장음표시 사용
361쪽
tamen unum vel maxime superest adnotandum, quod nimirum ea pene omnia , quae de Aneurysmaticis praecordiorum aegritudinibus effati fuimus , aliis quoque arteriosis universi corporis vasis aptari possunt, prout Varii considerandi semper occurrunt effectus ex majori minorive cordis vi ultro prodeuntes. At Vero spuria quaedam quandoque observantur Aneurysmata, quae ignoratur sane, UtrUm a Vero,& paulatim adaucto proficiscantur , Vel utrum repente contingant. Ego equidem arbitrarer, perarduam sane non esse provinciam decernere , quaenam sit hujus affectionis origo , Ut proinde priorem ab altera quivis distinguat, si ea , quae in toto Vitae curriculo quisquis aegrotantium peregerit, praenosci Valerent : Fleri namque posse non videtur, ut qui hujuscemodi assectionibus infestantur, ne minimum quidem in aliqua ex adductis supra rebus deliquerint. Quum autem ex assidua, eaque repetita observatione nulla nascatur de talibus effectibus disputatio, pariterque haud alienum a veritate sit, repente fieri, atque ex improviso manifestari, hinc maxima in tempore, loco,& varietatibus assignandis exoritur dissicultas, cum de illo praesertim sermo fuerit institutus Aneurysmate , quod circa praecordia genitum internoscitur. Id tamen admiratione atque animadversione simul dignum videtur , spuria nimirum Aneurysmata frequentiora esse, quam plerique Medicorum censeant, ceu iteratae ostendunt cada-Verum incisiones. Quam multos profecto ex forti Apoplexia protinus ereptos assidue conquerimur, eosque Vere Apoplecticos occubuisse dictitamus : Attamen dissecto nonnunquam cadavere nullum in nervis& cerebro , aliisque partibus vitium deprehensum fuit, sed arteriae alicujus discissio, omniumque tunicarum ejusdem erosio reperta est. Hydrope olim laborasse repente progenito autumaverat Medicus
quidam aegrotantem, qui chronico antea morbo correptuS fuerat,
ex quo Hydrops superadditus credebatur. Diuretica itaque propinanda esse putabat medicamenta, cum ex his, uti audacter nimis sposponderat, valetudinem exinde exspectandam esse plane confideret. Haec tamen cum in irritum cecidissent, improvisus tandem interitus cunctorum vicit exspectationem. Ex Hydrope tamen e Vivis eXcessisisse , communis fuerat omnium consensus, ctam paulo ante obitum magnopere abdomen intumuerit aegrotantis, talibusque stipari videretur morbus indiciis , ut verum Ascitem aemulari propemodum appareret. Instituta proinde cadaveris sectione, non serum , non
362쪽
aqua, sed cruentus prodiit gurges e X aortae trunco circa emulgentes discisso proveniens. Adhuc opusculum hoc prima vice sub praelo sudabat, & nondum dimidium mensis Aprilis anni i736 incoeperat, quo Vir quidam ex An eurysmate Vita functus opportunam peragendarum observationum Oocasionem praebuit Anatomicis. Itaque supra caetera , quae mihi aliisque contigit animadvertere, ventriculus insigni mole redditus inventus est, totusque refertus sari guine, qui ex Aneurysmate in a Orta constituto profluxerat. An eurysmaticus interea tumor, qui Oosophagi parietibus adhaerebat, paulatim discissus talem sibi transitum aperuerat, ut permagna sanguinis quantitas inventriculum ipsum delapsa fuerit, & non exiguam Viris clarissimis, qui adfuerant incisioni, admirationem pepererit. Verum enimvero& ipsae aliunde visae sunt totales anastomoses Medicorum admirationem non mediocriter eXcitantes. Triste profecto inopinatae anastomoseos in sub cla Via dextera eventum , ex quo mors subsecuta
illico fuit, in milite detexit Malvetius a), casusque persimiles alio legimus memoratos eX hujuscemodi manantes assectibus, modo hoc, modo illud arteriosum vas assicientibus b . Sed quia praestat ab aliis historias mutuari, cum ego ipse casum persimilem, & majoris fortasse momenti contigisse reminiscar P
PECULIARIS O B S ERVATION IS DESCRIPTIO.
D uM Pisis degerem anno i si naturalium primordia rerum in
illa , cientiarum aula celeberrima percepturus longe funestum observare mihi contigit infortunium : Vir enim circiter quinquagenari US, sarcinator, Hypochondriacis a flectionibus obnoxius, violentis exercitationibus vacans , pilae praesertim ludis assuetus, cupediis ac vino meraciori, ejusque spiritui nimium indulgens, temperamenti sanguineo biliosi, florido nimium perfusus colore , iracundia concitari solitus, dum ingruente veris tempestate die quadam edulia optima &delicatiora ingurgitasset, ac generosa vina bibisset, dormitum abiit.
a ) Vid. Hi Dire de I Academ. Roati des Sciences an. IIII. b a Dexteram thoracis cavitatem repletam sanguine, qui ex aortae Aneurysmate repente discisso profluxerat , in incisione cadaveris deprehendit Bonetus. Sepulchr. Tom. I, L a ,seq. a , pag. IS . GeneVα IZOO.
363쪽
Non multo post a somno expergefactus denuo biberat, unaque cum
sociis ad relaxandum animum in publicum sese locum contulerat, ubi scrupis ludendo dies conterere consueverat. Mirabantur admodum circumstantes , illius faciem & Oculos ruborem plus aequo contraxisse , cum accens OS carboneS dem Ulari propemodum videretur.
At de praegressa vini sumptione commonefacti obstupescere illico
deserunt. Porro nonnisi scommata & Vaniloquia ex ejusdem ore prodibant, & modo ululatus, modo gemitus emittebat, modo vero repente clamitans meticulosuS trepidabat, haerebatque adeo tremebundus , ac si circumstrepentium instrumentorum sonitum persensisset, cunctaque contractae temulentiae symptomata sensim adaucta prae se ferebat. Dum interim expostulare Videtur Occasio, ut ex
assidua ludorum jactura contra sortem sibi nimium adversam protervus inveheret, jurgiis adversus amicos prolatiS ad maniacas ri Xas gradum fecisset, nisi circumstantium accessisset impedimentum. Qui vero ad haec auscultanda arrectiS auribus adstabant, cum jam advesperasceret, & ludentis, simulque perdentis animum introspicerent, suaserunt ei, ne iram in illos evomeret, ut domum se reciperet, idianum rati, quod nimirum ex sanguinis missione post aliquod quietis
intervallum instituta mitiora evasura forent symptomata. Ast ex advorso res cessit : Cruento namque gurgite ex ore fluente oppressus
repente fuit, & in mortis censum deductus. Palluit illico facies,
atque universum corpus, quod Vere athleticum putabatur, in terram luridamque cadaveris formam, ac si longe diuturna laborasset Cache-Xia , vel insanabili Marasmo correptum esset, fuit post interitum commutatum. Insolita , qui illuc advenerant percu ti formidine, Medico, qui accitus perreXerat, suaserunt, ut eX anatomica cadaveri Sincisione rupturae locum internosceret. Lustratis itaque illius corporis cavitatibus cunctisque eXploratis Visceribus, pulmoniatis arteriae totalis
discissio fuit deprehensa, ex qua duodecim protrusae sanguinis libraestatim post discissionem eruperant, & plures forsitan erupissent, nisi.
post ejus obitum obturaculum faucibus apposuissent. En igitur funestae tragediae adumbrata narratiuncula legentium fortassis animum non levi terrore percellen S. V u 2
364쪽
ARTERIARUM involucra firmitate quadam gaudere compertum est S. VI ) , pariterque unicuique innotescit, citra plethoram erosivum quoddam principium in sanguine delitescere S. LI. LXXIII ). Quapropter utraque in adducto casu ad anastomo sim producendam conspirasse visa sunt: Insignis namque ple thora in hujusmodi viro semper extiterat, atque ex pravo sui ipsius regimine, sanguinem ad erossivum suscipiendum principium fuisse paulatim dispositum , conjiciendi suspicio adest, quandoquidem generosa affatim vina quotidie sumpssisse exploratum est , ingesta praetereundo , quae non parum obesse possunt S. XXVIII. LIV ). Analysis Chymica ostendit, quidpiam tartareum, salinum, Oleosum, atque sulphureum in vino plus minusve contineri , prout in diverso climate fermentescit, & varia methodo conficitur. Haec tamen in ferVido musto mire assivunt, cum in illo spiritus acer, acredine nareS feriens, subacidulus, & multum elasticus fuerit deprehensus. Enimvero hujuscemodi partes cum fermentationis ope dissociari nequeant universae , semper aliquid acre supererit, ejusdemque insuper Vini spiritus ex oleo quodam coalescit, quod ab acido , & volatili sale in ipsa exaltatur fermentatione. Talibus ergo positis partibus , quae ex assidua vini, ejusdemque spiritus
assumptione magis magisque augentur, & ad Vehementius agendum disponuntur, apparet, internas arteriarum tunicas ex ple thora distentas, ac veluti diductas ita ab acribus particulis assici posse, ut eaedem tunicae a nati a constitutione degeneres usquequaque dissiliant. Vinosae substantiae vis, quae intus Vasa corporis adoritur, absque eVidenti fervore fieri solet, & si quid immutatum agnoscitur, iis Orbatur indiciis, quae sensibus evadunt conspicua. Ipsa tamen inchoata ejusdem actione, Omnes, quae extant in corpore quaquaversum diffusae fibrae laxari incipiunt, eoque magis, quo major vini quantitas assumpta est, pariterque vasa lingula tument, ut sibi non amplius concinne respondere prohibeantur, dum alternae contractiones distractionesque debita virium proportione destituuntur. Interea fieri nequaquam potest , quin ipsa quoque fluida adeo jam latur , ut concitatiori
impetu vasorum parietes violenter percutiant : Iisdem enim activas, quibus circumfusa sunt, partes ex universa fluidorum massa exturbare denegatur.
365쪽
AUCTA ARTERIARUM ET SANGUINIS VIS.
ab incunabulis debili, & languida proveniente, arteriarum earumdem firmitatem, illarum praecipue, quae circa praecordia versantur, in allato casu debilem arguitur evasisse, illud unum videbatur superesse, ut nempe aliquid admodum Vehemens oboriretur, ex quo repentina discisso contingeret. Id autem advenisse ambigi nequit, si ea , quae inconsulto adductus homo peregerat, eXpendantur : Respirationem namque, cordiS Vires , Omnesque corporis actiones adauctas fuisse, nemo inficiabitur, cum ex aspectu dumtaxat ad iram composito, &ob vini qualitatem & quantitatem exaestuante, ac supra modum immutato deduceretur. Si ergo sanguis qualitate & quantitate delinquendo in partem minoris resistentiae validos & praeternaturales ictus impegerit , continui quaedam solutio sanguinis respondens viribus subsequetur. At vero cum Validissimae in eo, de quo meminimus, viro extiterint Vires , majoris momenti essectus exspectandus erat S. XLVII ), veluti demonstravit arteriae pulmunalis anastomosis ex eadem protinus dehiscente superveniens. Ergo Validis opus est causis, ut magni momenti pandatur effectus, ad quem producendum non
modo adaucta requiritur actio , sed aliqua insuper dispositio, quae
diu multumque perseverans tandem aliquando pro data qualibet occasione in apertam lucem prodierit. Ea interim, quae hucusque effari placuit, ad peculiares quasdam , atque praecipuas affectuum Aneurysmaticae indolis causas pertinent. Quum autem pei spectum sit, cuncta haec in eo sita esse, ut nempe tum hujuscemodi affectiones insurgant, cum aliqua in humano corpore suboritur vis valide nimium agens, hinc innumera pene ad id essiciendum conspirare valent, quae cuivis innotescunt, quin de his sermo speciatim instituatur, & quae luculentam satis dicendi materiem praebent, si cum iis, quae innuere
366쪽
Hi s cursim raptimque delibatis, monendum superest, permultas varus in operibus Medicinae procerum historias reperiri, plurimasque una simul collectas perlegi observationes in Actis praecipue Medico Physicis a ) , ubi praestantissimae extant cardiacarum aegritudinum
descriptiones tum ad immanem , eamque praeternaturalem cordis
amplitudinem, tum ad Aneurysmata in praecordiis progenita spectantes. Cor itaque ibi videbimus non modo magnum, planum , minimeque globosum , Valde pingue, ponderosum , es angue , calculisque refertum fuisse observatum , sed inversum , distortum , unum habens ventriculum , duris tuberculis obsitum , atque hydatidibus refertissimum repertum fuisse , ita ut ejus magnitudo, quae talis esse ferme
solet, ut peripheria i 4 longitudo sit 6 & latitudo in base pollices
non excedat, non solum justo minor, sed multo major reperta sit, uti in abortu humano deprehensum aliquando fuit, nec non in adultis hominibus, atque in canibus , quorum cor vitulinum longe superans visum est. Talia vero cum Aneurysmate haud raro copulantur , veluti de An eurysmate pulmonalis arteriae dicendum foret cum auricula cordis dextera monstrosa conjuncto, nec non de illo , quod ina orta ascendente b) , & in externa carotide post: auris helicem
a) Hujus generis observata patent simul congesta ex synopsi Eetineriana Observ. Merio Phys Academ. Caesar. Leopold. Carol. Nat. Cur. Norimberga ι739. b ) Νon raro solet usuvenire, ut constituto in aorta quovis impedimento innascatur etiam Aneurysma, veluti praeexistente polypo deprehenditur. Atque id in cadavere Caroli Patini observavit Alexander Κnips Macoppe, qui polypum in aorta locatum esse reluctantibus aliis, qui se ad aegrum invisendum contulerant, pronunciaVerat. Quamobrem non abs re factum censeo, si1 quaedam ex ejusdem transmissa ad rarotantem epistola nunc afferantur morbi argumenta , ex quibus illius sedem , naturamque deduxerat, ceu instituta post odum sectio cadaveris praemonstravit. Sic itaque in ejus epistola legitur , quae Brixiae anno I73 I denuo lucem aspexit f. Ill , pag. 3. Qtia ergo , ait ille , ex morbosa iliade exceres hare sunt : Te scilicet ex valida O activa constitutione sexagenarium factum, sollicitudinum varietate , ac litterariis laboribus attritum, vitaque sedentaria emollitum, duobus abhinc annis in faciei pallorem , cachecticum habitum , O aliqualem extremorum emaciationem inclinasse , cum pulseu inaequali 6 perturbato, ac Dyonaea , praecipue dum per plana inclinata digrediebaris, P alismo aliquando copioso , albo, vi cidulo, nulla vel tenui iussa, nullo dolore, aut pondere in praecordiis , vel in dilatatione , aut confrictione thoracis sensibili , nulloque sonitu , aut 'ersore in respiratione, sed cordis anxietate, tremore, vel leνi palpitatione per vices exacerbatis : quibus affectionibus phlebotomia, catharticis, bechicis, ac sudor cis mederi consilium cum fuerit, in hypocausto exeniato sudore , omnia symplomata exasperata fuisse , ita ut Orthopnoicus summo vita discrimine
367쪽
repertum legitur, modo ex Violenta in pilae lusu commotione, modo
ex interno Vulnere , modo demtam ex Vehementi tussi dependens.
His quidem perspectis , ad alia non inutilia progredimur.
factus fueris, a quo repetita venarfectione emersus , et si Per Viginti circiter dies symptomata omnia parum relaxari visa sint , denuo tamen sensibilem cordis Pu*itationem , respirationem concitatam , anhelosam, ac cum e tu , uti sesinantibus , ac Prorsecuti contingit , inordinatim , etsi noctu praesertim , vel quacumque levi corporis inclinatioue, O memb Orum agitatione recurrentes , cum pulsu continuo inaequali , deficiente ac recurrente e acerbatuF Disse , quibus etiam reortirisentiis repetitam phlebotomiam , quae sanguinem deus; texi ζα, cum c fomento glutinoso ad instar membranae superextenso exhibuerat , uti in linammiato ii eclib naret, opem tulisse serjust.
Quum autem publico spectaculo exponendum Occurreret insigne cadaver, quod vivendo Iitterarius orbis adoraverat, Virumque decebat , qui admodum publicae utilitati indulserat, permulta sese obtulerunt examinanda, quae eX eadem epistola deseromuntur. Primo itaque sic laudatus loquitur Auctor F. LVI, pag. 71 diducto serno , nulla aquarum elapies in thoracis eauitate visa es; solummodo dexter pulmonum iobus a sterno ad vertebras, usque valida membranula pleurae adnatus erat. Hinc producta sectione, Perlustratis infimi ventris υisceribus , nulla labes , praeter jecur tetro quodam rubore sus sum , cysim felleam collapsam , bile semioppletam , lienque potius extenuatum emicuit. Spiritatibus e go Visceribus exemptis , pertractato ptiia mone, in nullam tensionem , duritiem , vel consisentia: inorquatitatem impigimus , O diυersimode dissecto ab interna subsantia , nil praeter condensatum cruorem essuebat, nulla vomica, vel tuberiaetilo enitente, nulla phlegmatis massa intra bronchiales fisulas inte cepta. Verum ad cor accedentes arteriam magnam ita dilatatam ossendimus , ut aliud cor in Pericardis conclusum aemularetur aetim etiam tunica dissecta corpus cordi simile erueretur. Hujus tamen teXtura diligentius examinata , polyposam esse concretionem comperimus. Excedebat namque anserini OVi grandioris magnitudinem , trium quatuorve unciarum pondus exaquans, figura cardui cinaroe fructui haud dissimilis , tendinosis principiis, brevibusque productionibus , aortae radicibus sustra semitimares valvulas innirea basi ; deinde latiori ventre soluto in ferratum vel laciniatum apicem desinens, ad divaricationeantisque arteriae porrigebatur ; haud tamen aortae Parietibus quasi cartilagineis ita coaptata erat , quin relictis rimulis quadam liquidi quantitas non interfueret. Substantiam aram ferens rubedinem , spongiosa , seu fungosa potius percipiebatur, qua in viginti amplius cortices, sive laminas membraianosas disincta glomum involutarum membranarum reserebat. Exterior cortex durior O tuberos serat ex frarum fasciculis prosilientibus, i, in nodos quosdam collectis. Interiores vero fere undique Amiles tortuosum, seu anfractuosum ductum aortae dilatata diametro subtriplum, mollibus columiantilis sanguine turgidis O sinuosis sexibus interpositis , uti cordis inte iores parietes , variegatum , Iesique muco oblinitum , O grumis sanguinis in rctum exhibebant , qui intra aortae cauitatem alteram arteriam inormabat. Densior textura , O quasi cartilaginea ad basim erat sensim ac sensim gracilescens , quotisque ad apicem friabilis ferme evaderet. Unum tantum fibrarum genus microscopio etiam deteximus a basi ad apicem oblique o Piraliter quasi excurrens , inordinato tamen O inte rupto ductu a tendinosis quibusdam vinculis seu flamentis , qua fibras in membranulas extensas ita colligabant, ut brassicae capitata folia repraetsentaret, intermixtis pluribus porostatibus, seu alveolis ichore sanguineo refertis. Hinc vertis cordis snibus dexter inanis erat , siti et grumis sanguinis infarciebatur, postposis rudimentis intra columnas tendinosis radicibus infertis , a quibus haud sene laeeratione divellebantur. Sinistra auricula ita coagulato sanguine replebatur, tit serositas ipsa immixta secederet. Pericardium nec statu, nec aqua distentum erat, imo exhausum conspe
368쪽
PARU Μ, aut nihil profecto aegrotantibus videret opitulari, si praecipuis adductis frequentissimi morbi causis, ejusdemque praVis
essestibus, seorsum circa curationem, quomodocumque conVeniat, pauca quaedam haud inutilia ego ipse tacitus praeterirem. Quum autem nequicquam a curativa medendi methodo quempiam impetrari posse ingenue fatear, majorem tamen vitae longaevitatem a conservativa fore exspectandam reor, etsi ex utraque ea petenda esse credendum sit, quae non modo adductum morbum lenire valent, vel ea eruenda , quae diuturniorem praeexistente adhuc morbo lucis usuram & valetudinem reducem pollicentur. Errata quaedam haud magni momenti evitari facile posse exploratum est, quandoquidem sedulitas adhiberi velit, cum illa quoque non nisi dissiculter praenoscenda attentionem quamdam promereantur, cujus auXilio praecaveatur aegritudo , ex qua Vix evadendi locus fortasse superest cum procax incoeperit. Quamobrem licet absoluta & tuta simul nequeat institui curatio, duo tamen maXimopere proficua tentanda sunt, atque a prudenti Medico aegrotis insinuanda, quae in hoc sita esse videntur, ut determinatae nimirum praecautiones , quae exitialem morbum impedire valent, nisi aliquod interponatur impedimentum, usurpentur , eaque neutiquam contemnantur , queiS Vigente jam morbo longius vitae spatium deducitur esse tribuendum. Quum vero dupliciter praecordiorum Aneurysmata consideraverim, quatenus nimirum in infantia exoriuntur, & in Virilitate palam fiunt S. XXVm , nec non consistente jam aetate graviora evadunt S. LXII ), duplicem & accuratam adhibendam methodum censeo, ex qua, si fas est, morbi leniatur Levities, vitaque longior absque ullo nanciscantur aegrotantes incommodo , siquidem patet, prolatos affectus, ni recruduerint, ad plures
369쪽
annos protendi ca). Ad impedimenta in iis removenda, qui facilius
CX ea, quam nam sunt, corporis imbecillitate cardiaco succumbere creduntur Aneurysmati, plurima conferre perspectum est. Verumtamen optima tractandae pueritiae solertia exigenda est a parentibus , ne in puerorum corporibus morbus , qui nusquam extiterit, repente nascatur, utque fibrarum debilitas , si quae praegressa fuerit, protinus abigatur. Quod si bona primordia obtinuerint puerorum corpora,
D in eorumdem incremento nullus error accesserit, tunc morborum
semina, si quae forte delituerint, infringentur, aditusque aliis inter cludetur. Praecordiorum Aneurysmata in ipsa quandoque fieri pueritia demonstratum est , ac supra caetera ciborum delectum non probe constitutum hujuscemodi paulatim aegritudines producere posse adnotavimus S. XXIX : Quemadmodum itaque ex hoc fonte a Lfectiones adductae cumprimis promanant, animadvertenda nonnulla sunt, parentibus aliisque puerorum custodiam habentibus necessaria, quae si attento ipsi animo cogitarent, non tam frequenter filios Valetudinarios intuerentur.
PRAVA apud nonnullos invaluit consuetudo, ut perpauco nimirum temporis intervallo lac infantibus propinetur, cujus sumptioni malo rum misceta ciborum nullis adhibitis cautionibus adjungitur. Uni-Versa proinde puerorum machinae compages saluberrimo orbatur alimento, cujus vices alios arduae digestionis cibos explere consuevisse prospicimus. Νunquid ergo progressiva optime accretio fiet, si necessaria perfrui substantia puer prohibeatur, dum alia quaecum
que dissimilis prorsus indolis deferuntur ξ Minime gentium. N ulli
dubium, quin fibrarum laxitas tunc exoriatur, dum aetati adversa materies ingeritur : Ut namque satis fortes evadant fibrae , materies
a J Foemina in juventute contractum Aneurysima ultra so annos sospes gestavit. Vid are. Eruit. LUsiens an. 69a , pag. IIo. Tunc autem quaedam Veluti curatio a natura promovetur , quae artem in propriis operibus longe superat : vel enim Aneurysmatis parietes callosi nunt, Vel naturalis quaedam peragitur compressio , vel aliud quidpiam paulatim agnoicitur aegrotantibus contigisse . quod praecipitem morbi hujus eventum comitari nequaquam dcbuisset. Vid. Lan oni Oper. Tom. III, pag. ao. Lausanna 738.
370쪽
adesse debet, quae praegressis Viscerum omnium , omniumque vasorum altionibus postremae elaborationis perfectionem juxta bene valentis corporis leges adepta sit a . Quoniam vero nil aetati nondum consistenti lacte utilius agnitum fuit, hujuscemodi fraudandus puer minime videtur subsidio ad diuturnum usque tempus protracto, donec major illi firmitas , majorque Vigor advenerit, cum probe noverint Physico - Medici, ea, quae ingeruntur , debere majori
minori ve tenacitate sua viribus assimilantibus respondere , ne corpus gravetur potius, quam reficiatur. Quapropter nonnisi temere &inconsulto videntur agere, qui ad noVem , sive decem vix menses pueros solo enutrire lacte assue Verunt , & quandoque una cum illo perarduae solutionis cibos ipsis oscitanter exhibent ingerendos. Humanam induit naturam maternum lac , si bene fuerit in foeminarum mammis fabrefactum, quia pene omnibus utilissimum infantibus esse quotidiana nos edocet observatio. Illis itaque succensendum non est,
qui ad multos menses propinandum illud esse pueris arbitrantur. Si quid vero haudquaquam commendandum censerem, illud profecto est, quod nimirum non defuerint, qui animantium lacte , potiusquam materno enutriendos esse pueros asseverare minime dubitaverint , ea adducti ratione, quod nempe animi pathemata communia mortalibus vitari queant, si ab exsugendo materno lacte abstinuerint. Ego equidem illo deficiente utique fateor ad animales tuto confugiendum esse , cum illorum quoque lac partibus scateat optimum balsamum redolentibus : Νotum etenim est, quantum in gravissimis quibusque morbis juvamen porrigat, si exhibitum fuerit opportune. Sed insuper adnotandum est, humano lacte quam plurimis brevius& tutius mederi affectioni hus , praecipue ad Phthiseos , Atrophiae, atque Hesticae classem referendis, ceu praestitum est a Veteribus, quos multum commendat Galentis b , qui eos fuerat imitatus.
a) Fibrarum fortitudo , prauertim in ossibus , talis esse potest , ut ossa nonnulla
immensam exigant vim , ut ab externa pressione disrumpantur , velut in ossibus pelvis ostendit Desaguliers : The hones, ait ille, mar 'd , which compose the cavi eali'd the Pelvis, contain a bou circle or Lubie arch offuch sirength, that it would require an immense force tobreak them by an externat pressore directed towarri the center of the ei Ie , or the mirale of the Pelvis. It is also to be observd Oc. A Course of experim. Philos. Vol. I. leel. 4. an. Pag. 2 7. London I734.