장음표시 사용
421쪽
dum dedito, immanem cordis amplitudinem , Ob Vasorum corona riorum distensionem nimiam, ex qua interitus consecutus fuit, oh- servaverit ca). Ad quartam vero ibidem ) commemoratam causiam , impetum nempe advecti san quinis enormem , id monendum habeo, quod, nata V. g. in aOrta, a quibuscunque etiam causas, in prioris Aneurysmatis cardiaci specie n.' 3. copiose allatis, inducta resistentia , magna detur ad hanc cordis assectionem procli Vitas; cor enim , continuo tentans hunc sibi molestum Obicem superare, sanguinem suum magnavi in obsessum locum projicit; ille autem, non ita facile perennans, eo impetuosius ruit in Vasa coronaria , distendit ea, atque dilatat. Quintae denique caussae, parietum sc. imminuto robori , hoc superaddere liceat, in hydrope peri cardii colluViem serosam, alluendo vasa coronaria, tantam quandoque flacciditatem ipsi peri cardio , totique cordis texturae conciliasse , Ut ipse Viderim , cor pericardio suo inclusum, insigni serosi liquoris quantitate humectatum, ne ullam ferme fibram , colore suo rubello conspicuam, exhibuisse, ejusque fabricam
tam laxam fuisse, atque flaccidam, ut inde facies cordis externa prorsus dealbata esset. Verum acre, atque irritans factum, idem serum inflammationes, ulcera &c. inducere valet, quibus facile sit, ut, vasorum parietibus admodum infirmatis , ac sanguinis motu, quacunque etiam de caussa, per hos canales accelerato, diameter eorum adaugeatur, fibrae distrahantur, ac divulsae, Vel per totam cordis superficiem aequaliter, Vel pro parte tantum, mirum in modum dilatentur.
UT eo, quem nobis jam in initio proposuimus, ordine procedamus, proximum est, Ut diversarum Aneurysmatum specierum essectus dilucidius nunc explicemus, qui, cum caussis jam pertractatis collati, ad eorum diagnossin multum conferent. Ingens autem horum numeruSquum sit, praecipuos tantum, eosque in praxi frequentius occurrentes, commemorare satis erit; diversissimi nimirum inter se sunt, prout
422쪽
sedes Aneurysmatum diversa fuerit, imo, nisi forte vocabulum effectus stricte hic applicare malueris, eorum etiam singulos, eandem sedem quamvis occupaVerint Aneurysmata , haud raro maxime inter se disecrepantes detegimUS. Primarius autem, inter Aneuosmatis veri essectus ut iterum ordinem Cl. Praeceptoris GAUBII a) sequar ) locum occupat: I.' Tumorum clomatis , eorumque sape immanium , set parietes arteriarum tenaciorem vim lente distendentem diu experiuntur. Stupendum enim , quantum plurima Ν. C. solida continentia , si saltem senectute aliove vitio nondum obriguerunt, absque ruptura sese distendi patiantur, modo ad ea attendamus, quae aeque in statu sano, ac morboso fiunt, in integumentis V. g. ac utero graVidarum, cute infantum , hydrocephalo laborantium ; ascite, herniis, vel & em- physemate amictis; in Ventriculo cibis atque potibus deditorum; in vesica hominum, ischuria quandoque instigni correptorum. Νe memorem jam, quae in reliquis Ν. C. receptaculis observatae fuere, dilatationes insignes, in ureteribus V. g. , ductu choledocho , aliisque similibus canaliculis. Ut autem de Vasis quoque hoc constet, ex innumeris exemplis petita illa RUYSCHII observatio sufficiet : homo nimirum sponte factum Aneurysma tantae magnitudinis in pectore suo gerebat, ut pulvinar mediocre, quo in sedili utimur demtis quatuor angulis; rotundum enim erat aequaret. Aperto cadaVere, apparuit,aortam tribus digitis transversis supra cor in magnum Aneurysma
degenerasse b ) : & ne , proprium, ad finem dissertationis adjiciendum , aliorumque observata commemorando, nimis hic excurram , Unicum tantum , a Cl. Praeceptore SAΝDIFORT communicatum, exemplum superaddo , tumoris nimirum aneurysmatici , eX aorta
maxime dilatata enati, pectorique insidentis , cujus circumferentia undeviginti & tres quartas partes pollicum; altitudo vero decem,& unam quartam partem poli. adaequabat c . Ε quibus satis liquet, in tantam saepe magnitudinem distendi posse arteriarum parietes, ut non sine ratione mireris, eos tamdiu absque ruptura tolerari. Verum& huic natura haud raro egregie prospicit, dum, ne tenuati cito rumpantur parietes , densatione , incrassatione , novisque laminis
423쪽
appositis cavitatum latera roboret a : constitit hoc ex illa RuYsc Hii observatione , mox descripta, Ubi innumerabiles tunicae , crassae , carnosae , satis tenaces, & sibi invicem impositae, ita adimpleverant membranae crassitudinem, ut sola fere haec, ex concretionibus illis polyposis enata, debuerit ingentem hunc saccum efformare, fulcire; exterior enim tunica, quae a ortae dilatatae membrana erat, straminis tantum crassitiem habebat. Similes polyposas concretiones tunicae arteriae, mirum in modum distensa , undique ita assi xas, ut aegre inde solvi potuissent, in propria Observatione Vidi, & in Tab. 1 3c6 exhibui. Verum simul quoque eX his constare poterit, quam multiplices conformationis a statu sano recessus, incautos fallentes, oriri facile queant : vidimus enim antea, & in posterum evidentius erit, innumeras fere caussas esse, quae ad mala haec producenda symbolam suam conferre, Sc in totum systema Vasorum essectus suos edere possunt, immo ipsa Aneurysmata aliorum tumorum larvam ita quandoque induere , ut pro longe diversis morbis ea salutares; quid mirum itaque, si vel peritissimi in Aneurysmatibus curandis tantopere decepti fuerint Chirurgi, ut ea, pro abscessibus interdum habita , crudeli lanceola aperuerint, & loco puris sanguinem cum anima eduxerint. Optandum itaque foret, ut certiora hic haberemus indicia, quibus tumores an eurysmatici ab aliis, natura longe diversis, facile dis inguerentur : de his autem in posterum, ubi de diagno ii hujus mali agendum erit, plura adferam. a.' Ob νiolentiorem distractionem ruptura ; unde contentorum elapsio,&, qua ex hac sequuntur, innumera. Insignem quidem distractionem, inprimis si lente fiat, arteriarum parietes ferre possunt; minime tamen in infinitum crescit nisus eorum in cohaesionem : imo saepissime
natura eorum rupturam caVet, apponendo concretiones polyposas ad internam arteriae distentae tunicam, non tamen semper ; neque etiam omni tempore eodem tenore distenduntur, observata nimirum
in sei . praecedenti ad catilas Aneur matis veri allata abunde
demonstrarunt, subinde cordi S cava, Vel vasa majora , sanguini, impetuosius irruenti, ulterius resistendi imparia, subito fuisse disrupta, erupuisse sanguinem , ac mortem, momento fere citius attulisse : si vero eadem in minoribus arteriis contingant, & sanguis in cellulari membrana , vel sacco peculiari ab apon euro si , aliave membrana
424쪽
COformato , e tandatur, gangraenam , cariem , immo ossium vicinorum colli quationes inducere solet. 3.' Ob materiae in cava distenta protrusa impetum majorem, impedito transitu , crescente oesu, concitata putredine , vi pressionis inlei cepto in vascula parietum partiumque vicinarum in fluxu i Itali, mortificatio ; simulac igitur arteriae dilatatio facta fuerit, sive cordi vicina, sive ab eodem remotior fuerit , continuo tamen sanguinis in illam impulsio adaugetur, & ille magis magisque in saccum aneurysmaticum impingitur , qui, dum Vel parum, Vel maxime dilatatus, tantam sanguinis copiam eXpellere continuo nequit, quantum cordi S contractionibus & arteriarum vibrationibus incitatis, in illum impellitur; attritu itaque illo perdurante, calor incitatur, & sanguis accumulatus aestu majori putredinem contrahit, vel concrescit in materiem polyposam , quae, magis magisque ad parietes arteriae dilatatae appressa, Omnem tandem influxum & circulationem humorum per Vasa , e OS vicinasque partes perreptantia, tollunt, qui proinde , in vasculis suis stagnantes, calore loci putredinem facilius contrahunt, vascula propria erodunt, Unde vel humorum in saccum an eurysmaticum continuo impulsorum e filuxus, & , quae exinde fluunt, mala innumera, vel, ob materiae ichorosae e vasis suis exstillationem , vicinarum partium laesio : quare , si in exterioribus Aneurysmatibus color naturalis cutis, saccum integentis, in livido purpureum , nigri cantem, gangraenosum mutatur, Medici atque Chirurgi instantem Aneurysmatis rupturam summo jure metuunt; quum in plerisque Aneurysmatibus, lente factis , talis praecedere soleat coloris culanei permutatio , Ut plurima observata evincunt, & ad finem hujus dissertationis observatione propria ulterius confirmabo. 4.' ob tenuiorem partem maleria in cavum amplius congesin peros angustius, aut per laterum diverisia transiudantem, retenta cra se
foris in tumores solidos , molles, duros lenta condensatio. Hinc , quando An eurysmata non ita diu durarunt, ut sanguinis concretio tam firma fuerit facta, molles ut plurimum eorum tumores, & digito cedentes , deprehenduntur , timulac autem per laterum diape desinserum fuerit expressum , relictum intus crassamentum conquassatione continua lamellas format, quae lateribus appositae , & numero sensim sensimque increscentes , duros reddunt parietes , & renitentes; velabit in duras, firmasque massas polyposas, quae in saccis quandoque
425쪽
ita increscunt, ut, pulsu sese non amplius manifestante, dubitare quis posset, utrum Aneurysma, an Vero alius generis tumorem so
s.' Humoris per arteria dilatata parietes transudatio, qui , acrior factus , ea , quα prope junt, rodit, O simus etiam villum inferet a . Mira sane quandoque hic contingunt phoenomena ; exsudante per latera sacci humore acriore , Ossa Vicina insigniter plerumque eroduntur , ipsi licet arteriae dilatatae parietes , ipsaeque parteS Vicinae molliores, spongiosae , tenerrimae, nihil inde mali pallantur, cujus phoenomeni rationem eruere, postea, ubi de effectibus Aneurysmatis arteriae aortae speciatim agemUS , tentabo. Νunc tantum ad id, quo stat, ut ossa Vicina ab accumbente Aneurysmate tantopere excavari soleant, attendamus; cujus rei ratio eXplicatu satis facilis videtur Ill. MORGAGΝΟ, quum dicit : Vascula enim periosita, o perichondrii, O quacunque alia , ut puta alte in his pleura , inter re silentia ilia corpora, O assidue , ac vehementer pustans Aneuosma Interposita , ideoque contusa , atque extenuata , jacile tandem hic illic rumpuntur,
O quaedam quasi ulcuscula faciunt, perminuta quidem , sensumque
fugientia, humorem tamen inter lamellas membranarum illariam fundentia , qui mora acredinem contrahit, O erodendi vim , in quibusdam prasertim corporibus, non mediocrem. Qua de Masculis etiam credito, per eam parretum Aneur simatis partem reptantium , quin para ad resipentia alia corpora urgetur b . Quam opinionem quoque CLSANDI FORT in explicanda sterni eXesione , Aneurysma arteriae a ortae concomitante , amplectitur c) , quo in casu humores ichorosi tantam jam contra Xerant acrimoniam , ut in manibus Cl. Viri, aliorumque adstantium ulcera maligna, non nisi post longum tempus sanabilia, excitaverint. Verumtamen exempla quoque prostant, in qUibus consumtio ossis vicini ssimilis aderat, licet nulli humores ichorosi sese manifestaverint : talem V. g. casum nobis exhibet Cl. HUΝTERUS , qui fatetur, consumtionem , ab illo observatam , a carie longe diversam fuisse, sibique visum , sanguinem insensibiliter quasi os dissolvisse,& destruxisse; immo, in hanc sanginis Vim ulterius inquirenS, addit, narratum sibi fuisse a peritissimo Chirurgo, quod hic , tumorem
426쪽
exiguum, a latere capitis situm & merum sanguinem continentem; aperiens , nullum os infra eum invenerit, quod sanguine dissolutum putabat a . Qualem excaVationem & consumtionem in nostro quoque casu , ad calcem diss. memorando, describam : an vero haec simili caussae adscribenda sit, nec ne, dubius adhuc haereo, in posterum , ubi de effectibus Aneurysmatum aOrtae speciatim agam, hanc quaestionem ulterius indagaturus. 6.9 Quibus omnibus tandem & illos superaddere lubet essectus quos tumores aneurysmatici, Valde increscentes , in vicinas partes , praecipue si interiora Ν. C. Occupaverint, exserant : supra enim jam vidimus , ad insignem magnitudinem adaugeri posse An eurysmatum dimensiones , ut non facile quis miretur, aegrotantes , hisce malis circa praecordia a filictos, immanibus ut plurimum vexari anxietatibus, doloribus acutissimis , palpitationibus, lipo thymiis , cephalalgiis, vertiginibus, convulsionibus, a poplexia, de limo, &c. praecipue si
An eurysmata, mole sua pulmones, Vel Vasa Vicina comprimentia, trajectum sanguinis libetiorem per ea, atque cor prohibuerint. Eadem quoque vi Mechanica & alias, sibi Vicinas, partes laedere possunt, eas nimirum e loco suo repellendo , destruendo , ac arietatione sua ipsa durissima ossa excavando, caeterosque similes effectus, actiones N. C. qualescunque mire turbantes, producendo.
Νec minoris certe momenti effectus sunt, qui Aneur mala Spuria concomitantur, eique multo periculosiores , ac inter te magnopere diversi, pro ut sedes eorum alia aliaque fuerit. In interioribuS V. g. enata quam plurima producere solent symptomata , partium functiones vel prohibentia tantum , Vel plane tollentia : hinc si sanguinis circuitus per vascula cerebri denegetur , sive hoc ex qualicunque tumore, vel in interna calvariae si perfici e , vel in ipsa dura, aut pia matre exorto, sive ex intropresso cranio, membranarum inflammatione , polypo , atheromate , aliisve diversissimis causiis factum fuerit, perinde est, modo constet, immodica sanguinis accumulatione exinde illata maximopere vasa distendi, fibras eorum divelli, ut, facta demum Vas rum ruptura, sanguis contentUS effundatur , & a poplexige, aliisque capitis assectionibus ansa suppeditetur.
427쪽
pulmones, haemoplysin ; Versus Ventriculum , haematem esin; versus renes, mictum crUentum ; Versus intestina , dysenteriam ; aliasque species , pro Varietate partium inter se discrepantes , . quamVis earum omnium natura eadem in Vasculorum ruptura posita sit , excitare solet. Si vero a contutione valida, in quocunque etiam loco, arteriae fuerint disruptae , maximi saepe oriuntur tumores, Vel saltem maculae rubrae, ut plurimum lividae, immo quandoque omnino nigricantes ob sanguinem effusum, coaghalatum , ac per cutim pellucentem. Periculos simi vero sunt effectus, qui ex disruptione , vel vulneratione majorum Vasorum exoriuntur , qui , nisi cito auxilium asseratur, momentaneam saepe mortem inducunt, Ut innumeris exemplis , si id scopus noster dictitaret, comprobare possemus : unicum tantum iis, quae passim in caussarum enumeratione citaVimus, quomodo dicta optime illustrentur , superaddo. Juvenis nimirum II annorum vulnerabatur sci Opeti globulo, femur penetrante, ad octo digitorum transversorum distantiam ab inguine. Mox aderat valida haemorrhagia , quae, apparatu Chirurgico imposito , coercebatur ;sequenti die apparebat ingens tumor cum pulsu tam Valido, ut ambas manus impositas attolleret : sanguis interim per Vulnus ad tres, vel quatuor uncias saepe essitiebat : dein sponte iterum sistebatur. Sic ad quadragesimum usque diem ab insisto vulnere res sese habuit. Communi tunc consilio , licet febris & collapsae vires aegri summum indicarent periculum, conclusum fuit, locum assectum aperiendum esse,& arteriam Vulneratam ligandam , Ut coerceretur haemorrhagia. Inciso itaque loco, ingens grumosi sanguinis moles in conspectum venit, quam ipse SEVERINUS abstulit, pondere sex libras aequantem: moX autem arteria Vulnerata , pondere hoc comprimente liberata, cum saltu sanguinem emisit. Peritissimus Chirurgus arteriam semilaceram ligavit utrimque, & post sex hebdomadas aeger integre sanatus fuit, sic ut femur vulneratum, nec mole minus, nec robore debilius, manserit ca). Unde liquet, quanti possint a sanguine extraVasato formari tumores, quantumque hic, ni subito afferatur medela, minitentur periculum , quare eX terna Aneurysmata periculosissima ; interna vero lethi fera ut plurimum summo jure habentur. Priusquam
autem hunc innumerorum malorum fontem dimittamus, notandum
428쪽
festum videatur, per longum tempus extraVasatum sanguinem posse absque corruptela manere, modo aeri non concilietur liberior aditus, in universum tamen mora corrumpitur, & acrimoniam contrahit, qua cito inflammationes, gangraenae, dissolutiones a , erosiones, atque caries excitantur : qualem casum descripsit Cl. JoΗ. WARNER : vir nimirum triginta quinque annorum , post Vehementem genu contusionem, claudicabat, post sex demum septimanas tumor cede- malosus apparebat, qui, intra Octo septimanas per integrum femur sese extendens , in interiori, ac superiori parte durus quidem , extrorsum tamen sine ulla pulsatione fluctuabat, integumentorum ad- interim colore naturaliter constituto. Incisionem tandem Cl. WARNERsuscipiebat, qua facta , ingens sanguinis fluidi copia prorumpebat,
vulnere itaque linteis carptis repleto, & fascia comprimenti ad inguina applicata, amputationem peragebat, & aegrotum in sanitatem restituit. In amputato Vero femore, Vastus internus & crureus una cum peri ostio destructi erant, musculi interni, gracilis, ac vicini distenti, & ab osse femoris longe remoti inveniebantur, atque ca-Vum , cruore plenum relinquebant, cujus pars coagulata in cori ceam consistentiam transierat, os femoris carie & exostosi assectum erat; ligamentum genu crassum, aliquot uncias synoviae viscidae &flavae continebat, ac ipsa arteria femoralis ante divisionem in Tibialem anticam, & posticam callosa erat, ac secundum longitudinem suam
dilacerata, diametro vero ejusdem ultra duos pollices adaucta b . g. XV.
Ut essecta Aneur malis mixti rite exponantur, necesse iterum est, ut ad saepius citatos commentarios a Cl. HUΝTERO , cui tot in Anatomicis debemus, & hujus quoque inventionis gloriam facile concedimus, de hac singulari Aneurysmatum specie conscriptos, confugiamus : e quibus praecipua collegisse & fama viri illustrissimi &scopus noster dictitant. In antecessum igitur hic monendum , Aneu-rysma mixtum, quatenus arteriae solutionem continui, a parte superiori factam , supponat, atque sanguinem, e cavo suo in vicinum
429쪽
essivere sinat , satis pulchre cum Aneurysmate spurio convenire : quatenus vero sanguinem suum in Venam incumbentem dimittat, eam maxime dilatet, ac plerumque brevi temporis spatio ad certam magnitudinem, ni in progressu suo turbetur, increscat, nullumque malum portendat, inter se magnopere discrepant. Primarius itaque hujus hneurysmatis essectus erit:
I.' Vena dilatatio praeternaturalis, cujus figura non ubique eadem est : differre enim solet, pro Ut una , pluresVe Vende expansae; atque ramificatio; valvularum decursus; arteriae vulneratae diameter , &aperturae, ejusque Venae magnitudo; ac modus coalitionis vulneris arteriae cum eo Venae, fuerint diversa.
a.' Arteria humeralis diameter adaucta. Νec dissicilis explicata hujus phoenomeni ratio Cl. HUNTER o videtur; simulac enim sanguis per aperturam arteriae directe in eam venae libere fluere potest, major sanguinis copia Versus hanc arteriam propelletur; & sane haec dilatatio non absimilis illi est, quam in omnibus N. C. arteriis increscentibus, & in iis quarundam partium Vasculosarum, quum massa earum
propria adaugeatur, quotidie observamus. Omnibus enim Anatomicis notum est, quantum uteri arteriarum diameter gestationis tempore augeatur; notum etiam, quantum in aliis partibus diametro sua amplificari possint. Vidit Cl. ΗUNTERUS in summo capite tumorem carnosum tantae magnitudinis, Ut eam capitis aequaret, ita ut vel ipsae arteriae temporales & occipitales, quarum ope ei sanguis pro nutrimento asserebatur, ad ipsius magnitudinem proportionatae essent: quales casus plurimos in liene, testibus , aliisque partibus, quae Volumen naturale superabant, a se Visos fuisse, addit. 3.' Pulpus arteriae infra aperturam imminutus. Ratio in promptu esse videtur : quando nimirum sanguis liberrimam invenit viam ex arteriae trunco directe in incumbentem venam , necessario sequitur, quod, dum sanguis, arteriae continuatae extremitatem Versus longe
minori celeritate ac copia assertur, pulsus ibidem multo debilior fieri debeat, quum interim idem sanguis per totum humerum ad locum laesum usque, praecipue autem in ipsum saccum , si qui, ut plerumque , adstat, affatim irruat & arteriae diametrum adaugeat.
430쪽
Innumeri vero , qui cordis Aneur mala , a dilatatione ejusdem cavorum Originem suam trahentia, concomitari solent, effectus enarrare vix possibile; praecipuos tamen eorum attigisse, quibus propius ad hujus mali diagnosin accedamus, summum illius periculum jubet. Id autem in antecessum monuero , eorum effectuum multos a longe diversis conditionibus , actionem mire turbantibus , excitari posse, plures, a cordis dilatatione licet fuerint producti, aliorum morborum larvam induere, plurimos vero esse inconstantes atque fallaces , ita ut hoc aegro sese manifestent, in alio autem iterum absint. Praecipui hi erunt 1.' Cordis dilatatio nimia respirationi obes: non requiri videtur, ut multis hic explicem , qui fiat , ut falla, Aneurysmate cardiaco
respiratio tantopere turbetur : tot enim caussae sunt, ut, ea S omneSexponendo, a nostro scopo nimium deviarem : id tamen in transitu notasse susticiat, respirationem laedi posse , vel quia unum alterumve cordis caVUm, praeternaturaliter expansum , sui lateris pulmones premat, sursumque pellat, ut nuperrimis diebus, quum hisce conscribendis occupatus eram , in theatro nostro Anatomico a Cl. , &maxime mihi venerando Praeceptore, SANDI FORT in cadavere foeminae, cujus cor amplissimum, valvulae autem aortae miro modo degeneratae erant, egregie confirmatum vidi; quo spectant etiam illa Cl. MECKELII, & MORGAGNI observata, supra a nobis S. Vm Verbo jam commemorata : vel laedi quoque poterit respiratio , si Valvulae arteriae pulmonalis sigmoi deae , cartilagineae factae aliove vitio assectae , introitum sanguinis in eam liberiorem imminuunt, ventriculum proinde dextrum vel & auriculam dextram a ad dilatationem immodicam cogunt, & ob exiguam sanguinis quantitatem satis sufficienter amplissimum vasorum pulmonalium systema explicari non sinunt, unde fieri debet, quod sanguis justa quantitate ad auriculam , ventriculum sinistrum , atque a ortam arteriam pervenire haud queat, cerebrum hinc, Omnesque reliquae partes sanguinis influxu determinato orbentur, Virium nascatur languor, atque anhela respiratio. Verta amen quis non videt, respirationem hanc laesam a longe