Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 IDRAECORDIORUM MORBIS.

S. LXIX.

NUTRICUM CAUTIONES.

ILLUD vel maxime in iis, quae lac praebent, sedulo curandum est,

Ut praVOS appetitus, atque animi pathemata sanguinem alterantia minime consectentur, saluberrimum ac uniforme regimen amplectantur, robustae sint, bonoque lacte assiuant, nullisque morbis confictentur, , si fas est, a propudiis amplexibusque virorum abstineant a ). Haec si adhibeantur cautiones , aliaeve a viris doetissimis propositae, optima nutrix habebitur. Unam tamen istis nulli modedetrectandam adjiciendam censeo, ex qua emolumenta non pauca nutrix, atque puer haurire Valebunt , ut Videlicet quae lac praebent selemorum vegetabilium usum non despiciant : Tunc namque optimus eorumdem succus puero lactenti communicabitur, & morbis, qui ex eorumdem abstinentia promanant, non conflictahuntur. Si

vero hisce peractis, maternoque lacte , donec adfuerit, exhibito, ad illud, quod ex animantibus exsugitur, gradus fieri velit, usque dum longius absolvatur spatium , haud improbandum videtur : Ipsi

etenim animantes optimis quibusque Vescuntur vegetabilibus, e quibus nonnisi saluberrimus succus emergit. Hinc penes lectores judicium sit , quanam fretus ratione semper animantium lac censuerit infantibus propinandum recentissimus Auctor, qui communicationi pathematum nimium fortasse videtur tribuere b) : Etsi enim nova quaedam effatum esse appareat, haec tamen naturae legibus adversari

a Communem tum a Graecis, tum Latinis Medicinae Scriptorihus prolatam sententiam ad usque nostra saecula delatam Prosper Martianus primus, quantum sciam, voluit improbare , cum ex Hippocratis mente , ut ille ait ad lib. de Nat. Puer. v. aso , nutrices a virili concubitu arcendas esse denegavit : Ait enim , quod non recte semire videntur illi , qui

coitum nutricibus prohibent, lae inde vitiari exi stimantes , coitu enim mediante motus concitatur in utero , a quo lactis generatio dependet, O ex coitu alacritas inducitur mulieri .... imo si veneri assuetas abstinentia tantopere laedit, quod viro orbatae quotidie experiuntur, quae variis morborum

generibus sunt subjecta , nutrices a proprio viro penitus segregare non est tutum. b D'ailleura les Peres O Me es nourris de la chab des betes, on mis affer d'analogia entreti lait de cellas-ei, O le temperament de leurs enfans. La meme proportion Paroit sub Ver entrei' age de la chair des animaux dans l'age de Phomme, O celui de leur lait dans Petat de Penfanta sa nasiance, avec cette disserenoe, que is lait des besiaux est 2 tout age la nourriture la plus Dine , O la plus propre 2 etre changee dans notre substance ; aussi volt - on des corys alteres, Oepulses par tis malassies, O rexereice immodere des passions , se retablir aveo P age de ce lait seuLEt s'il peut avoir une sicaee si merueille e fur des temper amens, qui Ont pris toutes sortes de Plis , O u'4abitudes depravees pendant plasieurs annees , que nauroit - on pas Leu d'en astandro

372쪽

videntur, ex quibus perspectum est, lac foeminis ad alendos homines tributum fuisse ; animantibus vero, ut propriae sobolis inserviat nutritioni, & in alios vitae usus ad depellendos praecipue morbos traducatur , quando illud , quod in mammis gignitur foeminarum, nequeat usurpari, tuncque hujusce defectus ab animalium lacte supplebitur. Hujusmodi demum si compleantur, raro admodum pueri debili fibra pollebunt. At in eo insuper insudandum est, ut nempe post absolutam lactis simptionem illico ad cibos dissicile in ventriculo

dirigendos solvendosque minime gradus fiat : Tunc enim non modo circulatio potest intercipi, sed & organa triturationi ciborum dicata ener Vahuntur, tenellumque adhuc corpus facillime disponetur ad alterationes momenti non exigui subeundas a). Prioribus itaque mensibus animantium carnes interdicendas illis este arbitror, ac potius recentia propinanda in inter Vallis vegetabilia , postquam jusculi, pubiisque , aliarumque facile solubilium rerum necessariam quantitatem acceperint cum lactis usu conjunctam ; quod tamen haud novum videbitur, si elapsa retro secula collustrentur b). Tunc itaque non modo scorbuticas assectiones, aliasque quam plurimas ipsis familiarissimas evitabunt, sed optimum corporis habitum nanciscentur. Ac profecto cum teneriorem plurimis eduliis vegetabilium esse texturam appareat, tunc minor requiretur vis, dum in stomacho dissolvuntur c). His aliisque constitutis, quae non est hujus loci in medium afferre , clare patet, quam plurimos a pueris evitari posse conatus laxam reddentes fibrarum texturam, dummodo in internis corporum

cavitatibus exorti fuerint.

pour te bien de Pensant, qui vient de nasere , doni te corps mou es pliable a totites fortes de modifications p Et a ailleurs Bant desine 2 s' accrosere, On volt quel avantage eo de ne formercette augmentation de substance , que d'une addition de parties a si Muces, O a si balsamiques. Vid. Trahe de la communication des Malales , O des passions ; aveo uet GDi potir servir a P stoire naturelle de PHomme. Par Morseur Tr. IV, chap. ι , Pag. ι98. A la esse 1 38.

Auctorem hujus libri ait D. de la Μettrie Penelop. l. p. 83 , esse Abb. Moreau de S. Elie. Confer. Alb. ab Halter in Adnot. ad Meth. Stud. Med. Herm. Boerhaav. A elodami ι si, ubi de Physiol. & Pathol. agit. a Diuturnae lactationis experimentum Pharmacopaeus Pistoriensis tentare in proprio filio conatus est, eo quod ad usque triennale spatium, non absque magna imperitorum admiratione, eidem lac propinandum conjugi decreverit, ut exinde ad alia facile digerenda, & lacte ipso aliquando permixta transitus fieret; quod bene cessit infantulo, qui vegetum adeptus est corporis habitum , & perspicacis indolis pollicetur eventum. b Lacte mero veteres in narrantur, O herbis. Ovid. Fast. l. IV.

e La di feren a consiste principalmente nez essere te parti fesche delia plante di motio piis tenera ruptura, che quelis degli animali, e percio molto piu facili a pritolas, Cocchi Disc. dei Vitt. Pitagor. Firende 1743.

373쪽

PRAECORDIORUM MORBIS. 3 9

CAUTIO NEs QUAEDAM ALTERIVS GENERIS. ALLATIs tamen non obstantibus, neque rite usurpatis, decumbenti aegroto valedicendum non est, licet efformato jam Aneurysmate nullus evadendi supersit locus , sed illi nihilominus , quoad fieri potest, juvandum ; certum siquidem est, ea, quae in minoribus vasis locantur Aneurysmata diutius protrahi. Jam nullum ex arte Chirurgica sperandum remedium esse perspectum sit consideranti , si morbus praecordia torqueat, cum quidquid Aneurysmaticum ibi a est, acus nulla consuere possit. Symplomatum quidem compescere saevitiem Medici munus est, ut exinde vitae protractio, quoad fieri potest, Obtineatur. Itaque non modo improbus labor , qualiscumque sit, vitandus est , nec non caetera praecavenda, quae absolute noxia deprehenduntur, at ea sunt usurpanda , quae Vitae longaevitatem absque saevitie symptomatum pollicentur. Verumtamen internae cardiacorum Aneurysmatum causae diverse agunt, prout ad agendum disponuntur, sive quatenus multiplicis generis dispositiones humano extant in corpore, dum illae ad majorem minoremque Vim e Xerendam aptae esse videntur. Νon igitur eadem semper pollebunt saevitie symptomata, adeoque juxta eorumdem ingraVescentiam necessariae praecautiones sunt dirigendae. Quum autem perarduum sane facinus suscipiendum esse videatur, si ea, quae attigimus, ad quosdam veluti canones referri velint, hinc quaedam dumtaxat occurrunt constituenda, quae quovis morbi tempore tentari possunt.

S. LXXI.

JUONIAM itaque arteriae alicujus Aneurysma subire incipientis

putiatio concitatior adeo perseverat, ut ambigi non amplius queat Aneurysma adfuturum, tunc sanguinis quantitas, simulque qualitas expendenda est : Ego namque arbitror, Medictam aliquatenus aegro tandi eX praevio utriusque examine profuturum. Ac profecto dum amplior paulatim fieri coepit arteriae diameter, jam illa portio arteriae,

ubi id contigerit , majorem includit sanguinis quantitatem modo

374쪽

grum escentem, utque aliis placet, seniosam a modo vero in polyposam substantiam degenerantem b tractuque temporis adeo tumidam , ut, quidquid ibidem continetur, non amplius ex Vi circulationis dissipari queat. Quamobrem sanguinis missionem perperam videntur instituere qui autumant, ex imminuta sanguinis massa obstacula, quae praeeXtiterant, removeri, nisi ad usque deliquium animi instituant, veteres Galenicae Scholae asseclas imitari volentes , ut fractis nempe cordis viribus imminuatur exinde pulsatio ; quod quidem esset maximopere improbandum , quandoquidem Syncopes &Lypothymiae admodum contumaces exspectandae forent interitum exinde proximum inferentes. Caeterum si mediocris instituatur evacuatio Vel ipsa permanente plethora, majori semper aget momento sanguis e sinistro cordis thalamo in arterias protrusus c) atque ex

a ) Hallucinantur profecto , qui absolute decernunt, quidquid nempe in Aneurysmatico tumore reperitur tandem aliquando putrescere, & in sordescentem amurcam mutari: Nam etsi quandoque id ex aliis causis contigerit, statuendum tamen minime videtur, id semper propemodum eventurum. Et sane quamvis humorum major alluvies in dilatatione arteriarum cernatur, hi quidem humores haud facile corrumpuntur, quia, quid enim corrumpitur, propria debet pomoeria praetergredi, & alias in cavitates emuere sibi non proprias, uti de illo verificatur humore , qui in ventrem delabitur. Ego ipse ab experientissimo D. Franc. Pleratii olim in Pistoriensi Νosodochio Chirurgiae praeceptore nunc Romae Chirurgiam ipsam exercente coxendicis sectionem sum intuitus, quae vitari nequibat ex satis manifesto poplitis Aueurysmate , quod post sectionem abscissum 16 sanguinis continere libras visum est, grum escenNs quidem & nigri cantis, non autem saniossi, neque corrupti, etsi ex multo tempore idem sanguis ibidem latuisset : Nova enim accretio Corruptioni reluctatur , & ope circulationis discutitur quidquid corrumpere valeret quantitatem sanguinis universam. b Sanguinem , qui in tumore Aneurysmatico reperitur , propriam quandoque fluidi talem asservare posse testantur viri doctissimi. Vid. De Gorter Prax. Medic Sys. Tit. I,

c) Vid. Fellin. De sang. misf. prop. I O II. Venetiis i 3 a. Patet post copiosam sanguinis

missionem arteriarum pulsationem debiliorem evadere, sed aliquando de aucta velocitate dubitari nequit, veluti in canibus observavit LoWerus De corde P. I. Londini ico, &in equis Halesius Animal Stati s g. a. aa. London ι 33. quod etiam in foemina uteri hae Haemorrhagia laborante confirmavit Robinsonus Animal oecono, Prop. a. London 1 38. Quamvis autem appareat aperta vena sanguinem illius, & proximarum venarum novum adipisci gradum velocitatis, tamen huic rei non pauci opponuntur, ut Hambergerus De Ven. fct. n. ηρ. Jena iras. quia neglexerunt velocitatis augmentum a sanguinis missione Productum, quod est ut etoo ad 2oi. Inter hos recenseri possunt Quesnay Iur la Dignee, A Paris ι73o. Senac Traite δε estir, O Leitc fur le Choix des Digniss , A Paris 1 3o. Chevalier observations critiques stir te traite des Dignees, A Paris i73o. Buttier esso onblood Letting, London ι 3 . Langristi Moderne theory and practice of Phsic, London 1 38. Martin De la phlebotomie, O de l'arteriotomie, A Paris 17 1. Iackson De vera phlebotomia theoria Londini ι η7. Wattes of revulsion and derivation. London 17s . Scc. dcc. Sed velocitatem in Venis animalium revera crescere majoremque fieri quam in arteriis, eamdemque in ipsis etiam arteriis augeri auxilio LXXVII experimentorum ostendit nuperrime

375쪽

PRAECORDIORUM MORBIS.

adaucta ejusdem vi systallicus & diastallicus arteriae motus subcrescet,& latior evadet Aneurysma. Quare semper propemodum a tundenda vena abstinere satius est, ejusque loco sanguinis crassities, si qua inest , leniter discutienda, ne insignes metas ases stant & insuperabiles, quae ubi latior evaserit diameter, paulatim depositae, tumorem jam innascentem amplificent. Quum autem in motum agere corpus aegrotantes prohibeantur, hinc plethora paulatim augetur, quae ad mittendum sanguinem Medicos necessario compellit. Hinc si sanguinis mittendi necessitas urgeat, hic e minoribus vasis educendus videtur, ne majoris momenti symptomata patefiant. Νegligendum autem illud non est, etsi non semper sit necessarium, quod

scilicet in parte semper opposita instituatur sanguinis misso, ut si vel polypus , vel Aneurysmaticum Vitium in dextera parte constiterit, sanguis e sinistra mittatur, & viceversa. Tunc enim si quis

sanguinis adauctus motus deprehendatur, minorem semper exeret

vim, neque illico subitanea patefient incommoda.

S. LXXII.

ANIMADVERSIONES.AD hoc ut vera Aneurysmatis jam efformati id ea obtineri queat ,

supra caetera eXpendendum Occurrit, utrum pulsatio , quae in loco ex Aneurysmate affecto persentitur, ictum habeat praeternaturalem, qui diu persistat, conjunctamque habeat Vibrationem. Haec non raro aequivoca sunt aliosque mentiuntur morbos & nisi praevio subjiciantur examini , non ita confestim ostendunt , Aneurysma jam efformari coepisse, cum aliorum evadant causae morborum , qui falsa cohonestantur imagine. Quare simplex in praecordiis palpitatio ab ea distinguenda est , quae existente Aneurysmate persentitur : Tunc enim sanus evadet infirmus, qui tamen cito curandus est , ne ex simplici palpitatione ad Aneurysmaticum vitium transitus fiat : Nam ex assidua, eaque non interrupta concussione vasa sensim debilium corporum infirmantur, atque eorumdem vires protinus infringuntur. Accidit ergo, ut grandiusculo jam mole sua Aneurysmatico efformato tumore, Vix incoepisse credatur. Misso itaque sanguine ejusdem impetus augebitur S. LXXI , quo quidem adaulio in interna, &glabra arteriosi canalis superficie major evadet impulsus. Quum Vero

376쪽

in spatio ex dilatatione tunicarum producto, si magnum praecipue fuerit, multum sanguinis contineatur grum escentis , coagulati , vel polyposam substantiam repraesentantis, quaedam in hujuscemodi spatio aderit resistentia, ex qua, superveniente sanguinis impetu, istiusmodi spatii ambitus magis magisque extendetur, obortumque subcrescet Aneurysima. Id autem eo magis periculum minitabitur, quo grandior tumor est in aliqua arteriae portione productus, vel si quidquid ibidem continetur, osseam ac petrificatam substantiam repraesentaverit, quam in aortae tunicis se observasse testantur Comperus &Cheseidenus a ), quamque lapidescentem in Zootomicis peragendis inquisitionibus in cane deprehendit Νicolaus de Blegny b cordis substantiam occupantem. Denique illud addendum est , quod nempe

ex cardiaco An eurysmate magis aegrotantes ex missione sanguinis periclitantur, propterea quod ex proximo corde major actio consequitur.

S. LXXIII.

EXEMPLA AEGRITUDINUM , QUAE CUM AMEN RYSMATE CON IGNCTAE ΝOM SEMPER VENAE SECTIONEM EXIGUNT.

IGNORATUR insuper a nonnullis, utrum ex cardiaco An eurysmate alius produci consueverit morbus ; quinimmo deprehensum est, hujuscemodi aegritudinem alias diversi generis , ut Haemoplysin, Hypochondriam atque Hydropem comitari c ). Ad supra caetera illa vel maxime expendenda occurrunt, quae contingere haud raro videmus. Multoties ego ipse vidi, quod jam ab aliis fuerat observatum, Hydropem nimirum pectoris in iis, qui adducto corripiuntur morbo , innasci quandoque consuevisse. Si itaque Hydrope inchoante, obscurisque manentibus supervenientis hujusce assectus indiciis, mittat Ur a) Vid. of the Philosoph. Trans Abri ment. Tom. II. Aortae principium cartilagineum osseumque in dissecando foeminae septuagenariae cadavere, dum petechiales , eaedemque epidemicae Vindobonae grassarentur febres, observavit Hasenohrsus His. Medie. Morb. Uidem. sive febri Pelech. qua ab an. ι 17 fer. finient. q. ad M. ι 19 Vienna grassata est Oc.

pag. 6 . Vindobona I fio.

b) Vid. Act. Erudit. Liu an. ι a. pag. aa . e ; Hujus rei peculiare praebet exemplum Μaximilianus II, in quo postquam cor supra viginti annoS palpitationes maximas persensisset supra duas men1uras aquei humoris in cavitate pectoris relictas esse compertum est. Vid. Hi . Morb. Gratistav. De πιδε. pere. PV. H . Lausanaue ι λ

377쪽

PRAE CORDIORUM MORBI s. 31

tatur sanguis, certissimum profecto est, attendendum fore proximio rem aegrotantis interitum : Νam praeter ea , quae in medium adducta fuerunt incommoda , Utriusque morbi exacerbatio symptomatum pertimescenda est. Porro cardiaca jam constituta affectione usuvenire potest , ut ex missione sanguinis Hydrops, quo aeger forsitan caruisse set, repente succedat : Sanguinis etenim Velocitate ex sanguinis misesione auita S. LXXI ) , lymphatici humores ad ea , in quibus detinentur, praetergredienda pomoeria facilius quam antea aptiores evadent. Id ipsum de Hydro cardia decernendum occurrit, quandoquidem praeternaturali posita cordis amplitudine hujus indolis affectus innascitur S. VII. XXIII ). In Viro circiter sexagenario, cardiaco quondam Aneurysmate laborante , nullum sane aliud observabatur incommodum praeter ea, quae tales affectuS comitantur symptomata , remissius quidem agentia. Sanguinem Chirurgus e brachio detraxit , ratus ex tali curatione initio morbi instituta pulsationem, quae insignis advenerat, cessaturam ; quod tamen cum se nactum esse credidisset, alteram ex pede sanguinis missionem peragere in animum induxit suum, ut cordis vires Veluti ille asseverabat ) retundi valerent. Incisione interim altera vice iam, dum sanguis e vena profluereten contumax Lypothymia , praepeditus decubitus, languor, in appetentia, insignis in thorace gravitas, Orthopnoea & multiplex exortus malorum numerus, quaque jampridem prae extiterant sensim exacerbata symptomata, ex quibus gradatim ingravescentibus subsecuta mors

est, licet paulo ante faustam Chirurgus aegrotanti progno sim polliceretur. Dissecto cadavere Verum Ane Urysma repertum est, at cum Hydrope geminato, utrasque nimirum thoracis & peri cardii cavitates Occupante , quod ante repetitas sanguinis missiones non modo exti

tisis, sed ne usuvenire quidem posse Chirurgus ipse somniaverat. Sed quotus quisque innocuam jactitabit in hoc aegrotante missionem sanguinis , quandoquidem seclusis caeteris argumentis saevities repentina symptomatum, quae illico supervenerat, eventus affert securitatem ΘQuum itaque sanguis ex optima constitutione in pravam quandoque naturam degeneret, e Xinde morbi eXitiales contingunt. Quamobrem

si erosivum quoddam principium in sanguine delituerit, ceu fieri posse testantur Lancilius a , Morgagnus b , atque Leprotus c), ex

378쪽

hoc efformatum Aneurysma subcrescet & finitime corrodentur partes , quemadmodum in scemina ipse observavi, in qua claviculas

carie corrosas ex Aneurysmate pulmonalis arteriae fuisse conjeceram auctoritate fretus observatorum, quos inter praetermittendus non est

Ruyschius a , qui costas una cum sterno ad nihilum deductas ex insigni Aneurysmate deprehendit. Opinor itaque , haud leve subsidium ad protrahendam diutius Vitam aegrotantibus esse posse, si praecognita & adhuc extante hujus generis acredine, medicamina, quae eamdem retundere, pravamque illius abjicere naturam queant, pro

pinentur b). S. LXXIV.

LICTIS ET SE EI USUS.

LACTIs & seri usum semper propemodum adnotavi, Aneurysmate laborantibus profuisse , adeo ut, etsi jam ex morbo conclamatum foret, diuturnioris vitae spes, quae infirmis assulserat, cum exspectata diu majori lucis usura conjungeretur. Νeque is ego sum , qui supe vacaneam lactis, & seri analysim ob oculos ponere, simulque elogia velim contexere : Eximiae enim patent Unicuique Virtutes, quarum ope vel gravissimus quisque morbus removetur. Quod autem in adductis casibus exspectandum aegrotantibus est , palliativam ut inquiunt respicit curationem neutiquam a prudenti Medico contemnendam. Haec vero, utut concipi velit, nonnisi in urgentium saevitie symptomatum compescenda versatur; quinimmo vel illud in votis habendum est, ut nempe nova haud oboriantur symptomata, quae affectui calcar addere valeant delitescenti. Compertum est omnibus, descripto morbo obesse admodum posse intempestivam ingestorum ingluviem S. LIV : Tunc etenim organa ciborum triturationi destinata valide ad ea, quae ipsis competunt, obeunda ossicia disponuntur, positaque valida hujuscemodi actione , aliquid assertur molestiae praecordiis, cum major exinde in arteriosis vasis evadat motus, ex quo

a) Observ. Chirurg. Obs 3 . 38. Amsielodami ι69I. b) Quod si praeter acredinem cognosci possit incipiens coagulatio, acetum tot inutiis libus medicamentis esse praeferendum vis ejusdem dissolvens ostendit, veluti confirmarunt prae caeteris Boerhaavius Alem. Chem. Tom. I, P. I, Proc. so. Lugdun. Batav. 17Ia, &

Beneventus De acet. vin. comment. Luca IIII.

379쪽

PRAE CORDIORUM MORBIS. 3s

recrudescit Aneurysma. Atqui ex lacte seroque enutritur corpUS , atque dilutior fit sanguis, quin arteriosis detrimenta vasculis asserantur, ex quibuS aegrotatio perstans eXacerbetur. Quoddam insupervehiculum additur sanguini, cujus auxilio quidquid in An eurysmatico continetur tumore non tam facile durescat, & ad polypossem naturam accedat. Neque illud postremo Videtur praetereundum , ea nempe, quae praeter lac, & serum assumuntur, facilis esse debere susceptibilia triturationis : Parum quippe, aut nihil proficeretur, si ea , quae ad vitam substentandam adhibentur : arduam in se solutionem includerent.

S. LXXV.

O saecuMQUE de Hypnoticis, Νarcoticisque circumferuntur a

M. dicis, optatis praesertim, in efformato Aneurysmate propinandis, nil sane aliud emolumenti aegrotantibus Videntur afferre , qUam Ut anodynam prae se ferat naturam, adeo ut si circa praecordia doloresidentidem supervenerint, eosdem lenire valeant, simulque refocillare

aegrotantes , absque eo quod defixandis spiritibus animalibus nihil appareat esse cogitandum. Quod si iisdem uti quispiam velit, urgentibus doloribus usurpanda Hypnotica leviora censerem, propterea quod ad aestum sanguinis compescendum, illiusque motum hebetem

inertemque reddendum apta Videntur & promovendam perspirationem. Optata vero cordis & arteriarum laxare fibras, debilemque in ipsis inducere contractionem, concitatioremque coercere sanguinis motum a Veteribus creditum est a). At ab opio circulationem celeriorem potius fieri observationes demonstrant, cum sulphuream &alhalicam induat naturam. Opium inter Venena , potius quam medi camenta, legimus recensitum, licet apud Orientales populos frequentissime usurpetur b . Quamobrem , etsi promiscuis quandoque

a) Hallucinati prosecto sunt veterum nonnulli. dum hoc ipsum afferuerunt : observationes enim ostendunt, iis qui cordis palpitatione laborant, talia medicamenta ideo nocuisse, quia palpitationes majores reddunt & frequentiores. Prudenter itaque in cordis palpitatione ab optatis esse cavendum Schombergius asseruit. Vid. Aphor. Pract. pq. 37. A elodami 17si. b Vid. Lemery Dict. des Dron a Paris ιυ . Ge ro Mater. Medic. P. II , .art. q. Parisiis ιγ i. cartheuser Fund. Mater. Medie. Sect. XI, cap. a, g. 3. Francos ni 7 I.

380쪽

iemediis usi fuerint Medici, ab ejus usu, quando fieri potest , abstinendum arbitror, nisi anceps potius quam nullum, experiri remedium quis velit, dum Videntur aegrotantes jam ad interitum properare. Ea insuper, quae nonnunquam prodesse mortalibus possunt, in eorumdem cedere perniciem non raro consueVerunt, nisi fuerint prudenter adhibita , idque non de optatis tantummodo asservandum censeo, at de aliis quoque medicaminibus, quae inopportune in quibusdam morbosis affectibus propinata noxiam induerunt naturam, ipsisque praecordiorum vasis evasere infensissima : Patuit enim ex observatis, Adstringentia & Chalybeata medicamenta, nec non Mercurialia ipsa non rite proposita nocuisse, ipsumque Peruvianum corticem, caeteroquin in Febribus intermittentibus proficuum , stagnationes in vasis

ultimi generis promovisse. Ex his itaque si vasorum elasticitas imminui possit, ipsumque fluidum assici, numquid & ipso in corde, ipsique

adjacentibus vasis enasci poterit impedimentum aliquod ad cordis amplitudinem promovendam, innatumque Aneurysma exacerbandum accommodatum Θ Idem sane de optatis decernendum videtur medicamentis, quae licet innoxia esse possint, si opportune praescribantur,

in naturam tamen minime proficuam commutantur, nisi caute ac

bene parato corpori propinentur. Si ergo compescere Aneurysmaticos , qui exurgere aliquando solent, dolores valeant, fieri potest , ut nervosis propaginibus ossiciant, unoque curato morbi symptomate novus alter & pravissimus morbus insurgat.

g. LXXVI.

Vs Vs RERUM FRIGIDARUM.

JuALIACUMQUE tamen proficua aegrotantibus esse possunt, nullo praedita tepore , ne dum calida, ipsis propinanda crederem, quandoquidem ex excedenti viscerum calore adaucta proinde vasorum amo consequeretur. Optime autem Videntur agere, qui aquae frigidae haustus talibus aegris identidem praebendos consulunt, ut fibrae majus robur, majoremque nanciscantur elasticitatem, quae parum diuturna foret, si quod est ex aqua gelida consecutum, eduliorum calor perdurare non sineret. Tanta profecto vis est quarumcumque frigidarum rerum ad partem assectam applicationis, ut Aneurysma

ipsum, citra arteriae discissionem consecutum, in brachio servi cujus -

SEARCH

MENU NAVIGATION