Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Duas Aneurdismatis Cardiaci dari species, antea jam innui. Harum

una cordis cavitatis capacitatem justo majorem; altera autem ejusdem vasorum coronariorum dilatationem nimiam, ut caussam proximam ,

agnoscit. Prioris caussae remotae, quas eo quidem prolixius hic investigabimus, quum permulti sint auctores, qui huic speciei vel fidem denegant, vel saltem ejusdem frequentiam , qualis ab aliis descripta fuit, in dubium trahunt, praecipue hae sunt: 1.' Mereditaria ad cordis Aneur ma disposito. Testantur enim Observata , a prima quandoque aetate cordis cavitates , quo ad fibrarum nexum, ita fuisse debiles, ut, leVi tantum accedente caussa procatarctica, in saccum a neurysmaticum sese dilataverint, & sane talem dispositionem Cl. LANCIsio in Νobili quadam familia observare licuit , in qua nimirum quatuor se ordine excipientes generationeS, Proavum nempe, Avum , Patrem, & Filium: pessimo hoc mali genere vexatos fuisse novit a). a.' Enormis advecti sanguinis impetus versus cor summo quoque jure huc referri posse videtur ; si quacunque etiam de caussa sanguis ab exterioribus Ν. C. partibus interiora Versus compellatur, obruuntur praecordia , sanguinis trajectus per cor , ac vasa ipsi vicina impeditur & anxietates quandoque immanes exoriuntur; fibrae hinc vel auricularum , Ventriculorum , arteriae pulmonalis , vel aortae divelluntur, &, continuatis alternis cordis palpitationibus, sensim sensiimque tono suo orbantur. Νeque caussam hanc meris tantum speculationibus niti , evincet auctoritas perspicacissimorum in re medica Virorum, BONETI puta, LANCISII, MORGAGΝΙ aliorumque, qUO-rum scripta satis superque demonstrant, a diu passis cordis palpitationibus , corporis animique commotionibus validissimis, praecordiorum morbis variis, deformitatibus v. g. organicis, catharrhi S, asthmatibus , aliisque innumeris diversae indolis asseictionibus convulsivis , epilepsia , malo hysterico, & similibus haud raro cordis Aneurysmata enata fuisse : quo inprimis etiam spectare mihi videtur febrile frigoris stadium, in quo ex omni ferme corporis ambitu eχ terno humores interiora Versus propelluntur , praecordia invadunt , & necessario immanem vim dijtrahentem in cordis, vasorumque majorum fibras,

412쪽

3.' Impeditus liberior san quinis per cordis caMa trajectus praecipue huic malo ansam dare potest : quaecunque ergo obstacula , in arteriis haerentia, sive fuerint enata in arteria pulmonali, sive in aorta, huc spectant : qualia sunt valvularum incrassatio nimia, in substantiam cartilagineam degeneratio , imo quandoque ossificatio , qualem a Cl. MORGAGNO in arteriae pulmonalis valvulis semitu naribus observatam legimus, ubi valvulae colligatae quasi videbantur ita quidem,

ut vix foramen sanguini transituro relinqueretur sa) : quibus annumerandae quoque sunt valvularum protuberantiae, eX adnatis introrsum excrescentiis Obortae b) , ipsarum arteriar tam prominentiae, atque tubercula , earum ossificationes, quarum innumera exempla idem auctor libro citato allegat, Vasorum cavitas qVacunque etiam de caussa multum imminuta, sive ex corporibus heterogeneis intus enatis, sive a spastica constrictione, sive ab alia quavis externa caussa comprimente, aut & connata praeternaturali arteriae angustia illata; quo praecipue spectare Videtur Observatio illa a Cl. MECKELIO

descripta cc) , & S. IX Verbo memorata, foeminae I 8 annorum ,

quae jam a tenera aetate anxietatibus , & Universali corporis tremore, cordisque palpitationibus Vexata, post mensium suppressionem, atque passam syncopen , ad plures abierat : lustrato enim cadaVere, a ortam ita angustatam invenit Cl. AUCTOR , ut dimidiam vix pulmonalis arteriae aequaret diametrum ; cor autem , totum latus sinistrum occupans , praegrande erat , justo capaciori peri cardio involutum, saccidum tamen, & ventriculis ambobus aeque robustis gaudens.

coarctationis, jam a primordiis innatum , concurrit etiam frequenS,Sc diuturna corporis in arteriora incurvatio , qua fit , ut magni inferiores arteriae rami non uno in loco ad angulos flectantur , & flexi , continuata hac incurvatione, retineantur, sed insuper, quo magi S antrorsum curvatur corpus, eo magis ventris viscera, & per haec quoque diaphragma comprimuntur , ut minus expeditus sit per

ventrem ac thoracem languiniS motUS , arteriarum ramis, truncoque

ipso constrictis, & magis in angustum redactis : nascetur hinc , ob

413쪽

DE AN EURYSMATE.

ἱmpeditum per arteriam magnam trajectum liberiorem , sanguinis accumulatio in corde eo major, quo ipsa fuerit in arteriarum cavo resistentia magis adaucta , &, increscente vi distendente , magis magisque distrahentur cordis fibrae, ut tandem vel plus cedere, vel rumpi cogantur. De his autem omnibus adhuc id monendum est, quod, nata in arteria aorta resistentia , Ventriculus sinister, in pulmonali econtra, dexter cordis Ventriculus magnopere soleat distendi, ut Cl. MoRGAGNI a) aliorumque observata eVincunt : quare errasse crediderim Cl. LΑΝCisIUM , dum scribit, cum ad a ortam est obstaculum , dilatationem in dextris cordis cavis plerumque solere accidere : cum vero

in sinisiris accidit, fere semper in Auricula , non in Ventriculo obfem Mari, idque patere in casu, relato a IO S. BONETO Anat. Prael. Lib. II, secl. VII, OU . ex DAΝIELIS HORSTII animadversione b). Ad hunc vero locum notat Cl. MORGAGNUS, quo ,s eum casum releg sist Lanc us, siseram quidem Auriculam majorem apparui,se dextra , indiffer , sed de Menaraculorum magnitudine nihil sigillatim :illud dumtaxat generatim dictum , cor nimia quantitate excusisse, ut

tam magnum assantes summe a ZTarentur. Si vero non modo aliorum , sed O sur ipsius respexisset observationes ; continuo Abi aliter sentiendum , anima Metti Fr des c. c .

Tandem ad hunc numerum referri quoque debent aOrtae curvatura justo acutior, qua fit, ut resistentia, cordi eXinde enata , a Ugeatur,& sanguinis transfluxus per illud difficilior reddatur, ut denique fibrae, a se invicem divulsae, cardiacum Aneur ma efforment. Νec minor quoque cordis viribus contractibilibus opponetur obexa polypis, in aorta & pulmonali arteria haud raro inventis, & ab auctoribus descriptis , quorum eXempla ne plura memorem, Unum adduxisse sufficiet notabile, in cadavere Caroli Patini obvium , ac

in epistola ab Alexandro Knips Macoppe descriptum ; aperto

nimirum thorace , aorta ita dilatata offendebatur , ut aliud cor in pericardio conclusum aemularetur, dissetia Vero tunica, apparuit,

a) l. c. epist. XVIII , arr. V. b ) l. c. pari. II, Prop. LIII.

414쪽

polyposam intus concretionem contineri , quae magnitudine sua eam ovi anserini grandioris, & pondus trium quatuorve unciarum, ad aequabat , tendinosis principiis aOrtae radicibus supra se milunares valvulas innixa basi, &, latiori ventre soluto, in serratum apicem desinens, ad divaricationem usque arteriae porrigebatur , haud tamenaortae parietibus quasi cartilagineis ita coaptata , quin, relictis rimulis, quaedam liquidi quantitas interflueret. Si itaque tale obstaculum sanguini, ex cordis cavis prosuXuro, opponi possit , quid mirum , si cor quandoque enormiter totum quantum, Vel pro parte tantum distendatur. 4.' Humorum acrimonia, concurrentibus cordis palpitationibus , plurimum ad hanc speciem producendam conferre valet; constitit jam n'. a. hujus para gr. a cordis palpitationibus frequentissimis, ac diuturnis, valde debilitati ejusdem fibras, ita ut, si huic infirmitati superaccedat humorum acrimonia, quae in vim cohaesionis , rodendosc., continuitatem solvendo, imo quandoque integritatem continentium solidorum plane destruendo, ut plurimum agere solet, facillime, arros a cordis superficie interna, & amissis pro magna parte, quibus se sanguini distendenti opponebat, Viribus contrant tentibus, parieteSCordis a sanguine, justo copiosius in illud irruente, maxime distendi valeant ; hinc cordis Aneurysmata toties occurrere in corporibus hypochondriacis, hystericis, epilepticis, lue venerea, aliisque morbis similibus afflictis, in quibus humorum acrimonia frequens cordis palpitationis comes eXistit, Optimorum practicorum testimonia ferunt. Non negavero tamen humorum circulantium acrimoniam solam rarisia

sime, si unquam, huic morbo ansam dare posse; si enim tantummodo consideremus , motum sanguinis nulli bi Velocius , atque rapidius, quam per cordiS cava , ejusque Vasa majora peragi, mirum certe haud poterit videri, si cum Ι ΑΝCISIO statuamus, Anetarysma car- diacum vix fieri posse, nisi una simul magnorum canalium & orificiorum obstaculum accesserit a ; aut cum hoc cordis parietumerosio a materia purulenta , ichorosa, ex abscessu post inflammationem vel ulcere maligno profluente, illata, concurrat.

.' Neque sicco pede me hic praeterire posse sanguinis in postp

sam materiem concretionem facile putaVerim ; fateor equidem, multos

ca l. c. Parte II, prOP. XLIX.

415쪽

DE AN EURYSMATE .

esse Auctores, qui polyporum in homine Vivo generationem non

tantum negant, sed & in alios , hanc theoriam lubenter admittentes, atque exemplis illustrantes, maxime inVehunt; inter quos ΚERCKRIN-G1uM nominasse in praesentia sussiciet, qui, non nisi in articulo mortis polypos nasci opinatus, Voluit Omnia illa symptomata, quae vulgo a Medicis , tanquam polypum concomitantia , incusantur, ab aliis caussis derivare , & TULPIO , ac BARTHOLINo errorem imputare , quod vivos polypo cordis , aliarum Ve partium, non raro amictos fuisse, autumaverint: Sermo enim, inquit, ejusmodi, quos ipse νocant postpos , ex νariis partibuS collectos Q Nihil autem aliud junt, quum sanguis, qui pose animabum mo rem refrigeratus O grumosus, durusque redditus, ex corde, hepare , O cat GSpartibuS extrahitur, in serios ramos divijus, prout ibi in cavitatibus Variis hasis, qui polypo narium

ita similis es, ut prima fronte prorsus idem appareat a) e sed quilibet me hic facile concessurum Videbit, haud raro polyposas concretiones in agone mortiS formari posse, quum certum sit, & ad oculum demonstrari possit, sanguinem, circulum ire cessantem, in suas partes secedere , & praecipue in solidiorem massam abire, Schanc veritatem nunquam a TVLPIO , aut BARTHOLINO negatam

fuisse crediderim. Minime autem KERCKRIΝGII argumentum itas ringit, ut simul statuere haud queamus, Vivente homine, polypos nasci posse : refragaretur sane hoc quotidianis observationibus, quum constet, impeditam quacunque etiam de caussa circulationem non tantum, sed & eandem nimis acceleratam ; motus febriles; aestum ;vasorum angustiam; compressionem; exercitia corporis nimia; terreorum, adstringentium , calefacientium , spiritu osorum abusus, quotidianas fibrae sanguinis densitatis majoris caussas fieri b) : ita ut in exanthematicis febribus, cum inflammatione conjunctis, testimonia' BognΗΑVII c , & SWIETEΝII d) ferant, sanguinem quandoque adeo densatum fuisse, ut ne gutta quidem de naribus stillans dissueret;& testante AUGENIO, in febribus ardentibus sanguis absque sero visus . fuerit e ; in apoplectici sanguine sexum minime secessisse, notaverit

416쪽

SCHWΕΝCKIUS a) ; in morbo acuto sanguinem absque sero fuisse, FANTON Us Auctor sit b ; ac, teste SALIO, in funesta syncope sanguis in arteriis, venisque , adeo coactus fuerit, ut solida ejus massa extraheretur c); & , monente Cl. HUXHAΜΟ, in aegris, pleuritide, perapneumonia epide mica assectis , sanguis Viscidus , parumque serosus sese manifestaverit d) : sed denique, quem fugit accurata illa observatio de polypo , in arteria hominiS, cui femur amputatum fuerat, supra ligaturam efformato, & ab EX p. PETIT detecto Θ quales polypos non modo post ΣΟ, aut 3 O, sed & post secundam ab amputatione diem constanter inveniri assirmat, ac figuris illustrat e . Ne loquar jam de insigni, quam toties polypum inser, in agone

mortiS Verosimiliter natum , & eum , qui , Vivente homine, signa praesentiae suae manifesta exhibuit, intercedere videmus, differentia, quo ad tenacitatem, colorem, ac soliditatem satis notabili. Exami-Nem VS Vero, quae Ulterius a KERCKRINGIO, ad Opinionem suam stabiliendam , adducuntur ; sanguis autem , inquit, concrescit per admixtionem peccantis cujusdam acidi humoris p quod experientia tuis

fa exhibebit oculis , si cani vivo venam secueris , eique spiritum; atrioli infuderis ; coagulabitur enim continuo sanguis , O qualem inputaritias illis postpis animasiertimus, concipiet duritiem f . Verum& hoc argumentum eam , quam nOS QVemus , Opinionem minime infringit : injectiones enim hae tantum id probare videntur, quod fluida, in vasis corporum animalium contenta, condensari possunt, quando cum certis materiebus mixta sunt; an Vero hinc sequitur, Non posse ea absque ulla heterogenea admixtione coagulari ch ) ΘAn ideo , V.. g. quia pro lubitu crustam inflammatoriam in sanguine producere possumus, ligatura nimirum brachio , vel cruri injecta, ita Ut, angustatis vasis, major nascatur sanguini retro appellenti res stentia , concludere quis posset, eam nequaquam a Vi vitae nimis incitata dependere ρ Nemo certe , qui Cl. Praeceptorem GAUBIUM, Vel

417쪽

vel semel tantum de hac crusta disserentem audiverit, vel ejusdem inst. Pathologicas attente perlegerit ab . Sed ne forte in Cl. ΚERCKR1ΝGii hypothesi refutanda nimis audax Videar, consultius judicavero, si tantum pauca adhuc addam , qua fati S si perque, ni totus fallar, evincent, non solum in vivis polypos adfuisse ; sed & eosdem ad Aneurismata cardiaca procreanda symbolam suam quam plurimum conferre. Ut igitur exemplum, nostrum thema inprimis spectans , adducam , concretionem memorare debeo polyposam , ovi columbini magnitudine, nulli bi accretam , sed libere in sinistri cordis cavo haerentem , quae , Vivente homine , horrenda

mala produxit b) ; & illud denique argumentum , quo polyporum

in vivis natorum existentia egregie illustratur , priori superaddere cogor : e vena nimirum hominis vivi incisa, extracta quandoque

fuisse coagula, non tantum polyposa c); sed & in massam quandoque plane tendineam mutata d) , ac sat Iguinis e Vena secatae Huxum omnino prohibentia. Νe memorem jam mirabilis structurae, atque insignis magnitudinis polypum , in a orta hominis sexagenarii prope cor repertum, & ab Ill. MALPIGilio descriptum e); illum

a PECH LINO detectum , ex ventriculo dextro in auriculam & venam caVam decurrentem atque alium , sinistrum cordis cavum

Obsidentem, & a TVLPIo descriptum, ac figura depictum g) ; a KERCKRINGIO autem pro pseudo polypo h) immerito habitum; fides, credo, denegari haud poterit polyporum , insignis quandoque

magnitudinis, ac in saccis an eurysmaticis repertorum historiis , ab auctoribus accuratissimis vel delineatis, vel Verbis ita enarratis , ut de iis dubitare amplius nefas foret : spectant huc praecipue concretiones illae polyposae , quas ut omittam , quae jam a VES ALIO , BONETO , aliisque memoratae sunt nuperioribus temporibus descripserunt, LANCISIUS in arcu aortae instar lardi se commonstrantes ci);

418쪽

magna parte albicantes a ) ; D. SENAC in cordis parte sinistra b ;

G. ΗUNTERUS in anteriore parte Aneurysmatis in Principio aortae obvii cc) ; ALB. HALLERUS , ut membranas albas , pulposas , &lamellatas, ex arcu aortae in arteriam carotidem sinistram, & jugularem venam continuatas d); ac alio in casu venam cavam, interrenales venas & iliacas, ita obturantes, ut nihil cavitatis loco superesset, nisi fibrosa quaedam , quasi carnea, polyposa , & dura caro e . Νec minori jure huc referri posse videntur polypuS magnus, albus, atque tenax, a Cl. STOR CKIO in deXtro cordis ventriculo, in magnum Aneurysma extenso, Valde tenui, ac debili repertus );

sanguis concretus, vehementerque tum polyposus, tum cordis parietibus , columnisque accretus , in ventriculo cordis sinistro , ad mucronem amplissimo, ita Vero extenuato, ut levi S modo membranula albescens , facile disrumpenda, ibidem superesset; ac firmi, longique polypi in ejusdem cordis Ventriculo dextro, hinis Auriculis,

Sinubus , Pulmonali arteria, utraque cava Vena a Cl. DE HAENdetecti g : nec non ingens ille polypus, quem in Auricula, ac thalamo cordis sinistro invenit, descripsit, ac figura illustravit FR. DERRERs h . Quae omnia igitur certissimum enim est, has polyposas concretiones, in An eurysmatici S saccis inVentas, eadem cum iis , in corde aliquoties obviis , structura gaudere attente considerata non facile mihi persuadent, ut cum KERCKRIΝGIO, RUYSCHIO aliisque statuam, polyposas concretiones sub vel post mortem demum generari , & eas hinc ex numero caussarum morbificarum relegandas esse; eoque minus huic opinioni assentiendum crediderim, quum a tot, tanti Sque auctoribus notatum video, suspicionem latentium polyporum in corde, Vasisque majoribus, ex symphomatibus, in aegrotantibus obviis, susceptam haud raro cadaverum di Isectione egregie confirmatam fuisse. Videndum nunc superesset, Utrum polypus cardiacis Aneurysmatibus ansam dare possit; certe, si ex supra dictis repetamus , quae

419쪽

sanguinem vivi hominis coagulare non tantum, sed & in veros polypos mutare Valent; ac praeterea ex fidelissimis auctoribus confirmemur, post magnos terroreS, ViolentOS horrores, morbos, aeque actatoS ac chronicos, praecipue Melancholiam, &c. polypos in cordis vasorumque majorum caviS haud raro Ortos fluisse , nullum amplius dubium restare videtur, quo minus statuamus, nato polypo, insignem ad Aneurysmata dispositionem dari : Obsideat v. g. concretio talis polyposa aortam arteriam, magna nascetUr illico sanguini, retro advenienti, resistentia,& crescet sanguinis in latera Vasis actio eo magis, quo cor violentius hanc resistentiam Vincere conatur; retento igitur,& accumulato justo majori copia, in corde, ipsoque arteriae magnae principio , sanguine, fibrae eorum distensae ad Aneurysmata sensimiensimque disponuntur. Verum quis non videt, eodem quoque in loco, quem polypus occupat, talem dispositionem nasci posse ρ haerenS V. c. polypuS in uno alterove cordis Ventriculo, satis cito, appositis nimirum continuo novis lamellis, magis magisque increscet, impediet, quo minus prompte sese evacuent cordis thalami, accumulabitur igitur perpetuo sanguinis copia , fibrae distrahentur , &quandoque mirum in modum dilatabuntur. Stabilita ergo, quam hic tractavimus, cardiaci Aneurysmatis specie, necesse est, ut Videamus, Utrum eodem jure huic addatur ea cordis Aneurysmatis species , quam supra jam , in dilatatione vasorum camdiacorum immodica, consistere vidimus. Νon minoris certe ponderis sunt ea argumenta, quae, pro hac specie confirmanda, adduci posse sent. Attendamus modo , quam innumeris vasis gaudeat cordis substantia, ita ut in praemissa ejus descriptione notaverim, ipsius vasa injectione materiae coloratae ita adimpleri posse , ut incautis videretur cor non nisi ex vasis constare. Praeterea si assumamus, insignem dari in vasis coronariis expansilitatem , ita ut ea in cadavere militis ali

cadavere viri, jam ab adolescentia sua veneri, cibis, atque baccho deditissimi , sinistrae propemodum carotidis latitudinem adaequantia visa fuerint : merito itaque speciem hanc a nobis commemoratam esse crediderim , praecipue quum constet, horum vasorum distensionem nimiam non tantum foetus , infantes, sed & ipsos haud raro

420쪽

adultos infestare, imo quandoque mortem intulisse ca . Paucis ergo in caussas inquiramus, quae ad morbum hunc producendum symbolam suam conferunt.1.' In prioris Aneurysmatis cardiaci caussarum traftatione n. v i. memoravimus haereditariam ad Aneur mala proclivitatem ; & vidimus , revera haereditate ita dispositas fuisse corclis fibras , ut levi quoque de caussa in saccum an eurysmaticum sese dilataverint; ita ut statuere fas sit, fibras vasorum coronariorum ob haereditatem ita laxas, flaccidas, atque debiles esse posis , ut, accedente quacunque etiam caussa procatannica , justo magis distendantur , & cordis magnitudinem mire ad ah geant. a.' Majori tamen jure huc referri posse videntur omnia ea, qtiae, in causiis Aneurysmatis veri explicandis, verbosius sub titulis congesta uberioris sanguinis molis G νoluminis expansione adaucti ; impediti sanguinis trajectus; impetus asiecti ejusdem enormis , ac Masiorum parietum roboris imminuti tractavimus ; haec enim , attente considerata, ad coronaria Vasa facile transferuntur, quapropter opus haud erit, diutius hisce inhaerere : unicum hoc addo, quod prior caussa, covesu uberior sanguinis moles, in infantibus longe frequentior sit, quam quidem Vulgo putatur ; constat enim in junioribus omnia corporis solida teneriora, molliora , ac magis extensilia esse, quam in adultioribus ; quod tamen in iis summopere necessarium erat, ut co poris nutritio & incrementum eo felicius peragantur : illa vero, huic vitae stadio superaddita, longe promtiori , quam Νatura ad ea , quae vitae actuositate continuo deteruntur, reparanda opus habet, sanguificatione fit, ut in iis praecipue, qui simul ingluviei admodum dediti sunt, fluidorum ad firmas partes proportio tollatur , plet hora generetur, vasa distendantur, imo fibrae quandoque tonum suum plane amittant. Haec itaque si ad vasa coronaria applicemus, quae adeo distensilia sunt, ac ramificata , facile liquet, sanguinem , magna Viex corde per arteriam aOrtam propulsum , in vasa coronaria, facillime cedentia , eodem tempore intrare, in iis accumulari, neque Ob eorum ramificationes minutissimas continuo refluere posse ; nascitur hinc sanguinis per ea trajectus liberior inpeditus, Vasorumque repletio tanta, Ut rumpi, vel enormiter dilatari cogantur. Νon mirum igitur, quod Cl. MATAN Us in homine , ex ipsis incunabulis ingluviei admo-

SEARCH

MENU NAVIGATION