장음표시 사용
391쪽
Facto autem hoc arcu , major arteriae pars deorsum resectitur in latus sinistrum, parum infra quartam dorsi vertebram, & plurimos emittens ramulos, descendit ad ultimam lumborum vertebram, ubi plerumque se in duos magnos ramos dividit, quos Arterias Iliacas dicunt Anatomici, in ramos deniqUe minores, minoreSque e X currentes. Arteria haec canalis sanguifer est, densus, solidus, pulsans, coloris luteoli albescentis, sanguinem e X corde ad Omnes reliquas corporis partes deferens. Νunquam conica haec arteria est, ut multi voluerunt, sed indivisa cylindrica ca) manet; rami quidem 'simul sumti,& ad truncum relati, conum efficerent, cujuS basias in extremitate, apex in corde foret; quum Vero hic indivisam intelligo, videretur potius arteria, Vulgo conica convergens dicta, series esse cylindrorum, sibi ita adaptatorum, ut ad singulos ramorum paulo majorum exortus, duo cylindri conveniant, quorum major est supra eum eXortum, minor infra eam originem b). Idem quoque de arteriis capillaribus obtinet, quarum freqUentes Anastomos es tantum cuilibet trunculo reddunt, quantum amisit. Ex membranis seu tunicis constat, quarum externa dicta , prope cor oritur a pericardio interiori, seu ea peri cardii parte , quae cordis superficiem externam investit ; quamdiu enim haec arteria, ut &reliqua vasa, supra pericardium nondum emerserunt, ab eo pro parte
investiuntur; egressa autem tunicam eXternam acquirunt a pleura, thoracem , ejusque Viscera ambienti, quae tamen arteriam tantum ita
cingit, ut a parte posteriori nulla adsit, sed solummodo celluloso vicinis adhaerescat, adeoque stricto sensu haec , a pleura producta,
nomen tunicae non mereretur ; quum Vero Vocabulum hoc fere
omnibus receptum est, potius illud retinendum , quam aliud excogitandum censeo. Huic ordine insequitur cellulosa , quae tantum
pone Vophagum , qui a latere spinoe dextro inter carotidem dextram , ac modo nominaram subis claviam, per thoracem demissus , diaphragma intrabat , decurrens , axillam lateris sui petebat. Similes varietates recenset Η. A. ΝICOLAI Dissi de directione vasorum, in ΗΛLLERr Vol. II. Disp. Anat. select. & D. PH. ADOLPH B EΗΜER ibid. apud HALLERυM, rui binas observationes Anatomicas de quatuor, & quinque ramis tradidit. Plures lusus l. MORG GNus in libro de sedibus, O caussis morborum Oc. D. III. a. IO. XV. a. aff. LUT. a. ιο. O aι Aug. CH. ΕRDΜAN , in descriptione Anatomica Arteriα innominata, O thyrotriae ima, pag. ι6 O seq. , aliique citant. Nos vero in Tab. V & vI , huic Diss. adjectis , quatuor ramorum ex ipso arcu aortae originem depingemus. a Figuram hanc cylindricam exposuit Ill. IΟΗ. BAPTISTA Senac. Traite δε cae
b HALLERI l. c. Tom. I, lib. 2, sect. I, p. 33.
392쪽
tunicae nervosae pars magis laxata existit, dilatabilis facile, & conacidens ; arterias cum partibus Vicinis molliter nectens, Vasaque sanguifera arteriarum transmittens a . Annexa huic est tunica nervosa
ipsa, tenuis, densa , firma, alba, dilatabilis, quae cellulosa condensatior est, cum magna duritate elotica , aegre compruscis , & faciblime resutura b . Firmat & perficit a parte exteriori muscularem,& squamulas quam plurimas monstrat, si tunicam hanc scalpello nitide
praeparare tentem DS- Νervosam hanc alia iterum , Musculosa dista, excipit , quae crassissima coloris ad luteolum Vergentis, ex fibris, neque carneis musculorum similibus, neque tendineis conflatur , quarum directio maxima parte ad circularem , si Ve annularem , accedit ; integros autem, plenOSque circulos non ostendunt, ut de musculosa intestinorum annotatum est , a Cl. C. B. ALBIΝo in noxa
sua tenuium hominis intesinorum descriptione S. ψ. c . Νeque praeterea negari potest, quasdam hinc inde reperiri fibras, quae quodammodo a circulo secedunt , & ex quibus spirales quorundam, vel obliquae formari, imo longitudinales hinc inde potius fingi quam demonstrari possent ). Caeterum tunica haec arteriae corpus format, ne concidat, robur ipsi dat, & agendi facultatem. In varias veluti tunicas, sibi mutuo incumbentes, quarum eXterioreS rarioreS, sequentes densiores observantur , dividi potest. In sex, nitide separatas, lamellas divisam tunicam musculosam nobis in egregio praeparato inter praeelectiones suas, mihi admodum caras demonstrare solebat Divus B. S. ALBINUs, quod etiam eleganti admodum figura in Annot. Acad. exhibuit e) ; quamvis ibidem γ fateatur, plures veluti tunicas detrahere se potuisse. In octo tales, Vel & decem , laminas distinctas tunicam hanc musculosam arteriae aortae Cl. LUD IGIUs discerpsit g). In arteriis minoribus sensim sensimque minus manifesta fit, ita ut quandoque in capillaribus arteriis ne optima quidem
a Cellulosam hanc nitide depinxit Cl. ALBINUS, Annot. Acad. Lib. IV, Tab. V. Fig i, liti. O. b) ΗΑLLERUS l. c. p. 62. e B. S. ALBINUS. l. c. p. 32.
393쪽
lente vitrea detegi possit, quare quibusdam tunicam suam musculosam tandem deponere arteria male licet ratiocinando ) visa fuit.
Hanc inter & intimam membranam secundum Ill. HALLERUM intercederet cellulosa interior, ut inter omnes dissimiles arteriae membranas. Brevissima, inquit, ea es , O tenuis , O absque adipe, O
raus demonstratur, auctoritatem Iamen habet ab Ill. B. SIEGFRIEDALBINO apud WEssELIΝG1UM in di2f. de Arteriis hominis Lugd. Bat. an. ZI I edita, p. ro ca). ΝΟtat autem Anatomicorum princeps ALBINUS : in specimine illo Inartaurata tunicam cellulosam , inquam nervosa ab exteriore parte exit , describi ς de alia quadam , qua a. Inter musculosam , internamque sit, omnino nihil. Subjungit vero :a MoΝRONE Medicat Essos and Obserν. l. II. art. IS. traditum erat, incipiente putrefac ne tunica interna quum decesserit, cellulosam materiam , qua cum musculina connectatur , cerni b ). Cl. vero ΗΑLLERUS tunicam hanc stabilire conatur, allatis , tam ex propriis quam aliorum observationibus, argumentis; dicit enim : certum e sinter tunicam carneam, interque inlimam flavum eum succum essundi , qui callosus primo , ut jam demonstraverat in opus c. Pathol. obs. 47. deinde osseus sit, O in squamas duras late per arteriam rigenteS abit, qua inter intzmam , carneamque membranam media intercipiuntur , . Huc quoque refert intimae tunicae crassitiem steatomati adfinem, quae arteriam obstruere posset, quales plus semel se vidisse testatur MONRO, quum dicit : I have more than once obserνed the capi a large
Denique, ut opinionem suam ulterius adstringat, ex BoERHAVII praxi medica e , male ita increscere quandoque tunicam hanc cel lutosam , ut canalem penitus claudat, subjungit. Quicquid sit, cellulosam hanc a Praeceptore saepius laudato neque demonstratam , neque assertam , vidi, vel audivi, neque etiam elaboratissima ejus de arteriae tunicis figura, saepius memorata , illam exhibet. Intima arteriae tunica laevis es , polita, densa , stricte adhaerens, & musculosam ex interiore parte vestit. Vix nisi 1 parsim aliquid fibrae simile
394쪽
ab ea parte tantum, ubi a musculosa in ima fuit separata, relictum, ostendit a . Ab interiore facie, arteriae cavum spectante, laevis est, atque aequabilis, arteriae cavum constituit, & libere facileque sanguinem contentum ruere sinit.
Arteria sic, quatenus e X tunicis constat, contemplata arteriolas, venulas, nervosque habet, in quos inquirere vix necesse est : ad ipsam potius arteriae Vim contractilem indagandam, proxime me accingo. Contrahunt se arteriae I.' ex νi coharentia, qua uti resistit elementorum separationi, ita propiorem reddere contactam perpetuo nititur
b . Accedit a.' ris elastica , etiam in mortuis superstes , qua, cessante caussa distendente , subito sese restituere conatur arteria dilatata. 3.' Superaddita est ris vitatis; arteriae enim minime partes mortuae sunt, sed vivae animatae; si enim arteriae tantum priores vires haberent , certe non Valerent ad molem sanguinis propellendam, corpus
enim elasticum si extendatur, ad pristinam diametrum sensim redit, adeoque necessitas hujus Vis Vitalis, aut si mavis ris musculosa quam alii quarto loco addunt, ego autem cum vi vitali eandem esse sentio , maxime elucescit, nam cor nullo modo sufficit ad sanguinem in m nima usque vascula, ut creditum quandoque fuit, pellendum, multoque minus sufficere potest, ad insignes resistentias , quae in illis, ob inflexiones, & capacitates imminutas, necessario contingunt, supe
Robur arteriae summam meretur indagationem, non pauca enim, ad Aneurysmatum explicationem necessaria, inde profluunt. Credebant olim arteriarum firmitates esse , ut diametros ; hinc truncos ramis multo robustiores credebant, hinc robustam admodum arte-rl3m a ortam , tenerrimas vero , & fragiles esse arterias cerebri dice-hant , eXcepta tamen arteria pulmonali, cujus robur ad aOrtam ut
1io ad 1 8 existimabant c . E contrario vero hodie constat, ramo, truncis esse robustioreS , nec mirum ; rami enim in majori compressionis periculo versantur, quam trunci : hi vero molliores quum sint, minus facile rumpuntur impetu cordis, majori in truncis, quam in ramis : dilatationibus tamen eos haud minus Obnoxios esse, observata in posterum adducenda evincent, licet non negavero,
395쪽
plerisque Aneurysmatibus, saltem in aortae principio obViis, arcum
ejus seu curvaturam maXime ansam dare. In arteriarum autem robore
determinando diligens inprimis fuit CLIFTONUs WIΝTRIΝGΗΑΜ αὶ, cujus de hac re experimenta satis multa si enarrare vellem , in nimis magnum eXcurrere deberem campum. Sussiciat ergo, si tantum unum, alterumve eXperimentum, quo opinio nostra modo proposita stabiliatur, recensuero. Aortam arteriam , cujus crassitiem in homineeXp. s. de aorta descendente nonae partis pollicis esse, & pondus specificum ad aquam, uti io 6 ad ioo eX p. I censuerat, inpulsouere, Ope machinae, quae eum in minus spatium arctabat, in juvene prope cor ab aeris vi, aequali ponderi II 9 librarum, unciarum s ;inferiori autem loco pondere libr. I 3 I & unciarum Io, ruptam vidit, indeque aOrtam in progressu, quam ad cor in ratione I 94 ad Iooo firmiorem esse conclusit : Arteria vero splenica viri pondus librarum i , & unciarum 8 tulit, roburque ad aortam uti i3I' ad iocio habuit b) , & in alio experimento uti I 3oa ad iOOo c) ; arteriae denique renalis robur ad aortam uti I ad ηο deprehendit d . Plura talia experimenta ex dicto auctore, etiam ab Ill. HALLERO e , pro magna parte collecta, enarrare possem , eX quibus tamen praecipue in animalibus institutis , & ex modo propositis satis liquet, arterias in universum quidem esse satis robustas, caeterum in ratione incerta, & variabili densitates earum progredi; neque cum diametris arteriarum firmitatem minui, sed potius augeri, ita ut in universum trunci ramis suis debiliores fiant, unde etiam minus facile rumpuntur ; quo molliora enim vasa, eo melius etiam impetum sanguinis majorem ferunt. Omissis jam reliquis, quae ad arterias pertinent, proXimum est , ut quaedam adhuc de ipso cordis motu subjungamus.
Venae cavae, prope cor fibris musculosis conspicuis instructa finguine, undique ex corpore redeunte, irritantur, contrahunt se
396쪽
vocant diastolen seu dilatationem ; distensione autem irritatum contrahit se , quam actionem θssolen , seu contractionem , dicunt; mox depletur, & sanguis propulsus in ventriculum dextrum cedit, sanguis enim continuo per Venas caVas allatus impedit, ne sanguis contentus eo repellatur, Unde acceperat atrium, partim etiam sanguinis in venam cavam inferiorem regressum Valvula EUSTACHII , supra descripta, prohibet; VentriculuS Vero eo quidem tempore, quo in contractionem nititur atrium illud, contractus est; vacuus vero quum
sit, ad relaxationem pronus evasit, & , valvulis tricuspidalibus ad latera appressis , sanguini irruenti cedit; ostio quoque arteriae pulmonalis hoc tempore a valvulae tricuspidatis lacinia quadam obtecto. Huc delatus sanguis Ventriculum dextrum replet, dilatat, & eum irritatione sua ad contractionem sollicitat; hinc sanguinem pressum magna vi versus Ostium arteriae pulmonalis pellit, eamque , dum simul sanguis in ventrichalum inpulsuS Valvulas tricuspidales a lateribus removet, ostio Venoso apprimit , Viamque in atrium praecludit , liberrime intrat. Sanguis sic, valvulis semilii naribus lateribus appressis, arteriam pulmonalem ingreditur, distendit eam, & ad contractionem incitat, quae contracta , impedito sanguinis per Valvulas semiiunares refluxu, mox pellit eum per ramos ad surculos minimos, qui, in radiculas Venarum pulmonalium continuati , sanguinem suum ipsis tradunt, & sic quatuor plerumque Venarum pulmonalium ope 1anguis in atrium cordis sinistrum redit, quod iterum distentum, irritatum , & contractum, sanguinem suum dum interim hujus regressum in venas pulmonales continuo assiuens sanguis prohibet in sinistrum
cordis ventriculum, cedentibus Valvulis mitralibus, Urget, replet, distendit eum, atque irritat; hinc contrahit se , &, dum valvulae iam lunares lateribus applicantur, libere sanguinem suum in a ortam projicit, qUae per totum corporis habitum, eXceptis pro parte pubmonibus , distribuitur, & per quam sanguis , minorum ramorum ope, qui omnes eX eadem iobolescunt, ad Omnes partes per Venit. In hac autem Via magnas patitur resistentias ventriculus sinister ob aortae arcum supra descriptum ; plurimum enim illic inflectitur arteria magna , quio fit, Ut incurvatus iste angulus sanguinis ejecti impetum, & primarium ictum eXcipiat, ac ma Ximum ejus torrentem versus aorhae truncum descendentem dirigat, ne sanguis, in supe-
397쪽
riores aortae ramos irruens, impetu suo mollissimum cerebrum pessisime assiceret; hinc forsan convexitas vasorum ab ictibus ipsis sanguinis eam in sedem fortius nitentis, densiorM a ). Accedit quoque hic maxime consideranda perpendicularis in latus arcus aortae pressio; sanguinis enim columna, Oblique per arteriam projecta, premit parietes arteriae suae secundum lineas , quae in ejus ambitum ad perpendiculum incidunt ; Facilis est demons ratio , cum obliquus isti ductus in duas rectas lineas resolvatur, quarum altera ad axin O ad parietem arteria rectissime parallela e si, altera ad utrumque verticalis. Sed arteriae nulgo in animali a corde in rectirudinem exporriguntur, earumque anum principium arcuS est. Quare in aortae potissimum ea prima sede , ejusque parte, in quam axis ostii cor fis ducit, aneu-οsmata frequentissma reperiuntur b ). Hinc certe etiam in arcu illo aortae frequenter invenerunt ossificationes , quae praecipue in senibus obviae sunt , quum in junioribus plus cedant parietes ; &hinc potius ad Aneurysmata Vera praedispositos illos Observamus. ossificationis talis exemplum descripsit ROLAND MART1N in Act. Acad. Reg. scient. Sueciae ; in cadavere nempe viri annorum 6 sprope locum, ubi primi magni rami arcus aOrtae separantur , Ossiculum durum invenerat monetae exiguae magnitudine, sed oblongum , in peripheria tenuius, & in margines cartilaginea S, membrana interiore aliquo modo tectas, desinens c . Similes ossificationes collegit etiam Ill. HALLERUS l. c. in notis, & ipse tales descripsit in Opso. Path. Ubi auctor demonstrat, squammas illas praecipue musculosam
inter & intimam aortae membranam concrescere.
S. IV. D Ε vocis Elymologia inter se minime conveniunt Auctores. Placuit HIERONYMO MΟΝΤΑΝΟ Aneurysma enervationem dicere, atque vocem, al, oe privati Vo & νευρον nerVUS, derivare. JOH. BAPTISTA
398쪽
S1LvΑTico autem dilatatio dicitur, & ab εἴρυμ dilato deducitur. M. AURELIUs SEVERIΝUS e contra, illud ab ευρηνειν, exilire seu effluere, desumendum esse, Voluit. Quicquid sit, Vix opus esse censeo hanc dirimere litem , cum GALEΝΟ magis de rerum natura , quam denominationibus, sollicitus : id saltem constat, Aneurysmatis vocabulum non ubique apud Veteres eodem sensu Occurrere : GALEN Us
aliique inter veteres praestantissimi, Aneurysma adesse dicunt, quando arteria , quacunqUe etiam de caussa , ita fuit Vulnerata, ut sanguis effluat. E contra FERΝELIUS in omni Aneurysmate arteriae dilatationem adesse credidit, quam sententiam & VEsALIUs fovisse videtur
nione haud contentus SENΝERTUS statuit, in quolibet Aneurysmate muscularis, sive internae tunicae arteriosae, ruptionem adesse, eXterna interim, quam tenuem, raram , & mollem Vocat, illaesa remanente
cuilibet, qui JOΗ. FREIN DIUΜ g super hanc hypothesin consuluerit , facile apparebit. E quibus ergo satis superque constare mihi
videtur, apud veteres hujus Vocis notionem non tantum fuisse incertam , Verum idem nomen contraria saepe indicasse mala. Optime autem recentiores, Ut error omnis eVitetur, Aneurysmata in vera,
spuria , & mixta disjungunt, quae , inter se maxime diversa , singularem quoque eXpositionem requirunt : quam eo quidem ordine pertractare conabor, ut primi generis desinitione tradita, subjungam etiam eam alterius, tertiique generis, simili plane modo in caussis, effectis, di agnosi, prognosi, & curatione exponendis progressurus, ut eo melius eorum generum insignis inter se discrepantia elucescat. S. V. Aneu sima verum mihi adesse dicitur, quando parietes arteriae cujusdam spatium justo capacius circumscribunt.
399쪽
Aneuryma spurium definio, quod sit arteriae cujusdam parietum,
qua integri requiruntur , Ob cohaesionem fibrarum vere solutam perforatio, quae humores contentos in vicinas partes elabi sinit. Hoc autem genus in duas iterum inter se diversas species a Cl. G. ΗUNTERO a) subdividitur, quarum prior dissus , altera circumscripta dicitur. Per difffusam intelligit arteriam, ita Vulneratam , ut sanguis percontextum cellulosum in Vicinarum partium interstitia diffundatur , atque Aneurysima formet, levi tantum pulsatione prope arteriae aperturam conspicuum , & emphysemati, aut anas arcae, respectu fluidi extravasati, plane non absimile b . Circumscripta vero ipsi dicitur arteria ita laesa, ut sanguis emissus in sacco quasi peculiaria cellulari membrana , arteriam circumcingente, firmiore facta , vel& a superjacente membrana aponeurotica confecto , haereat, ita ut νerum Aneur ma simulet, non nisi caussis praegressis ab eo rite
distinguendum cc . S. VII. Mixtum Aneu sima, quod Cl. HUNTERUs invenit d), in eo
tantum consistit , quod Vena, penitus pertusa, cum subjecta arteria, ab ea quoque parte, qua Venae contigua esst, Vulnerata , coalescat ita, ut sanguis ex arteria directe in incumbentem venam a superiori parte jam consolidatam intret. S. VIII. Hisce igitur generibus, de quibus nullum dubium superesse videtur, stabilitis, quaestio mihi moveri posset, utrum jure quodam huc
referatur Cardiacum Aneu ima Z An vero potius cum Cl. LIEUTAUD statuere debeamus : de cordis Aneur mare perperam mentionem subjecijse nonnullos auctores, quibus hoc titulo insignire lubuit vulgatissi
400쪽
distat cir . Pace autem Illustrissimi Viri dixerim, concedi ut cumque posse, quod cordis structura, firma admodum, insignes has distensiones ferri posse non tam facile videatur , inveniri tamen casus, ubi caussa dilatationis nimiae, Vel in corde ipso, vel in vasis ipsi vicinis manifesta, & ipsa quandoque dilatatio tam immanis fuit, ut summo proinde jure Aneurysmatum vocabulo insigniri possint. Invenit certe
Cl. MECKELIUS cor, ob aortam nimis angustatam, tantopere distentum, Ut totum pectus sinistrum adimpleret b), &Id. MORGAGNUs
eadem fere de caussa cor, ita ampliatum , conspexit, Ut dicat majus fuisse, quam si duo corda in unum conjungerentur c). Ex quibus , ut alias cordis Aneurysmatum historias memoratu dignissimas, a permultis auctoribus descriptas, omittam, satis constare mihi videtur; non ita absurde similibus cordis assemonibus Aneurysmatis nomen a quibusdam auctoribus inpositum fuisse , eoque minus, quum in caussis horum malorum pertractandis Visuri simus, praecipue has cum iis, quae An eurysmata Vera in arteriis producere Valent, facile comparari posse. Νec adversariorum argumenta infringere videtur, quod idem Auctor de crustaceis sanguinis concreti lamellis desumit, quas plane deficere in his casibus asserit; lamellae enim hae hujus mali indolem nequaquam absolvunt, sed potius pro effectu Aneurysmatum, neque facile tamen pro symptomate individuo haberi possunt; cor nempe,
continuo agitatum, undique sese contrahit, atque contenta expellit; non aeque facile ergo hic, quam in reliquis saccis Aneurysmaticis, qui sese tantum pro parte contrahunt, sanguis retinetur, retentu S in concretiones polyposas mutatur , factae hae internae cordis dilatati superficiei apponuntur, unde non mirum , raro observatas fuisse ejusmodi concretiones intimae cordis superficiei adhaerentes Facilior vero Auctor videtur in altera Aneur malis Cardiaci specie admittenda, quae a dilatatione Maorum coronariorum dependet, &a Cl. MΑΤΑΝΟ uiopathicum corias Aneui disma d) Vocatur. Omitto jam minoris momenti Aneurysmatum species, qualis inprimis illa est, quae Cl. ΗUΝTERO adesse dicitur, quando, externa