Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

diversis quoque conditionibus excitari posse a , ita ut, testante Ballonio, homo quidam , respiratione dissicillima laborans , putaretur pulmones primario assectos habuisse , quum interim post mortem

in iis nullum Vitium deprehenderetur, Verum cor ad magnitudinem capitis adauctum , & pulmones inde admodum compressi erant; sanguis enim magna vi illuc propulsus atque retentus hujus dilatationis caussa videbatur, Unde non mirtam, quod Orthopnoea , haemo-ptysis, ast lima, atque phthisis tam subito cordis dilatationem insequerentur b). a.' Nec minora certe mala sunt, quae postporum in expansionec avorum seormationes concomitantur, qu OS supra vidimus toties hujus Aneurysmatis speciei caussas existere, quicquid etiam objecerint alii : jam Vero, ut quoque hoc assertum, quod jam inter effectus Aneurysmatis veri n.' η. quod arterias stabilire tentavimus, probetur , demonstrandum nobis incumbit, eodem jure polypos inter An eurysmatum cardiacorum sequelas enumerari posse. Non necesse autem est, ut hic cum summis Viris statuamus, polyporum generationes ab inaequalitate stiperficiei internae cujusdam cavitatis, per laesionem aliquam, vel dilacerationem orta, semper esse derivandas, qua fieret, ut sanguinis motus retardaretur, & , iis tantum in locis, ubi obstacula adsunt, polypi nascerentur : certum enim est , & supra jam demonstravimus , in sanguine dispositionem talem requiri, qua in concretiones nimis firmaS nitatur, ut in morbis acutis , aliisque similibus , in quibus sanguis, justo Vehementius per vasa sua propulsus , nimis condensatur , fieri VidemuS : minime tamen nega Vero, iis in locis, ubi sanguis retinetur, polypos generari posse : experientia nimirum quotidiana satis hoc evincit; in universum vero propositio illa nequaquam procedit, praeterquam quod , licet jam sanguis in quodam loco coacervatus sit, conquassatio tamen, Ut in VerOS pΟ-lypos abeat, superaccedat, summe necessarium sit. Quis igitur, dum

sanguis in corde nunquam quiescit, Verum continuo movetur, conquassatur, negabit, polypos in illo nasci posse, & eo quidem facilius , quo cordis cava fuerint magis distenta ; cum eo in casu tanta sanguinis copia quavis cordis contractione e ventriculis expelli ne-

a) Cons Cl. Praeceptoris SANDI FORΤ Oratio de circumspecto cadaverum examine, optimo practica medicinae adminiculo pag. Is & 16. bὶ ConL SENAC traite ur Tom. II, pag. ΑΙΑ.

432쪽

quit, quantum a Vasis, sanguinem reducentibus, continuo assertur: omni igitur momento sanguinis certa copia remanet, quae conquas. satione ita densatur, ut amplius Orificia arteriarum ingredi haud queat; verum , in cordis cavo collectus, massam format polyposam, seorsim in eo fluitantem , vel lamellarum forma ejus superficiei internae assi-xam ; unde plerumque fieri solent cordis palpitationes frequentes , tantum non continuae ; an XietateS ad levem corporis motum insignes; pulsus irregularitas, horumque omnium augmentum, prout corpus magis moveatur; remedia calefacientia ingerantur; polypos a materies increscat; eorumque symptomatum diversitas , pro ut in hoc vel illo cordis cavo haeserit : ssinistrum enim si occupaverit Ventriculum , arteria pulmonalis rite sese ab accumulato sanguine liberare nequit;

distendentur igitur ejusdem rami, & ad rupturam deducti haemoplysin

excitant : econtra , aorta arteria haud sufficientem sanguinis quantitatem accipiente , nutrimento suo orbantur omneS Ν. C. partes, unde lipo thymiae , aliaque mala , ex Vas rum inanitione originem suam trahentia, aegrotantes invadunt. In deXtro Veto cordis thalamo g

nerata si fuerit massa polyposa, ob impeditum sanguinis, per venas cavas ad aurem , & Ventriculum deXtrum allati, per cordis cava trajectum , vasa cerebri sanguine accumulantur, distenduntur, vel& rumpuntur ; unde apoplexia haud raro lethalis, immo mors subitanea hujus affectionis sequelam quandoque sistunt. Idem olistaculum si fuerit natum sanguini, per Venam caVam inferiorem adscendenti, viscerum abdominalium obstructiones, melancholia, tensiCnes, spasmi,&, quae ex his sequuntur, mala innumera aegrotantes infestant. Ulterius si processerit malum, immaniter nimirum distensis venis, vasa lymphatica minus prompte sese in eas evacuare valent, nimium hinc repleta lympham, ab ipsis resorbendam, in cavis relinquunt; nascuntur ergo artuum tumores Cedem a toti, & in cavitatibus Ν. C. majoribus hydropes varii , peri cardii puta , hydrocephalus , pectoris hydrops , ascites &c. ; & denique , concretionibus polyposis ita adauctis, ut, emissis quoque ramis suiS per continuatos ex corde canales, Ostia obstruant, ac sanguinem per ea propelli impediant, proximum est, ut lipothymiae, syncope , asphyxia, catarrhus su Cativus, Venarum cavarum, auriculae, sinus, aut ventriculi dextri dilatationes, absque summo Vitae periculo haud facile tolerabiles, rupturae, & mors subitanea exinde sequantur.3.' Νe-

433쪽

3. ' Neque plane omittenda hic est ea cordis assectio, quae cardia-Cum An eurysma toties concomitatur a , ac palpitationis nominea Medicis insigniri solet , cujus vis, testante Cl. VΟGELIO, quandoque tanta est, ut pulsatio extra conclave audiatur , Ut arteria magna foras in An eurysma dilatetur, Ut thoracis costae dis locentur, exedantur , ac diffringantur , ut cor ipsum de propria sede depellatur, denique Ut eXternus locus , ubi admota manus pulsum percipit , rubelcat, aut callosus fiat b) , ita ut , auctore TULPIO , Pharmacopolae famulus cordis concussionibus tam Violenti S VeXaretur, Ut eae ad conclavis portam audirentur, post anxietates Vero , respirandi

difficultatem & oppressionem circa regionem ventriculi , pulsus intermissionem, ac Vomitur itionem hydrope tandem periit : aperto cadavere, insignis magnitudinis cor, & calculi in rene deprehendebantur c). in juvenis, post enormes cordis palpitationes mortui, cadavere sinistrum cordis cavum triplo majus dextro invenitur Hominis 34 annorum , post validas & diuturnas cordis palpitationes extincti , cadaver cordis Ventriculum immaniter dilatatum, in sua tamen substantia aeque crassum , ac naturaliter esse solet, exhibuit e . Et denique vir aue annorum, cursor pallidus, anhelosus, subita laborat angina, a qua sanatur quidem, sed manet spirandi difficultas,& cordis palpitatio saepe recurrens , inprimis cum citato gressu procederet , subita tandem morte eXtinguitur; in cadavere invenitur cor triplo majus, quam naturaliter esse solet; ablato pericardio, &expresso omni cruore, libras duas cum dimidia in lance pendens f). Νe loquar jam de observatione , a M. GAUTERE communi cata, hominis nimirum , palpitationibus cordis intolerabilibus ita Vexati, ut cogeretur subinde in Ventrem incumbere , & ambabus manibus cor reprimere : palpitationes distincte audiri poterant ; &manus pectori admota violenter repellebatur. In cadaveris thorace peri cardium prae magnum detegebatur, quo aperto , cordi S Ventriculi magnopere distenti sese obtulerunt, ita ut eorum quisque ad minimum pilatae sanguinis crassi atrique dimidium, & concrementa

f) LANCI sius de subit. mortibus Pag. I 27, 128,

434쪽

solyposa contineret ιr . Quibus omnibus satis mihi comprobari

videtur, palpitationes insignes non raro cardiacorum Aneurysmatum sequelas esse, nec dissicile hoc concipitur, si modo attendamus , quantum cor sanguine , a quacunque etiam caussa versus ejus cava propulsi , Vel ex iis per arteriarum fines libere transare impedito , obruatur, ita ut eXinde stupenda sane phoenomena necessario sequantur , nunc quiescat cor , mox iterum irritatum validissimo spasmo 1ese contrahat, qui motus, dum aliquamdiu alternatim durant, actiones animales & Vitales tam mirifice turbant, ut tandem horum

omnium augmentum miserorum Vitam cum morte commutet. Sed

forte tamen mihi quis objiciet, cardiaca Aneurysmata ad effecta

potius , quam caussas palpitationum cordis referenda esse ; novi equidem inveniri auctores hanc sententiam propugnantes, novi &contrarium defendentes : statuendum Vero crediderim, palpitationem cordis nunc caussam , nunc essectum An eurysmatis cardiaci constituere : satis superque enim hic illic , inter caussas hujus speciei exponendas , comprobare annisus fui, insignem ad cordis Aneurysmata proclivitatem a palpitationibus, justo diutius protractis , generari; cas tamen saepissime etiam eorum sequelas esse quis , ad modo proposita pro momento tantum attentus , facile negaverit Θ Inficias quamvis minime iuerim , cordis palpitationes a longe diversis quoque

caussis excitari posse, easque cum cardiacis Aneurysmatibus ut individuos comites rarissime incedere; prius nimirum assertum verissimum , & omnibus Medicis receptum; posteriuS vero Ut evincatur, Unicam, a Cl. STORCKIO communicatam, Observationem adduxisse sussiciat, qui narrat : in Viro, Aneurysmate dextri cordis ventriculi insigni mortuo, praesente Vita nullas palpitationes observatas fuisse b). Praeter hos essectus adhuc innumeri alii sunt, qui symptomata symptomatum melius vocantur, qualia sunt V. g. pulsis irregularitas, faciei pallor, artuum tumor, aliaque mala similia, non tamen semper aegrotantes infestantia , quos inter effectus jure recensetur singularis ille, de quo loquitur FABRICIUS HILDAΝUS , gangraena sc., artus quandoque corripiens, quum cor, Vel vasa majora, ex eo prodeuntia, maxime sese dilataverint. Narrat enim , foeminam cordis palpitatione,

435쪽

4 IIa pluribus symptomatibus concomitata, tussi v. g. valde molesta, ac respiratione laboriosa fuisse vexatam, quibus per satis longum tempus non sine magnis cruciatibus perpessis tandem sese adjunxit manus sinistrae sphacelus , praestantissimis etiam remediis refractarius sa).4.ς Νon rara etiam hujus morbi sequela mors repentina est , cujus caussam satis manifestam facile detegimus, quando cum MORGAGNO statuamus, quod, etsi, iis in casibus , Ubi aegrotantes morte repentina ex cordis dilatatione nimia illata pereunt uti & mox adducendis eXemplis evincere conabor ingenS cordis moleS, s Me Haphragma pragravando , sise etiam pulmoneS c mPTimendo , respirataona osscit, tamen νel sola Mentriculi sinisti HDLatio facit , ut, quanto manust sanguinis an mortam pote se extrudi, tanto quoque minus e pulmonibus

admitti pessi, unde tum spirandi disscultas oritur, gravatis sanguine

pulmonzbus , tum mors denique repentiria , ubi is ventriculus magis yemper magisque laxatus ea tandem sanguinis copia obruitur, ut jurcontrahere nequeat b) : quo spectat praecipue casus ille juvenis , spirandi dissicultate diu vexati , a qua subinde sanguine, e naribus

erumpente, levabatur; cessante Vero postea solita hac evacuatione, post magnam corporis exercitationem, & , Versus sarcinulas, humi depositas, inclinationem mortuus illico concidit : vasa colli & capitis sanguine turgidissima, &, aperto thorace , pulmones parvi admodum ob immanem cordis magnitudinem ; inciso Vero pericardio, auriculae. dexterque ventriculus solito amplioreS , maxima tamen magnitudo

in sanistro cordis cavo, dilatato adeo , ut nihil magis, & copia sanguinis atri nec in concretiones polyposas, sed in grumos nonnihil coacti, non modo , Ut reliqua cordis cava , oppleto, Verum &distenso , detegebantur c . Plura quoque huc ex BOΝΕΤΟ referri possent exempla ; unum nimirum aurigae , in curru eXtincti, qui longo tempore conquestus fuerat de abdominis dolor tis, ad jugulum adscendentibus, ut inde se crederet suffocari, nec levamen ante sensit, quam appressa thoracem & abdomen manu comprimeret, vel opposito fulcro sublevaret : aperto cadaveriS thorace , praeter pulmones sicciores , ad livorem tendentes, cor inusitatae magnitudinis, & quovis bubulo majus, dextra sc. cordis auricula amplissima,

b) De sed. & caussis morborum &c. epist. XXVII, a. XIII. cc l. c. a. H.

436쪽

VERBRUGGE

sex digitos transversos lata, sanguine turgida , sinistra vero contracta

vix nucem minorem aequans, observabantur a) : & illud aegrotantis, repentina quoque morte defuncti, in cujus thorace cor nativam molem longe excedens, flaccidum , nigroque sanguine plenum observabatur b); ac denique ex HARVEO alium commemorare possem aegrotum, cui cordis moles, & Ventriculorum cavitates sanguine distensae ,

bovini cordis magnitudinem aequabant, quique in summa cordis &pedioris oppressione levamen aliquod percipiebat, cum tota pectoris regio a fortissimo viro comprimeretur c). Circa quae tamen illud

adhuc cum MORGΑGΝΟ animadvertendum habeo, cordis nimirum Aneur mata haud secus atque aortae , non ita necessarias subiti interitus caussas esse , ut sunt cordiS , aut aorta ruptiones. Immo dilatationes allae, nisi eo demum pervenerint, ut noVa alia caussa extrinsecus, aut intrinsecus , accedente , litico cessare debeat janguinis circumitis , lentam potius mortem asserent, quam repentinam ; cujus rei etsi multa exstant obserMatisneS , tamen quod ad cor attinet, de quo

hac agimus , duae inspiciantur , qua habentur in BOΝETI sepulcreto

BARΤΗΟLΙΝΙ , in qua cor tam Molum proponitur, ut saepe in bobus non majus st; altera OTTOΝIS HEURΝΙΙ , in qua cor dicitur communem magnitudinem quater circiter excessisse. Neutrius agrum subita abreptum morae ; immo utrumque lento morbo confectum Dyimus dxue.' Quibus omnibus rite perpensis , facile cuique erit colligere,

cordis rupturam, Ut frequentem mortis repentinae caussam, cardiaci

vero An eurysmatis omnium tristissimam sequelam , merito sibi primarium hic vindicare locum ; hanc tamen solummodo , quatenus, praegressa dilatatione, in cordis Aneurysmatibus contingat , paulo prolixiore sermone investigabo , illam nimirum rupturarum cordis speciem, quae fit, quando cordis fibrae diu fortiterque distractae omnem restituendi sese vim plane amiserunt, ita ut, continuata vi interna distendente , prorsus divellantur, νειν patiantur, & contentum intus sanguinem esiluere sinant. Et haec sane ea cordis affectio est, quae, assentientibus summis in arte viris, inter caussas lethi feras

437쪽

omnium celerrime repentinam mortem inferre solet. Νec mirum , Omnem enim nostrae vitae ac sanitatis vigorem in humorum liberrima circulatione positum esse, quis facile negaverit ρ Sed ut is conservetur, imprimis requiritur, ut cordis fibrae integrae in sanguinis admisit molem rite reagere , & expellere , atque contenta libere permeare possint : ruptura Vero quum adsit, adminicula haec tolluntur, sanguis ex suis cavis in aliena effluit, omnemque cordis actionem suffocando repentinam mortem infert : sed forte quis objiciet, obser-Vata plurima e Vincere , per horas non tantum, sed & per dies, immo ad vigesimum tertium usque, notante FANTΟΝ ΙΟ a ), rupto corde super vixisse aegrotos , qualia multa exempla simul congesta Cl. Mon GAGNI exhibet b). Illae vero observationes, inter rariores sane enumerandae , cardiacorum Vulnerum lethalitatem mihi saltem infringere minime videntur, protractae licet vitae discrimen ex collatis potissimum inter se hujus aut illius sauciati ventriculi observationibus; lacertulorum forte reticulis aliis super alia impositis, atque sic vulnus operientibus; grumoque sanguinis concreti cordis aperturam obturante , aut & ipsius cordis in se contractione, si nullus adfuerit obex, indeque consequente in sanguine per vulnus eXtrudendo infirmitate summa, colligi posse, auctore M ORGAGNO c , videatur. Fieri haec quandoque posse in Vulneribus, ex improviso cordi illatis, lubens agnosco, nullus tamen simul dubitavero, quin, tantopere distractis fibris cardiacis, ut omnem ferme tonum suum amiserint, hiatus tam insignis oriturus sit, ut, quamvis in hoc vel in illo cordis ventriculo acciderit ruptura, nihil tamen vel a lacertulorum reticulis, sive a grumo sanguinis concreti, cordi sue in se

contractione sperandum habeamus. Ut autem constet, revera disrupta aliquoties fuisse cordis cava, sequentia tantum exempla enumerare lubet : rarissimas tamen esse sinistrae atque auriculae deXtrae rupturas, minus raras vero ventriculi dextri, qui ad hanc rem inprimis attenti fuere, annotarunt auctores; utrum autem hae in dextro , quam in sinistro cordis cavo frequentiores observentur , inter se minime

conveniunt.

438쪽

altera a ΝEBELIO in Viro , quem equus ephippio eXch sierat, frenoque circa ejus collum ligato , protraXerat, inVenta ; tum vena caVa , tum ipsa auricula dextra ruptae erant, quamVis contusio externa

thoracis nulla, nullaque costarum fractio adfuerint a). Quorum binorum exemplorum verosimilior caussa ab impedito sanguinis per cordis cava trajectu , ejusque versus id determinatione maiore, ac nata inde fibrarum auriculae distensione tanta, ut absque ruptura magis dilatari non possent, deducenda videtur. Disrupti vero ventriculi dextri exempla plura habemus : duo tantum ab interna caussa distendente producta memorasse sufficiat. In milite sub aestu Venereo, saltatione praegressa, mortuo dextrum ventriculum eo loco, ubi cum septo cohaeret, ita fissum, ut sanguis, inde emanans, totum pericardium impleverit, VATER Us vidit b) Historiam vero viri sexagenarii, per tres menses doloribus in regione lumbari valde cruciati, ac dein mortui, in cujus dextro

ventriculo cordis , quod naturali duplo majus fuit, ruptura satis ampla , totiusque cordis fibrae molles repertae fuere, Cl. HAZON describit, ac conjicit, hunc forte eventum nimio opii usui adscri-hendum esse , quum quotidie opii dosis augeretur , ita ut ultima vice ab aegro centum & quinquaginta sex guttae laud. liq. assumerentur c . Sinistram autem auriculam ex polypo , sinistrum ventriculum

Cordis tandem ventriculi sinistri rupturam longe frequentiorem sequentia exempla evincunt. In viro, qui saepe de dolore quodam oppressorio pectoris, inprimis nocturno tempore, conquestus fuerat, parietem ventriculi sinistri amplo hiatu, ut facile digitum admitteret, ex impedito sanguinis de sinistro ventriculo in arteriam trajectu disruptum fuisse , Ill. ΗΑRVEUS auctor est ce). In cadavere formosioris ac athletici habitus viri, cui summam senectutem promisisset

i e Exercit. m. de circul. sanguinis, Pars 1, p. Ιη

439쪽

quilibet, ad latus Uxoris repente extincti, rupturam sinistri cordis ventriculi prope ostium aortae Cl. BOI NIVS detexit a . In epileptico paroxysmo a sanguine in capillaribus arteriis, spastice contractis , retento , cordique resistente, sinistri ventriculi disruptionem exortam Cl. JoΗΝsTON Us notat b). Viri autem quinquagenarii, per aliquod tempus variis symptomatibus, cordis inprimis palpitationibus, suffocatione , atque sensu singulari, ac si thorax diffringeretur, afflicti cor magnitudinem naturalem superasse, & in ventriculi sinistri medio aperturam quatuor lineas longam apparuisse D. JOS. VILLEsΑvo YEscribit o ; ac denique , ne in Observationibus enarrandis, ad idem redeuntibus, multus sim , duas has superaddo : unam D. GUsMANI GALEATII , qui in cadaVere Viri, Variis aerumnis per 3 O annos afflicti, S in ultimo demum vitae stadio molesto dolore ad sterni finem circa cordis scrobiculum , & per totum pectus sese extendente correpti, scissuram vix duarum linearum Parisiensium longitudine in exteriori ventriculi ssinistri pariete invenit d) : alteram denique a Cl. MoRGAGNO descriptam , medici nimirum duodesexaginta annos nati, hypochondriaci, lurido colore, ac dolore gravi, e Ventre ad thoracem adscendente, non sine con Vulsivis quibusdam motibus, anxiaque respiratione vexati, ac repente confecti, in cujus peri cardio sanguis effusus, qui illuc devenerat per tria foramina ex sinistro cordis ventriculo, tantopere dilarato , Ut cautam triplo majus quam secundum naturam comprehenderet, deprehendebatur e). En igitur praecipuos effectus, qui cardiaca Aneurysmata, ex cavorum cordis dilatatione nimia orta , concomitari solent, pauciS eX- positos. Quae vero symptomata in Aneurysmatibus cardiacis , ex vasorum coronariorum distensione immodica ortum suum trahentibus,

obvia sunt, a cordis inprimis amplitudine justo majori dependent. Quantum sese dilatati patiantur coronaria vasa abunde satis supra jam demonstravi, ut necesse minime videatur multa, quibus evincatur , quod cordis volumen ita adauctum circulationi sanguinis per ejus cava, ac respirationi maxime obesse possit, asserre : ipsa nimirum

440쪽

coronaria vasa congrumescente sanguine magis magisque ita implentur , ut prae amplitudine nimia , ac parietum crassit e cor vix sese contrahere valeat; ut tonum suum plane amittant ipsa vascula, quo sit, ut eorum laterum resistentia imminuatur, ac, manente caussa eadem distendente, tantum divellantur, ut, nisi natura suppressam forte hanc illamve evacuationem solitam iterum excitet, aliove modo vasa haec ab impactione nimia liberet, facile inde eorum ruptura fiat, sanguis extra suos cancellos in pericardium eliminetur , illudque adimplendo omnem demum cordis motum suspendat, tollat : vel, si utcunque adhuc quicquam resistunt, ac διαπηδησιν tantum patiuntur , serum sanguinis exprimatur , & intra pericardium collectum hydropem ejus efformet, cordisque actionem ac respirationem mirum in modum perturbans innumera , suo quoque momento minime carentia, mala producat.

SECTIO QUINTA.

s. XVII. JuΑM dubia, fallax, ac insignibus dissicultatibus pressa sit harum

aflectionum diagnosis , qui in celeberrimorum Virorum famam , effata , atque errores in Aneurysmatibus tractandis pro momento tantiam contemplando Versetur, quis non videt ρ quum peritissimi etiam Chirurgi, pertuso Aneurysmate, pro remedio momentaneam subinde intulerint mortem , & Cl. DΕ ΗΑΕΝ exclamare lubuerit: Cognitis Aneur malum utinam certior esset, signisque munita patho gnomicis de iseeret turpissMis erroribus ansam praebere a) l Νon tamen ideo de horum morborum diagnosi omnino desperandum ;Caussarum nimirum , atque effectuum attenta contemplatio Utcunque nobis in ea eruenda aliquam lucem assundet. Νe tamen certiora

cum incertis confundam , consultius judicavero, ea hic sejunctim paulo prolixius indagare.

SEARCH

MENU NAVIGATION