장음표시 사용
401쪽
artextae tunica laesa, interna ; Vel, hac lacerata , eXterna dilatatur a ). Quo spectit etiam Mixtum illud Aneur ma , quod secundum Cl. MoΝROUM tale arteriae vitium dicitur, quando ejusdem tunicae, prius dilatatae , deinde rumpuntur b . Hae enim species, dum ad priores reduci facile possunt, speciali pertractione non egent, neqUe illae, quae a situ suo interno , vel externo, natura quamviS eadem, ac supra definitae , gaudeant, internin quoque , Vel externa Vocantur, quas ideo sub priorum definitorum Aneurysmatum titulo eXponemus.
ANEURYsMATIs VERI caussam proximam consistere in arteriae cujusdam parietum, nimium inter se distantium, spatio , justo capa--cius circumscripto, in definitione Vidimus : in remotas ergo potius nunc inquiramus caussas, quas, ut secundum ordinem Cl. , & sempervenerandi Praeceptoris, GAUBIΙ , sibi in magnitudine cavi praeter- modum aucta exponenda propositum c) incedam, ad sequentem inprimis Aneur matis veri fontem reduco : sanguinis, nimirum, majori vi in latera Mors actionem distendentem , quam hac superare
Vidimus supra, quibus viribus gaudent arteriae, ut contra sanguinis vim distrahentem fulciantur; hanc inter, & ires pag. 37O recensitas, addita, quam ab incumbentibus acquirunt, pressione eXterna, aeqUilibrium datur, & antagonistarum munere inter se funguntur : hinc Una, alterave potentia sublata , tollitur illud aequilibrium, & mala nascuntur haud exigua : imminuta v. g. vi distendente, eaedem licet manserint vires arteriarum contrant tentes, cavitaS imminuitur; econtra hisce debilitatis, vis distendens augetur, & An eurysmata creantur. Fit ergo hic, quod in permultis corporis partibus contingere Videmus; infirmatis e. g. , vel quocunque etiam modo laesis musculis abdominalibus peritonaeum integentibus , viscerum abdominalium herniae
402쪽
nascuntur ; ob ossium calvariae teneritudinem, mollitiem nimiam, seu inaequabilem , aut in his ossificationum defectus, quorum egregia specimina a Cl. G. VAN DOEVEREΝ , & E. SANDIFORT , Praeceptoribus honoratissimis , demonstrata Vidi aliasue caussas cerebri fulcimentum externum, quod ab Ossibus habet, infirmantes , exortas in infantibus recens natis cerebri hernias lustra muS : atque aeris presesione externa, quam in nostrum corpus a 3ηooo ad 39ooo libras aestimant auctores, in quadam Ν. C. parte quocunque etiam modo imminuta , cutem in tumorem insignem eleVari, ejusque vascula sanguine mirum in modum distendi videmus; hoc autem in producendis Aneurysmatibus quoque locum habere , exemplo venatoris egregie illustratur, qui, in latus dextrum subitissime caput suum sectens, illud non nisi summa cum dissicultate reducere potuit, vixit dein deglutione, & respiratione dissicillima, summoque totius corporis languore : post quindecim Vero elapsos menses moritur, &, aperto cadavere, aOrtam maxime dilatatam, & ingentem in arteria subclavia dextra, ob violentam admodum distractionem , enatum saccum Aneurysmaticum mirati fuere adstantes sa). Quae omnia docent solidorum continentium Viribus, quibus vi contentorum diu tendensi resistunt, imminutis, tumores enormis quandoque magnitudinis elevari: ut vero de Vi distendente imminuta dictum probetur, sussicit intueri, quae fiunt in infantum canali arterioso, ubi recens natus respirat, per pulmones sanguinem libere pellit, neque amplius ejusdem per hunc canalem trajectione eget; quod de vasis quoque umbilicalibus ex Anatomicis constat; simulac enim in his vis distendens agere cessat, cavitas eorum deletur, & ligamentorum formam
Paucis ergo videamus, quaenam illae caussae sint, quae vires parietum arteriarum contrant tentes debilitare valent. Spectant praecipue ii hic: I.' Congesta uberiorsanguinis moles; hinc in infantibus non tantum ob nimiam ciborum ingluviem; sed & in ipsis foetubus, utero adhuc contentis, ob miram totius corporis, quae ipsis ad eo promptiorem nutritionem summopere necessaria erat, gracilitatem, An eurysmatum praecipue cardiacorum frequentia innotescit: in his enim cor, nimia sanguinis quantitate oppletum, facillime distendi, & vires suas contranitentes amittere, obserVata, circa Aneurysmata, in foetuum una
403쪽
alterave cordis auricula haud raro obvia, testantur ; nec mirum, quum constet eo celeriorem cordis contractionem esse, quo homo suae origini propior est , adeoque, licet arteriae maxime etiam hac aetate contractiles sint , cito tamen cordis contractionibus frequentio simis sanguine ita obruuntur, ut vel cedere, vel rumpi cogantur: sed continuo tantum per arteriarum fines expelli debet, quantum cor in eas inpulit : accumulabitur ergo sanguis in corde, vasis que majoribus, & parietes eorum ultra modum distenti ad Aneurysmata sensim disponuntiar. a.' Sanguinis νolumen expansione auctius; in statu naturali inter se proportionatae sunt arteriarum Vires, & Vis earum latera distendens; si ergo sanguis quacunque etiam de caussa rarefat, vires contranitentes superabuntur, &, accedentibus aliis caussis praedis ponentibus, arteria, hic illic magis debilitata, dilatationem nimiam, immo, ni per v. s. cito huic humorum rarefactioni succuratur, ipsam quando rupturam portendit , quod in haemOptoe, aliisve morbis nimis frequenter fieri videmus, ut mihi Cl. HAZON videatur, summo jure capacitatem cordis ventriculi dextri naturali duplo majorem nimio opii usui adscripsisse, quum certum sit, optum humores Ν. C. magnopere rarefacere a).3.' Impeditus trajectus; qualis haud raro nascitur a polypo, arteriae cavum ita opplente, ut Vel plane sanguinis transitus denegetur, Vel saltem dissicillimus reddatur ; unde fit, ut cor hanc sibi molestam resistentiam, praecipue si ipsi vicina fuerit, superare tentet, & arteriarum fibras debilitando, saccum aneurysmaticum formet. Qualem polypum, a ortae Aneurysma in cadavere CAROLI PATINI detectum,& quasi aliud cor pericardio suo inclusum, repraesentantem , praecessisse, & aegrotanti magna mala intulisse ferunt b . Νe jam memorem multiplices arteriarum angustationes, ossificationes, aliasve
caussas, liberum sanguinis per vasa sua trajectum impedignies, & in
posterum, ubi de cardiacis Aneurysmatis causiis agam, laetius tractandas. 4.' Impetus abesti san quinis enormis ; quicquid motum sanguinis progressivum intendere valet, symbolam suam hic conferre poterit; notum enim est, sanguinis motum a frequentiori ac validiori cordis
a) Iournal de Medicine, Chirurgie, Pharmacie &c. par M. VAN DER MONDE,
404쪽
eontractione maxime augeri, & Vim illam , qua arteriarum latera ab axi recedere coguntur , in ratione composita ex frequentia, & robore contractionum cordis majori increscere : arteriae hinc, quae sempersunt in diastole , quum cor est in systole, Omnem ejus, qua arterias magis dilatare conatur, actionem susterre debent, unde maxime earum latera urgentur, ut ab aXi recedant, & omnes, ex quibus constantur, fibrae distrahuntur , ut sanguini impetuosius irruenti majus nascatur spatium. Hinc nixus & motus Vehementiores ob vomitum, clamorem a), ob animi pathemata, praecipue iram & terrorem, tusses convulsivas infantibus, partum dissicilem in parturientibus, aliaeve magnae corporis agitationes, viriumque contentiones, toties his malis ansam dederunt. Νec parum quoque huc contulerunt quicunque morbi spasmodici, in quibus sanguis magna Vi Versus praecordia congeritur , ibique cordi , Vasiisque majoribus insignem vim inferunt, malum V. g. hysteri cum , hypochondriacum, asthma convulsivum,
epilepsia, ipsumque febrile frigoris stadium.
s. ' Parietum robur imminutum ; quatuor praemissae caussae huc referri debent, agunt enim parietum arteriarum robur imminuendo: dantur tamen adhuc innumerae aliae , quae Vel dependent a depraνarione totius corporis , Ob morbum V. g. diu passum , malique victus abusum; unde humorum cacochymia, epilepsia, aliaque mala infantes ob incuriam , penuriamve parentum haud raro invadunt; ob aeris qualitates noxias; climatum naturam, & locorum humiliorum, ac paludosorum constitutiones insalubres; coitum immodicum; mensium suppressionem , eorumve fluxum nimium , ac fluorem album ; ciborum quantitatem nimiam , & qualitatem depravatam; labemque veneream &c. : vel a topica arteriarum debilitate, nata e. g. ex parietum arteriae irrigatione, indeque inducta mollitie, ac arrosione a materia
purulenta, ichorosa b , ex prope sito abscessu, vel ulcere maligno
profluente ; ex contusione qualicunque; tunicae unius , plurium Vec a) In carotide ex vehementissimis clamoribus obortum Aneurysma, quod, comprimendo asperam arteriam, aegro mortem intulit, Cl. Praeceptor GAUBIUS vidit. confvAN LEgum Es diff. de Aneurysmate Vero Dag. I 3. b Νotandum tamen non omni tempore caussam hanc Aneurysmata producere ; vidit certe Exp. PUTHOD ut scribit M. MORAND in opusc. de Chir. Tom. I, pag. 22s. arterias cruraleS , & epigastricas per longum tempus materia purulenta , ex abscessu in inguine profluente , irroratas, licet nullum vitium inde in ipsis vasis contigerit, ad interim tamen puris acrimonia trinia erat, ur vel os pubi S carie fuerit affectum. Minime autem meris speculationibus tantum inniti hanc a nobis propositam caussam, ex iis, quae apud
405쪽
Vulnere a caussa e Xterna, secante , pungente &c., Vel interna distrahente, & dilacerante ; aut arrosione ob humorum acrimoniam , sive fuerit scorbulo, labe venerea, vel remediorum mercurialium usu a
sanguini inducta, aliisque similibus.
6.' Eorum, quibus a foris fulciuntur arteriarum parietes, ablatio ;Supra jam vidimus, quomodo, ablato externo , quod intestina aperitonaeo, cerebrum a calvaria habent, fulcimento, herniae eorum a Vis contentorum haud raro contingant; simili plane modo & hic arteriarum dilatationes a fractis b) V. g. Vel luxatis, quibus ipsae accumbebant arteriae , Ossibus, oriri queunt ; hoc enim in casu vis distendens sanguinis arteriarum vires contrant tentes superare, & earum latera in saccum aneurysmaticum distrahere debet. Hinc, si a carie, quacunque etiam de caussa enata, Vicinum os fuerit exesum , ipsi accumbens arteria, deficiente fulcro, in simile vitium facillime in cidere potest. Evincit forte hoc illud a Cl. TARGIONIO annotatum exemplum, & ab Ill. MORGAGΝ Ο c) memoratum : in Venerat nempe magnam foveam in thoracis Vertebris exca Vatam, eique Oppositam venam sine Pari admodum varicosam , quod vitium verosi militer
inceperat, cum Vertebrae ob aetatem non amplius cederent; pos
laesam per glandem plumbeam claviculam, insequentem Vidit arteriae sub claviae saccum an eurysmaticum Cl. AC REL ; & obortum Aneurysma Arteriae Femoralis post ossis fracturam JOS. WARNER
7.' A paucis auctoribus haud immerito arteriae contransus ad ictum subitaneae percussionis superadditur. Hoc in casu , quum arteria est in diastole, omnem percussionis ictum excipit; hinc ejus fibrae distrahuntur, & divulsae saccum a neurysmaticum formant. Vidit LANCI SIUS hominem 4s annorum, sanum & fortem, qui, per publicam iam incedens, a quodam ex ludentibus sphaera buxea in laeva dorsi
MoRGAGNυM in lib. ii de sedibus, & caussis morborum &c. Epist. XVIII. a 27. XXVI. a 17. XXVII. a 2. 22. & seq.), & apud LANCISIUΜ de motu cordis, S aneurysmatibus Part. II. Prop. 32, occurrunt , egregie confirmatur, quorum posterior bina exempla Citat, ubi tumor venereus claviculam occupabat, unde, vicina arteria subciavia erosa , Aneurysma nascebatur. a) LAΝCISIUS l. c. Prop. XXXIV.
406쪽
parte vehementer percussus fuit, pars autem laesa praeter contusionis indicia nihil monstrabat, remanente tantum sensu molesto, eo in loco, donec post 4 annos de profunda in loco percusso pulsatione, sensim increscente, conquereretur, & tumor, in gibbam prope spinam elevatis & corrosis costis, ab audacissimo Empirico pro abscessu habitus, crudeli ferro aperiretur, ita ut sanguinis flumen tanta erumperet extra alveum suum celeritate , ut animam secum rapuerit a
corpore a). Et, ut exemplum Ν. Ν. ΗOLTOR FU b & aliorum omittam , unicum casum eX Cl. SWIETENIO addo , quem observavit in homine pusillae staturae qui, Vespere per tenebras incedens, pectus dextrum validissime palo impingebat, acerbo in summa pectoris regione vexabatur dolore, paulo post tamen iterum cessante : elapsis vero aliquot mensibus , insolitam pulsationem sensit aeger sub dextra clavicula sensim aucta, anhelabat cito, ad suffocationem quandoque usque ; sic per annum languens , subito periit. Aperto cadavere invenit Cl. S IETENIUS arteriam subclaviam dextram in saccum ingentem dilatatam , & adeo extenuatam , ut sanguis contentus transpareret, &, levi tantum vulnusculo inflicto, ingens copia sat guinis concreti eruperit c).Ε quibus liquet, haud immerito , caussam hanc, ultimo numero indagatam, primarias inter Aneurysmatum caussa S annumerari. Descriptis vero his plures forte aliae caussae superaddi possent, quas autem, ut minus frequentes , vel facile ad has classes referendas , omitto.
g. X, Meur malis spurii caussas jam indagaturus, necesse est, ut ex
desinitione hujus generis repetam , ejus naturam consistere in arteriae cujusvis parietum solutione continui, ita facta , ut humores contenti in partes vicinas effundantur. Ad remotas vero caussas spectant: I.' Vires Mechanicae externae, secanteS, pungentes, contundentes, dilacerantes, hinc v. g. V. S. nimis inprudenter institutae toties morbum hunc intulerunt, nec non punctiones gladiorum, aliorumve instrumentorum pungentium Ope, qualem casum de homine SAVIARDUS narrat, cujus arteria cruralis in interiore, & superiore femoris parte ab adacto
ca) l. c. prop. XXI. b In Diff. de aneur. in cap. pueri XI annorum Argentorati edita En. I722. c) Tom. a. Comment. ad aph. pra EL BOERH. p. 288.
407쪽
in eum locum gladio ita vulnerata erat, ut sanguis effusus, in interstitiis musculorum magna quantitate collectus haereret ca . Immo ipsa Aneurysmatum verorum, ab imperitis pro abscessibus habitorum, audax incisio haud raro huic malo ansam dedit, & subitaneam mortem, ut in supra citato Cl. SWIETEΝΙΙ exemplo confirmatum vidimus, miserrimis aegris, hona spe crudeli lanceolae sese subjicientibus, quandoque intulit. Et, ut quoque de Vi contundente constet, sussiciet attulisse memorabile illud exemplum ab Exper. viro D. MUMMsΕΝ b) communicatum: Iuvenis nimirum robusti, annorum unde viginti,
quum effrenatum equum effugere Volentem caUda retinere contenderet , pectus tam Violenter illius calce percutiebatur , ut resiliens humi prosterneretur supinus : resurgens tamen subito, & iracundus in stabulum properatus, paulo post mortuus concidebat. Examinato cadavere , sternum quatuor , & dimidium pollicem circiter supra cartilaginem xyphoidem transversae fractum , ejusque pars inferior superiori parte longe depressior facta deprehendebantur; sterno autem sublato, non nisi exigua sugillatio in mediastino, nihilque effusi san
guinis in ipso pectore , sed magna seri pellucidi quod vel semilibrae
pondus superabat & sanguinis coagulati, cor ipsum, ejusque auriculas undique adhaerentis, copia in pericardio sese offerebant. Perpendicularis quoque hiatus, per quem sanguis emuxerat, in auriculae anterioris margine detegebatur, in extremis angustus , & in media
parte magis distans dimidii pollicis longitudine, & in inferiori coeco
auriculae fine praecipue conspicuus. Praeter hanc aperturam, in auriculae anterioris parte exteriori obviam , adhuc alia in interiori auriculae parte, super annulum nempe ostii auricularis ventriculi dextri, venosi dicti, conspiciebatur fissura transversa , pollicem cum dimidio fere longa, non tamen ad ipsum auriculae septum penetrans, cujus labia , parum inter se distantia, filo quodam transverso retinebantur. Tertia denique fissura in membrana, quae foramini ovali, in foetu semper hianti, praetenditur, in adultis vero plerumque accreta invenitur , conspicua, transversa similiter erat, a columna nempe anteriori annuli ovalis versus posteriorem directa; labia ejus, si lamento exiguo non satis retenta, ita distabant, ut libera proinde ex anteriori auricula in posteriorem daretur via.
408쪽
Casum hunc, nitidissimo iconae citatae diff. annexo illustratum, S a Lur WIGIo Abes. suis Medico-Practicis insertum a , huc
retuli, ut inde pateat, quantum contusiones Valeant, ut Aneuryse
a.' Ηuc referri debet ruptio, dicta, ex vi interna distendente ob caussas S. praecedenti expositas enata ; omnes enim caussae, qUae ad Aneurysmata vera inducenda quicquam conferre valent, Valebunt etiam , si vel violentiores fuerint, vel diutius duraverint, hoc Aneu-rysmatum genus inferre ; quare haud opus erit easdem hic repetere: liceat tantummodo breviter monuisse , praecipue illam caussam huc spectare, quam sub titulo impetus advecti sanguinis enormis descripsi: testantur nimirum observata , haud raro ex sanguinis congestione nimia versus cerebrum, effuso nempe eodem, a poplexiam; Versus pulmones haemoplysin; versus ventriculum vomitum cruentum &c. Oriri; quae affectiones plerumque arteriarum rupturae adscribendae sunt. Νec tamen tantum hoc de minoribus arteriis sic intellectum velim ; idem certe in majoribus fieri sequenS memorabile exemplum evincit : vir sc. quinquagenarius assestionibus hypochondriacis frequenter ObnOXiUS, gulae atque vino mire indulgens, temperamenti sanguineo-hiliosi, postquam facies rubore admodum perfusa erat,& scommata varia , ac vaniloquia protulerat, subito gurgite cruento ex ore effluente, mortem inopinatam obibat; aperto cadavere, ac lustrato thorace, arteria pulmonalis plane disrupta inveniebatur, ex
qua ra propulsae sanguinis librae statim post discissionem eruperant,& forsan plures erupissent, si non post obitum obturaculum faucibus
3.' Nec minori jure his caussis arteria erosio ab acribus, quam λαβρων Vocant, annumeratur. Acrimonia enim qualiscunque sive generalis , sive particularis, humoribus ex causis in S. praec. passim notatis , inducta , arteriarum parietes ita disponere potest , ut, externa inprimis accedente caussa , facile erodantur. Mirum enim, quantum humorum acrimonia valeat, ad solidas nostri corporis partes erodendas: scorbutus v. g. vel durissimos dentes erodit: lues venerea maxima & fortissima corporis Ossa in cariem convertit, & ipsum quoque
409쪽
quoque cancrosum virus dira tabe Vicina omnia absumit; ri .ei binjam , quot, quantosque essectus in ossibus, reliquisque corporis solidis haud raro producat materies purulenta, acris, ichorosa, quae viscera non tantum exedere , Ossa erodere , sed & totam eorum substantiam plane destruere valet, ut facile quis concipiat casum, a LANCISIo observatum in homine quadragenario, ob fortunae suae tenuitatem pravis alimentis nutritum , & acrimonia humorum quae veros militer ad morbum hunc producendum plurimum contulit atque nativa arteriarum gracilitate laborantem, qui, cum praegrandem,& summi ponderis arcam ligneam , baculis etiam Oppositis in locis
coadjuvantibus, ab uno in alterUm locum BmΟVere conaretur, Vehementissimum ictum ipsius angularis arcae partis in summo sterno excipiebat, cui infortunio post praegressam sanguinis sputorum ejectionem cum levi tussi, atque profundum eo in loco relictum dolorem, superveniebat fortis quaedam pulsatio, quam tandem lenta mors post annum ab accepta percussione terminabat. Aperto cadavere pars interior sterni carie obsessa , & in cavam figuram , sub qua tumor an eurysiamaticus latebat, ele Vata, ipsumque Aneurysma ex parte amica, &dextera flexurae Arteriae aOrtae , magnitudine sua malum Punicum referens, ortum deprehendebantur a . Νe memorem jam casum, facile forte huc referendum , quem de homine, ex Aneurysmate vita functo , Cl. MATANUS refert, cujus Ventriculus mirum in modum
sanguine, qui ex arteriae aOrtae Aneurysmate in ejus cavum influxerat, distentus erat. Tumor nempe ane Urysmaticus, Ces phago adhaerens,
talem sibi viam fecerat, ut sanguis directe ex aorta in oesiphagum transire posset b). Plura similia exempla apud SAU VAGES c , MORGAGNI d , aliosque occurrentia, huc referri possent, si hanc
rem Ulterius comprobare necesse foret ; quum Vero ex allatis satis constare mihi videatur , humorum acrimoniam, sive ea totam sanguinis massamnfecerit, sue peculiari tantummodo loco enata, insigni arteriarum & vicinarum partium parietes erodendi facultate gaudere,
quo fit, ut abstrusissimi quandoque morbi eχcitentur, Medicorum admirationem abripientes , & in formandis indicationibus pessimis
sub De sed. & caussis morborum S c. lib. II, epist. XVIII, art. XXVI.
410쪽
efroril ansam dantes, ita ut, teste MATANO, aegroto, qui chronico antea morbo correptus putabatur in hydropem incidisse, diuretica remedia propinaverit Μedicus, quorum usu in irritum delapso, improvisus tandem interituS cunctorum spem eludebat : communis tamen omnium aegrotum hydrope exstinctum fuisse restabat consensus, quum similia, quae asciten concomitari solent, signa praecesssse semet persuasum quilibet haberet. Lustrato autem cadavere, non serum, non aqua, sed cruentus prodibat gurges eX aortae trunco, circa emulgentes arterias discisso, erumpens a .
Aneur maris Mixti naturam consistere in communicatione, venam inter & arteriam relicta , ex pertusa Vena , arteriaeque subjectae
laesione ita enata , ut Venae VulnUS CXteriuS cum culaneo coalescat, interior vero Vende apertUra cum ea arteriae communicationem alere
pergat, supra jam in definitione Vidimus. Ut autem de causa aliquid dicamus ad Cl. HUNTERUΜ confugiendum est, qui primus hanc An eurysmatis speciem observationibus illustravit b). Quam Hunieri observationem postea Cl. CLE GHORN singulari quoque casu confirmavit, fateri haud erubescens, sese hujus observationis diagnosin accuratissimae Ill. ΗUΝTERI descriptioni debuisse c) , &, quamvis placuerit ipsi potius speciem hanc nomine Haridis
Aneu smatici insignire, eamdem tamen cum Cl. HUNTERO servavit desinitionem, caussaeque indigitationem, quam ambo in vena sectione nimis imprudenter instituta, ita ut, Mena penitus pertusa, lasa quoque fuerit subjacens arteria, posuerunt; quae tandem observata Peritissimi Chirurgi EI SE, WHITE, & ARΜIGER evicerunt : Si nimirum, facto tali Aneurysmate, quacunque etiam de caussa vulneris inferioris venae, ejusque arteriae coalitio impediatur, dum interim cura Chirurgi superius venae vulnusculum ad cicatricem deducatur, vitium aderit, quod
de veri, quodque de spurii Aneurysmatis specie participabit, cujus rei veritas magis constabit, quando in signa hujus speciei diagnostica
exponendo versabimur, & singularissimas, a nominati S Viris annotatas , Observationes paucis enarrabimus. o Ibidem.