Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Ad incerta refero, quae desumuntur :I.' A pulsatione : haec enim An eurysmatum verorum de quibus tantum in hoc S. loquor non ita individuus comes est, quin potius PAR Mo assentiri possimus , qui, cum inter Aneurysmatum signa pulsationem enumerasset, mox admonuit: ne tamen fallamursignis supra commemoratiS : nam nonnunquam in insignibus Aneu Isematibus nec pulsum ullum percapere licet, quia sanguis In immiOS coit, O concrescit a). Ad quod eo magis attendendum, quum, teste LANCISIO, pulsatio Aneurysmatis signum adeo eX ploratum ac pathognomicum vulgo habeatur, ut sine illa Ane Urysmata existere nullo modo posse credantur; quo errore imperiti decepti saepe aequo artis ludibrio . atque aegrorum pernicie, Aneurysmatis tumorem minime pulsantem, ferro vel igne temere aperiunt, cujus infausti casus exempla apud

DERRERUM &RUYSCHIUM habentur b). Si enim verissimi PAR EIessati non ita immemor fuerat ille RUYSCHII amicus, tumorem sane circa talum nucis juglandis magnitudine, etsi omnis pulsatio deerat propter sanguinem coagulatum cc , aperire minime ausus fuisset. Hujus vero phoenomeni ratio ut explicetur, nullatenus requiritur, ut cum MARCO AURELIO SEVERIΝo statuamus, ex putrefactione ipsius arteriae a sanguine diffuso & corrupto intra vicina 1patia pulsationem remittere d) : neque opus est, ut plane cum RUYSCHIO consentiam, quum dicit; nullam, si sanguis in An eurysmate coaguletur, pulsationem percipi e . Νon equidem negavero, interdum

resistentiam , ex congerie concreti intra an eurysmaticum saccum sanguinis enatam , ad pulsationem imminuendam multum conferre; cum

LANCISΙΟ tamen dubito, an quidem sola illa resistentia per se sufficiat, si non eidem adjungatur diminutio virium cordis, sanguinem propellentiS , praesertim cum experimento compertum se habuisse RUYsCHIUS ipse in descripto Aneurysmate narret, quod pulsatio, quae vehementissima esse solet, in totum aliquot hebdomadibus ante mortem cessaverat ) ; pergit autem Cl. LANCISIUs : etenim si

ponatur cordis vigorem eundem perseverare, necessario ictus san-

a) Oper. lib. VI, cap. XXXII. bὶ l. c. prop. LVIII. e RUYSCH. Obs Anat. Chir. ohs XXXVIII. i De recondita abscessuum natura P. I 8.

442쪽

VERBRUGGE

ictui sanguinis a concreto intra saccum a neurysmaticum cruore enata,

pulsationis languorem producat, an ullibi manifestior deprehenderetur hujus imminutionis caussa , quam in nostro, ad calcem dissertationis adjiciendo, casu, in quo ipsas tunicas, variis sibi invicem impositis lamellis obtectas , atque has praeter magnitudine insignia polyposa coagula, tumorem perfecte adimplentia, in arteriae dilatatae sinu inclusa observavimus, quamvis pulsatio , ad magnam distantiam visui satis conspicua , ad ultimum vitae tempus miserrimam infessitaverit. Accedit, quod mihi saltem , si nimirum RUYSCHII opinionem sequamur , explicatu dissicillimum videatur, qui fiat, ut subinde pulsatio nunc silens , mox vero , Vel diu admodum post de novo iterum insurgat, quum certum sit, quod facta semel sanguinis coagulati congerieS continuo magis adaugeatur ac solidescat , & ita perpetua resistentia ictui sanguinis major generetur. Omnium autem validissimum argumentum a sanguinis missione depromitur, qua praestantius nullum, ut impetus sanguinis in tunicas sacci aneurysmatici, ejusque pulsatio infringatur, auxilium novimus. Misso etenim sanguine, pulsatio in parte laesa mox debilitatur , non quia eo momento sanguis in Aneurysmatis cavo magis solidescat, verum quod, sublata certa sanguinis copia, minorem tantum impulsum facere cor queat, quum illud , hac evacuatione debilitatum, non sussicienter sese contrahere possit, eoque minori vi sanguinem in Vasa propellere valeat. Νe vero justo longius a scopo nostro recedamus, ex praemissis paucis tantum concludo, Aneurysmata post longum tempus, Vel cito admodum pulsationis indicio destitui ob triplicem praeprimis caussam, unam rariorem, crassiorum s c. polypos ortam corticum interiori arteriae tunicae appositionem ; alteram forte frequentiorem , fibrarum putasacci aneurysmatici ultra tonum suum distensionem, & tertiam denique omnium frequentissimam, cordis vigorem multum imminutum. Liquet praeterea, ad Verum Aneurysma dignoscendum pulsationem non absolute requiri, sed econtra ab illa jam praesente nullam tamen ad hujus affectionis diagnosin justam procedere argumenta

443쪽

tionem, quum , auctore Cl. DE ΗΑΕΝ , in matrona quadam inter alia morbi signa tumor pulsans in infima & sinistra epigustrii regione haud procul ab umbilico tactui sese offerebat, dum, secto cadavere, apparuit , colon longitudine quatuor latorum digitorum diametrum sesqui pollicis habuisse , partique ampliatae tantam utrinque angustiam adfuisse , ut aer non nisi vi per eandem impelli expellique possit,

pulsus itaque perceptus ex arteria quadam mesocolica, in tumoremeXcurrente, minime vero ab arteria, in tumorem extensa, nascebatur

a) : accedit, quod, notante Cl. JΟΗ. WARΝER, frequens etiam Aneurysmatis Spurii comes sit tumoris pulsatio b ) , exemplo confirmante M. AUREL. SEVERIΝO c) , ac olim jam recte observante

BER EX GAR Io cum macie; PROSPERO MARTIANO Cum motu arteriae cujusdam magnae , in aliis a carne interjecta Obscurato; plenitudine nimia , inflammatione, tumore ad suppurationem Vergente, vel denique cum insigni pancreatis, aut me serat carum glandularum

obstructione aliisve vitiis pari passu frequenter incedat E . Ne memorem jam notabilem illius sutoris historiam, in quo a Cl. MORGAGNO violenta & assidua pulsatio ad praecordia & ad umbilicum , a quatuor retro mensibus percipiebatur, qua pulsatione majorem sensis e sese aut vidisse, vix meminerit Cl. auctor : inciso tamen cadavere, nulla cordis, nulla auricularum , nulla vasorum sive in thorace sive in ventre dilatatio apparuit, Ut hujus phoenomeni caussam nervorum agitationi sive irritationi prae primis adscribendam crediderit e . a.' A duritie Mel renixu tumoris haec nimirum a lamellis inprimis polyposis, internam sacci superficiem obducentibus, atque coaguli S, in eo seorsum fluitantibus, dependent, Sed in multis haec desunt,& mollia potius tactui sese osterunt, ut magnopere subinde falleremur, statuentes , ad Veram horum Aneurysmatum naturam duritiem ac renixum absolute requiri, quum fieri etiam possit, ut membrana adi posse, quae nascens Aneurysma integit, inflammationem ab attritu patiatur, in suppurationem abeat, ac copiosum puS Omnem morUmita suffocet, ut , licet jam forsitan antea pulsatio quaepiam ad Verti

a ) Rat. Μed. pari. IX , cap. II, f. s. Historiam haud multo absimilem vide Tom, I bcap. XXX , f. 6. b γ Cases in Surgery cas. 22. e) De effect. Medicin. lib. I , pari. 2. d Cl. MORCAGNI l. c. epist. XXXIX, art. XIX.c O l. c. epist. XXIV, art. XXXIV & XXXV.

444쪽

potuisset, eadem nunc minime percipi queat : qualem casum ipse Cl.

DE HAEN in praxi observatum candide nohis refert : foemina sc. quadragenaria a 3 Vel 4 annis aegram se pectore esse conquerebatur,

sputa quippe purulenta , subinde sanguine mista , se reddere , cor sibi palpitare , dissiculter se respirare , vagosque eX periri doloreS, ex nulla dein nota sibi caussa pustulam ad infimarum costarum lateris sinistri cartilagines prope sternum sese manifestasse , & tandem intuberculum castaneae magnitudinis increvisse. Tumor examinatus, non pulsans, sed durus, elasticus, Veram sui non determinabat naturam. Eo igitur tantummodo Emplastro Didebota non tecto, cura

ad phthisin pulmonalem potissimum dirigebatur : spatio trium septimanarum emollescebat, sta Ut perfectum apostema referret, mani festaque puris fluctuatio genuinam tumoris naturam nunc determinare videretur : suadenda itaque vel ideo maxime ejusdem apertura erat, quod pulmo suppuratus fortunato casu viam sibi extrorsum quandoque capessat, qua diu aperta ulcus internum demum evacuetur &sanescat. Tumor igitur apertus, pusque album & coctum parca tantum quantitate fuit eductum : in fundo Vero durius quicquam supererat, unde digestivum, & maturandi scopo toti tumori Emplastrum Diachyl. cum gum m. imponebatur : biduo vero post, loco exspectatae maturationis, pulsus ibidem fortissimus in tota lata basi tumoris,& digitum repellens , eoque per aperturam immisso, horrendum Aneurysma observatur : mox itaque consolidandae aperturae gratia, Emplastro ad rupturas Fernelii imposito, integra fere consolidatio spatio trium septimanarum, tumore aneurysmatico sensim imminuto, remanente tamen sub costis vehementi, latentis Aneurysmatis indicio, pulsatione, obtinebatur. Ita ut, quod primo detectum fuerat, id modo veluti appendix esset, quae a magno sacco orta sese inter costarum cartilagines insinuaverat a . Qui casus abunde quamvis fallaciam summam ac incertitudinem demonstret, de iis tamen magis adhuc

persuademur , si consideramus, quotidie tot tantosque tumores, duros, renitentes, immo vel pulsationis, ac fluctuationis sensu con- comitatos , Verorumque Aneurysma tum larvam mire induentes nobis occurrere, dum tamen hi, accurate indagati, Veram abscessuum, in

a) Rar. Μed. parS V, cap. VI, 3, quale exemplum ibid. f. a. de Aneurysmate ad caput internum ossis tibiae habetur.

445쪽

DE AN EURYSMATE.

suppurationem tendentium , naturam commonstrent, vel subinde Spuriorum Aneurysmatum sequelae habendae sint. 3.' A cutis colore e cutis nimirum color ab Aneurysmate Verorarius quidem mutatur, nisi diu admodum adfuerit, ac enormiter increverit , tum enim Vel sanguis pellucet, Vel ut plurimum per distractionem nimium lacessita ac irritata integumentorum vascula inflammantur, in suppurationem abeunt, Vel &, gangraena correpta, nociva essesia cito saepe exserunt; aut per diapedestin sacci an euryssimatici serum exprimitur tenue ac acerrimum, quod alluendo & erodendo integumenta perforat, ac totum Aneurysma dissilire facit. Diutissime tamen integumentorum colorem , inprimis si1 distractiolente fuerit facta , immutatum mansisse, Aneurysmatum , quamvis

b , & a me ad calcem difff, aliisque bene multis commemoratae satis evincunt; ad cujus rei rationem praecipue facit, quod natura, Ut rupturae prospiciat, lamellas polyposas superficiei Aneurysmatis internae adfigat, vel & subinde ipsis tunicis cartilaginum vel & ossium duritiem conciliet, unde sanguis minus facile pellucet, & contra

distractiones nimias egregie ipsi tumoris parietes muniuntur. .' A pulsu reliquarum arteriarum e pulsuS certe in Aneurysmatibus interioribus ut plurimum contractuS, renitens, cona uis us &intermittens observatur, praserrim in brachio Miciniori c . Insignis tamen & hic deprehenditur inconstantia, ita ut, teste M ORGAGNO, Aneurysmata interna saepissime adjunctam habeant Vehementem arteriarum pulsationem d) Auctore Cl. SΑΝDIFORΤ in Aneurysiamate prae magno pulsus quidem debilis esset, attamen regularis e ): ne plures enarrem diversitates, sussiciat, quo facile deciperemur, naturae lusum indicasse. Quae signa igitur, quum ad justam hujus

morbi diagnosin parum conferunt, verum dubia potius atque fallacia sunt censenda, requiritur, ut certiora hic subnectamus, quibus rarius fallimur, immo quae , simul sumta, nullum ferme nobis dubitandi locum relinquunt : caussarum supra in S. IX memoratarum una

d) l. c. epist. XXIV , a. XXXV.

446쪽

VERBRUGGE

alterave si fuerit praegressa, tum que tumor oriatur in loco, ubi per

Anatomen noVimus, magnam adesse arteriam ; si pulsus manifestus in tali tumore percipiatur; si leni pressione evanescat, vel minuatur plurimum, mox redeat ad pristinam magnitudinem, ubi pressio cessat, auctore Cl. SWΙETEΝΙΟ a , cognoscimus, externum Aneurysma adesse; persuademur , si, arteria ex fundo arctiori in majorem saccum an eurysmaticum expansa, sibilus eo praecipue tempore , quo fluidus utcunque sanguis ex ipsa arteria in saccum , & vice versa, irruit,

audiatur.

Aneurysmatis vero, interiora occupantis, magnam quidem, minime tamen certam suspicionem movent caussarum , arterias ad

Aneurysmata disponentium, praegressio Vel adhucdum in corpore dominium ; symptomatum, Aneurysmata interna subinde concomitantium, praesentia; si, Aneurysmate in pectore, vel circa pulmonum vicinia sito, perpetua fere spirandi dissicultate Vexetur aeger, ac insolitam quandam circa locum assectum pulsationem sentiat; ob suffocationis metum decubitum aversetur; corporis flexuram in anteriora amet , & dissicillimam patiatur deglutitionem ; quum cordis motus turbetur, & , incitata sanguinis circulatione per exercitationes corporis justo majores animi Ve commotiones, vel & levi tantum corporis motum, sussocationis metus injiciatur; lipothymiae aliaque similia , ex impedito sanguinis per cordis vasorumque majorum caVatrajectu liberiori oriri solita, aegrotos infestant.

S. XVIII.

Praemi sis, quae de signis Aneurysmatum Verorum aeque dubiis ac certioribus proponenda putabam , Ordo requirit, ut Spuriorum signa subjungamus, in quae eo diligentius a Medicis inquirendum est , quum, neglecta eorum cognitione, pessima ut plurimum symptomata, per idonea adminicula justoque tempore adhibita , subinde adhuc evitabilia, immo mors ipsa Oriantur. Dolendum tamen, quod Aneu-rysmata harc in interioribus toties, quae manibUS accessum denegant,& quidem longe frequentius, quam vulgo judicatur, contingant. Vidimus enim S. X ) , quomCdo sanguis eX aortae trunco, circa emulgentes arterias , discisso erumpens & abdominis cavum adim-

ab Comment. TOm. I, p. 289.

447쪽

4 a 3plens hydropis larvam induerat, & Medicum ad diu reticorum exhibitionem impulerat: vidimus simul, quam Varii morbi, natura quamvis fuerint eadem, diversa sub forma sese prodant, ut non nisi ex caussis praegressis, & symptomatibus praesentibus eruere quodammodo possimus, Spurium intus latere Aneurysma; summa igitur hic Medici solertia & perspicacitas requiritur, quibus morbum hunc ab aliis , eadem sub larva sese commonstrane solitis, distinguere , certam instituere hujus affectionis prognostia, justamque adferre medelam subinde valet ; quos Vero morbos, quum a Practicis titulo a poplexiae sanguineae, haemoptysis, Vomitus mictusque cruenti, dysenteriae &c. dilucide e X ponantur, intactos relinquo, Visurus potius, quibusnam signis Aneurysma Spurium externum, proprie loquendo ad nostrum thema inprimis attinens , dignosci & ab aliis tumoribus distingui possit. Si v. g. caussae supra memoratae, contusiones inprimis

validae, aliaeve potentiae noci VM , pungentes, secanteS, Vel erodentes praecesserint; si brevissimo satis tempore in magnum tumorem attollatur, ab initio molliorem, ac pressione cedentem, dum in vicinia adaugetur, increscens vero postea durior fiat, ad cutim elatior &inaequalis, dum sanguis, per tunicam cellulosam quaquaversum dispersus, minus distinctis circumscribitur limitibus; si pulsus minus mani festus , quam in Vero Aneurysmate adsit quod tamen interdum etiam fallit, ut ex illo SEVERIΝI exemplo S. XIV commemorato abunde patuit ; si cutis color naturalis in li Vorem mutetur , & haec, gangraena correpta, rupturam portendat ca); si denique tumor, infeliciter instituta v. f., laesa simul subjecta arteria, in brachio enatus ad humerum adscendat, inferius nimirum bicipitis apone urosi ob stante, de Spurii Aneurysmatis praesentia certi utcunque esse possumus.

S. XIX. Longe felicius hodie detegitur Mixtum Aneur ma, postquam Cl.

FIUNTE Us , in hanc singularem speciem attentus, hinΟS casus accuratissime, ut solet, descripsit, & a Cl. CLEG ΗΟRΝ , HUNTER I exemplar secuto, tertia superaddita fuit observatio. Ut autem signa eo facilius eruantur, auctorum fama & observationum dignitas, paucis

a) Quantum tamen signa ex pulsatione & colore integumentorum desumta fallere possint, ex JOH. WARNER cases in Surgery cas. XXII, p. Iga & seq. constat.

448쪽

424 has commemorare, postulant; prima, a Cl. HUΝTERO a enarrata, matronam spectat, cui a Chirurgo Vena basilica imprudenter secta fuerat, ita ut arteria subjecta simul laederetur; sequentibus prae primis observatis phoenomenis; ligato brachio, Venae, & inprimis hasilica, quae secta erat, valde intumescebant ad duos nimirum pollices infra& supra cubitum, paulatim iterum ad naturalem magnitudinem redeuntes : venae compacessio simul ac cesserat, sanguine illico turgescebat , quamvis mox infra locum assectum ligatura applicata esset; arteriae vero & Venae apertura, in sanguinis missione facta, digiti ope admodum compressa, ligatura sive applicata, sive ablata, venae tamen collapsae , & exiguae magnitudinis mOX apparebant. Omnis regio ad tractum arteriae , cujus diameter & pulsus solito majores erant, tumebat, & in ipsa tandem vena, inprimis laeso loco tremulus quidam & inordinatus motus detegebatur, paulo superius vel inferius non amplius dignO1cendus. Alter casus circa juvenem versatur, cui jam a quinque annis in brachio vena secta fuerat; lanceolam profunde satis penetrantem senserat aeger, sanguinis rivulus tamen facile coercebatur : sequentidie ad carpum usque sanguis in brachio effusus apparuit, tertio vero die loco laeso tumor enascebatur, truncus arteriae brachialis naturali

jam multo capacior, & pulsus in hoc quam in altero brachio longe

debilior evaserant. Ad symptomata attentus Cl. HUΝTERUS conclusit, saccum quendam intermedium hic adesse ; caeterum praecipua eorum

cum iis , in priore casu jam indigitatis , optime congruebant b). Tertia denique observatio a Cl. CLEGHORΝ descripta c juvenem respicit, qui, secta similiter vena basilica , aliquot septimanas post in

Varicem, ut Vocat, An eurysmaticam incidebat, simili ac modo descripto in casu, profunde penetrantis lanceolae sensu percepto, Tumor loco laeso ad magnitudinem amygdalae oriebatur : pulsatio & concussio in basilica vena manifestae erant, in mediana Vero debiliores, omnium minimae in cephalica , quae tamen valde tumida ad claviculam usque varicosa erat : pendulo brachio, venae tumefactae longe crassiores videbantur; sublato vero eodem , tumor disparebat, cessabant pulsationes & conquassationes omnino in cephalica Vena , multum Veto

449쪽

ita mediana ; dum interim basilica aeque tumida in hac , quam in

contraria positione motus suos tremulos ac conquassationes vehementes continuaret. Arteria subclavia, vel humerali compressa, omnia

symptomata cessabant, duplo Vero fortius inchoantia, simul ac compressio desinebat. Leniter premendo & attollendo tumorem, indicem inter & pollicem, Cl. AUCTOR distincte percepit membranas Arteriae

a posteriore parte Venae, & locUm, Ubi arteria cum Vena comm Unicationem alebat. Ad tumorem aure admota , motus tremuli &pulsationes facillime distingui potuerunt, distinctius tamen adhuc , quando specillum longum , ferreum , Una extremitate tumori incumbens , altera vero intra dentes retinebatur, Vel auri applicabatur. Quae sufficiunt descripta, ut inde signa diagnostica eruantur, ita ut necesse minime videatur, eas subnectere observationes, quas ELSE

quae , cum descriptis satis convenientes, egregie quidem eas confirmant, peculiare tamen nihil exhibent.

S. XX.

optandum sane, ut in permultis descriptorum cordis Aneurysmatum historiis aeque certa , quibus haec ab aliis praecordiorum morbis , toto coelo diversis , internoscere possemus, invenirentur signa. Ast pleraque, ab auctoribus ut infallibilia jactata, non nisi frequentissimos aliarum etiam praecordiorum assectionum comites, plurima quoque inconstantia deprehendimus. Paucis in ea inquiram: An Venarum Iugularium mutua dilatatio, fluctuatio , & collapsus LAΝCISIO , ut indubitatum praesentis auriculae ac ventriculi cordis dextri dilatationis signum tantopere laudata, revera tale Fili habemdum Z Quis ferme virum, summa ingenii sui facultate admirandum, ac phoenomena sibi obvia tam egregie eXplicantem, refutare ausus fuerit ρ Ex dilatatione, inquit d), Auricula, ac Ventriculi cordis dextri duo praecipua contivunt, maxima consideratione digna , quin potissimum Iugularium alternam dilatationem esciunt. Primum quidem , hisce cavis summe dilatatis atque ampliaris , longe major jan

450쪽

guinis copia in iisdem congeritur. Deinde orificium eatissicis Vena xa amplius quoque sit, quam ut pessi ab appositis Mabulis omnino

praecludi. Hinc propterea sit, ut contracto corde , sanguis ex dextero pentriculo non solum in Pulmones per Venam Pulmonicam impellatur , sed cum pra nimia copia , tum etiam Ob non satis clausum ostium Venae Cava per illius rimas hiantes rursum per univerbum Iractum Venos Cava juperius repellitur, ac repercutitur, atque ex ipso recte in jugulares vehementius fertur, quam in coeteros Cava ramos , quod illae in directum sta sint ad lineam hujusce motus. Unde mox venarum jugularium, quum externae sint, & omnium oculis in collo pateant, conspicuam dilatationem, S , insequente Ventriculi diastole, constrictionem earundem alterne fieri debere concludit. Et hoc quidem signum pro demonstrandis dilatationibus dextrorum cordis cavorum , dummodo continuum sit, etiam dum aeger quiescit, tanti esse censet, ut miriam fuerit, quam stepe contra aliorum Medicorum sententiam certo credentium, dilatationem in sinistris cordis cavis adesse confidenter dextros sinus Aneurysmate

laborare pronuntiaVerit.

Ast quis non videt, egregie quamVis explicatum phoenomenon, ae Illustrissimi Viri experientia comprobatum, minime tamen pro indubitato haberi posse indicio Z Lubens utcunque largior, multis casibus hujus rei veritatem posse confirmari. Νullus tamen simul dubito , quin pulsationes hae Venarum jugularium a longe quoque diversis causis interdum oriri possint. Νonne cordis palpitatio, nulla licet cavorum cordis dilatatione immodica praesente, verum a qualibcunque obstaculo, ad arteriam pulmonalem posito, excitata eundem sistere poterit effectum ρ Nonne sic, impedito sanguinis per arteriam hanc trajectu liberiori, dexter cordis Ventriculus irritatur, palpitat, sanguinem quaquaversum premit, facto in Valvulas tricuspidales impetu , in sinum eum repellit, & ob insignem repulsionis impressionem venis cordi vicinis pulsationem similem illi, quae in arteriis sentitur, communicare debet Θ Observarunt certe Cl. MORAND

a) & ΡΑsTA b venarum jugularium pulsationem assiduam ,

quamvis nulla deXtrorum cordis cavorum dilatatio apparuerit; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION