Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

dam ex immissa super tumorem nive sanatum referat Bartholinus a . Quidquid igitur crassum & ad concretiones suscipiendas accommodatum affatim haeret, ubi major est arteriosi vasis diameter, non adeo festinanter augebitur , quin immo pro varietate itici saepe saepius imminuetur : Crassiores enim humores contractis ex frigore vasis, in contigua retro pulsi, circulationis viribus atteruntur. N eque secus pertimescendum videtur, ne ex hujuscemodi frigore rubra saltem sanguinis pars ad majus suscipiendum coagulum disponatur , cum ex corporis calore aquae gelidae Vires retundi queant, & facultatem insitam cohibere. Sanguinis vero serum absque ullo coagulo superstes erit, cum longe majus requiratur frigus ad hoc, ut congeletur, ceu ex Thermometro Farenheltiano concluditur, in quo a 8 circiter gradu

concrescit.

S. LXXVII.

REGIMEN IN VICTU.ΤΕ suis denique victus ab iis exigendus est, qui ex Aneurysmate

infirmantur, ne nimia promoveatur sanguificatio, eX qua, supervacanea adveniente plethora, fibrarum distentiones contingant, siquidem adnotatum fuit S. LXXI , hujuscemodi aegrotantes plethoricos, vel post enatum exinde assectum cardiacum, evadere consuevisse, quandoquidem corporis motus peragere prohibentur b). Quum autem sanguinis quantitatem neque imminutam nimi S, neque aia fluentem esse oporteat, ut repentina morbi saevities arceatur , hinc selectiori vescuntur alimento aegrotantes, nec non ab iis omnibus abstinebunt , quae praecordiorum Aneurysmata sponte producunt, productaque exasperant; quae quidem , licet non tuta semper prΟ- nunciari possint, tamen prudentis est adhibere. Quae igitur hucusque ad publicam, privatamque Medicorum & aegrotantium utilitatem effari constituimus, peculiaria quaedam praecordiorum vitia

a ) De Niv. us Med. Obs cap. 27, pag. ινη. HUnire t 66ι. b) Laudata in iis sobrietas , qui hoc morbo laborant id est Aneurysmate ne ausia

humorum copia , O cordis energia major arteria sequatur expansio , eo laudabilior est, quo minori data sanguinis quantitate liberior a cavitate Aneurymatis aditus in arteriosum canalem Patet I sic prolixior ibidem mora concrescibilis liquidi prohibestir , quo minus ad latera Aneurysmatis cohα rere, polypumque ocere piat. Fantonus Obs. Anat. Med. Obs. 1, g. Io, pag. s. Venetiis 17I3.

382쪽

respiciunt, non cuncta quidem , Verum ea praesertim, quae sive ex praeternaturali magnitudine cordis, sive ex Aneurysmate tam vero, quam spurio adhaerentium ipsi vasorum proficiscuntur, quaeque nonnisi ex assidua cadaverum inspectione apparere consueverunt. Versa' tamen hujuscemodi affectuum causae, etsi primo intuitu ex abusu generaliori sex non naturalium rerum deduci queant, aliquae tamen inter has non omnibus obviae , quinimmo falsis Empyricis incompertae , veris luculenter observatoribus patefiunt, quae sedulam satis superque extorquere videntur observationem : Iis namque omnibus constitutis, quae peramplum reddere cor Valent, nec non Aneurysimata progignere , jam alia insurgunt noscenda non solum intus cor ipsum , ipsiusque arteriosis vasis in omni propemodum humanae vitae oborta curriculo, at in ipso ineuntis adhuc aetatis fore, atque in pueritia ipsa satius conspicua , quibus si Varietates quaedam , coelique mutationes Ubicumque plUS minusque conspicuae superaddantur, neque locorum cognitio despiciatur, jam perampla superstruitur mor- horum seges, sive cor, sive Vasa eidem proximiora sollicitans , quinde Celtica lue , intempestivo ciborum est, exercitationibus & morbis quibusdam innumeris ex incuria Valetudinis propriae manantibus aliud

dicendum occurrat longam mehercule, quam Graeci ανακεφαλαιωσιν

nominant, redditurum. Ad quae nisi rite curanda morborum genera, saltem compescenda , leniendaque, nonnulla ex adduius prodesse poterunt quovis vitae, atque aegritudinis tempore Rationalibus Medicis haud perfunctorie consideranda, quin ingenti medicamentorum numero ipsa aegrotantium corpora fatigentur.

383쪽

OBLATA, NOTABILE AORTAE AΝEURYSMA DIVULGANDI, OCCASΙΟΝΕ,

QUAM

PRO GRADU DOCTORATUS,

PUBLICAE AC SOLEMNI DISQUISITIONI SUBMITTIT

1 ACOBUS VER BRUGGE,

AD EXEMPLAR LUGDUNO BATAVUΜ.

384쪽

Nascentes morimur, natique hac lege salebras Mille per horrentes mortis adimus iter. A. VAN ROYΕΝ.

. ν ΓΜ, monente Perspicacis o BA GLIVIO , observationes arsis Medicae eapue sunt, omneque, quod ines certi Medicina , Observationibus magna ex parte debetur a) , O , confirmante summo nostri αvi Pathologo GAUBIO , Praeceptore maxime xenerando, certius nullum datur subsidium, quo obscura clarescant, dubia enodentur, corrigantur falsa , controversa dirimantur , quam se hsoria omnium ac Angulorum morborum integra , ex plenis atque intaminatis Practicorum Observationibus accurate concinnata, ante oculos habentur b , nec injucundum fore, nec inutilem plane me prasiturum operam credidi , s notabile Aorta Aneur ma describerem, in focomio Delphensi, vivente aegra, sudio meo detineatum saepius examinare a illa vero mortua, O impetrata a Viris Humanissimis, quibus agrota cura fuerat demandata , FRANCISCO BOOGERT , Medico in penetrandis abditis morborum caussa cutis o , O iba Vigilantissimo Chirurgo DIDERICO SCHOLL , observationem hanc divulgandi venia , accurato subjicere examini potui. Hae aurem ob- se vatio occasonem suppeditavit, varios Auctores de diro hoc morbo evo endi , ac praecipua , qua de Aneur matibus tradita sunt, hac commentatione complectendi. autem , L. B. , opus omnibus numeris absolutum exspectetis I Aneur malum enim inusigatio , unanimi artis Medica principum consensu, tot tantisque involuta tenebris, ut cum Clar. DE HAEN exclamare debeant e Cognitio An eurysmatum

utinam certior esset, signisque munita pathognomicis desisteret turpissimis erroribus ansam dare c lm vero ordine quodam procedam e L. Quantum rei dignitas , O scopus no νPermittet, cor, vasaque majora describam a II. Aneur matis Elimologiam, dipiasonem , ac definitionem dabo ; III. in mali nosti causas inquiram a IV. illius effectus tradam a V. signa diagno ea enumerabo; VI. de prognos agam I VII. curationem subjungam a VIII. specialem Aneur malum AOrta pertractationem exhibebo, ac denique supra memoratam observationem , figuris illustratam , adjiciam, tali modo propostam , ut in cadaveris dissectione observatis, omnia ea, qua ipse in urotante detexerim, aut amice mecum a Viris Humanissimis, supra laudatis, communicata fuere, Prami erim , Optime memor dicti, Cel. Praceptoris, O Promotoris Honoratissimi E. SAΝDIFORT d) : non suffere , morbosorum cadavera secare, non δε- Fiantem observare naturam , atqtie Proeternaturalea partium situs, formas, aut, quacunque etiam fuerint , aberrationes sedulo adnotare , nisi a dissectore ipse morbi abortu ad finem per omnes mutatas scenas fuerint observari , aut ab aliis rite recensiti.

a Prax. Lib. I. CV. M.

b Insit. Path. Med. g. 49. e Rat. Med. pars V. cap. VI. g. 2. d. γ Cons. Orat. de circumspecto cadaverum examine , optimo Practica Medicina adminiculo Pag. I .

385쪽

DISSERTATIO ANATOMICO - CHIRURGICA,

OBLATA, NOTABILE AORTAE AΝEURYSMA DIVULGAΝDI,

CoxcISAM EXHIBENS CORDIS , VASORUMQUE MAJORUM DESCRIPTIONEM.

S. I. COR, musculus cavus, qui contractus contentum sanguinem in maximas Ν. C. arterias impellit, undique velamento suo, seu pericardio , quasi inclusum , & in spatio inferiori & medio inter duplicem pleurae membranam mediastinum male Vocant positum, figuram , a multis conicam dictam, unde distinctio ejus in basin& mucronem exorta videtur non tamen semper cum cono con-Venientem a , eoque planiorem, monstrat. Facie sua inferiore pericardio atque diaphragmati incumbit; mucrone Vero anteriore, & aliquanto inferiore, parti cartilagineae costae quintae respondet, qui situs tamen pro diversis etiam conditionibus Variare solet.

αὶ Cl. HALLERI Elem. Phys T. I, lib. IV, sect. M , S. I.

386쪽

Dividitur cor in atria duo, dextrum nempe, & sinistrum; totidemque ventriculoS.

Attium dextrum in latere dextro ad perpendiculum fere ponitur,& sanguinem, a Venis caVis receptUm, Ventriculo dextro tradit; pars

ejus superior quam alii auriculam dicunt in acutum ; inferior seu

sinus in coecum terminatur finem, Venarum cavarum radicem communem constituit, Ventriculo vero dextro tali modo inhaeret, ut videantur fibrae carneae hujus atrii infigere sese in tendinem, ostium ventriculi venosum amplectentem, eique ut fulcro inniti. Pars superior, S. Auricula, sese lacertis carneis , innumerorum musculorum percursu , atque ambitu crenato, distinguit a sinu, seu atrii parte inferiore, qui laeVes habet parietes , & in latere , sinum sinistrum spectante, septu m format, in quo in fotu , quandoque & , licet raro, in adultis , fossa ovalis aperta foramen Ovale constituit. Ab hoc septo membrana oritur lunata, Va ulam Euseachii vocant , quae, circa limitem inferiorem sinus circumducta , & deXtrorsum recurvata, venae cavae ostium circumit, & cornu suo anteriori e regione originis suae desinit, sanguinis regressum in venam cavam inferiorem impedit,& in adultis ob teneritudinem nonnunquam reticulata est a . Atrium

linum, simili modo ac dextrum , in auriculam , &sinum siniserum

dividunt, quorum prior, pars ejus pectinata, lacertis musculosis semicircularibus, & longitudinalibus constat; posterior Vero, inter externam & internam tunicam interpositis, fibrarum carnearum stratis pluribus gaudet. Ponitur Atrium hoc sinistrum superius, & posterius retro aurem deXtram , & Vasa majora , Venisque pulmonalibus annexum , cordi sinistro insistit. Condis vero stricte dicti, & atriorum membranam exteriorem format continuatio peri cardii, cujus cellulosa subjecta copiosam ut plurimum ad Vasa coronaria pinguedinem recipit; interius vero a propagatione intimae arteriarum tunicae obteguntur. Dividitur similiter cor in duos ventriculos, unum anteriorem, si vedextrum ; alterum poseriorem , sive siniserum. Prioris figura ad eam quartae partis coni accedit, & accuratius conum acutum refert, quam sinister ventriculus; parietum crassities minor; in universum vero &latitudo & capacitas in hoc, quam in sinistro , major , dum econtra longitudo minor observatur ; in fetu autem, & saepe in infante,

iij HALLERI primae lineae Phys. g. 88.

387쪽

aliquando etiam in juniori homine aeque longus reperitur; imo longiorem in puero viderunt VES ALIUS a , & illustrissimus ΗΑLLE Us

b). Intus obsidet Ventriculos reticulum quoddam musculosum , conflatum eX multis lacertis musculosis, quos implicatos intervalla separant; crassiores Vero tori sunt in dextro , minores, & numerosiores in sinistro; alicubi etiam oppositas sedes cordis trabes transversae conjungunt ce). Caeterum sinister cordis ventriculus in universum longior, anguitior & ad conum obtusum propius accedens quam dexter observatur, triplo crassiores parietes habet, reticulo teneriori gaudet, & trabes quoque monstrat. Bini hi ventriculi sua habentosia, quilibet unum Menosum, unum etiam arteriosum. tum Menosum dextrum, in anteriori cordis ventriculo conspi-Cuum, aperturam atrio dextro respondentem format : ellipticum est, albo, calloso, & glutinoso margine terminatum, cui fibrarum carnearum stratum incumbit. Circumdant hoc ostium valvula tric --pidales, quae ex tunica interiori atrii, & Ventriculi, in ostio convenientibus , versus mucronem productis, & duplicaturam , sive annulum, formantibus, fiunt: oram hanc, sic efformatam, in cavum fluitantem , & in tres lacinias inaequales fissam , Mabulas tricuspidales, S. Τριγλωχινοις, Vocant, in quarum margines liberos ab exteriori facie sese immittunt filamenta tendinea, producta ex apice musculorum papillarium ex cordis sede inferiori assurgentium. Opio vero arterioso dextro, ex Ventriculo deXtro ad arteriam pulmonalem ducenti, apponuntur νabulasemiiunares, quae sinu suo aperto arteriam, parte con-Vexa cor spectant, SO continuata intima cordis & arteriae membrana formantur; in medio marginis liberi nodulum duriusculum corpus Arantia vocant , ad perfecte claudendum, optime conducentem, monstrant.

Sinisti pentriculi ostio Menoso adstant Mabula mitrales, eadem, ac tricuspidales supra descriptae, structura gaudentes, excepto, quod in duas tantum portiones dividantur, & in universum crassiores sint, atque fortiores; caeterum simili quoque modo musculi papillares tendines suos divergentes in annuli lacinias inserunt. Ossium denique arte-riosum sinissum, quo hiat ventriculus in arteriam aortam , ambiunt Ma uia semiiunares , majores , ac robustiores , quam in arterioso

a Lib. VI, cap. 9. b) Elem. Phys. Tom. I, lib. IV , pag. 326. ej HALLERUS I. c. p. 329.

388쪽

dextro : quarum etiam valvularum orae liberae insident similes noduli callosi, corpuscula Arantii dicti, & supra, ubi de ostio arturioso dextro egimus, descripti. Intermedium vero illud, quod Ventriculos discernit, septum crassum Oritur a cordis basi, & in mucronem iterum extenuatur : neque ad deXt tum , neque ad sinistrum ventriculum totum pertinet; carne nimirum utriusque ventriculi, inter se implicata, formatur, & dextri Ventriculi cavum angustat; ab ea enim parte magis protuberat, & ita spatium magis arctum relinquit; totum quoque reticulatum est, & inter lacertos intricatos foveas monstrat, quae minime apertae sunt, Ut Veteres crediderunt, sed coecae , neque sanguinis quicquam ex Uno in alterum ventriculum emuere sinunt. Fibrae hae in septo , reliquaque cordis superficie interna , conspicuae , nimis implicatae sunt, quam quod separari, multoque minus describi, posse seni ; in universum autem a basi oriuntur , ad mucronem oblique descendunt, inflectunt se, & iterum ad eandem redeunt. Nec multo facilior Videtur nervorum cordis , ras adeuntium , hi ria, quippe qui aditu suo ad cor magnopere ludunt, ut miremur quandoque diversissimas a Cl. Anatomicis exhibitas, nervorum cordis descriptiones. Νotari tamen prae primis meret Ur minime e Os , Ut Bog RHAVIUs voluit a , ex solo pari octavo oriri; verum longe plures surculos, partim ex intercostalis nervi trunco, partim ex ejusdem ganglio cervicali supremo, medio, & imprimis infimo, ac cervicalibus nervis inferioribus; aliosque ex phrenico nervo , & ramo recurrente laryngeo paris Oftavi enatos, ad cor accedere, ac sibi invicem conjunctos asperam arteriam inter & Vasa arteriosa ex corde prodeuntia, decurrere, ibique plexum notabilem , cardiacum dictum , efformare, cujus rami aliquot, a Ortam inter & pulmonalem arteriam euntes, in corde dispergUntur, alii Vero, arteriam pulmonalem, & auriculam dextram transgredientes , juxta arteriam coronariam sinistram ad cor tendunt, dum denique reliqui arteriam coronariam dextram, sinum sinistrum , & planiorem cordis siperficiem, Ventriculum , auriculamque sinistram petunt. Cordis Vero Masorum sanguiferorum ortus multo constantior obser Vatur , & arteriarum , venarumque coronariarum nomine insigniuntur. Arteriae bina sunt, quarum una dextra anteriori Ventriculo prospicit, ex sede a ortae dextra &inferiori orta, altera Misera superficiem cordis sinistri decurrit, pul-

389쪽

monalem arteriam inter atque aurem sinistram exiens. Arteriae hae , omnes lacertos intrantes, adeo ramificatae sunt, ut, facta injectione, incautis videretur cor tantummodo ex sola arteriarum compage constare , uti ex RUYSCHII picturis egregie apparet. Vena autem coronaria , pro parte in cordis superficie exteriore hiantes, rorem pericardii, per arteriaS expulsum , haurire videntur; pro parte ex sacculis pinguedinosis, tanquam Venae bibulae, pinguedinem resorbent; caeterae Vero, arteritS coronariiS continuatae, sanguinem allatum transvehunt in sinum Venae cavae supra auriculae

dextrae orificium , inter auriculam, & sinum dextrum, partim & in auriculam dextram ipsam , ut eX RUYSCHII injectionibus patuit, pro parte quoque in cor ipsum dextrum; imo etiam, licet paucissimae, ad aurem sinistram desinunt. Venae hae nequaquam pro canalibus carnosis, per quos singulare fermentum ad cor deportaretur, ut VIEUssENS in tractatu suo , cui titulus nouvelle decouverte, scripsit, habendae sunt. Tandem etiam vasa latica, raro licet obvia', cor accipere, eaque in thoracicum ductum desinere, minime dubitandum, etsi ea neque ab Ill. HALLERO a , neque a Cl. SENACO videri potuerint. Haec , pauca licet, sussiciant, ut exinde cordis structura artificio sissima eruatur , atque illa , quae Aneurysmatibus cardiacis ansam dare valent , in posterum a me tractanda , hauriantur : quaedam tamen adhuc de vasis, praecipue autem arteria astra , subnectenda

videntur.

Descripto modo constructum cor ut sanguinem accipere, rursusque expellere , posset, Masa adnexa habet venosa, arteri a. Vena, ex toto corpore sanguinem in cor revehentes, duae sunt, si1 nempe a pulmonalibus recedas; cavaS eas dicunt Anatomici, quae sese aut trunco communi nullo , aut brevissimo in atrium dextrum inserunt. Fibris musculosis prope cor manifestis gaudent, & ea de caussa magna satis vi contractili praeditae sunt, quam haud facile etiam reliquis nostri corporis venis denegavero, si modo praelemones egregias Cl. , & summa cura artem salutiferam profitentis, Praeceptoris

390쪽

vAN D pvER EΝ , in collegio suo de vi vitali nobis tam egregie traditas , reminiscor. Dividunt venam caνam in superiorem, & inferiorem e vena enim

haec, prope atrium dextrum, dividit se in duos quasi truncos, quorum unus operior, ut cum Anatomicis loquar, supra peri cardium emergit, & indivisus fere usque ad jugulum fertur, excepto, quod

a latere ejus dextro abscedat Vena azygos, quae, dextrorsum reflexa,& vertebrarum lateribus applicata, singulos ramulOS, Venas inter costales dictos, ad singula spatia intercostalia transmittit. Truncus vero inferior, peri cardium a latere inferiori quasi egressus, sine ulla rami sicatione cavum thoracis brevissime percurrit ad dia-phragma usque, cui in transitu ramos , qui vena Haphragmatica audiunt, utrimque largitur. EX eodem Ventriculo , in quem, per

cavas venas allatus sanguis infinditur, arteria eXOritur , uortae amplitudinem aemulans, ad pulmonem tendens, indeque pulmonalis dicta. Haec , arcui a ortae sese subjiciens , ligamenti , canalis olim arteriosi, ope ei adnexa , in duos sese dividit ramos, quorum sinisterminor, brevis, bifidus sinistrum; dexter, trifidus, dextrum pulmonem subit. Quo ad figuram, colorem, fabricam pro ma X ima parte cumaorta, mox describenda, convenit. Ex pulmonibus enascuntur vena, quae, pulmonales dictae, ex minoribus ramis in majores, plerumque quatuor , raro duos , rarius quinos, collectae desinunt in auriculam cordis sinistram : quum vero de his, quae ad nostrum forum pertinent , nihil singulare dicendum habeam , potius ad accuratiorem arteriae aona descriptionem transeo. Arteria haec magna , vel aorta dicta , unico , sed amplo satis trunco , ex sinistro cordis ventriculo egressa , supra Valvulas, ut plurimum , se milunares, ad cor, ejuSque atria, duos ramoS , coronarias cordis arterias dictos, reflectit, & extra pericardium emergens sursum tendit indivisa ad quatuor circiter digitos, ubi arcum describere incipit & tres ramos emittere solet, in quorum tamen numero quan doque ludit Νatura, ut multi annotarunt Anatomici a ).

a J Talem v. g. deviationem describit Cl. Praeceptor E. SANDIFORT in Obs., de Diti

monstros, cujus viscera abdominalia una cum corde extra corpus pendebant, communicata in AEL Helvetic. Vol. VII, pag. 38. Recta sursum tendens aorta binos in ramos findebatur, caro ridem nempe dextram, atque lini stram ; facto arcu , subetaviam Miseram emittebat, dextra autem hujus nominis arteria , non solito more ex carotide dextra, seu communi trunco , egrediebatur, νιrum ex Usa aorta, eodem ferme loco, quo altera oriebatur subclavia, originem ducebat, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION