장음표시 사용
461쪽
charta masticata ad ipsum tumorem applicata, ac pannis gradatis& fascia firmata, interpositis V. S. , alviductione , ac diaeta tenui, aliquoties feliciter absoluta fuit sa). Subere vero oblongo , eoque
fornicato , ad tumentem arteriam applicito, ac proba firmato ligatura , vetulam ita sanavit Cl. DE ΗΑΕΝ , ut tumor tantillum decresceret; omnis, qui antea magnus satis fuerat, eique, qui locum diutius digito explorabat, per quam ingratus, tremulus motus cessaret, & corpus durum, Iere rotundum , eXtrorsum convexum ac immobile, arteriam in loco Vulneris tegere Videretur, quod tamen
foeminae nullam creabat molestiam b) : saepius, ac felicius adhuc curam hanc peregit Cl. LEBER c). In recenti similiter , ac parvo
Aneurysmate compressionem externam laudat & probat Cl. FOUBERT, dum in majore aut vetustiore operationem suadet : primam peragit, si in arteriae humeralis trunco Aneurysma haeserit, sin vero in ramo,
intercipit illum, ligat d . Cum Cl. DE HAEN fateri hic possem, haud bene me capere ,
cur ramum etiam compressione curandum non suscipiat, si truncum tuto noverit compressione curare e . An vero haec ratio foret,
quod , dum frequenter rami arteriae humeralis primarii in cubito proxime juxta se mutuo decurrunt, non facile tum ita compressio peragi Valeat, ut evitetur simul alter ramus, quo simul compresso fieret, ut iidem, quos subinde post interceptionem trunci dolent Chirurgi, nascerentur effectus, quam ideo , si Aneurysma in trunco adsit, compressioni Cl. FOUBERTUs postponit. Hinc forte contigit, quod aliquoties voto non responderit compressio illa, quum saepe tali modo fascia applicetur, ut circulatio per brachium inferius impediatur, & Vasa quoque collateralia constringantur; ut igitur huic incommodo succurreretur, hina egregia machinamenta excogitavit Cl. ARNAUD , summo successu ab eo adhibita, nitideque descripta ac delineata f), quibus essicit, ut circulatio libera maneat, & eo tantum in loco, ubi requiritur, ut
trOmbUS , arteriae aperturae respondenS, in eam reprimatur , qui
462쪽
demum in unum solidum cum arteria eo , quem egregie FOUBERTus
a) explicat, modo, coalescat, Ope laminae cujusdam Ovalis, concavae, ipsique tumori incumbentis, compressio peragatur, quorum posteriori machinamento aegrum Aneurysmate spurio, ovalis figurae, non admodum magno, ad medium & internum femoris latus, in ipsa crurali arteria sito , laborantem, cujus artum unanimi consensu amputandum ceniebant Cl. PEYRΟΝΝIE, PETIT, BOUDO U, .LE DRAN& VER DIER, perfecte sanavit. Ut vero machinamentorum descriptiones, eorumque applicandi methodus rite intelligantur, L. B, ne ea
nimis aritis circumscribendo limitibus minus clare proponam , ad CLViri opera citata amando.
Quum igitur compressio felici eventu interdum fuerit applicata,
neque operationem in posterum forte instituendam turbet, quia, notante Cl. HUNTERO , facta compressione, rami collaterales magisse dilatare solent, atque hinc membrum ad eo liberiorem sanguinis trajectum post operationem disponitur b) , consultius semper videtur , hanc, modo circumscriptum , neque nimis magnum Aneu -rysma, ejusque cutis adhuc sana fuerit, priUS tentare, quam ad ipsam operationem deveniamus, quae saepe quidem optimo quoque successu instituta, interdum tamen pessima post se reliquit effecta. In hac vero instituenda minime iterum inter se conveniunt Auctores : sunt, qui suadent, applicato prius torculari, totum tumorem an eurysmaticum, facta cruciali incisione, aperire , concretum sanguinem eximere , ligare arteriam supra & infra aperturae arteriae sedem , & denique vulnus modo , mox proponendo , deligare. Sunt iterum alii, qui malunt, simili modo applicato torculari, facta incisione , cutim incidere, eamque ab ipso Aneurysmate caute separare, ligare tum supra & infra arteriam, a Vicinis sejunctam , partem intermediam a neurysmaticam e Xscindere, & Vulnus , ad suppurationem deductum , tamdiu servare apertum , donec fila cadunt, illudque tandem sanare. Sunt tandem , qui praeferunt, sanguinem , torculari
apposito, ex tumore deorsum Versus eX tremitatem artus propellere,
cutim , longitudinali facta incisione , ab ipso Aneurysmate separare,
unica tantum ligatura supra Aneurysma arteriam constringere, ac vulnus secundum artem , donec filum separatur, pertractare.
463쪽
instituta, eas praeprimis requirit cautelas, ne in ipsa nimirum intercepIione nervi arteriaeque collaterales ligentur; ut tertium filum hi norum supremo paulo altius trajiciatur, ut, si hoc forte non sussiceret, constringi quoque posset; ne Vero lina injecta arteriam mordeant , vel abrumpant, panniculi minores haec inter & ipsam arteriam ponantur , ac instrumenta pro amputatione necessaria , si forte arteriae ligatura impossibilis esset, in promptu adsint. Altera methodus a PURΜΑΝΝΟ tam feliciter instituta , ut dicat se hujus ope Aneurysma, capitis magnitudinem adaequans, intra quatuor hebdomadarum spatium Optato eventu dissecuisse, ac sanasse li) ; & tertia denique , qua unius mensis spatio periculosissimum Aneurysma Cl. AN EL sanavit ca), rarius hodie, ut minus tutae, instituuntur. Ultimam tamen methodum, quae nimirum unica tantum ligatura peragitur, a Cl. LEBERO in arteriae temporalis Aneu rysmate ) , a Perit. Vero Chirurgo I. V ΑΝ HESPEL in arteriae brachialis trunco l), feliciter iterum fuisse peractam, constat. Lubet vero magis methodum aliam, Veteribus jam usitatam, compressionem nimirum An eurysmatum , ossa sibi subjecta habentium , stipticorum suffultam auxilio , postea neglectam, a Germanis primum , dein & a Gallis revocatam , ut eae nimirum , quae interceptionem quandoque insequuntur , evitentur calamitates, paulo prolixius hic exponere. In hac operatione instituenda plures sese solertes praestiterunt
464쪽
nec minorem sibi laudem reportaVit Cl. MORAND , quum Maricum in horum Aneurysmatum operatione adhibuit, cujus egregium even
Haec sequenti inprimis peragitur modo : postquam instrumentum tornatile justo loco, in An eurysmate V. g. ad flexuram cubiti, prope alas, ubi arteria humeralis decurrit, fuerit appositum , tumor inciditur , eoque satis dilatato, extraVasatus ibidem sanguis aufertur laxato suspensa manu torculari, eX saltu sanguinis mox arteriae apertura detegitur, ac, methodum ΗΑΜBER GERI atque TREW sequendo, laminae variae chartae masticatae, liquore stiplico Dippelli madefactae, priores minoreS , majores caeterae, ad ipsum arteriae Vulnus gradatim apponebantur ad tantam altitudinem, ut, asperso simul ad omnem vulneris superficiem pulvere quodam adstringente, fasciis juste apprimi , ac firmari possent : laminae hae relinquantur, donec cadunt,& vulnus secundum artem sanatur. Similiter operationem hanc charta masticata expressa & satis solida peregit Cl. FOUBERΤ, qui ad finem citatae dissertationis machinam describit ferream, aptam, qua tumor tantum & cubitus comprimatur, ac evitetur impeditus sanguinis per reliqua vasa trajectus : consistit in circulo ferreo, parum ovali, cui ab uno latere interno adstat lamella pulvinulo instructa, ab altero vero perforatus cochleam transmittit, cujus extremitati similis pulvinulus, ad magnitudinem vulneris conformatus, affigitur, eo scopo, ut hujus ope locus aperturae arteriae iuste prematur : circulus hic ad membri volumen accommodatus, ita fiat, ut ad latera vulneris brachium ab omni pressione liberum sit, & non nisi ad arteriae aperturam ac cubitum puncta sua fixa habeat. Loco vero chartae masticatae mirum in modum suum laudat Agari cum Cl. MORAND c ; fungus nimirum hic, nomine Agarici pedis equini facie Bolanicis notus, & a materiae Medicae scriptoribus, Ut excrescentia quarundam arborum, descrisus, a Chir. BROSsARD, Ut remedium , quo maximarum etiam arteriarum haemorrhagiae tuto sisterentur a. I so Acad. Chir. Paris. primum communicatus fuit ,
cujus Fungi , mense Augusto collecti, & auferendo ejus corticem
465쪽
duriorem malleique ictibus compingendo, ac emolliendo rite parati, usus tantus deprehendebatur, ut plurimos inter Chirurgos, qui illud, ut optimum ad haemorrhagias compescendas laudabant, Cl. MORANDegregias circa illius emcaciam tum sui, tum aliorum, observationes exhibeat, eam inprimis Agarici speciem, quae quercubus annosioribus accrescit, in citata dissertatione commendans, ubi simul notat, illam compressione utcunque laxiore curam hanc peragere. Consultius est , ut supra jam monui, prius torcular probe adstringere, &, ne hujus remedii essicacia tollatur, ab omni sanguine depurgare saccum apertum, eumque pulVere ejusdem inspergere ,& ad ipsum tandem arteriae Vulnus paratas Agarici lamellas imponere, primam minorem, alteram Vero tertiamque majores, donec tanta earum est altitudo, ut ligatura juste firmari possint ; qua methodo Aneurysmata brachii, Vulnera majorum arteriarum sanata,& sanguinis profluvia tam feliciter cohibita fuere, Ut, ex observationibus ratiocinando, statuendum utcumque Videatur hoc remedium, modo ad ipsum arteriae vulnus applicari queat, compressioni qualicunque fortiori, interceptioni, ac stipticorum usui praeferendum esse, quum hujus ope modica tantum compressio requiratur ; paucos intra dies vulnus absque novae haemorrhagiae metu examinari possit; arteriae parietes, auctore Chir. PLEΝK a , non coalescant, & illa evitentur symptomata, quae ars toties, facta Vel compressione , vel interceptione, aut & stipticorum applicatione, luget, quippe quae arteriae cavum delendo, circulationem per artum inferiorem prohibendo , vel & nervos constringendo, aut irritando convulsiones , artuumve immobilitatem haud raro intulerunt. Aliam tamen adhuc, nuperioribus temporibus, An eurysmatum curam in Anglia LAMBERTUS proposuit b , postquam viderat, arteriarum facta ligatura, dolorem , inflammationem, ac gangraenae metum insecuta fu isse , & Νaturae progressum in uniendis labiis leporinis, ac equorum Venis inflictis vulneribus attenderat, ea nimirum spe fretus, similem in arteriarum vulneribus, acus ope factam operationem forte peragi posse, & sane, instituto semel hoc artificio, haemorrhagiam mox compescuit: acum nimirum chalybeam, tenuem,
a) Mater. Chirurg. uit hel Hoogduitsch door B. TERSIER vertaait, Iste stuk, p. 176, Medicat observations and Inquiries, Vol. II, pag. 36o & seq.
466쪽
442 circumvoluto filo , reliquit, nulla insequente amplius haemorrhagia: quarto , post factam operationem , die vulnus vidit optime dispositum , die decimo quarto acus & filum ceciderunt, vigesimo vero secundo vulnus sanatum , exceptis, quae ex provisu ad fila bina supra& infra aperturam , si forte haemorrhagia compesci non potuisset, trajicienda, facta fuerant, vulnusculis , gaudebat; resectis itaque &his filis, brevi totum vulnus cicatrice obducebatur , & exinde non nisi pulsus majorem , quam in altero brachio , debilitatem retinuit, quod imminutae ad arteriae consolidatae locum diametro adscribi posse putavit LAMBERTUS. Quicquid sit, methodus haec , si ulterioribus observationibus, &instituto dein sanati vulneris examine evincatur , non coalescere arterias de qua re tamen adhuc dum quam maxime dubito, dum, facta quamvis subtilissime operatione , multum tamen diametri suae amittere debeat canalis arteriosus , cui insignis arteriarum , inprimis applicato pungente stimulo, contracti O accedit satis hona videtur; caeterum , quum de hisce nondum constet, praeferenda longe videtur' illa methodus, quam ultimo loco laudavi, siepius cum summo successu instituta, immo, ut mihi videtur, arteriarum interceptione ob dictas rationes multo praestantior ; modo caveatur, ne torcular nimis cito auferatur; licet quidem, facta operatione , illud parum laxare , applicatum tamen maneat, necesse est a . Non aliter tamen possum, quin paucis quoque subjungam, quae Expert. Chirurgus CHARLES WHITE nuperioribus temporibus circa Spongiam eodem, quo Agaricus, applicandam modo, communicavit. Anno nimirum II 62 Londini edidit tractatum , cui titulus : Anaccount of the topical application of the spunge in the sonage of
Hamorrhages : ubi illam inprimis laudat Spongiae speciem , quae, compacta , parum porosa , nomine Spongia mascula , & apud TOURΝΕFORTIUM n.' 373 , titulo Spongia, ad usum praestantissimor, foraminibus exiguis pervia , a reliquis speciebus distinguitur : qua .eXsiccata magnarum arteriarum haemorrhagias compescuit, ut ibidem
a) Utcunque coalescere arterias , post factam earum secundum LAΜBERTI methodum ligaturam, ex iis, quae Doct. ΑsΜAN accurate in canum arteria crurali instituit, experimentis constat, ut idem Auctor jure concludat, methodum hanc ligatura non praestantiorem , sed minus certam , minusque tutam habendam esse. Dissi de Aneurysmate pag.
467쪽
pluribus evincit exemplis, nuperiusque aliis confirmavit curatorum Aneurysmatum historiis ca : e quibus integrum est colligere , non minori successu Spongiam, quam Agaricum, in Aneurysmatum cura applicatam fu i sie : promiscue tamen adhiberi posse videntur, donec plures observationes eVicerunt, hunc vel illam praestantiores in haemorrhagiis coercendis usus praestitisse.
Aneur ma vero Mixtum, quum breVi ad certam magnitudinem, ultra quam amplius procedere solitum non est, increscat, nullumque malum, si non turbetur, portendat , quum sanguini arteria egredienti parum resistentiae opponatur, merito Cl. HUΝΤERUS concludit b), nihil potius hic tentandum esse; neque etiam a compressione quid sperari posse videtur, dum sanguinis liber ex arteria in Venam ingressus requiritur, nec multum incommodi affert, id quod idem Auctor testimonio aegrotantis , abhinc I annos singulari hac Aneurysmatis specie laborantis, ulterius ibidem co) confirmat. Si tamen rupturae metus instaret, V. S., diaeta tenuis, quies, eorumque , quae sanguinis in venam impulsum justo fortiorem reddere Valent, evitatio, multum hic prodesse possent.
Majori sane periculo premitur, longeque promptius auxilium exigeret atrocissimum Cordis Aneuosma, ast ut in progno si jam innuimus, quis distractas cordis fibrillas cogere iterum poterit Θ quis, facta
ruptura, solutum redintegrare, & sanguinem , summo impetu cordis cava egredientem , coercere iterum tentaverit ξ Perspicuum itaque cuilibet puto, morbum hunc non nisi palliative tractandum, evitando quascunque corporis commotiones majores, quam ad vitam protrahendam requiruntur , tranquillum servando animum, cibum ingerendo blandum, tenuem, parca simul quantitate , ne sanguis, nimia chyli copia commixtus , cordis cava magis adhuc distendat, obruat, Vitando praeterea quaecunque remedia stimulantia, quippe
468쪽
444 quae , circulationem nimis intendendo, sanguinem impetuosius justo in cordis cava impellunt, eaque magis dilatant; quum econtra, V. S. instituendo, si eam plethora , vel corporis exaestuatio nimia non exegerit , turbata semel, ob sublatum sanguinem inter & cordis vires aequilibrium, sanguificatio magis laedatur, hydrops generetur. Potus vero copiosissimi, sed tenues, serum V. g. lactis , medicamenta diluentia , aperientia, lubricantia, aliaque similia , quibus sanguinis liberrima fiat per vasa lubricata circulatio, ingerantur. Quae omnia tam in ea Cardiaci An eurysmatis specie, quae a dilatato uno altero vecordis cavo, quam in illa, quae a distensis nimium coronariis vasis c si quae datur hujus speciei certa diagnosis originem suam trahit , generaliter sic indicata velim.
SPECIALIOREM EXHIBENS A NEGRYSMATIS ARTERIAE AORTI PERTRACTATIONEM, NOTABILI CASU ILLUSTRATAM.
JHuLTA licet, ad Aneurysmatum internorum cognitionem necessaria, in generali pertractatione passim jam exposuerim, non pauca tamen adhuc de Aneurysmate Arteriae Aortae superaddenda mihi Videntur, quippe quae, teste ΜΟΝRΟ a , toties Aneurysmatibus ansam praebuit, Ut eorum , prope cor ObserVatorum , numerus aequalis, si non major sit iis , in reliquis Ν. C. partibus obviis, in unum collectis. Ne itaque crambem recoctam iterum apponendo L. B. nauseam creem, paucis tantum aliquot Aneurysmatum Arteriae Aortae historias subnectere lubet , tali ordine digestas , ut simul liqueat ; quaenam Aneurysmatum Aortae omnium frequentissimae caussae sint; quonam in loco praeprimis illa ad Aneurysmata disposita ; quinam primarii eorum essectus ; quibus tandem notabilem An eurysmatis Arteriae Aortae observationem, qua passim monita , vel adhuc dum monenda, egregie confirmantur , subjungam.
469쪽
Ad primarias caussas, obserVationibus suffultas, refero :1'. Qualescunque corporis motus ac nisis vehementiores , quam urincitatus inde sanguinis impetus ab arteriarum viribus contranitentibus superari queat : hinc Post vomitum enormem , per quinque dies protractum , ohortum in collo tumorem aneurysmaticum LII TR EUS describit, qui, ut, instituto post mortem eXamine , patuit, C curVatura Aortae assurgens media sui parte intra thoracem recondita ossibus cariem creaverat, altera vero sui parte superiora conscendens totum latus colli ad maxillam expleverat a .
Post tussim visaeuam , ac Mehementem , praegressa, & in phthisin
pulmonalem terminata , peripneum Onia , enatum in dorso gibbum insignem, sublitescente nimirum Aneurysmate AOrtae, Doct. NooRΤ-wYK vidit; saccus Q. sub arcu Aortae in latere ejus sinistro ortus ad diaphragma usque protendebatur, ac tantam habebat magnitudinem, ut amplitudinem vesicae urinariae majoris inflatae adaequaret: tribus vero amplis foraminibus, inter 6&7; &8;8&9 ' costam hiantibus, cum gibbo , cruore coagulato repleto, communicabat: costae denique in Aortae fundo cariosae & fragiles, immo & proximae his corporum vertebrarum partes carie assectae occurrerunt b . In viro plethorico , post corporis versus humum inclinationem, &nisum ad aliquid attollendum , cito mortuo , Aneurysma Arteriae Aortae supra cor ovi minoris magnitudinis , & in quodam loco disruptum, WALTHERUS vidit c). molento vero cursis, hiemis tempore, rigidiore saeviente bruma, agitati viri cadaver Aortam Arteriam paulo supra cor, praecipue circa ejus arcum , ampliorem solito Cl. VALCAREN GHo d) obtulit: nec non in viro, qui animo prius Vehementer commotus citissimo passu rixantes amicos suos corripere strenueque componere aggressus fuerat, paulo vero post Vertebrarum dorsi, scapularum vel & clavicularum doloribus saepius cruciabatur, post mortem Aortam circa
470쪽
arcum parum eXpansam , magis autem trans curvaturam duos circiter digitos transversos , Videlicet in descendente ejUS trunco eaque parte, qua dorso adhaerescit, eodemque in loco disruptam quoque
fuisse, idem auctor Vidit a . Titis ferina per annum vexatum hominem in Aorta supra cor insigne gessisse Aneurysma, Cl. MORGAGΝUs auctor est b ), qui
similiter post tussam , ac respirationem insigneS, eXOrtum tumorem pulsantem , sub clavicula dextra ad sternum se commonstrantem , vidit, & duorum, aut trium mensium spatio ita adauctum, ut alterum quasi caput e medio sterno enatum, & ad jugulum extensum videretur ; Aorta, post mortem , in oblongum & ingentem Aneurysmatis saccum dilatata deprehendebatur, cujus orificium cum Arteria communicabat ad superiorem, non nihil anteriorem arcus ipsius partem , sic ut, communi quoque trunco sub claviae & carotidis dextrae in saccum illum dilatato, hae duae arteriae ex facie posteriore incipientis sacci prodirent, qui saccus cum anteriora thoracis Ossa, praesertim vero claviculam deXtram, tum proximas huic costarum , & sterni partes assidua sua pulsatione, & erodente ex se emisso humore penitus absumpsisset, viam sibi ad exteriora paraVerat, musculosque & integumenta attollens, illam quasi alterius capitis imaginem effecerat c . Nec non in cadavere viri robusti, valde salacis, qui se cisiarii modo, modo rhedarii laboriosa arte tuebatur, Arteriam Magnam induratam, intusque osseis squamis praeditam ac dilatatam, ut, ejus vertebrae corpore excaVato, ipsa hujus occuparet locum, idem auctor detexit d .E nisibus vero fortioribus, quos vir, thoraces duros conficiendo victum sibi quaerens, imbecilli suo corpore instituere coactus erat,
obortum Aneurysma arcus Aortae , cujus saccus inter cartilagines secundae & tertiae costae prorumpenS, tumorem oblongum efforma-Verat, Cl. ΗUNTERUS observavit e ).E Dalidissimo corporis nixu , O insecuta itis valde molesta, aecordis palpitatione , arcum Aortae adeo aneurysmaticum factum Cl.