장음표시 사용
451쪽
econtra Cl. SENAC a aliique enormes deXtrorum cordis cavorum dilatationes narrant , nulla licet de Venarum jugularium pulsatione mentio fat. Hoc igitur LΑΝCIsΙO largiendum videtur , Venarum jugularium pulsationem modo constiterit , eam neque ex subjectarum arteriarum carotidum appulsione , neque eX alterna Venarum turgescentia,
violentae inspirationi exspirationive respondente b), fuisse enatam, edmqtie , qtalescente etiam aegro continuari ) semper indicare , in dextris cordis c vis adesse vitium, sanguinis saltem per ea trajectum multum impediri ; saepe vero cordis ventriculi dextri dilatationem denotare ; interdum tamen & eam fallere.
An pulsus Malae durus, O plenus certius prasentis Aneurysmatis Cai Haci signum praebet Z Fatendum, si ad caussas hujus phoenomeni
multifarias attendamus, & Cardiacorum Aneurysmatum historias accurate investigemus, nihil iterum certi hic haberi : innumera enim exempla quotidie in praxi Obvia eVincunt , immensas dari pulsus irregularitates, inprimis pulsum durum & plenum saepius occurrere, quamquam nulla latentis cardiaci An eurysmatis suspicio suboriatur Medicis, vel raro saltem illud concomitetur. Praeterquam quod in aegro , dextri cordis ventriculi dilatatione insigni laborante, pulsum semper parvum & inaequalem Observaverit Cl. STOR CK c ). In alio, cor ad minimum triplo majus solito, praecipue vero ventriculum ejus sinistrum maximum habente, pulsum inaequalem & tremulum Cl. DΕ ΗΑΕ, detexit d . In viro, cujus dextrum cordis antrum, inprimis vero dextra auricula Aneurysmate laborare Cl. BURGGRAVIovidebatur, in utroque carpo, utut non nihil parvus, justo numero& rhythmo decurrebat. In alio vero, sinistri cordis ventriculi Aneu-rysmate affecto, pulsum inordinatum , qui tandem ita turbabatur, ut rhythmum notare impossibile esset, idem auctor percepit e).Εcontra ex VALSALVA Cl. MORGAGΝUS casus citat, in quibus non nisi forte postremo tempore Cardiacis Aneurysmatibus pulsus inae-
452쪽
qualitas sese adjunxerit a ) , dum Cl. MORGAGΝUs proprium casum
describit, in quo illam , ne proxima quidem morte, detegere potuit b). Immo, ingentem quamvis auriculae deXtrae dilatationem P. DIONYSIUS notat c , nulla tamen ibi pulsuum inaequalitatis mentio fit. An denique cordis palpitatio Aneur ma Cardiacum ceno indicat Νec parum quoque huic phoenomeno attribuerunt multi, quamvis nequaquam attenderint, calamitosissimam hanc cordis affectionem idiopathicum toties, nullo tamen Aneurysmate in eo obvio, existere malum, toties sympathicum , interdum tanquam haereditarium , aliquando ut connatum , nunc mite , nunc gravius, & per intervalla plus minus longiora revertens, nunc periodicum, alias continuum& pertinax aliove diversissimo modo ab aliis aliisque caussis haud raro dependens aegrotos infestare , ut statuere nullus dubitem, in eruenda hujus morbi diagnosi nunquam ita felices factos fuisse, qui hoc magni fecerunt phoenomenon , LANCISIUM puta, BURGGRAVIUM aliosque, ni huic alia quoque adjecissent signa; existimabant nimirum, quod ex ipsis cordis ictibus dijudicari posset, utrum dextrum
cordis cavum, an vero utraque cava simul Aneurysmate laborent. Sequentia praecipue BURGGRAV notat : Si uterque cordis ventriaculus aneur maticus fuerit , ictus cordia , ex quati bea ejus f oleoriundi , palmam manus sint a mamilla apponendo , d ingui , O ad numeros reduci non possunt, sed videtur, ac s intra uniνersum pectus, etiam superne versus jugulum, interne in scrobiculo cordas , O in utroque latere , etiam demissis , plura corda simul, sed e ordine
salirent, idque pro Aneurumatis magnitudine plus minus vehementer. Si vero tantum cordis ventriculus dexter Aneur maticus redditus
fuerit , ictus cordis sub laeva papilla prorsus non , sed sub semo , O
in dextro thoracis latere, percipitur. Si tantum snser cordis ventrieulus Aneur male laboraverit, pulsus in carpis sne ordine O numero decinrunt d). Si tamen caussae supra memoratae praecesserint , cordis palpitationes oriantur insignes, continuae vel levi de caussa cito redeuntes,
dissicilis respiratio, & subinde animi deliquia adsint, pulsus nunc
453쪽
vacillet vel deficiat, nunc iterum Validissime agitetur, ac manu prae- magnam cordis massam, costas ferientem, percipere possimus, magna sane latentis Aneurysmatis Cardiaci suspicio moVetur, parum tamen certi de hac specie, neque de illa quicquam, quae a Vastrum corΟ-nariorum immodica dilatatione originem suam trahit, nisi forte caussae praegressae ac insequentes effectus aliquam lucem indaganti affuderint, determinare possumus.
CERTA morborum cognitio quantum conferat, ut justa sat eorum prognosis, tantum saepe aegrorum desiderium , quanta interdum Medicorum , licet peritissimorum, detestata famae tortura, neminem, vel in praxi clinica paulisper modo versatum, amplius latet. Quid itaque de Medicorum in nostrarum assectionum forte nimis audacter facta prognosi exspectandum habeamus, cuilibet facile dijudicandum relinquo. De eorum itaque , quae cognitu faciliora deprehenduntur, Aneurysmatum prognosi sequentia tantum proferre liceat. Quoad Aneur mala Vera et omnia certe Aneurysmata Vera curatu difficilia habentur , ea inprimis, quae ex acrimonia Venerea rita, interna, & primariis N. C. organis vicina sunt, ad quae manui accessus denegatur, vel quae antiqua sunt & majora, qua is & externa, ubi nec a compressione, nec a sectione de quibus in curatione latius aliisve mediis aliquid sperari potest, summum certae Vitae periculum minitantur, quamvis jam Νatura disruptioni prospexerit, parietes sacci Aneurysmatici, appositis laminis polyposis, crassiores reddendo, aut ipsis cartilagineam osseamve duritiem conciliando, ut dixerit jam Cl. SEΝΝERTUS , dari Aneurysmata , quae longo tempore levi tantum incommodo satis tolerabilia sunt ca), & monuerit Cl. DE ΗΑΕΝ , quantumvis periculo plena res sit Aneurysma , inculpate tamen 3O, O annorum spatio geri Aneurysma externum posse b). In universum
454쪽
43o vero talia Aneurysmata curatu difficilia ac periculosa habentur, quum, auctore Iil. Mo RGAGNO , licet non rumpantur , O cidere tamen posse sunt a). Si vero a neurysmatica arteria fuerit parva, neque solitaria, ipsum Aneurysma exile , recens, externum , & a corde remotius, curae saepe spes magna superest , quae tamen eorumque periculum pro situs inprimis, ac magnitudinis arteriae dilatatae diversitate variant.
Quoad Spuria r haec iterum, si in interioribus contingant, incurabilia non tantum habenda, Verum subitaneam ut plurimum mortem inferunt. Vel si in exterioribus appareant, minime tamen compesci sanguinis torrens, neque operatio institui possint , cito necant; dum interim , quae in minoribus vasis ita Oboriuntur , ut sanguis per vicinas partes diffundatur, praesentaneam quidem opem requirunt, satis tamen feliciter adhuc curantur, felicius Vero in ramo, quam in trunco , licet observata hodierna evincant, aeque in hoc quam in illo, summo interdum successu peractam fuisse curationem.
Quoad Mixta : haec, teste Cl. FIUNTERO , talia esse solent, ut, si non turbentur , nihil mali portendant b) ; modo caveat aeger, ne tumorem comprimendo impediat, quo minus libere sanguis superiora Vers S revertat.
Quoad Cardiaca denique Aneuosmata : tristissimum hoc si detectum fuerit malum, infausta semper habenda prognosis, nihil enim hic Medicina valet; quis nimirum , ut cum BURGGRAVIO cc loquar, di baiaos cordis i illos, O a circulantium humorum in nitis Malidis irruptionibus quotidie magis distrahendos cogere iterum poterit, s Odexterrimi O peritistat viri manibus accessus daretur Unicum , quod hic ars asserre posset, auxilium in eo consistit, Ut vim vitae, nimis forte incitatam , refraenet, & ita , cordis actionem sedando ,
455쪽
ulteriorem mali progressum aliquatenus prohibeat, vitamque miseris aegrotis utcumque placidiorem creet. Quae sane de Cardiaco Aneu-rysmate , a vasorum coronariorum dilatatione immodica orto, similiter , si unquam detegi valet, depraedicanda forent.
Autun YsMA TUM Curationis methodus quum pro diversitate locorum , quae Occupant, ac pro singularum specierum inter se discrepantia, alia atque alia requiratur , ratio dictitat, ut de eorum singulis singulatim quoque agamus. Ordo igitur noster quum postulet, ut cum Aneurysmate Vero inchoemus, primum nunc videamus, quid Medico, delatentis intus Aneurysmatis Veri praesentia quomodocunque persuaso, sit agendum. Curationis spes quamvis hoc in casu valde exigua sit , Medicum tamen decet, Ut caussas , quas supra jam investigavi, indaget, indagatas tollat; in universum Vero, ea, quae mali progressum ulteriorem prohibere, illudque longe tolerabilius reddere valent, porrigat. Sed ut hisce indicationibus satisfiat, necesse est, ut Venae sectiones , VAL SALVAE a) HIPPOCRAT 1 sexemplar b) secuto, magnopere laudatae , quibus circulationis impetus infringatur, ac proinde Vitae actuositas debilitetur, instituantur, eoque magis, si plethora adsit, Vires Vitales satis se sustentent , neque alia symptomata, sanguinis missionem contraindicantia , detegantur.
Stimulantia evitentur; corporis evacuationeS Vehementiores prohibeantur ; quies animo concilietur ; alVus per remedia ecco protica laxa servetur , Ut nisuS fortiores arceantur ; ac diaeta subjungatur parca , tenuis, quae mirum quantum subinde profuit , ut dixerit BALLONIVS : cuidam omneS arteria micabant manifesti. Mirum id fuit. Insiituta diaeta curatus est c). Quum Vero Observata quorundam evincant, hac cura quoad Aneurysma Verum integre sanatos interdum fuisse aegrotos de qua tamen curae integritate quam ma-
456쪽
tum imminuta , aequilibrium parietes arteriae inter & sanguinem restituatur. Νe vero longus sim in ejusmodi observationibus enarrandis, illam VALsΑLvae adduxisse sussiciat, quam MORGAGΝUS sequentibus verbis indicat : cum Mir nobilis, quem sic V. S. nimirum ac stricta diaeta persanaverat VALSALVA , ex alio postia morbo forte interiisset; arteriam , in qua olim Aneur malis initium fuerat, con-ιractam rursus ad naturalem modum , sed quasi callosam eo loco ,
Si vero fibrae sacci forte adeo fuerint distractae, ut tonum suum jam plane amiserint, talia tum superaddi debent remedia, quae fibras roborare, & juncta iis, quae attenuando , ac resolvendo, sanguinem polyposum subigere forte possent; quo spectant praeprimis fructus
saponaceo - acidae indolis , nitrum , gummi ferulacea &c. Dolores vero seu spasmi, toties has arteriarum assectiones concomitantes, si aegrotantes nimium vexaVerint, hypnotica leniora concedi possunt, ab iisdem vero fortioribus sive optatis, nisi lumma necessitate cogamur, abstinendum potius crediderim, quum humores rarefaciendo ac circulationem eorum intendendo, Aneurysmatis caussam resuscitare potius Videantur, ita quidem, ut Cl. HAZON nimio opii dosi cordis ventriculum dextrum naturali non tantum duplo majorem, verum& disruptum, non si1ne ratione adscripserit in . In iis vero Aneuryiamatibus Veris, ad quae manibus accessus datur, longe alio modo procedimus : in genere quidem optime hic conveniunt omnia ea, quae modo in internis praescripsimus , topicis tamen inprimis cura quandoque radicalis in his absolvitur. Si nimirum Aneurysma fuerit externum, recens, a corde remotius , non nimis magnum, neque saccus admodum degeneratus, si arteria tantum pro parte dilatata fuerit, in loco, absque periculo tuto premendo, decurrat, os sibi subjectum habeat, a compresisione aliquid sperari potest, hac tamen simul observata cautela, quod arteria altiori, quam Aneurysmatis loco, modice simul comprimatur, ut sanguinis trajectus per arteriam assectam retardetur, ejusque in saccum aneurysmaticum impulsus justo fortior arceatur.
457쪽
Modica tali compressione in uno aegro sinistrae subclaviae, & in alio carotidis arteriae ejusdem lateris in saccum a neurysmaticum insignem expansionis progressum Ulteriorem non tantum, Verum S intra 8 vel 9 menses diminutionem valde notabilem Cl. AC REL
Diversimode compressio haec peragitur : sunt, qui, Cl. MORGΑ-GΝUΜ secuti, praeferunt, tumorem cutis sublevatae quadruplicato ex vessica bubula aut ex molli aluta splenio integere, cujus splenii orae omnes per medicamentum, quod Valentissime id posset, ad Proximam cutem , quae circum tumorem adhuc integra & firmae siet, agglutinarentur b) : sunt, qui iterum alia eligunt machinamentorum genera, qualia ΗΕISTERUS c figuris exhibet, ULΗoons emendat aliaque superaddit illud SEΝFFII PLATNERUs delineat e) : & singularem quoque apparatum Cl. ARΝAUD describit ac figuris illustrat f). Νon lubet nunc Varias illas comprimendi methodos examinare; fontes allegasse sussiciat. Quum vero simplicior methodus magis compositis semper praeferenda sit, consultius erit hoc in casu sequentem vincturam prius tentare , quae Vel in brachio aliisVe locis , a corde remotioribus, feliciter subinde applicata fuit. Brachium, ut Aneurysmatibus praecipue obnoxium, eligam. Prius sanguinis impetus per V. S., alvi ductionibus, abstinentia , Victu tenui, ac aquae potu concomitatam,& per totum curationis tempus aliquoties repetendam, infringendus es , dein tumor ita contrectandus , ut contentus intus 1 anguis in continuatum arteriae canalem repellatur; imponatur tum charta bibula masticata, in alcohol Vini expressa , multiplicibus pannis ac gradatis intesta, quos inter ponatur frustum plumbi, nummus, aliudVe, quo tumor Optime prematur, corpus durum; quae omRia tandem fascia quadam satis longa adstringuntur tali modo, ut, ab infimo humero ligaturam inchoando, continuetur ea supra pannos gradatosita, ut tumoris sedes, indice & medio alterius manus digito com-
458쪽
pressa, non iterum assurgere possit ; quum summum hi achium in orbem voluta deligaVit, supra pannos gradatos ad humerum iterum revertitur ; quod sic ter quater ve hac fascia peragitur , quae ultima vice ad humerum reversa splenium , quod arteriae brachiali objiciendum est , comprehendit, firmat : ita deligatum brachium , ad latus parum adductum & flexum, mitella excipiatur, quietum servetur, ac diu relinquatur fascia, immo eam, laxior si facta fuerit,
subinde adducere oportet ca). Fatendum vero raro compressiones has qualescunque perfecte Aneurysmata sanare , nisi forte in arteria , plano ossi incumbente. in arteria v. g. temporali contigerint; sanata tamen fuisse ea interdum& aliis locis oborta , exempla AC RELLII modo memorata , illae , ab J. J. PLENK communicatae, Cl. LEBERI observationes, qui summo successu aliquoties suberis frusto ad tumorem fornicato, linamento repleto, & loco suo fascia retento, An eurysmata non nimis magna
sanavit c b) , & aliae, a Cl. ARNAUD descriptae, evincunt; de posterioris machinamentis, egregie quoque subinde hic conducentibus, in seq. S. latius agam. Caeterum merito statuitur, Aneurysmata
quaecunque, sita vel in cerVice aliave interna eXtus prominentia
respuere ut plurimum hanc compressionem, quum inprimis, si magna fuerint, & cordi vicina , nisi lenissime & sensim compressio fiat, summum nasci soleat discrimen, ne, Vitalibus organis exinde nimium angustatis , subito suffocetur aeger : in iis Vero , quae in brachio, crure, capite & pectore externo, aliisque partibus, in quibus subjectum sibi os habent arteriae, contingunt, ab illa quandoque aliquid sperari posse; saepe vero , si ad Vasorum muttorum decursum juxta
Ossa cylindrica attendamus, arteriaS aneurysmaticas hujus ope tantum latitudine sua lucrari, quantum profunditate amiserunt.
Iis vero in casibus , ubi Vinctura haec locum non habet , &Chirurgica operatio, de qua mox ) tuta non Videtur, suaserunt alii , aegro V. S. ita debilitato , ut enervatus per plures dies jaceat, evitatis simul cibis copiosioribus , iisque, quae corporis calorem nimium intendere post uni, totum brachium & humerum ita pluribus deligare fasciis, ut hae, cochleae in modum, superiora VersuS serpentes,
459쪽
singulos prius circumdant digitos : alia fascia , simili plane modo
digitis & brachio obvoluta, ad humerum desinat, & fortiter adstringatur, non quidem tantum, Ut Omnis sanguinis motus tollatur, sed ut nimius impetus cohibeatur. Tu mori vero plumbum , vel aliud durum corpus imponatur , appositis simul pannis multiplicibus , quae omnia , fascia firmiter deligata, valde coarctantur; caeterum, Ut in descripta supra fasciatione, splenium , brachiali arteriae objiciendum, fascia firmetur , & in latus adductum brachium ita sectatur, ut mitella excipi & ex cervice commode suspendi queat : aliquoties in fasciam sp. vini camphor. insta satur; Observatis debite cautelis, ab Exp. Chir. PLATΝERO a indigitatis, tractetur, qui tamen simul monet, hanc methodum non nisi in illis desperatis AneurVsmatibus, tibi nec vinctura locum habet, nec scalpelli opera tuta est, e X periendam esse, cum minimum interdum illa proficere possit, ubi praeliat ancipiti auxilio uti, quam nullo. Si itaque compresso priori methodo peracta non successit; Aneu-rysma jam obcalluit; & artus immobilitatem ac summum dolorem creat; si ruptura & majus incrementum eo in loco, ubi operatio
adhuc peragi posset , imminet , Aneurysmatis exstri patio , toties summo successu instituta , suadenda. Sed an haec ubique aeque tuta & facilis peractu haberi potest pCerte, si ad vasorum arteriosorum decursum ac divisionem in ramos suos attendamus , fatendum , longe tutius hanc iis in locis , ubi arteria minime solitaria , sed in ramos divisa decurrat, peragi posse: econtra, si An eurysma in arteria quadam , per quam solam sanguis in artum influit, contingat, membrum praescindendum esse, multi
Quum vero accuratiora Anatomicorum observata demonstrent, mire quandoque ludere naturam in vasorum decursu ac ramisi catione b) , ita ut visa fuerit quandoque arteria humeralis mox in summo humero in duos jam ramos fui si e divisa, vel si etiam indivisa ultra cubiti flexuram incesserit, ea tamen, priusquam in radiae am& ulnarem dividitur, praeter insignem ramum , qui, ex ipsa humerali
5 Confer. quae habet Cl. LUD IG in program. de variantibus art. brachialis ramis in Aneurysmatis operatione attendendis , & B. GO OCH practi l treatis on Munis , and ostit
460쪽
arteria supra divisionem suam enatus & circa cubitum inflexus Iradiali arteriae inseritur, plure S alios minoreS ramos, quos collate- tales Anatomici vocant, in illas sese inosculantes, emisisse : ut mirum propterea non sit, summa quandoque felicitate Aneurysmata in ipsa humerali arteria devincta , excise , ac ita sanata fuisse , ut, instituto post mortem talis aegroti examine , Viderint, ac delineaverint MOLIN ELLIUS a , & CHARI ES WHITE b), quod, licet arteria humeralis, ad tres pollices supra divisionem suam in ramos primarios intercepta , ac ligata fuerit, arteriae tamen capillares, infra ligaturam se inserentes, tantopere se dilataverint, ut simul sumptae vel diametrum trunci superarent. Quod igitur in arteriae humeralis ligatura fit, in crurali similiter contingere potest, ut hujus quoque arteriae feliciter peractae interceptione& satis eVincunt c). Consultius itaque semper erit, priusquam ad ipsam artus amputationem confugiamus , arteriae aneurysmaticae interceptionem instituere, ac exspectare , quid Νatura tali in casu moliatur, ea tamen,
auctore 6 HARPIO d , adhibita cautela, ut Omnia, quae ad amputationem requiruntur , instrumenta ad manus sint, quum subinde contingat, ut arteria ligari minime possit, vel status brachii, gangraena jam correpti, eam postulet. De diversis vero comprimendi, ac intercipiendi methodis mox sub curatione Aneurysmatis spurii agam.
Νec minora quandoque ars in Aneur maribus spuriis pertractandis afferre commoda videmus , quum sola subinde compressione , vel arteriae interceptione a summo Vitae periculo liberentur aegri . Compressio vero haec duplici modo peragitur; fit enim vel externe tantum , Vel, facta cutis incisione , ad nudam arteriae aperturam , de qua infra. Externa Vero compressio in iis praecipue casibus tentanda , ubi circumscriptum, supra definitum ., Aneurysma, neque nimis magnum adfuerit, ac pressioni facile cedat, simplici tantum
d) Trai te des operations de Chirurgie, chap. XXXVI, pag. 372.