animadvertere nonnunquam mihi contigit , facilius Epilepsia tentari rusticos pueros , quam urbanos, idque ex pravo ciborum delectu deducendum videtur, quandoquidem iis familiaris est morbus, dum acre primas per-
318쪽
vadit vias, ceu adnotavit Van-SWieten a) : Talis quippe acredo nonnisi ex prava ciborum oboritur qualitate. Et sane allia, cepas, & immaturos fructus, nec non glutinosa , & dura Omnia, quibus vescuntur, indiscriminatim absorberi a sanguine, in quem commutantur , perspectum est S. XIII ). Nil igitur mirum , sit consequatur Epilepsia, siquidem morbus iste ex acribus saepissime materiis in stomacho latentibus, & fibras irritantibus oritur, Veluti docent observationes. Quum autem inordinati ex hujusmodi affectione subsequantur corporis motus b , ecquis aegritudines alias non exspectabit Θ Puerorum pulsus frequentior quam in adultis observatur, & non raro febrem simulat, quae non adest. Vasa sectuntur facile, multumque sanguinis excipiunt; & quemadmodum cor, utpote angustum, iisdem replendis vasis impar videtur, ita ex frequentibus pulsationibus quidquid deficit compensatur c). Quod si naturalibus hisce, frequentioribusque pulsationibus inordinatus addatur motus ex Epilepsia proveniens, haud Video , quomodo arteriarum involucra non multum firma nequeant alterationem quamdam subire. Si igitur ante pubertatem quatiatur ste pissime corpus, contractos persentiet morbos cum adoleverit, &, uti quandoque sit , dum effoetum senectute corpus macrescit, & post ipsum interitum cognoscetur, illo in corpore jamdudum praeexistens vitium aliquod latuisse.
ARTERIARUM OSSI FICATIO. A RTERIARUM mutationes reliquis corporum Vicibus respondent, quandoquidem tenuissimis coagmentantur eaedem silamentis in embryone , quae crassiuscula evadunt in pueritia, firmiora post pubertatem fiunt , & cartilagineam nonnunquam induunt in virilitate naturam , ex qua ad ossificationes quoque sit transitus in senectute, Veluti mihi quondam animadvertere contigit in sectione cadaveris viri cujusdam peragenda , qui cum ex immani morbo , quo correptus antea fuerat, sanus evasisset, dum adhuc convalesceret, ino-
b) Costarum elevationem ex validissimis Epilepticorum subortam motibus observavit Malpioius Consuli. Medic. Cent. L. cons. 3, pag. a3 , ex Hier. GasP. Paιavii ι7ιI. e) Vid. nales Animal Matiks , S. 71. London ιIII.
319쪽
pinato morbo correptus Hippocratica adveniente facie mortales reliquit exuvias: Invasit itaque libido animum introspiciendi cadaver, cumque Viscera, & reliquae partes anatomico subjectae cum cultro sospites essent adinVentae, vixque obitus origo perscrutanda conti geret, quemadmodum etiam in dissecando Foeminae cujusdam Pisanae cadavere nuper observatum est , ossificatio tandem aliquando in e X terna carotide reperta fuit , quae arteriosam canalem impervium reddiderat. Νeque novum , & inauditum autumare lubet ; quod repetitae comprobarunt observationes, Vasa nempe sanguinea prioris generis, ne corde quidem eXcepto ca), osseam persaepe naturam induere, non secus ac in cervis, qui multum ex cursu defatigantur,
crebro suspicitur, quodque Medici Arabes ad longaevitatem laudaverunt. Quidni Albertum ab Halter b minime reticendum putaverim, qui Universum aortae tractum contemplatus est mirifice squamis osseis variegatum ρ Hujuscemodi demonstrant immutationes, quomodo ea, quae in infantia obvenerunt Aneurysmata, diu multumque perseverent absque notabili humanae machinae detrimento. Ac pro
fecto posita in pueris Aneurysmatis origine sive ex Epilepsia , sive
aliis de causis infra producendis exorta, jam Vix ac ne Vix quidem perceptibilis tunc aderit dilatatio, quae cumprimis circa praecordia versetur, cum illic vis major adsit propter viciniorem cordis situm, ex quo major exinde motus adjacentibus VasiS communicatur: Reliqua etenim caeterarum partium a corde remotarum Aneurysmata causam , ut se prodant, Videntur eXigere validiorem. At vero adducta conservabitur dilatatio usque dum insigne aliquod in sex non naturalibus rebus erratum eamdem se manifestare compulerit. Quamobrem si minime interveniente causa , ex qua dilatationem adesse
cognoscatur , ad plures annos Aneurysma perstiterit, major spes aderit, cum vasa firmiora sensim evaserint, illud idem absque saevitio
a In corde Urbani VIII. P. Μ. ossis frustum repertum est. Vid. Di 3. Univ. de Tris. TOm. I, pag. 1893. A Devoux 17ai. Νeque tendines, membranaS, cartilagines, & ligamenta ab ossificatione liberari ex observatis eruitur. b Adn. a. ad PMDA. Boerhaaυ. Text. 18ή. Lugdun. Batav. 17 o. Sed Auctor ipse ossium quoque ipirum efformationem ab ipsa desumit causa , a qua efformatio dependet , &augmentum aliarum corporis partium , ab impulsione nimirum cordis , quae praecipue in arteriis agit. Vid. Haller Memoire fur la foran. des os, sect. VIII, n. a , pag. aoa. A Lo Ianne ιZIS.
320쪽
Η Αυ Dou AQUAM nescius ego sum, quam plurimas in foetibus
nondum enixis mutationes fieri, sed omnes latet, utrum in praecordiis mutatio aliqua obvenire possit, dum embryones in utero materno latitant, ex qua suspicari datum sit, partes illas ad Aneurysmata suscipienda disponi. Verumtamen longe nimis morbi hujus origo deduceretur, si ea, quae in utero materno sunt, eXplorari valerent, nisi natura ipsa culpari Velit, utpote quae organica praecordiorum vitia , dum foetus efformaretur, effecerit, re genuinum partibus adhuc latentibus talium morborum caraeterem impresserit , quod adhuc incertum videretur, nisi ex observationibus patefieret. Attamen
nil assii mare prohibet, haec 1rganica vitia in iis facilius apparere, qui non modo debilem in ipa lucis limine fibram sortiti fuerint , sed in illis quoque, qui dum in utero formarentur laxitudinem quamdam in universo corpore subierint. Illud profecto contingere non raro solet, maternoS reticendo conatus , Ut maritalibus leporibus fruantur foeminae, quando prolem in utero bajulant. Apparet itaque, alterationem quamdam non exigui momenti tenellum embryonem, etsi in chorio & amnio detentum , subire, si praesertim plures ictus mater absorbeat, dum ambo parentes amatorio perculsi pathemate in palaestra decertant aphrodisiaca : Exaestuant quippe in orgasmo partes , & intumescunt, aliaeque repentinae mutationes adveniunt. Quamobrem pueros, qui in exortu ipso Rachitidem nacti sunt, conjectandum est, hanc aegritudinem ex immodico parentum concubitu ipsis adhuc in utero permanentibus acquisivisse. Ipsa Venerea lues, quae comitatur aliquando nascentes, aliique exitiales morbi, qui in Utero Contrahuntur , foetum enervant. Cuncta humani corporis vasa ideo sensim , & in ipso embryone crassescunt, propterea quod eX fluidorum , quae in ipsis reperiuntur, motu annulares ipsorum fibrae protenduntur : At quacumque posita vehementi concussione fluidorum motus adaugetur : Fluida igitur majori agent momento, &vasorum superabunt facile resistentiam. Quum autem tenuissima extemin embryone vascula , aliqua repente fiet dilatatio, quae tractu temporis aucta tandem aliquando innotescet. Quapropter si debilibus