장음표시 사용
351쪽
magis conspicua, cum interno hujusce medicaminis usui litus externum , uti quondam adhibebatur, adjungitur. Ac profecto ea, quae cordi adhaerescunt arteriosa Vasa, majori donantur diametro, quae cum in aorta maxima sit, locum magis praebet experimentis, quibus peractis analogia cum aliis arteriis institui facillime potest. Quod autem ex Anatomicis usque adhuc enituit injectionibus, illud est, quod nempe aorta ex membranis coalescit, quae ex Vasis minoribus componuntur, quae insuper ex aliis sensim minoribus esse fabrefacta jamdudum innotuit. Apparet ergo, non dissicile adeo insignes enasci posse dilatationes, dum quis Vehementi traditur ptyalismo, si ea praecipue attendantur, quae ex enascente subinde phlogossi consequuntur. Quamvis itaque quam plurimis bene cesserit, non paucos tamen ex litu corporis universi novimus jugulatos, quos fibris praesertim debilibus antehac coaluisse compertum fuerat. Νeque aliter de reliquis statuendum esse medicamentis arbitrarer , quae ad promoVendam affluentem diaphoresim apta sunt, iisdem tamen casibus usquequaque
VETERUM INGLUVIES.I Au D aliter videtur de reliquis internis conatibus decernendum, qui luculentam dicendi materiem suppeditant, quoties ex jucundisiisque frequentibus liguritionibus depromantur : Quae namque aia fluenter admodum ingeruntur, Aneurysmatum cardiacorum frequentiam non adstruunt, quinimmo inter praecipuas eorumdem causas videntur jure quidem ac merito computanda. Jam pueros ex ingestorum abusu ideo nocumenta saepe saepius contraxisse adnotavimus, quia tenellulae machinae recenter fabrefacta textuta ingluviei cedit S. XXVIII , pariterque rusticos homines maritimis, & palustribus in locis degentes ideo frequenter aegrotare consuevisse monuimus, quia nisi assiuenti eduliorum quantitate, saltem qualitate prava Vescuntur XLVI ). Modo autem intento animo perscrutandum OccUrrit,
quidquid in Urbibus ipsis ad palati fascinum invectum increbuit,
quodque infensissimum mortalium corporibus potest evadere. Sive itaque pluries, sive semel in die manducare majores nostri consuevissent, ea tamen, quae ossicere corporibus arbitrarentur, eorum
352쪽
nonnulli rejicere minime gravabantur, etsi haud frugale conviv um apponerent discumbentibus. At ipsemet nidor embammatum , atque copia non evadebat helluonibus injucunda, eo quod dum esurirent asotorum epulas inquirerent. Apud Romanos Vero adeo ferina quaedam ingluvies invaluit, ut impuberes ipsi penum Omnem clanculum congererent, natuque jam grandes populi placitis lenocinari non erubescerent. Postremis sane Romanae Reipublicae temporibus eousque symposia legimus devenisse, ut in ipsis procerum aedibus nonnisi lurconum contubernia peragerentur; id quod sub ipsis Imperatoribus perduraverat diutissime, ut non amplius Catonis senioris frugalitas, sed Vespasiani, Apicii, Luculli, aliorumque immodicum intueri valeret gulae satis avidae blandimentum. Etsi itaque assidua veterum quorumdam intemperantia eXOleVerit, non desunt quidem, qui dum propria abliguriunt, Vel nunc de morbis ex ingluvie nimia subortis miserrime lamententur. Quod Vero Vel maxime dolendum est, puerorum respicit alimentum : Haud enim patiens inediae quilibet praedicabitur, quando non in accubitu dumtaxat aliquo solemniori, sed in ipsis puerorum jentaculis apponantur edulia humanis corporibus infensissima , quorum libido si cum aetate creverit, non ita facile poterit praetermitti. Cuncta proinde sanguinis massa ex insalubribus eodem eduliis coalescente alterationes nonnullas subibit, neque amplius mirari possumus, si plurimarum origo aegritudinum e sanguine derivetur, cum ille potiori jure morboruin reus dijudicetur, postquam in alienigenam naturam migraverit.
MORBI EX PRAVA CIBORUM QUANTITATE ET QUALITATE
PRAVAM ex esculentis potulentisque quantitate & qualitate peccantibus emergere sanguinis constitutionem , nemo sanae mentis inficias ibit, quandoquidem quotidiana nos edocet ObserVatio, morbos quam plurimos ex adducto fonte frequentissime dimanare. Caeterum si sanguinis circuitus evaserit concitatior, & dum vehementer arteriosum genus assicitur, ejusdem acredo praeextiterit non tam facile superabilis, praecordiorum Aneurysmata quispiam subsequi posse vaticinabitur. Corporis incremento proportionalis evadere in pueris debet sanguificatio ο
353쪽
scatio; in aliis vero ejusdem conservandi opportunitati debet exactissime respondere. Haec si perturbentut , adversa imminet valetudo pro emcacia causarum dignoscenda. Oriuntur aegritudines nullum prima fronte periculum prae se ferentes, quae satis superque graviores evadunt, & machinam humanam subvertunt. Ex his tamen omnibus illud consequitur, quod nempe validae requirantur altiones ad hoc, ut peracta exinde patescant Aneurysmata. Haec tamen Vim nonnunquam exerunt validissimam , veluti ex effectibus intensius agentibus comprobatur. Et profecto plurima in Aneurysmate promovendo collimant, quae adeo Valide agunt , Ut geminatam quandoque assectionem progignant, arteriosa simul atque Venosa vasa protinus infestantem. Varicem quippe in Venosis praecordiorum canalibus cum Aneu-rysmate consociatam observavit in sutore Lancisius a , qui nusquam sane se credidisse fassus est, varicem caVae minime cognitam cUm Aneurysmate in aortae sedem habente fuisse tunc temporis copulatam. Hujuscemodi propterea casus ansam ambigendi praebent observatoribus, adductas nimirum aegritudines eX causis Vehementer agentibus proficisci. Harum tamen nonnullae allatae sunt, quae non infrequenter panduntur, sed cum inter caeteraS in Opinatae quaedam adveniant, quae vix post cadaverum incisiones manifestantur , ab iis recitandis supersedendum est, cum illae usque adhuc adductae fuerint, quae iteratis innotuerunt observationibus, ac frequentiora fortassis reddidere nostro aevo praecordiorum Aneurysmata.
Ν os me fugit, immodicas quoque priscorum exercitationes e Usique devenisse , ut vel in iis, quae ad valetudinem conserVandam inventa fuerant, luxus certatim agnosceretur. Tametsi igitur hujus cemodi pene obsoleverit usus , satis superque quispiam adinvenitur, qui sive currendo, sive canendo, sive tolutariam peragendo equi' lationem , Vel quomodocumque motus corporis instituendo exercitationis limites praetergreditur. Quidquid vero ad immodicas corporis exercitationes referri debet, inter externas advenienteS causas
354쪽
accensendum est, ex quibus Aneurysmatica vitia proficiscuntur: Dum namque aliqua peragitur Violenta quantumvis exercitatio illae adhi-hendae cautioneS forent, quas apud VerereS Graecos atque Romanos in usu quondam fuisse compertum est, qui cum Agonysticis navarent operam exercitationibus , constitutis quibusdam legibus obtemperabant, dum praecipue de certaminibus publice peragendis ageretur, quae ad hoc ut rite disposita forent, a Gymnaitarchis consueverant moderatiora constitui a). At Vero in his quoque delinquere homines incoeperunt: Exercitationes quippe instituere agressi sunt, quae modum excesserant, atque habitui corporis ipsiusque Viribus minime respondebant. Quod vero maxime ad rem nostram facere videtur, in eo situm est, ut nimirum ab iis producantur cum primiS incommoda exeris citationibus ad veram Gymnasticam referendiS, quae etiamnum vigent, sed peraguntur inopportune, quin ea spectentur, quae exinde emergere detrimenta coniueVerunt. Quod si insperatos quivis excipiat ramices, thoraci majus Ob Veniet damnum, quod praecordia ipsa adoritur quam saepissime, seu in cursoribus, bajulis, tibicinibus, fistularum modulatoribus , caeterisque hujuscemodi addictis muneribus deprehenditur. Verumtamen cuncta haec pro datis occasionibus Aneurysmaticas progignere Valent praecordiorum aegritudines , ea que progenitas palam facere, ideoque inter frequentiores Aneuryssimatum causas reponi nonnunquam posse Videntur, veluti in iis animadvertitur , qui ex longe perspicuis hujusce generis causas , ex morbis circa praecordia sedem habentibus, infirmantur.
AT propriis etiam foeminae praecordiorum aflectibus corripiuntur ex peculiaribus causis, quae in illarum sexu panduntur, illico deducendis : Saepe enim Hysterica passione laborant, atque harum aliquas ego ipse novi insolito percitas insultu, vixque plurium hominum
viribus obtemperantes. Ad convulsivorum motuum classem referendum esse talem affectum , quispiam bene cordatus homo non inficiabitur, cum id ex ipsis effectibus deducatur. Quatitur itaque uni-
355쪽
versum corpus, cordisque advenit tremor & palpitatio, ex qua arteriosa vasa cordi proximiora immanem aliquando pulsationem adipiscuntur. Puellam me quondam vidisse memini, magno admodum animo validoque condecoratam corporis habitu, quindecim circiter annIS natam, passione Hysterica laborantem. Haec spasmodico sensim crescente paroxysmo tali corripiebatur cordis palpitatione, ut vel ab iis, qui ad eam invisendam convenerant , etsi a lecto non parum remoti S, eXaudiretur. Anterior thoraciS pars elevari quodammodo videbatur, ac si peracta in costis pressione sternum assurgeret a :Talia vero phoenomena in posteriori remissius agebant; cordis tamen
ictus maximopere adaucti apparebant b , Id tamen admirationem
quamdam extorquere Vel maxime Videbatur, quod nimirum externae carotides arteriae, atque jugulares Venae suam adeo diametrum extenderint , Ut modo triplo, modo quadruplo majorem habuerint. Nammae insuper , quae nuper sororiari coeperant, multum cre Verant mole sua , & livescentibus is dari maculis, sensimque tumescere quodammodo videbantur. Omnis denique corporis ambitus ruborem internumque , Ut illa asseverabat, calorem contraXerat, qui declinante gradatimque evanescente paroXysmo deperdebatur. Cuncta interim haec festivis, in quos fortunae blandientis ope advocata fuerat, adventantibus hymenaeis , protinus evanuere molimina eludendo selectiora quaeque nequicquam profutura medicamenta. Verumtamen cum debili fibra mulieres coalescere Medici pene omnes agnoverint, alienum a veritate nullo pastin videbitur assirmare, eas plus
quam homines praecordiorum Aneurysmate laborare , quod haud raro in partu ipso propter illos, quos peragere conantur tam inae
a) ipso etiam existente Aneurysmate validissimae adveniunt pulsationes, veluti se vidisse anno 16o6 testatur Hildanus, cui Aneurysma perscrutari contigit, quod totam sinistrorsum
thoracis partem ad sternum & collum usque occupaverat, pulsationem habens adeo vehementem, ut elevari vestimenta conspicerentur. Vid. Ois Chirurg. Cent. III. obf ηῖ , pag. 2as. Francofurti ad Moen. r6Sa. Monendum interea, non raro ex ipsa diuturna cordis palpitatione
Aneurysma fieri ita, ut quod Aneurysmatis quandoque symptoma est causa, exinde fiat. Adducta insuper palpitatio, quae ab ipso quoque peri cardii sydrope excitari potest, monente
Tulpio Observ. Med. I. II, cap. a6. Lugdun. Batav. ι to. cum praeternaturali, eaque eXce
denti cordis amplitudine copulari potest , veluti animadvertit Heurnius Observ. rari Hisor. 28. Lugdun. Batav. ι6o9. ex qua peri cardium distendi admodum solet, licet ex ipso assuenti latice distendi facile possit , sicuti observaverat Carolus Piso De morb. ex colluV. seros oriunae serii. III, cap. ιι. M sipontii 1618. b in id ipsum an . i 17 in foemina a et ann. observaverat Glierlius inserves Messicis. OG cent. II. P. I, Osserv. 3σ, pag. ι96. Veneria ιIIJ..
356쪽
conatus contrahitur. Quinimmo & ipsa adstipulatur rationibus experientia rerum omnium magistra, e X qua e Vincimur, rarius hujus cemodi morbos in viris, frequentius tamen in foeminis deprehendi. Et sane Epilepticis seclusis insultibus raro quidem advenientibus non infrequens agnoscitur in mulieribus Elysterismus ad concussionem immanem in earumdem corpire inducendam accommodatus, ex quo praecordiorum Aneurysmata persaepe usu venire posse multis demonstrari posset rationibus cuique conspicuis. Praeterquam quod si ab ineunte aetate talis affectus exordia sumpserit, veluti fieri posse demonstratum fuit S. XXV m ), facile omnes intelligunt, ex Hystericis concussionibus morbum in lucem prodire , qui multis mensibus delituerat. Nisi itaque optimum robustumque corporis habitum foeminae sint assecutae, enumeratis facile succumbent aegritudinibus.
ΝΕΟυΕ aliter in Pica morbo foeminis, praesertim puellis, familiarissimo decernendum occurrit : Ipsae enim ex ingestorum abusu ita disponuntur , ut nil esse autument creta, carbonibus similibusque cupediis delicatius. Quum autem plane constet, utique Hystericam ex hujuscemodi assectu passionem emergere consuevisse , ex qua concussiones oriuntur innumerae, hinc & Aneurysmata patefieri posse suspicandum. Quamobrem illud cumprimis observatu dignum videtur, quod nimirum in assignanda frequentiorum quorumdam effectuum Causa error aliquis semper in transigenda vita perpetratus deprehenditur. Quoniam Vero pleraeque mulierum , quae procreandae soboli vacare decreverunt, prolificam persaepe auram in uterum excipiunt, hinc & in ipsis rarescit sanguis , atque Velocius per canales adigitur, qui, nisi valida ipsae stipentur textura , haud dissiculter impellentis sanguinis viribus cedent , usque dum laxitas quaedam in internis superveniat arteriarum parietibus, eX qua fatiscere compellantur. Neque absolute decernendum , mensium fluXum sequiori sexui caeteroquin saluberrimum , si modum excesserit, detrimentum afferre posse , etsi inchoatis depellendis grumescentibus materiis possit aliquando idoneus esse S. XII ) : Liquet enim, ex imminuta nimium sanguinis quantitate eiusdem immutari per arteriosa Vasa celeritatem
357쪽
S. LXXI ), pariterque Hystericas assectiones cum mensium suppresesione consociari, ex qua si morbus aliquis in praecordiis incoeperit, patefiat : Obstructio enim quaecumque valida sat est ad vitium incoeptum , & latitans plane lucem collocandum. Porro quoddam mihi contigit in foeminis observare phoenomenon, quod nempe quibus in pracordiis Aneurysma permagnum extiterit, in iis ut plurimum
menstruae suppressae purgationes deprehendantur. Quum vero usu- venire minime posse videatur , Ut constituto Aneurysmate mensum enascatur suppressio, ne dum promoveri possit, veluti ex valida circa tumorem Aneurysmaticum eXOrta pulsatione deducitur, cum haec concitatum cruoris motum supponat , hinc potius ex totali suppresesione suspicabitur aliquis, allatum vitium exoriri consuevisse. At ea, quae de praeternaturali pulsatione dicenda sunt, circa tumorem conspicua fieri compertum est, quin concitatior arteriae alicujus motus
usque ad inferiora vasa protendatur. Mensium itaque suppressio ideos horta quandoque praenoscitur, sive quia major cruoris assiuxus in satis amplo tumore perficitur, sive quia ejusdem plethora, ex qua hujuscemodi fluxus ad erumpendum disponi solet, ex ipso Aneu-rysmatico tumore aliquatenuS remoratur. Νeque dubitandi locus
est , ex eadem suppressione Aneurysma ipsum efformari posse, si
diuturna admodum sit : Sanguis etenim retropulsus internum majori vi arteriarum ambitum comprimet, adeo Ut excedenti quantitate sua
aliquam promoveat sensim dilatationem. His ulterius additur , quod sanguis ipse e corde propulsus idem ex superaddita inferius resistentia efiicere potest , quin aliae accenseantur causae validiores a . Ut igitur decerni possit , num ex Aneurysmate producatur allata suppressio, sive ex hu)usmodi suppressione ipsum gignatur Aneurysma, videndum superest, utrum post diuturnam suppressionem detectum
fuerit, tuncque ex ea profluisse credendum est; sin vero contrarium contigerit, aliter cogitandum esse decernitur.
a Inter has menstruae purgationis constitutiones recenseri posse videtur, quae non BUnquam erosivam contrahere naturam potest, ut monuit StentZelius Comm. ad Linde solP. De Ven. Pag. ιη . Francosurti O Li a i739.
358쪽
334 MATANI DE AN EURYSMATI Cis
MENSTRUAE PURGATIONIS SUPPRESSIO.
SANGUINIS insuper quantitas major extat in foeminis, quam in viris , nec non relativa plethora vel dum menstrua supprimuntur adesse debet. Νil ergo mirum, si intercipiatur cruoris eruptio, cum insignis obstructio canalium adest, si praecipue sanguinis lentor cum crassitie Copulatus advenerit et Tunc etenim superabit evacuationem additio. Praepedito itaque ad inferiora assiuxu, auctaque sensim illius quantitate , uniformi pressione, nec non aequabiliter arteriarum parietes minime comprimentur. Quod si aequalis ubique non sit aesistentia,
sed in aliqua vasorum parte imminui facilius possit, sanguis ibidem
vasis extendet diametrum, idemque vas ad Aneurysmaticum suscipiendum vitium determinabitur. Id tamen innuisse visus est Freindius
a) , dum assirmavit , quod nempe ex hujuscemodi suppressione
Oboriatur arteriarum pulsatio, eX qua Venarum varices, ad praecordia anxietas, atque aliquid aliud longe molestum vasis cardiacis evasurum Haec autem magis in aorta ascendente observantur, cum descendentis
truncus amplior in foeminis , quam in viris fuerit constitutus b . Infertur igitur , pulsationem motumque sanguinis subitum magis in foeminis esse debere, adeoque morbum facillime recrudescere : di amex ampliori vasis diametro eruitur, majori sanguinem impetu adigi
Versus inferiora, qui tamen impetus ad promovenda catamenta ineptus evadit, si uteri & vaginae vasa firmiter conglutinata textura coaluerint. Parcius fluunt in puellis pubescentibus menses, ac foeminas annis graves nihil admodum torquent. Solertissime tamen obser-Vatum est, quod in puellis menstrua nondum passis saepe ante fluxum mammae intumescunt, pariterque in nonnullis foeminis instante memorato fluxu venter mole grandior evadit, ut pene Tympaniticae videantur. Ex his deducitur, plethoram , eX qua eruptio pendet, insigniter adauctam esse , atque impedimenta primo impetu reperiri non tam facile superanda , ex quibus aliquando cardiacos exoriri assectus posse concludimUS.
a) Emmenolog. east. ιο. Oxonii 17os. b) Haec tamen amplitudo a pressione ventriculi, aliarumque partium oriri, & a superaddita pulsatione augeri facillime potest. Vid. Woo inard Idea of the natura os man.
London Iras. Latine vertit, & Tiguri edidit librum hunc Io. Iacob. Scheuchaerus.
359쪽
NEQUE tam viris , quam sceminis praecordiorum An eurysmate
laborantibus extraordinarium corporis statum diutius persistentem οὐ ficere denegaverim , quin potius eorum nonnullis CX ea, quam profitentur , arte allatum morbum facile supervenire crediderim, si inordinatae corporis mutationes fuerint admodum diuturnae. Videmus itaque artifices quosdam, qui dorsum incurVare necessaria ac perniciosa obstricti lege varios contrahunt morbos, quos graviores sensim evadere posse ex assidua exercitatione deducitur. Νeque mehercule ex eorumdem numero literatos homines delendos censeo, qui sive
legendo , sive scribendo pectus inclinant, quandoquidem horum plerique longa annorum serie gravissimos sibi morbos accersunt , dum communi litterariae reipublicae invigilant incremento. Qualescumque igitur hujusmodi perfungi debere muneribus perspectum est,
ad quae rite obeunda assidua requiritur corporis incurvatio, Aneu -rysmate quoque assici quandoque credendum est, Veluti experientia ipsa rerum magistra observatoribuS demonstraVit. Dum interim curia vato dorso inclinatur pectus, Omnia propemodum abdominis viscera fortiter comprimuntur, ex eaque compressione fieri nequit, quin& arteriosa vasa, quae in Viscera ipsa sanguinem ferunt, aliquatenus comprimantur. Propriam ergo diametrum angustiorem habebunt adduim persistente compressione, ex qua diametri imminutione major illic consequetur sanguinis impulsus, ubi viscerum compressio peragitur. Sanguis proinde, qui per a ortam ad reliquas defertur arterias, eandem haudquaquam asservabit Vim , quam tum peragebat, cum reliqua vasa quolibet vacabant impedimento , attamen eaedem fienta corde expansiones , & eX aorta sanguis impetu magno trudetur in eas partes, ubi pressio suborta est. Magnam arteriarum tunicae subeant vim oportet, usque dum corpore in pristinum statum restituto remora sanguiniS motui interposita protinus abjiciatur. Arteriarum tunicae caeteroquin firmiter fabrefactae sensim extendi posse textu ram internam , concluditur , atque ex assidua distensione, multum ampliari, usque dum Aneurysmaticus tumor exurgat, quem eo pro pinquiorem cordi futurum conjicitur, quo major incurvatio corporis
360쪽
extiterit. Haud aliter de corde ipso statui posse videtur, quod si ex retropulsa quadam sanguinis quantitate persaepe efficiatur, facile quidem censendum est , majori ipsum mole stipatum latiores exinde ventriculos habiturum.
Pn TEREA illud idem in adultis quoque decernendum videtur, quod de pueris ipsis jam adnotatum est , qui ex diuturna , eaque valida tussi saepe saepius infirmantur, & ad suscipiendum Aneurysma satis facile disponuntur S. XXXVI ; nam & ipsis in adultis talem
effectum mihi crebro contigit obserVare. Vir quinquagenario major jam ex multis mensibus vehementi tussi corripiebatur, ex qua propter concussiones longe diuturnas herniosus evaserat. Hic Januario mense anni 1 16 in Florentinum Νos comium venire decrevit, cum praeter caetera ipsi familiaria symptomata dolorem circa medium sternum,& valde molestum anhelitum cum intermittente pulsu conjunctum eXperiretur. Pulsatio permagna in praecordiis advenerat, cui molestus admodum subnectebatur decubitus, cunctaque progressu temporis signa detecta sunt , ex quibus cardiacum vitium solet emergere; Vehementia tamen symptomatum jam ex duobus mensibus tum d tecta fuit ab aegrotante, cum ex molestissima tussi quamdam veluti discissionem in praecordiis persensisset; id quod plane videtur os emdere, adultos quosque homines, etsi validiori don tos fibrarum firmitate , facile ex obstinata tussi praecordiorum aegritudinibus obnoxios fieri. Id ipsum in quadragenaria muliere eodem mense observa Vi, quae integro ferme anno tussim passa fuerat Vehementem. Quamcumque igitur immanem concussionem ad Aneurysma circa praecordia promovendum accommodatam esse posse innotescit.
AN EG RY s MATA CU I U S CV MQUE ARTERIAE. tamen usque adhuc producta sunt, vera respiciunt praecordiorum Aneurysmata, quae sensim vel in ipsa pueritia fiunt, grad timque augentur, donec pro data qualibet occasione patescant. Illud