Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

PRAECORDIORUM MORBIS.

ruit, qui quaslibet regiones adoriretur , & qUOdcumque anni tempus invaderet. Illae autem , quae in Etruria nostra patefiunt assectiones, perraro aliam agnoscere solent peculiarem mutationem praeter e Xcesia sum caloris & frigoris, ceu elapsis retro saeculis fuit ab accuratis Observatoribus adnotatum, quos inter praetermittendus haudquaquam videtur Marcellus Virgilius cli) , qui dum Vitam Florentiae duceret, catharrates praecipue morbos familiarissimos Observavit ex ingenti

frigore tunc temporis manantes. Verumtamen non omnis frigoris

excessus eosdem semper morbos producit : Elapso quippe anno i uesmagnum frigus deprehensum est, quo juxta thermo metrum Faliren-heltianum Januario mense ad duodecimum ferme gradum subter trigesimum pervenisse constat, quodque relate ad te terrimum frigus anni 17O9 tredecim gradibus juxta idem thermometrum differt: illo enim anno viges1mum quintum ferme gradum attigisse patet, tuncque frigus juxta Ramazetinum c) ad frigus praecedentium octo annorum Psicrometro teste proportionem Patavii habuit sex qui alteram, hoc est, ut ternarium ad binarium. Hic autem adnotandum, anno videlicet 1691 hiemem ventosam, & siccam, frigidamque elapsi constitutionem extitisse, atque inter eos, qui grassati sunt, morbos a sanguinis incoepta coagulatione OriundOS, polyposas circa cor deprehensas concretiones fuisse d . At non Omnis frigoris excessus adeo periodicam asservare Videtur naturam, ut eosdem morbos producat: Anno enim i 33 non ita frequentes morbi catarrhales observati sunt, veluti aevo Marcelli Virgilii nuper laudati contigerat, quin immo chronicis seclusis aegritudinibus, parum, aut nihil quolibet anni tempore observatu dignum extitit, nisi eae comminisci Velint, quae praecordia assecerunt , assectiones unicuique conspicuae . Anno autem

I 7 16 quo frigoris vis non extitit admodum ferox, Morbilli pravis stipati symptomatibus hiemali tempore observati sunt, quibus ineunte

a Aihil quicquam , opinor, animum universa , qua patet, Medicinoe pomeria perlustrantem tanta admiratione percellet, quam discolor illa, O sui plane dissimilis morborum Didemicorum facies non tam qua varias vindem anni tempestates, quam qua dascrepantes diversorum ab invicem annorum consitutiones referunt, ab iisque dependent. ObL circ. morb. acui. cap. a. Genevae 3749 bin comm. in Dioscor. I. III, cap. 6. Colonia rFast, c) Const. a . an. 17o9. Patavii V7Oq.

332쪽

vere aliquantulum evanescentibus Pleuritides, aliique thoracis assectus dominari coeperunt a . Caeterum ex his eruitur, non modo siccitatem & humiditatem cum algida constitutione conjunctas, aliosque casus hujuscemodi Varietatibus ansam praebere, Vertim longa annorum serie varios exinde recrudescere morbos, qui jamdudum delituerant, aliosque frequentiores fieri, qui Vix Medicorum observationem videbantur exegisse, quos inter praecordiorum affectus ad Aneurysmatum classem referendi sunt jure meritoque computandi.

S. XXXIX.

ETRUSCI AERIS MUTATIONES.

ΛΤ Vero memoratis temporum varietatibus sens m recrudescentibus hujuscemodi morborum deberi frequentiam conjicitur. Florentinum antiquitus aerem asseverabat Iacobus di ardius b), veluti ex anec dotis patet, non adeo noxium, subtilemque extitisse, veluti dum ille viveret , factus est , cum temporis progressu montium cacumina nemoribus fuerint destituta, aditusque Ventorum septentrionalium procellis reseratus. Νeque illum somniasse censendum est, quandoquidem majores minoresque anni temporum immutationes Videntur resecatis exinde nemoribus respondere. Et sane insignes deprehenduntur in praesenS mutationes , quaS non tam frequenter Etruscis advenisse comperimus antequam celsissimae Pistoriensium alpes altissimis, quibus luxuriabant arboribus non adeo frequenter expoliari consuevissent; id quod prudenter quidem publica lege cautum eXinde fuit, ne incolarum valetudo periclitaretur, ut nempe non tam frequenter annosae quercus, ac procerioreS arbores, quae ibidem consistunt, humanis usibus insumerentur c). Si igitur atmosphaericae Varietates apparent, nihilominus frequentissimae, pariterque constat, ex his morboS recru-

a observationes alias sequentium annorum a me ipso descriptas transmisi D. Andr. Eliae Buchnero Prosess Hall. Acad. Caes. Ρhys. Med. Nat. Cur. Praef. ut in Actis Norim-hergensibus imprimerentur. b Anonim. Ricordi vadi. m. in eodic. 3, clus. XVI. MSS. Biblioth. Publ. Magliabeth.

Florent.

e) Algidum aquilonem graviora humanis corporibus allaturum detrimenta, si nemora montium altiorum resecata fuerint, poetice pronunciavit Franciscus Bracciolinus municeps meus, qui XVI labente seculo, &. ineunte XVI i floruit. Vid. Schem. degli Dei cant. VI, Veneίιa ι Ss.

333쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 3o9

descere, videndum, utrum quid in praecordiorum assectibus, de quihus praecipue iermo est, gignendis, & exacerbandis praestare possint. Quae patefiunt hujus generis assectiones numquid frequentioreS, quam elapsis temporibus dici possint, plane ignoro : Νullum tamen me legisse ingenue fateor Etruscum Auctorem , qui praecipue de Aneu-rysmate circa praecordia genito , & in nostris hisce regionibus adeo frequenti & pernicioso, ut in praesentiarum videtur, sermonem instituerit, atque tractationem numeris omnibus absolutam praelo commiserit , cum altum sit de hac re silentium. Fatendum est utique cadaverum sectiones non adeo frequenter elapsis retro saeculis in usu fuisse, veluti adnotatum est S. III) : Sed res tanti momenti si saepissime contigisset, seclusis etiam cadaverum sectionibus videbatur ex congerie symptomatum eruenda.

S. XL.

SI quae tamen attendenda forent, Ut optimae & accuratae morborum ephemerides complanarentur, id linum esset expetendum, ut sedula & luculenta morborum, qui nobiliores adoriuntur partes a veteribus Etruscis Scriptoribus adumbrata saltem enumeratio peracta esset, & ad seros transmissa nepotes: Praecordiorum namque morbos graphice propositos fore consideremus. Quum autem quidquid nobiliores illis temporibus aggrederetur partes , huc illucque positum videatur, hinc ea , quae praecordiorum respiciunt aegritudines, haud diligenti exposita tractatione consistunt, adeo ut quidquid de Aneu-rysmate censendum esse sentirent, observatores plane ignoretur. At ne lucem in tenebris quaerere Videamur, atmosphaericae rursuS constitutionis examini insistendo, longe nimis Aneurysmatum, quae cordi evadunt infensissima, progressus deducere quemvis non posse asserimus, si annuam hodiernamque coeli constitutionem consideraverit, quae aliis fortasse regionibus perniciosior animadvertitur : Autumnali etenim ingruente tempestate multum elasticitatis suae non satis diu

humilibus in locis deperdit aer, qui humilis pariter fit ca) , eamque

334쪽

non valde celeriter recuperat, nisi sicca sit hiems, ceu anno 1 1 spatuit Observanti. Ac profecto humiditas eo tempore maxima longos interdiu noctuque tractus Occupat, sitque capiti permolesta, atque homines valetudinis cupidos adscititiis calvariam mun re comis cogit,& nusquam propemodum in iis praecipue locis, qui a paludibus al-luuntur intercalares dies habere solet. Νebulae plus minusve compactae huc illucque Vagantur, ex quibus perennis, ac Veluti flamentosus humor extillat non tegmina solum ambulantium per vias humectans, sed internos domorum parietes, Ss stragula insolito humore madida reddens, adeo ut ipsa hominum corpora Inflata quandoque appareant, quod non aliunde deducendum videtur, nisi quia externae partes sic quasi in perpetuo detinentur balneo , unde labefactatae cedunt liquidis distendentibus , ceu adnotavit Van-SWieten sa). Tatis haec maritimis praesertim in locis constitutio ad plures etiam hebdomadas eXtenderetur, nisi flabra Ventorum , nec non frigoris exacerbati dominium superveniret. Capitis gravedines , anxietas in praecordiis, & hypochondriacae affectiones tunc grassati solent, quae nisi assidua corporis exercitatione eliminentur, e Vadunt sensim contumaciores. Quamobrem nulli mode improbat dum videtur illorum consilium, qui rusticantur, & montano perfluuntur aere , usque dum frigus siccum supervenerit. Qui vero Civitatis Pagorumque flagrant cupidine , easque praecipue incolere compelluntur regiones, quae marinis conterminae litoribus extant, si cum in eas Venerint ex igne

suppetias mutuentur, & artificialibus hypocaustis deciduam discutiant

humiditatem , non leve nanciscentur emolumentum. Quum autem allata humiditas extrinsecus occurrens caput laedat, hinc montanus aer haud insalubris censendus est : Montium namque cacumina purioris aeris nota gaudent, ceu Baro metrorum Usu percipitur, uti

mirifice patefecit Musschembroeckius b). Major ulterius salubritas

eX puriori emergit aere, magisque prosicuum vel aestuante Sirio in montibus eXperiuntur, qui ibidem degere assuescunt, veluti longa comprobatum fuit observatione.

335쪽

PRUE CORDIORUM MORBI.S.

S. X LI.

OasERVATIONES NONNULLAE.

901cυMQuΕ itaque adductam nequeunt evitare constitutionem ,

neque opportunas adhibere praecautiones , non modo debiles sient, sed praeter caetera, quae solent advenire symptomata , Αnorexi a laborabunt cum organa triturationi ciborum dicata nonnisi remissus proprio munere perfungantur id quod fibrarum indigitat atoniam ex adductis symptomatibus adumbratam. Observare mihi non raro datum est, eos, qui morbis eX atonia conflictantur, humida superveniente' constitutione in deterius ruere, quod conjiciendi locum praebet vel eos, qui sive cordis magnitudine praeternaturali, sive praecordiorum laborant Aneurysmate ex eadem a tonia deducto, non levia incommoda laturos, ea sane ratione , qua caeteros debili fibrarum nexu

coalescentes ad morbosis assectibus succumbendum , in quos proni sunt, disponi cernimus, Veluti accidit iis omnibus, qui Otalgia laborantes aliquantulum aeris humiditate discussa sonoras recipiunt impressiones, eademque superVeniente auditus iterum sensu destituuntur. Constituta hujusce naturae atonia plurima emergunt incommoda , inter quae non postremum obtinere Videntur locum anomalae quaedam febriculae contumaces, quae auctam cordis actionem fuisse demonstrant. Id mehercule reticendum non est, qUOd nempe talis adaucta cordis actio non modo pendere potest ex superveniente febricula , sed ex ipsa tunicarum , quibus stipantur arteriae, laXitate , atque imminuta earumdem resistentia : InternaS quippe arteriarum tunicas comprimens sanguis, si majori adigatur impetu , ac imminutam invenerit resistentiam, ampliorem sibi Viam sternet, & internus proinde arteriarum ambitus dilatabitur; siquidem non plethora tantum An eurysma ipsum producere potest, sed & ipsa Vasorum atonia cum ple thora conjuncta una simul conspirant ad hujusmodi assectiones inferendas. Ac profecto si sanguinis motus in perenni eX corde egressu augeatur, violentior evadet impulsus, quo major erit relativa velocitas, sive discrimen velocitatum hujusce sanguinis , illiusque , qui per arterias moveri perrexerat, veluti demonstrare conati sunt viri sapientissimi a .

336쪽

q. XLII.

EFFECTUS PECULIARES MUTATIONIS ATMOSPHAERICAE.

θυο D si aucta sanguinis quantitas considerari Velit, quae nonnunquam cum talibus aflectibus copulatur , jam vasa ex plethora ipsa dilatabuntur, & non tam facile in venas nimis distentas sanguis ipse propelli poterit; unde major circa arteriarum fines exorietur resistentia. Hac posita, apparet aOrtae diametrum, quae definita est S. XXVII ), aliquantulum protendi; ex quo fit, ut cor eamdem sanguinis quantitatem in canalem ampliorem immittat. Quamobrem minor evadet celeritas, quam antea fuerit, dum per caralem conicum conVergentem, proindeque angustiorem fluebat. Si igitur maior impulsus invasis cordi proximi Oribus fiat, hinc major in ipsis deprehendetur extensio, & inchoabit fortassis Aneurysma, inchoatumque augebitur,

quae tamen Omnia tum forsitan Veluti praegressa conspiciuntur, cum adducta immutati temporis constitutio Varietatem quamdam ostendit: Vel enim immane frigus advenit, Vel totalis repentina siccitas superstruitur , ex qua terra ipsa dehiscere quodammodo videtur , dum tempestas primaeve constitutioni aemula dominatur, ex qua variantur aegritudinum symptomata humanis haud innoxia corporibus. Haec

quidem omnia tamquam relati Va statuenda Volumus, cum non omnibus eadem atmosphaerae Officiant inquinamenta, neque OmnibUS e

dem fit solidorum firmitas, atque textura adduitis immutationibus Obsecundans : Adnotatum namque fuit a Medicis praestantissimis, non omnes persimili donatos fuisse corpore, adeo ut etsi plures facile debilitentur, nonnulli tamen gravissimas quasque noxas evadant. Hujus notae illorum plerique videntur esse, qui borealibus in regionibus commorantur, ubi licet quam plurimi ex flamine venti cujusdam intereant, cujus tanta densandi vis est, ut vel Hispanicum Vinum conglaciet, ipsi tamen vitam sospitem degunt, pariterque mortuos in Arabia legimus animales ex ingenti ac pernicioso frigore, qui ex borea super Atlantem Africae montem spirante defertur, ubi tamen quam plurimi nulli mode laeduntur. Frigus insuper Regiae Urbis Pehini rapidiora quaeque flumina adeo una tantum die in glaciem constringit,

ut plaustra ferre Valeant mercatores gravioribus onusta mercibUS; at

minus infestum evadit hominibus, quam frigus Europaeum. Ad sinum denique

337쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 313

denique Hulsonii vehemens adeo est frigoriferar aurae potestas, ut frigida quaelibet vaporum moles aeri interspersa per ejusdem terrae mixtionem congeletur, atque in exilissima discretaque glaciei spicula resolvatur. Tales profecto algidae constitutiones fortiori fibra donatis parum , aut nihil officiunt , aliisque debili corporis textura praeditis

adeo molestae fiunt, ut ii illae eaedem repente contigerint, permagnum ipsis morborum agmen ad Veniat, ex quo praecordia haud raro infestentur. Et sane quamvis tam multos athletico pollere corpore comperiamus, tamen alios quosdam adeo debiles extitisse videmus , ut si

post corporis ex calefactionem frigida usi compotatione, sive balneo fuerint, protinus Occubuerint; id quod relativas dispossitiones assectus que relativos ostendit. Ex ingenti insuper frigore assici praecordia posse animadvertit Rama ZZinus a , dum algidam anni t o 9 constitutionem erudita eX poneret oratione. Quidquid autem de Aneuryssematicis praecordiorum assectibus ex immutatione temporum saepe saepius recurrente deducendis effari constituimus, varios ex frigore ad humiditatem transitus respicit, ex quo debili fibra coalescentes laedi posse contendimus : Corpus enim debile redditum ex frigore firmatur, majoremque apparet illi Vim accessuram, dum ea, qua illius laxitati favebant, protinus evanuerint, eaque firmitas humida superveniente constitutione deperditur. Imminuta igitur , exindeque superaddita aeris elasticitas ex adducta temporum immutatione dependens fit debilibus infenssissima.

S. XLIII

ARTERIARUM VIS IMMUTATA.

N EMo igitur inficiabitur, & ipsa arteriosa vasa firmiora seri,

diuque firmitatem suam fovere quoadusque temporum vicissitudines perseverant. Si vero in internis arteriarum involucris quaelibet Vel minima dilatatio, vel ad eam proclivitas fuerit, ea ex tonica super-Veniente facultate ingravescet, cum antehac gravi & ponderoso existente aere propellenti cordi resistentia fieret, humorumque prὶ -

a Quotus enim quisque es ait ille repertus tam denso eorio . ac tam forti a naturate erie donatus, qui non in cute solum , sed intus quoque , O intra ipsa praecordia, ubi vehialis ignis nativos lares O focum habet, ab algidusma aeris inspiratu noxam aliquam non perse0ς it 'Const. alg. an. 17O9. Patavii 17o9.

338쪽

peditus pene circuitus agnosceretur. Illud tamen vel maxime Oh- servatur , quod nimirum adVentante Verno tempore An eurysmata praecordiorum panduntur, haud aliter ac in reliquis anni tempestatibus : Quae namque perspiranda materies est, remoratur, obortisque obtemperat mutationibus, ac saepe saepius ad corporis poros pervadendos inepta per Vascula majoris diametri refluere nititur, & dum illic detinetur extraneis coagmentata corpusculis ibidem collocatis internos quosdam progignit affectus ex adaucta refluente humorum quantitate innascentes, neque facillime exsuperabiles. Intimae igitur

extimaeque Vastrum partes depraventur Oportet, usque dum Aneu-rysmaticam naturam assequantur.

S. XLIV.

VETERUM ET RECEN TIORUM USUS.

FREQUENTIOR A tamen putanda non esse videbuntur nostro aevo praecordiorum Aneurysmata, quandoquidem adductae mutationes, quae his excitandis conducunt, plus minusve praeteritis temporibusus venerint, quin de frequentia istiusmodi morbi homines conquererentur. Verumtamen haec dum mecum reputo , haud perperam illatae sententiae refragari eos censerem, qui mihi talia proferrent. At vero supra caetera aliquid maximopere attendendum est , quod rem extra omnem dubitationis aleam collocet. Itaque ex aeris intemperie non adeo frequenter laedi potuisse majores nostros haesitandum minime Videtur, quoties illorum plerosque serotinum &nocturnum aerem plus minusve pro Varietate locorum sub dio degentes nonnisi cautione quadam exspirasse novimus, ac si instantem ex aere noxam exspectandam fore ducerent. Νil ergo mirandum ., si ejusdem immutationem non incassum captarent, neque altioreSitinerando situs quandoque invisere gravarentur. Verum quantumvis graves atmosphaericae mutationes plus quoque quam hodiernae contigerint , prava tamen earumdem qualitas Gymnasticis frequentius adhibitis exercitationibus discutiebatur : Ipsae enim cum corporis robur

maxime respicerent, quam saepissime usurpabantur, ita ut in illis quoddam veluti aequilibrium firmitas corporis semper propemodum asservaret : Hae autem cum pene obsolevissent, ignoratur profecto, numquid emolumenta potius quam detrimenta humanis corporibus

339쪽

ΡRAECORDIORUM MORBIS.

accesserint : Desidem namque transigere Vitam, somnoque deditam plerique cupiunt, & parum, aut nihil tuendae valetudinis desiderio

accenduntur, quin potiUS errata Omnia ex fonte se X non naturalium rerum manantia miserrime consectantur. Attamen qui somno nimium

indulgent, praecordiorum languoribus obviam eunt, cum cordis &arteriarum motum in somno augeri compertum sit a . Possitis igitur iisdem semper accidentibus, iisdemque circumstantiis, quae in atmOsphaerica constitutione ingruente praesertim bruma contigerant, fieri minime potest, quin in praesens graViores frequentioresque vel in praecordiis pandantur morbi, eo quod perampla errorum seges allatis mutationibus superstruatur.

S. XLV.

REGIONUM SITUS O B SERVAN D I.

OUUM vero ea, quae Usque adhuc adducta sunt , respectivas atmosphaericas mutationes respiciant, eamdem neutiquam asser Vareperiodum agnoscuntur : Ventorum quippe stantium major minorque frequentia breviorem diuturnioremque prae se fert, idque nonnisi ex majori minori ve acquisita aeris elasticitate concluditur , siquidem arteriarum expanssiones aeris elasticitati quodammodo respondent , adeo ut si aeris increverit elaterium distensiones , atque rupturae in ipsis arteriis superveniant, veluti adnotavit Micheloitus b). Locorum insuper situs accurate praenoscendi sunt, cum ex his haud leve deducatur discrimen. Faustissimus sane Etruriae nostrae situs dicendus est, cum modo altissima montium juga , modo vastas & amoenissimas planities quivis intueatur. Quare facili negotio datum est montanum aererem inspirare, si forte fortuna, qui humilia loca ambit, morbos gravissimos minitetur. Ea autem , quae circa humidam autumnali tempore observatam constitutionem S. XL deprehenduntur, humiliora , & intermedia loca consectari videntur , ubi hasce, etsi transi-

- Vid. Boerhaav. Praele L in prop. Insit. Text. 197. Lugdun. Batav. 17 O. b Asserit ille, Sanguiferorum canalium rimas rupturasque ab insigniter increscente aeris vieta sica feri quoque posse ; sanguinea scilicet mago certis anni temporibus consitutionibusve , summo gelu, Vel aliam quamcumque ob causam , prona ad concrescendum exsente, facile inte ligemus , s qua de aeris ex conglaciatis aqueis particulis erumpentis vi, vel bellica tormenta frangere Valente, quemadmodum humores a cruore in animalibus secernantur scribentes adnotavimu4 ,ῆue traducamu1. Vid. Instit. Bononiens Comment. Tom. I, Pag. ηist,

340쪽

torias & temporarias advenire mUtationes adnotatum est, e quarum

noxa facile evadet quicumque spatiosa & montana loca invisere non gravabitur, vel subcitivis saltem horis aliquam corporis amplectetur exercitationem. Idcirco igitur saluberrimum potiori jure istud praedicatur coelum , eo quod par VO secluso tempore nusquam propemodum aegritudines, quae ex ipso proficiscuntur, sustineantur. Verumtamen si quae sunt haud innocua loca , haec circa marinum litus spectanda occurrunt, ubi aquarum non raro praVitas adjicitur , ex qua endem ius profluit morbus in iis conspicuus, qui salubrem aquam venalem habere nequeunt, obstructio videlicet in hepate & liene, ex qua non modo multiplex Icterus & Hydrops, sed ipsum cardiacum Aneurysma consequitur , ceu ex inferius adducendis patebit S. XLVII ). Interim e diverticulo redeuntes in viam id meminisse sussciet, quod jam innuimus, persaepe nimirum ex ingenti frigore ad molestam trans1tum fieri humiditatem, posteaquam novum frigus& calor etiam supervenerit S. XL ), ita ut dum humana corpora intolerabili frigore torpent, ex immodica laedantur humiditate, sive

protinus quibusdam ardoribus torreantur. Insuper adnotatum est, hominum errata homines alios incautos fallere, eosque demum camdiacis aegritudinibus subjicere , eo quod tum aeris, tum arteriarum

elasticitas sanguinis actioni non bene respondeat S. XLVII ). Quum

itaque ex allatis erroribus tales ingraVescant mutationes, altera, nisi mea me fallit opinio, obtinebitur causa nulli mode criminanda, ex qua frequentiora deducantur Aneurysmata. Interim vero ad alia properandum.

g. XLVI.

PECULIAREs nonnunquam ObserVare fas est morborum curationes apud imperitum praecipue Vulgus familiarissimas , quae solertissimorum quorumcumque Medicorum ratio inationeS eludunt, atque ex adverso praecipites morbi quidam deprehenduntur, qui ne minimum quidem infelicis eventus antea indicium prae se ferebant. In

priori itaque casu natura morborum medicatrix ultro accersenda

foret, etsi immani instante morbo vix evadendi locus superesset rIn altero Vero ignavia sertuita consulenda , quae insanum vulgus

SEARCH

MENU NAVIGATION