장음표시 사용
321쪽
arteriae tunicis coaluerint in iis, qui liberos genuerunt, evenire poterit, ut istus ipsi eadem praediti nascantur vasorum teXtura, adeoque haereditario, ut ita dicam, conflictentur Aneurysmate vel mediate, velim mediate a parentibus ipsis in eosdem traducto, veluti se observasse testatur Lancisius a), qui An eurysmatis re ipsa haereditarii historiam
diserte commemorat. Insuper innata in pueris cardiacorum Aneurysimatum semina nonnunquam delituisse desumptis ab incisione cadaverum observationibus deprehenditur, cum in hi S non modo cor ma-Ximum , sed infirma cordis textura dignoscatur, velut e X pertus est laudatus ipse Lancilius b). Caeterum & ex ipsis generationis primordiis huju1rnodi traduci labem tum concludendum est, cum nempe Venae cavae radix, auricula, ac dexter cordis ventriculus languidiori fibrarum nexu coalescunt, sinistris interim cavorum cordis parietibus multo validioribus apparentibus : Tunc quippe adolescente sensim praecordiorum mole dextrorum amplitudinem cavorum plus aequo latiorem evasuram leves ob causas patefit. Verum enim Vero ne insudare nimis videar in demonstrando, An eurysmaticos praecordiorum affectus haereditarios esse consuevisse, sufficiat decernere , tum haereditarias adesse dispositiones cum parentes debili fibra coaluerunt; &quemadmodum fortes creantur fortibus, ita ex debilibus parentibus ambigendum est debiles natos prodire posse.
P N ERO RU M AEGRITUDINES NONNULLAE.ED1Tus in lucem istus clamitat, ingemiscit, illacrymatur, plorandoque nimium, & ululando tenellum calet corpusculum, quatitur,& infirmatur. Celerior interea sanguinis evadit circuitus, cum e X assidua vocis exercitatione universa sanguinis quantitas magnis motibus concitetur. Unde potiori jure ex ea , quam Graeci dicunt ,
a De Mot. Cord. , O Aneurum. I. II, cap. ι, Prop. 22. Lugdun. Batav. 174o. b Ita in puerorum cadaveribus , nec non in catulis, ac vervecibus aliquando spectavimus eorum corda, in altera auricularum, vel ut frequentius ) sinistro in ventriculo locum quemdam, ac veluti foramen perlucidum , quod externa, internaque tantum membrana ne omnino dehiseret, impediebat. Neque dubitandum, quin , si eadem corpora adolevissent, inter illa facile adnumeranda essent , quae repentino interitu ob apertiam ex tempore cordis foramen concidunt, cuIus
prosecto mortis genus O alii saepe, O nos crebro etiam vidimus. De Mot. Cord. & Aneurysim. I. I, cap. 2, Prop. 38. Lugdun. BataV. 174O,
322쪽
198 MATANI DE AN EURYSMATICI s
animam moveri perhibebant veteres Medici, cujus nomine sanguinem intellexerant, eo quod animae sedem in illo Philo phi illis temporibus collocarent. Si itaque ex frequenti ploratu quatiatur assidue corpus, concludendum est , eorum, qui debiliorem nacti sunt corporis habitum, dum vitae limen attingerent, dilatari sensim arterias posse, atque ad verum suscipiendum Aneurysma disponi. Quapropter improbandi sunt, qui fletum in teneris infantibus fovent potius, quam
plane coerceant, perinde ac emolumentum aliquod foret exspoliandum. Dum ululat puer , insignis amplitudo glottidis internoscitur, quae cum illa, quam adulti quique homines obtinent, rite confunditur. Illud idcirco deducitur , auctam nimirum maximopere fuisse musculorum actionem, & ipsius quoque cordis, quod inter musculos recensetur. Νon equidem inficior, quosdam naturae conatus perutiles extitisse, eosque magnopere Vituperandos, qui priscis temporibus ploratum ingemiscentibus pueris lege vetuerant; sed ex adverso non video, qua permotus ratione nimium laudaverit Aristoteles a . Porro non modo ululatus una cum gemitu copulatur, ex quo detrimenta non pauca consequuntur, sed singultus advenit molestissimus, in quo non diaphragmatis dumtaxat convulsio , Uti veteres crediderunt, spectanda est, sed longitudinalium fibrarum oesophagi contractiones animadvertendae , ex quibus praecordia torquentur. His additur quoque cantus pueris familiarissimis, qui si modum excesserit, uti non raro sit, poterit assectiones addustas in tenellis illorum corporibus excitare : Dum namque perardua quaeque non modo pangere , sed elata vota fundere delectantur, graves sibi morbos accersunt non tam facile discutiendos. Tenera insuper aetas illa plaudere, quae sensus alliciunt persaepe solet, adeo ut si clangentes choraules , tibicines, vel alios quoslibet audiverint, ad ravim clament, ni &ipsi idem peragere possint, quod tamen assidue, si libuerit, persequuntur , cum facile supra caeteros dulcioribus instrumentorum modulis deliniantur.
323쪽
PRAVA PUERILIUM CORPORUM ADMINISTRATIO.
F Duc ATIO neglecta , & male pertractata , uti apud imperiti , dc
ignobilis vulgus asseclas considerari potest, nec non abusus quidam , qui etiam in cultioribus Urbibus irrepserunt, permulta in infantum praecordiis asserunt detrimenta : Mulierculsa etenim nullum aliud exspectandum esse arbitrantur remedium , ut pueros seu nimiae laetitiae, seu fletibus oppressos in Ossicio contineant, qUam Ut eos spectris, Ss fallis idolis, rerumque terrorem incutientium imaginibus perpetim terrefacient, adeo ut quam saepissime immoderata laetitia cum repentino moerore confligat, dum refractariam nimium aetatem coercere contendunt. Simulant proinde lemures iratos, horrenda spectra, minaces furias, informes lamias, eXitialia monstra, cerberum trifaucem, S indomita cujuscumque generis animantia, quae pueros repente adoriantur. Ex quo fit , ut falsis illis decepti imaginibus insolita formidine terreantur,& m ximopere perturbentur. Ignoratur sane, utrum majus animo detrimentum e X corpore, quam corporie X animo accedat ; Verum id experientia constat , tenera illa corpuscula ad quascumque suscipiendas impressiones esse multum accommodata. Quum autem adultos quosque homines ex infausto aliquo ipsis allato nuncio ita exagitari appareat, Ut molestas, & intempestivas subeant convulsiones, adeo ut Epileptici decumbere videantur, & vehementi febre discrucientur, tanto magis id obvenire infantibus debet, quinimmo satis superque animadVertitur , ipsos convulsionibus lacessitos diu multumque in tali rerum statu perseverare. Quod si in adultis hominibus repentini metus ex specie terrifica suborti adeo corpus assiciunt , Ut cordis palpitationes, temporum pulsationes, & concussiones inordinate universi corporis consequantur , quidnam in infantibus evenire posse putandum es , qui sunt Veluti mollis cera, in qua facile quidvis impresseris ρ Dolendum sane , impuberibus filiis una cum imperitis, imbellibusque mulierculis Vitam esse ut plurimum transigendam , cum ipsae non modo ad Optima praebenda consilia ineptae esse soleant, sed callidae haud raro malorum evadant artifices. Quorumcumque insuper custodum aspectus ad iram compositus fit, pueris molestus & injucundus: Dum
324쪽
namque eos impetere Verberibus minitantur, ac simulatam quandoque iracundiam prae se ferunt, corpus ins Ohio pallore perfunditur, genae rubescunt, ipsique meticulosi haerent , & seir ianimes contremiscunt; id quod concitatiorem in corpore circulationis motum evasisse suadet. Hinc non abs re liberalitatem pro metu arripiendam , ipsaque pueros satius esse corrigendos perspectum fit. Postremo cuncta, quae noxia admodum e litare creduntur , motumque cordis a Ugere , arteriosa flaccescere vasa compellunt, ipsaque ad Verum Aneurysma disponunt propter imminutam earumdem resistentiam. Quod si haec eadem rosis entia ex adverso adsit, multumque agat , & in ipsa substantia sanguinis locum habeat, idem semper consequetur effectus: Fluida enim non moventur, ut e X Hydraulicis legibus comprobatur, in resistenti medio, nisi vires, sive prementia pondera medii resistentiam exsuperent ; sin vero illorum augeatur velocita S , a Uctae tunc vires sunt in proportione majori resistentiarum. Si vero hisce omni hus aetas addatur suscipiendorum pathematum haud incapax, quae solicita nimis advenit, tunc nondum firmato corpori quam plurima asseruntur detrimenta, ceu tandem in ipsis hominibus consistentem aetatem nactis, atque firmiori corpore gaudentibus internoscitur.
ΛΝIMUM e X contagione corporis laborare , nihilque angere frequentius homines experientia rerum magistra nos edocet, quam animi pathemata, quibuscum perpetuum intercedit foedus nusquam propemodum coercendum : Excandescit quippe homo, & in furorem adigitur, moerore torquetur , corripitur Zelotypia , lacrymas fundit, in ultionem exaestuat, permulcetur gaudi O , pudore suffunditur, amat, odit, tristatur ca & modo haec, modo illa prae se fert pathematum plus minusve ingravescentium phaenomena in foeminis praesertim conspicua, quae cuncta, si modum e Xcesserint, corporis perturbant oeconomiam. Peramplum profecto in quibuslibet, qui immodicis hujusce generis affectionibus lacessunt .r, e quorum censia ipsos excipiendos
a ) Talis nonnunquam est observata tristulae vis, ut polypotas concretiones produxerit, quemadmodum animadvertit LoWeruS De Corri cap. a , pag. 1 f. Londini ι 69. vid. Bergerse Polyp. Imitemberδα ι 689.
325쪽
3 CInon esse pueros utique comprobatur , unicuique observare fas est mutationum numerum , inter quaS cordis, & arteriarum motus siepissime concitatior peculiares extorquet ObserVationes. Ecquis igitur
ex iteratis hujuscemodi motibus praecordiorum Aneurysmata in iis, qui debili donantur structura corporis, interdum subsequi posse inficias ibit 8 Respirationis organa molestiam subeunt neutiquam contemnendam , tuncque cordiS actio , tacitaque retegitur ejusdem potestas. Ipsim et probe noverunt Metaphysici , quantitatem impressi in corpore motus actioni pathematum respondere, simulque exploratum est, eadem in cerebro , Ubi hospitatur mens, atque nervis omnibus
excitari. Dum itaque Vehementi quispiam percellitur pathemate, si talia forinsecus praebeat irrequieti animi argumenta , ut a quolibet eumdem aspiciente praenosci possit valido illum pathemate perturbari , non erit absurdum arbitrari, ex assectione nimirum nervosi systematis reliquas corporis partes noxam aliquam persensiasse. Quemadmodum autem majores, atque multipliceS nerVorum rami ea pervadunt loca , quae sanguinem ex corde excipiunt, major illic impulsus fiet, & alterni cordis, & arteriarum motUS vehementioreS eVadent, cum ipsi soleant esse suapte natura concitatioreS : Contractionum namque cordis Velocitas radici quadratae Virium , quae in illo contrahendo eXercentur, proportionatur , pariterque libero sanguinis in venas ingressui respondet. Percipitur itaque, quomodo ex hujuscemodi motibus oriri quandoque possit praecordiorum Aneurysma :Quinimmo & cor ipsum ex frequenti & diuturna palpitatione ex aliquo sive bono , sive pravo suborta pathemate Aneurysma subire
posse, ex quo maximopere amplificetur, concludendum videtur,
quandoquidem id evenisse D. Philippo Nerio comperimus , quem Aneurysmati, quod nobis cardiacum nuncupari placuit, succubuisse autumat Caesalpinus a) , eo quod quam saepissime in palpitationem
cordis incidisset ex vehementi, atque frequenti ecstasi manantem. Sicuti enim cor musculus est, & ipsum convulsionibus lacessitur, ejusque vis non modo quantitati spirituum animalium , sed illorum quoque velocitati respondet, patet, hujusce Organi Vim tum crescere admodum debere cum valido quocumque incipiente pathemate illorum motuS evadit Vehementior.
326쪽
JuoD vero praetermittendum non videtur , illud est, quod nempe
diversae sanguinis concretiones in iis facilius fiunt, qui aliquo assiciuntur animi pathemate, non secus ac in reliquis aegrotantibus. Et sane quaecumque supponi velit hujusce phaenomeni causa , ex metu vita functos legimus fuisse observatos a ), quorum interna cordis vasa concreto redundantia sanguine reperta sunt, quin & polypos ipsos in melancholicis repertos noVimus : neque haud infrequenti comprobatur inquisitione, eos, qui modo laetitiae, modo moeroris imperio premuntur, praecordiorum assectionibus succubuisse ; id quod & in ipsis usu venire pueris animadvertitur , cum & ipsi propriis, etsi remissius agentibus, haud vacent pathematum insultibus ex ipso praesertim Hypochondriaci affectus fonte saepius manantibus. Horum proinde sunt, qui ablegatis quibusque mentis relaxationibus insueto suffusi metu privatos inter parietes commorari conantur , quique modo laetitia , modo moerore perculsi repentinos subeunt motus , falsisque ut plurimum ludentes imaginibus irrequietis languoribus
fatigantur. Quoniam vero tristantur frequenter pueri, pariterque pro data qualibet occasione moerorem laetus animus eXcipit, hinc ex hisce subortis mutationibus una cum innato pathematum semine consociatis quassationes praecordiorum proficiscantur Oportet : Quemadmodum enim agile corpus in pueris extat, ita commotione corporis Vehementi animus perturbatur, quasi lumen, quod ventis agitatum minus clare vicina collustrat. Si igitur innatis pathematum seminibus in puerorum corpore locatis ea , quae nonnunquam adveniunt, subinde lustrentur, haec una simul copulata in ipsa juventute vim exercebunt validissimam, cui si dispositio aliqua superstruatur, dissimilia
praecordiorum incommoda consequentur, quae tum temporis maxime emergere consuevisse compertum est.
327쪽
PRAECORDIORUM MORBIS. 3o3S. XXXVI.
VERUMTAMEN alia praenoscenda occurrunt, quae pueritiae statum adoriuntur, tenellumque corpusculum ad Aneurysma praecordiorum suscipiendum dispoia uiat, inter quae non postremum obtinere videntur locum convulsivae quaedam neglectM tusses , e quibus peram plus morborum numerus profluit praecordiorum fines raro admodum praetergrediens. Quis igitur sanae mentis convulsivas puerorum tusses omnino neglectas Aneurysmata praecordiorum producere posse non arbitrabitur Θ Has etiam, nisi mea me fallit opinio, probe noscendas esse , earumque examinandum esse tum censeo : Sunt enim quandoque adeo Vehementes, ut ex ipsis peremptos fuisse pueros accipiamus. Ex majori, eaque Valida pulmonum actione arteriosi &venosi sanguinis motus augetur, & talem multiplicatam actionem a
convulsiva tussi pendere consuevis e nullus ambigendi locus est, eo quod maxima in thorace concussio deprehendatur. Tussiat puer, atque sensim tussis exacerbetur, usque dum illius causa persistit, maximus illico rubor faciei oborietur, oculi e propria veluti sede dimoveri videbuntur anxietas aderit, praegressaque tussi Cephalalgia
non raro, anhelitus, cordis palpitatio , nec non reliqua supererunt convulsivae tussis symptomata , quae de contitatiori sanguinis circulatione rudes quoque homines commonefaciunt. Νonne arteriarum involucra in pueris teneriora maximum subibUnt ex impellente sanguine ictum, & modo debiliori, modo fortiori succumbent Aneu-rysmati Θ Ηujusmodi tamen res evidens videtur esse, ita ut minime
ratiocinationes eludat. At ne quis succenseat mihi, pueros utpote tussis non expertes debere omnes Aneurysmatica affectione tentari, varias noscendas occurrere circumstantias reponam : Vel enim arteriae vitium non adesi , Vel protinus non manifestatur, cum nonnunquam ne extitisse quidem dubitet quispiam, quando revera essormatum est S. LV ). Ego equidem non inficior, non omnes eadem arteriarum firmitate pollere, cum modo firmiora , modo tenuiora humani corporis vasa ah ipso exortu pueri sortiantur , quae quidem firmitas atque tenuitas una cum aliis eVentibus consociata, si vim, quae ex tussi emergit, retundere Valeat, atque subigere, jam Aneu-
328쪽
tysma evitabitur; secus vero his seclusis continget. Sed opus non est, ut confestim appareat, & toto Vitae curriculo praenoscatur , cum aliquid aliud necessarium sit, ut incoepta haec affectio patefiat, veluti demonstrahitur. Haec tamen assumptum non adstruunt, cum ii secludantur casus, in quibus fieri nequit, ut ea , quae monuimuSus veniant : Sunt namque pueri, qui sive ex ea , quam nacti sunt, corporis dispositione, sive parentum solicitudine tussibus non tentantur, Vel si tentantur , hae selectioribus remediis arceantur. AEtas postremo attendenda praesertim est, cum ea quo magis ab exortu distat , eo rem soleat inhibere.
A DNOTATUM est a viris in Medicina praestantissimis, circa exitum tertii septenarii vires cordis non amplius crescere , quod in eo temporis tractu, qui inter exortum & finem ejusdem septenarii intercedit, nequaquam contingit : Tunc enim major est vis cordis, ut ex celeriori puerorum pulsu dignoscitur , qui febrem simulare videtur S. XXIX , etsi vis cordis talem vincat renisum , qui multum ponderis adaequat. Hic tamen Obiter monendum, non adeo certum esse, quod de vi cordis, ejusque renisu vocitatur a Medicis, ut analytico theoremate demonstratum sit, quaenam Vera sit vis, quae in quolibet exerenda corpore necessario videatur ad hoc , ut animalis servetur oeconomia, cum non omnia hominum corpora eadem fibrarum polleant firmitate. Quod vero mirum videtur, illud est, quod nempe Medico-Mathematici non modo in assignanda cordis vi minime inter se conveniant, quinimmo magnum inter illos observetur discrimen a). Νon tamen id ex calculorum destitii deducendum est, quandoquidem animadvertendum occurrit, integram horiam nonnullos vim cordis inquirere, alios Vero apparentem, quae nil sane aliud est, quam
a) Huius discriminis causa dependere potest a diversitate irritabilitatis, quam esse ultro admittendum experimenta demonstrant in animalibus instituta : Certum namque videtur cor a sanguine ventriculorum stimulari, quemadmodum elapso seculo suspicatus est Bolinius oeconom. corp. Animal. Progym. VI, pag. ios. Li αε ι 6. & novissime observationibus comprobatum esse perspectum est.
329쪽
quam exigua totius integrae portio, Veluti ex principiis, quibus innituntur demonstrationes, eruitur. Quod autem in statu valetudinario considerandum superest, id profecto est, quod nimirum talis adducta in corde laxitas aliquando suboriatur, ex qua ParalysiaS ,
exindeque Syncope fiat, quae tum perniciosior evadit , cum ex obstructione, seu erosione vasorum proficiscitur, quodque non modo ex dolore circa praecordia, Verum eX anhelitu, atque animi deliquio dignoscitur. Itaque Vivendi ratio perpendenda foret , cunctaeque pranaoscendae circumstantiae, quae faVere pueriS ObserVantur, ut ac curatum motus cordis discrimen eliceretur : Sed nostris hisce temporibus , quibus parum , aut nihil in puerorum regimine invigilant caeteras paribus illi, quorum custodiae fuere commissi, plus considerandae supersunt pravae corporis dispositiones teneriori machinae superstructae , quam reliquae humano corpori salutares. Patet ergo necessitas quaedam arcendi convulsiVas tusses a pueris, atque id omne semovendi, quod ad concitatiorem cordis, & arteriarum actionem reddendam aptum censetur, ne assidue urgendo arteriosa sensim vasa labefactentur, & ad quamcumque recipiendam impressionem disponantur. Denique ex his omnibus illud consequitur, quod etsi unus, aut alter ex infantum erroribus ad Aneurysmata producenda non sussiciat, plurimorum tamen congeries id ipsum praestare Valet, quodque novum fortasse frequentissimae aegritudinis exhibet argumentum, ex quo ad alia generaliora gradum facimus.
330쪽
TEMPESTATUM VARIETAS.Iis autem cursim raptimque perscrutatis, quae teneram praecipue infantum aetatem ad vitia praecordiorum suscipienda possunt di iaponere, aliqua sunt afferenda, quae infantibus ipsis una cum adultis communia sunt, atque in illis viam sternunt ad aegritudines adductae indolis producendas, in his Vero, si morbi primordia latuerint, in apertam lucem collocandas , & nonnunquain sponte sua inferendas, quae bene perspecta cunctis aeque prodesse possunt, atque neglecta aeque detrimentum allatura credendum est. Immutatorum itaque temporum examini insistendum occurrit, ut iis , qui ex assiduis mutationibus panduntur, morbis constitutis, praecordiorum affectiones, quae ex ipsis deduci consueverunt, si libuerit, innotescant. Atque ut firmius innitantur obserVationes, Etruscum contemplari coelum decrevimus. Hoc profecto, ubi Vita sospes degitur, relate ad alia Italiae loca caeteroquin saluberrimum , quibusdam tamen gravibus && ipsum morbis, ut & regiones reliquae , succumbere homines cogit,
prout vices nonnunquam advenientes eX postulant. Si quis tamen en-demius statuendus est morbus, hic in locis palustribus, & humilibus deprehenditur, ceu inferius ostendetur S. XLV ). Omnes profecto
probe noverunt , coeli mutationes diversis anni temporibus recurrentes saepe noxias evadere , raro tamen proficuas, si magnae caloris& frigoris repente mutationes advenerint, quod & ipse jamdudum agnovit Hippocrates a . In Etruria Vero non adeo variare solent, ut unoquolibet anno novus semper ex adVeniente hujuscemodi varietate exspectandus sit epidemicus morbus, qui dominetur, atque dissimilis, & nova febris, veluti usuvenire arbitratus est Sydenhamius