Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

pRAECORDIORUM MORBIS. 3i7

hallucinatur. Rusticos quaeso , & inurbanos homines si spectemus , propriae necis artifices illico praedicabimus : Dum enim laborantes esuriunt, Vescuntur pessime , atque esculenta praetereundo maxime ad rem nostram facere videtur aquarum & aeris . qui absorbetur, ingurgitatio : Ex aqua namque terreis referta particulis morbi quam plurimi emanant a . Patescit jam palustrium locorum incolas insalubribus ut plurimum aquis sitim explere, quin ne hilum quidem deprava ipsarum indole cogitent. In morbum proinde incidere solent, quem Graeci χτο σακλειαν dicunt, sive assidua S perferunt obstructiones, ex quibus aegritudines oriuntur innumerae, inter qu3s, praeter vitia praecordiorum , reticendus Hydrops non est , qui ex Ictero solet proficisci, ex obstructionibus, quae prius aderant, progenito, Veluti in iis, qui aere , & salubri aqua destituuntur , praenoscitur frequentissime. Crassescunt illi, laxa pollent fibra , & tonica contractione privantur. Peramplum sane in Etruria nostra munificentiae praebuere argumentum , qui ad eam partem, quae maritima finitimaque respicit loca, salubriorem reddendum stagnantibu S , coenoque refertis aquis illa arva alluentibus, atque aerem praVis halitibus inquinantibus de clivem largiri cursum meditati sunt, & saluberrimam exinde aquam magnificis e longo tractu ductibus derivare, & in Urbes ipsas deducere. Caeterum qui optimae aquae subsidio Orbantur, pravumque inspirare aerem coguntur, Aneurysmatici S haud infrequenter tentantur praecordiorum aflectibus, veluti in nostris hisce Νoso com iis fit manifestum , ubi maxima aegrorum e locis palustribus redeuntium copiatum observatur, cum nimirum adveniente aestate in puriorem aerem illuc, unde discesserant, reVertuntur. Ego equidem Arhitror, cardiaca vasa eX aere parum elastico , & pravis quandoque halitibus inquinato enervata, nec non sanguinem pravis qualitatibus imbutum haud leves putari posse causas incipientis saltem hujusmodi assectus, qui ex assidua adductis in locis mora major gradatim fiat, usque dum

aliquo interveniente casu patefiat, & ope transitus ex parum elastico ad elasticum aerem ingravescat. Austrinae tamen reticendae constitutiones non sunt , quibus supervenientibus non aliquae dumtaxat

corporis partes hebetantur, uti notum Hippocrati ι fuisse colli

a) Vid. A mechanical account of poisons in severat usais by Richard Mead , Tent. 6.

342쪽

gitur, sed cordi, pulmonibusque gravia succedunt symptomata, quae observationem promerentur a .

S. XLVII.

PECULIAREs ALIQUAE A NEU RSYSMATUM CAUSAE. I sUPER deprehensum est, omentum in iis, qui facile pingue fiunt, mole augeri admodum posse, dum in obesis praesertim Opima oppletur pinguedine b ). Quum autem nullum extet in omento vaseXcretorium, Omnis illa pinguedo ex validis mora laboribus abit per epiploicas venas in Venam portam , atque toto inundato hepate pessisimae obstructiones emergunt. Ex his vero usu venire Aneurysma haud Videtur incongruum , quandoquidem ex cujuscumque Viiceris Obstructione cordis vis augetur. Si ergo dimidium ramorum aOrtae Obstrueretur, quadrupla cordis vis necessaria foret, ut sanguis in proprios canales propelli posset c). Certum insuper est, atque repetitis comprobatum observationibus, eos allatis morbis succumbere, qui vel fibram minime nacti sunt robustam , sive laxam quocumque casu reddiderint, pariterque constat, juniores, & robustiores praecordiorum Aneurysmate magis tentari, ceu jam adnotaverat Albertinus d . Haec porro ut una simul conciliari Valeant, autumari Posse Videtur, vitae nempe genus esse maximopere considerandum, Utque ab iis, qui palustria incolunt loca, aliquid luminis mutuemur, adnotandum videtur, id eos in votis habere, ut sano robustoque Polleant corpore, assidua edocti observatione, iis videlicet, qui in morbos proclives sunt, neque substinere lahores queunt, talia e Vitanda loca esse, iisque adeunda , qui parentes ibidem non Valetudinarios habuere, sed bene valentes. Attamen & horum plerique paulatim incipiunt debilitari omnemque in se refundendam culpam agnoscunt, cum laxitatem experiantur assiduam, qua priusquam illuc adirent, minime tentabantur. Si ergo morbis corripiuntur , non

a ) Quam plurimis aliis, qui organicas varias laesiones circa cor, aut pulmones a diuturno tempore gessabant , gravia pectoris symptomata cum di cultate respirandi in hac aeris austrina consitatione evenisse observavimus. Vid. Valearenni de aorta Aneurum. Observ. Obs. I.

343쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 31

ideo corripiuntur propterea quod juniores , & robustiores subito

appareant, proindeque corporis laxitatem subierint, sed quia cum domum remigrarint, corpus jam debile assidua quassare defatigatione non dedignantur. Tamen seclusa etiam omni aeris parum, aut nihil elastici inspiratione illud verum agnoscitur, quod juvenes, & robustiores praecordiorum Aneurysmate magis tententur, si aliae accenseantur causae Validiores, ex quibus arteriarum involucra adeo valide

distendantur, ut facillime dilatari queant, & parere ipsum Aneurysma: Si namque aeris elasticitati plus minus Ue agenti improbi labores corporis adjiciantur, eaque Universa, quae Validas reddere distensiones possunt, facili quidem negotio , licet athletico gaudeant corpore , An eurysma patefiet.

S. XLVIII.

AERIS ELASTICITAS.ID Vero pravam aeris naturam esse probe noscendam demonstrat, cum haud exiguam humano in corpore Vim nanciscatur, veluti tum a veteribus, tum recentioribus cognitum est a , & non leviter conferat ad morbos allatae indolis producendos, qui ideo frequentes sunt, quia duris urgens in rebus egestas rusticos homines illuc, ubi aeris noxa Vitari nequit, adire compellit. Veteres ipsi locorum constitutiones sedulo examini subjicere minime graVati sunt, cum probe novissent, a sicco solo salubrem, a palustri inclementem, & quandoque pestilentem aerem proficisci, Veluti elapsis retro temporibus apud AEgyptios, Graecos, atque Germanos deprehensum fuisse testatur Hostmannus b), qtu Scriptorum testimonia accurate colligere voluit, ex quibus rei Veritas inclaresceret. Contra vero si celsissime peragrari velint alpes, ubi aer perflatus, multumque elasticus appa-Vid. Ιπποκρ. Περο αερων , υδατων , τοπων. Hippocraticae doctrinae inter recentiores adstipulatur supra caeteros Arbuthnotius in libro, cui titulus : Esso concerning the efficiis of air on human. body. London. 1 33. Hujus versioni latinae adnotationes addidit P. Fort. de Felici. Neapoli 1 13. Agnita itaque perniciosa aeris constitutione mutationes ejusdem illico fiant oportet : Nam pessimum agro est coelum , quod agrum fecit , uti probe innuit Celsus De Medicin. l. II, cap. I, pag. 3. Patavii i so. Sed aeris innovatio in navibus quoque , cubiculis , nos ocOmiis, carceribus, aliisque locis obtineri potest non solum auxilio machinae , quam Halesius & Desagulierius excogitarunt, verum ope ma chinae simplicioris apposito igne, veluti novissime deprehendit Suttonius An Histori cataccount of a new method for extracting the foui air out in Ships. London ι7 9.

344쪽

ret, atque Optimarum scaturigineS aquarum reperiuntur, raro admodum obstructiones, & universum morborum agmen ex iis pendens, aliique innumeri assectus alibi conspiciendi deprehendentur. Νeque, mirum si rarius in cadaverica eorum, qui montium juga incoluerunt, sectione praecordiorum Ancurysmata reperiantur : Aeris namque elasticitas, corporis labores, & Vitae regimen hujusmodi sunt , ut nihil admodum reprehendendum esse appareat, nisi fortuitus aliquis

error extiterit, sive ex ea , quam profitentur arte incommodum aliquod subeant: Fodinas enim montium Viscera tenent metallorum, quorum glebae non nisi ingenti effodiuntur labore, qui cum inspiratione aeris modo nitrosis , modo sulphureis , modo aluminosis halitibus , qui undique circumvolitant, redundantis copulatu S an malem perturbare Valet Oeconomiam, & non raro mortem ipsam inferre : Vapores enim teterrimi ore hausti excepti que pulmonibus sanguini manus injiciunt pertranseunti, ejuSque cogunt molem, coercent, atque constringunt. Quare non immerito naturae promptuarium vocatur aer, eo quod multiplices, quae ex ipso deri Vantur, aegritudines ex mixtorum compositione multigena pendeant. Νeque praetermittenda vis est, qua aereae particulae siVe se mutuo non tangentes, sive quandoque se mutuo repellentes fugere semetipsa S conantur, quae in ea crescit ratione, in qua distantia inter centra particularum earumdem minuitur a). Aer pravis effluviis inquinatus, acidis, quibus scatet particulis vaporibusque ad fermentationem concipien

dam aptis b) pulmones adigit, qui nisi firmam, integramque nacti fuerint habitudinem , assiciuntur facillime , & causaria praesertim

corpora ad internecionem usque deducunt c . Adnotandum tamen,

b) Vid. Optiks or a Treatise of the Re sections , Refractions , Infections , and colours of Light : The second edition with Additiora. ' Sir Isaac Newton , Book III. London ι 18. e) Aeris velocitatem maximam esse demonstrat machina Desagulierii, quae in Actis Anglicanis descripta est Trans Philosoph. for the year ira', num. 37. Concipiatur aer in Varias atque concentricas divisus peripherias adeo ut vires centrifugae sint ut radii. in progressione nimirum Arithmetica. Sit itaque R radius majoris circuli 3. s. ped.; r radius

Vspatium a medio circulo percursum spat. min. I; m 26 I; S spatium percursum ob gravitatem I6. I s spatium a minima aeris particula ob vim centrifugam percursum dum e centro circuli medii ad peripheriam progreditur a m et v. ::.us , seu ob regulam

345쪽

PRAECORDIORUM MORBIS.

32 Iinterdum rusticos homines sospites magis degere , quam urbanos: Ipsi etenim, nisi in aliorum arvis substinere labores conentur, paterna propriis bobus exercent rura, & parum , aut nihil aliquo diuturno pathemate corripiuntur. Ex quo sit , ut quandoque plebeiae genti invidere debeam US.

S. XLIX.

PRAVUM. V I T AE REGIMEN .

Ex his tamen omnibus praeconceptis nonnulla eruenda sunt, quae Aneurysmatum in praecordiis genitorum frequentiam videntur indigitare. Primum itaque Videmus, eos, qui tota hieme palustribus in locis commorati sunt, quorum plerique miseriis tabescunt, serum admodum in proprias regiones reverti, & repentinis modo humidio-riS, modo graVioris aeris mutationibus obrui. Nullo deinde haud valetudinariae transigendae vitae ardore accenduntur, nulliSqUe utuntur remediis, ut morhos caveant, quibus alias succubuere. Si denique aliquo vel levi morbo tentatos se noverint, id unum in deliciis habent, ut nempe ab instituto vitae regimine non defleflant nihil admodum de valetudine servanda solliciti. Νil igitur mirum, si gravis

Hugenianam

V V et m

h R r X S . Quoniam vero pressionum diversarum velocitates sunt ut radices quadratae earumdem pressionum, erit velocitas a gravitate producta ob naturale pondus, seu ob pressionem R - r ad velocitatem, quam columna eadem recipit a pres sione, quae nascitur a vi centrifuga, ut I, seu I ad W

346쪽

simos sibi morbos accersant, quos ingravescere cogunt errores neu liquam contemnendi nostroque aevo familiarissimi. Quamobrem nil vetat asserere , insalubrem humiliorum locorum constitutionem cum adductis conjunctam erroribus praecordiorum affectus emcere frequentiores consuevisse, inter quos Aneurysmata vel in infantia progenita, vel sponte ObVenientia sunt computanda, ceu assidua comprobatur experientia, ac satis superque iteratae cadaverum sectiones evincunt. Qui tamen luculentam palustrium , & humiliorum Etruriae locorum notionem habere concUpiscit, eos perlegat tractatus, ubi de causis, atque remediis insalubritatis aeris in humilibus & maritimis locis disseritur ca . Nos interim, ne praetervolet nimium sermo, alio mentem animumque convertere cogit id omne , quod alias respicit cardiacorum Aneurysmatum causas a nonnullis ne fortassis

quidem cognitas, etsi eas ipsam praecessisse aegritudinem , ne dum comitatas fuisse fatendum sit. S. L.

F4s itaque causas, quae inter extrinsecas adnumerantur, adduxisse supervacaneum foret, nisi quae Vel intrinsecus vim suam exerunt in apertam plane lucem deducerentur. Hujus profecto naturae Venerea lues videtur esse, quam praecordiorum assectiones seu paulatim promovere , seu ante pubertatem incoeptas patefacere posse credendum

videtur , si praesertim virus venereum jamdiu delituerit in massa

sanguinis universa. Jam Unus aut alter emuxit annus, quo in cele-herrimo Florentino Νos comio quidam juvenis decumbebat annos triginta neutiquam praetergressus Venerea cachexia admodum inveterata correptus. Huic carieS ossium in capite insignis advenerat,

ex qua vix evadendi locus suppetebat. Dum interim palliativa, ut inquiunt, perageretur curatio post irritum ptyalismum inopinato exortum vita functus est. Insolitum ideo aortae Aneurysma observatum fuit, quod utramque, thoracis Videlicet & abdominis cavitatem, occupaverat. Hinc factum arbitror, ut ex imminuta sensim musculari

347쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 3 3

cordis amone , & ex violenta validaque diaphragmatis pressione organa respirationi dicata obstaculum subierint, ex quo inferri posse

videtur, mortem exinde fuisse consecutam. Haud dissimilia memini quondam observata fuisse, ex quibus me conjicere posse arbitror, Veneream nempe luem Aneurysmatica nonnunquam vitia producere consuevisse , cum hae binae affectiones frequentissime copulentur. Quum Vero memorata lues diu multumque fines suos protenderit;

hinc fit, quod si saevissimis stipetur symptomatibus , adductas superius assectiones producet.

S. LI.

NONNULLI EFFECTUS LUIS VEN E RE AE.

Juae hactenus de veneno elephantiaco, leproso & hydrophobico,

nec non de pestifero & varioloso contagio haud inepte vel ab iis Scriptoribus congesta sunt, qui rerum Veritatem fabulis obrepere meditabantur , de Syphilitico essari quoque posse videntur, quod phlogisticum esse ex enascente subinde phlogosi deducitur, nec non

corrosivum, fixum atque coagulans ex advenientibus comprobatur

effectibus. Ex hoc ipso inquinari sanguinem compertum est, quandoquidem post affecta primum ea loca, per quae introgressum est, in sanguinem ipsum deducitur, & tum gliscenti veterno calcar additur, cum pravae dispositiones corporis praeextiterint : Tunc enim exitiales Vapores sanguini permixti acidam, viscidam & acrem, quam prae se tulerant, constitutionem ad eum inficiendum aptiorem reddunt. Νullus profecto ambigendi locus est, quin arteriarum tunicae firmitate gaudeant non exigua S. VI , adeo ut non ita facile debilitari queant, nisi magni momenti vis accesserit. Hanc tamen ex eodem proficisci veneno minime alienum a veritate putabitur : Vetusta enim extante lue sanguini maxima communicatur labes, quae cum in dies magis magisque subcreverit, substantiam sanguinis depraVat universam. Sanguis itaque, postquam adeo pollutus, pravas qualitates, corrosivam praesertim , & hemicausticam pene dixerim , adeptus fuerit, haud dissicile internam valebit arteriarum quarumdam tunicam ubicumque discindere, atque ex ea ad alteram gradatim transitus fiet, donec tertia in conspectum veniat, quae cum tendinosa sit s. VI , adeoque magis resistenti coagmentetur materie, sanguinis S s Z

348쪽

acrimoniam forsitan retundet & superabit. Quod si ex hujuscemodi

labe exostoses , hyperosioses , Osteotarcoses oriuntur , & alia quam plurima, quae vim exigunt ad agendum validissimam, multo magis

arteriarum laedentur involucra, atque Verum exinde nascetur Aneu-rysma. Quoad erosivum Vero principium in sanguine delitescens,& ex immisso veneno profluens attinet, adnotasse juverit, hujusce naturam ipsis nudis oculis innotuisse, ceu eximii testantur observatores, qui sanguinem hujus indolis explorare aggressi sunt S. LXX111). En igitur inter binas interiores tunicas excurrens hujusmodi sanguis, sensimque productum An eurysma, quod circa praecordia innasci facilius posis deprehenditur , cum praeter praVam sanguinis indolem , vis major ex vicino cordis impulsu sanguini eidem communicetur. Quod si his omnibus Valetudinarie , ac pene scorbutica corporis constitutio S. XX ), talium morborum soboles , aetas ad senium vergens, aegritudines praegressae , ac frequentissimi in sex non naturalibus rebus errores superstruantur , inferri potest , adducta vitia facilius usuvenire.

S. LII.

LAXITAS INDUCTA.INOLEVIT animis hominum opinio quaedam, quod ex assiduo nempe

concubitu laxetur Valde corpus, Viresque sensim deperdantur, adeo ut ipsa dorsalis tabes subsequatur. Id autem bene ac sapienter eos effari consuevisse perspectum est , quandoquidem ex repetitis fit manifestum observationibus, corpora frequenti assueta concubitui maximam saepissime laxitatem contraxisse. Quod autem ex contracta emergit hujuscemodi laxitate sedulam extorquet observationem : Eos enim, qui utpote in luxuriam proclives sequioris sexus se amore irretire non dedignantur , adeo in coeno cupidinum arbitror volutari, ut assidue cum foeminis accubantes novis semper viam morbis sternant, quibus in corpore constitutis fieri nequeat, ut praecordia ipsa minime torqueantur, adversaque ipsi semper valetudine conflictentur. Et sane compertum es , primo pubertatis fore languescente, ruere in deterius valetud nem , veluti ex prava corporis const tutione , sive ex perpetratis erroribus enitescit. Verum si quis dum constitutum pubertatiS tempus attigerit , effrenatae se mancipare libidini non

349쪽

ΡRAECORDIORUM MORBIS. 31s

erubescat, existimare ille poterit supra caeteros, majorem serius ocytis laxitatem in se ipsum redundaturam : Nondum enim sat firmo corpore praediti esse dicendi sunt, qui pubertatem ipsam haudquaquam fuerint praetergressi. Quod Vero firmata jam corpora magis angit atque sollicitat , illud est , quod nempe la Xatis ex coitu diuturno

corporis vasculis non modo patefieri affectiones possunt , quae pubescente adhuc aetate subortae sunt, sed aliae obvenire denuo solent, quae nullum exinde medicamen admittunt. Haud aliter labefactis qualibet ex causa usu Venire corporibus deprehensum est , quibus nulla frequentior obtigit aegritudo, quam quae praecordia torquere perspicitur : Ea quippe Omnia, qUM librarum , ex quibus arteriosa coalescunt vasa , debilitatem inducere possunt, ipsam et promovere possunt Aneurysmata. Νeque aliter statuendum occurrit, cum clare pateat, quae , quantaque concusissio , quique calor, & quae denique exerenda sit vis, dum quis Venereo percitus oestro repetitos ictus

infligit. Si ergo praeexistens forte fortuna praecordiorum latuerit Aneurysma, quilibet inferet, ipsum quam citissime se patefacturum, secus vero repente produci posse, si talis praecipue fuerit illius corporis constitutio, ut debilem nimirum nactum fuerit fibram ab incunabulis , vel talem temporis progressu reddiderit. Porro languet corpus pallore perfunditur uni Versum , mentis hebetatur acies, ac sensim temperies nativa deperditur, fractisque proinde Viribus tonica quoque arteriarum contractio torpet, & sanguini propellenti minus resistit. Quidni lenocinante adhuc cupidine balsamicum quidquid inerat foras proruit, & sanguinis lentor emergit 8 Sive igitur arteriosa solummodo flaccescant vasa , siVe iisdem in tonico adhuc statu perseverantibus sanguinis lentor adveniat, sive demUm quorumcumque defectus una stimul copulentur, arteriarum morbos emersuros indicandum est. Quod si Virus Venereum jam acquisitum adductis super- addatur conatibus, facile concludendum erit, hujus indolis aegritudines procul dubio consequi posse. Cur vero praecordia praeter reliquas corporis partes infestari queant, illico elucet, si1 Anatomes auxilio propinquitas partium investigetur.

350쪽

P R AVI fALIVATIONIS EFFECTUS.

HAUDQUAQUAM illud probandum esse censerem, quod jam adhiberi consueverat praesertim apud Transalpinos remedium Aphrodisiae depellendae dicatum, quod ad usque piyalismum ex litu corporis universi deductum ex Hydrargyro optime parato desumebatur: Facile quippe cuivis est divinari pravos affectus ex hac ipsa medendi methodo profecturos, si quando praesertim dissicile saliva rejicitur vehementia pytismata consequantur. Tunc enim quod optimum censetur esse remedium , in hostem convertitur infensissimum, cum omnes probe noVerint, quae, quantaque vis ex hujuscemodi medela proficiscatur humanis potius corporibus insalubris evasura, quam salutaris a ). Macrescit quotidie magis adustum jam redditum corpus, atque eo, quo indiget, humore spoliatur, & dum gliscenti veterno aditus reseratur optimi quique humores una cum noxiis eliminantur. En igitur quassatae arteriarum tunicae , quae nisi fortem nactae fuerint firmitatem , ad alterationes subeundas plurimas disponuntur. Si vero in Venerea curanda labe ex litu sudores quispiam multoties Aneurysmate jam efformato substinuerit, conclamatum pro illo esse declarat Paraeus b). Quod autem sedulo attendendum occurrit, illud est, quidquid nempe praegressa medicamenti cujuscumque sumptione nocuerit, atque morbum exinde alicujus improvisae indolis patefecerit, culpari consuevisse : Tunc enim vel ex ipso Hydrargyri interno usu, licet proficuus expertus sit , metuendum tape saepius occurreret, etsi quandoque nocuisse ambigi queat, veluti de quodam accepimus, qui plurimis mercurialium pilularum assumptis dotibus ex orthopnoea peremptus est, inventusque habens in base cordis protuberantiam Ovo columbino haud absimilem aliis proinde minoribus circumseptam c). Cuncta haec internum Hydrargyri usum non adstruunt, qui prodesse admodum solet, verum aperte demonstrant, ex nimia eaque excedenti quantitate haud levia contingere incommoda posse tum

SEARCH

MENU NAVIGATION