장음표시 사용
481쪽
aliquando occurrentium, efformationem inquirere lubet : ne vero diversissimas Auctorum circa hoc phoen Omenon opiniones commemorando nimium hic excurram , breviter tantum harum lamellarum substantiam indagabo , visurus dein, quanam de caussa earum inprimis origo atque incrementum dependere videantur. Ne tamen quis dubitet, lamellas has in Aneurysmatum parietibus unquam fuisse detectas, inspiciat tantum, quae circa has JOAΝ. BAPTISTA BIANCHI qui, ut in theatro suo Anatomico ΜΑΝGETUS scribit , enorme memorat Aneurysma in principio arcus Aortae Obvium , ubi erat ossea , immo saxea potius loricatio ad totam illam Aortae faciem,
aliique observarunt. Bracteas, sive Aquamas osseas , Ut plurimum Vocare solent concretiones has , quamvis quorundam Auctorum descriptiones testentur, saepissime illas longe diversam ab ossea habuisse naturam, ita ut summus MouGΑGΝUS fateatur , concretiones plures, quae , duritie solum spectata, a festinante aliquo Anatomico possent pro ossibus accipi, & fortasse interdum acceptae sunt, ab his accurate esse distinguendas, & lapideas, tophaceas, gypseas, &, quod saepius accidit, calculosas esse appellandas, Ut Varia singularum natura ad lapidis, tophi , gypsi, & calculorum , qui crebrius in renibus, aut urinaria vesica concrescunt, similitudinem Videtur accedere , extra omnem dubitationem positum est : cujus rei Veritatem Ut evincat, praeter alia ejusmodi concretionum exempla Cl. CHOMELII observationem g superaddit, qui cum tubercula describit lapidea, sic interius exteriusque superficiei aflixa arteriae pulmonaris, ut alicubi externa, internaque communicarent inter se , testatur, omnia ea ex pluribus lapideis granis fuisse compacta. Et quanquam ipsi MORGAGNO nunquam accidisse videtur, ut in permultis arteriarum duris bracteis
482쪽
& squamis unam animadverterit, quae esset friabilis, in arenamque resolvi posset, aut quae ex lapideis granis compacta esse videretur, fatetur tamen, nequaquam te dubitare , quod sibi non accidit , id aliquando, aut, si vis, saepe aliis accidisi. . Quicquid sit, id saltem statuendum , non omnes has lamellaS eadem gaudere natura , dari certe , quae ad eam potius lapidis , tophi , gypsi , & calculorum accedunt, dari tamen simul, quae ossibus potius similes habentur, quippe hae , in prunas injectae , similem, qualem urentia ossa , foetidum nidorem spargunt, nigredinemque monstrant, flexiles non secus atque ungues sunt, & ad eundem denique modum, eodemque edito in disruptione sono, ac reliquae lamellae osseae, rumpuntur. Sed unde nam haec diversitas Θ An non ea a diversa humorum cacochymia inprimis repetenda P An haec igitur ratio foret , cur in seniorum corporibus, quorum sanguis terreis particul S abundat, concretiones osseae toties obviae sint ρ Sed ad ipsam pocius harum concretionum Originem ac sedem properemus. Multi fuerunt Auctores, qui eas a membranarum arteriosarum Ossificatione, deletis nimirum per assiduam compressionem vasculis, derivandas esse Vcluerunt : hodie vero, eas internam inter & muscularem arteriae tunicam sedem suam habere, validissimis argumentis evincunt, postquam considerarunt, priori opinioni illud prae primis obstare, quod concretiones hae saepissime iis in locis, ubi attritus non nisi valde exiguuS, nullaeque aliae caussae, quae fibras indurare possent, sese manifestant, reperiri solent. AUGUSTIΝUS vero BUDAEUS , negavit quidem, molles arteriarum fibras in osseas abire, lamellas tamen has ex granis quibusdam terreis atque gypse is conflatas esse voluit ca), dum Erud CRELLIVS, eas revera non esse osseas, sed tophaceas, eX pure concretioneS, cujus, tenuiore parte dissipata , restitans crassior induretur, dicendas esse statuit b). Quicquid sit; hoc saltem ex recentiorum, HALLERI praecipue c) , observatis constare Videtur , materiem hanc , in duriores demum concretiones abituram, muscularem inter & intimam arteriae tunicam deponi. Magis vero disputatur, quomodo succus hic, qui callosus primo, deinde osseus fit, & in squamas duras late per arterias rigentes abit
a) Miscellan. Berolin. cent. IV. q. tom. V. p. 63. seqq. b Obs. de arteria cordis coronaria instar ossis indurata S. 2. Ob Opusc. Pathol. Obs. XLVII.
483쪽
a , inter has arteriae tunicas effundatur. Ob exiliorum, quae intra arteriarum substantiam per epunt, vasculorum lentis viscidisque succis in farctorum obstructionem , eorum inflammationes in suppuratione tendentes fieri , & materiam purulentam , quae in duriores demum
massulas concrescit, deponi, Cl. CRELLII fuit opinio b ) , cui observatio Ill. MORGAGNI c), quae, senioris hominis Aortam, squamulis osseis praeditam , & pro parte exesam exterius propria vascula sanguifera multum habuisse distenta, indicium videlicet perstantis inflammationis, memorat, magnum robur attulit , qUamVi SMORGAGNUs ipse cum CRELLIO in eo, quod sic. concretiones illae, quae post inflammationem & suppurationem Ortae creduntur , t Ophaceae semper, non osseae sint, con Venire minime Videatur, praecipue quum, se ipsum, illarum ortum Vel sine praevia inflammatione aut certe suppuratione interdum accidere , non dubitare, subjungat d): immo potius statuat, frequenter concretas has lamellas inflammati num atque exulcerationum caussas constituere, cum illae asperis suis& extantibus plus minus oris aptae Videantur , quae vellicando ac irritando inflammationes , erosiones , & eXulcerationes producant. Cui caussae accedit, quod arteria contrahere se nequeat, quin earum asperitates & spiculae arteriae tunicae continuo atterantUr, neque sanguis a corde per arteriam propulsus transfluere possit, quin tunica
interna ad spiculas illas apprimatur , unde fieri saepe solet, quod, factis hisce lamellis , dilacerata intus atque e rosa inveniatur interna arteriae tunica: quamvis haec cum Cl. MORGAGΝ Ο e) minime ita intellecta velim , tanquam si omnes arteriarum sive leviores sive graviores erosiones ab ossiculorum asperitate derivandas esse statuerem.
Quid igitur de lamellis his, in saccis an eurysmaticis toties obviis, dicendum Θ Νonne credibile admodum est , magnopere distensis
arteriae tunicis, disrumpi intus earum Vascula propria, quae contentum succum nutritium intra membranas has arteriae effundunt, & simul forsan particulas, a natura ad osseam substantiam reparandam destinatas, elabi sinunt, quae ergo errore materiae nutritiae huc delatae
484쪽
ut in reliquis nostri corporis partibus probabile est eas iterum
attrahat particulas, quae suae naturae similes sunt ρMulta sane sunt, quae pro hac opinione militant : epiderm idem saepe ita degenerare, ut in cornu abeat, videmus : immo inter egregias Praelectiones Pathologicas magnum illum nostrum, & summe venerandum Praeceptorem GAUBIUΜ narrantem saepius audivi, vidisse se epiderm idem ad marginem labiorum in tantam increvisse crassitiem, ut in cornu Pbierit, Omnemque labiis mobilitatem ac flexilitatem ita sustulerit, ut ejusdem secessum singulis binis hebdomadibus
per aquam tepidam moliri cogeretur aeger; qualem incrassationem, errori materiae nutritiae ut summo jure Cl. Praeceptori videbatur adscribendam, conspexisse se in praeputio penis tali forma efformatam, ut natum prius punctum, quasi corneae duritiei, sensim sensimque extenderit sese , donec tandem juxta circumferentiam decurrens totum penem ambiret , & eremonem ejus intolerabilem redderet, superaddere Celeberrimus Vir consuevit. Quidni igitur statuamus , similem hic errorem materiae nutritiae locum habere ρ quum Chirurgis interdum accidisse legimus, ut enascentes e Vulneribus pilos, immo vel speciem dentium viderint. Sed, ne nimium hic a nostro themate recedamus, in ea potius , quae de Aneurysmatibus arteriae Aortae dicenda restant, investigemus.
Speciali ora quaedam , quae supra Seth. V. exhibuimus, signa
diagnostica superaddere utinam possem l Interna eorum sedes, causis arum praedii ponentium & occasionalium multitudo, & effectuum, quos cum aliis longe diversis assectionibus communes habent , inconstantia, morbum hunc dignoscere, multoque minus ab aliis distinguere ut plurimum V et Ant.
Si tamen corporis motus, ac nisus Vehementiores ; percussiones externae, validae; resistentiae quaecunque sanguini, per vasa sua propulso, positae; corporis agitationes justo majores, concurrente humorum acrimonia , inprimis Venerea ; Vel & spiritus contentiones nimis diuturnae, quas omnes supra adductis Observationibus, ut frequentiores Aneurysmatum Aortae caussas, comprobavimus, praecesserint;
si dein , constituto in thorace Aortae Aneurysmate, respirandi dissi-
485쪽
cultas ; clavicularum , Vertebrarum dorsi , scapularum , aliarumque vicinarum partium dolores; tensiones; motus convulsivi ; artuum torpor, vel & stupor; affectiones soporosae; corporis leucophlegmatia ;vel & hydrops, generentur; Vel si , Aneurysinate in Aorta, abdomen
percurrente, sito, talia exoriantur symptomata, quae a compressione organorum se - & excretoriorum ; nervorum distractionibus & impedita humorum per vasa sua trajectione dependent, magna quidem suspicio suboritur, minime tamen certo concludere possumus, intus Aortae Aneurysma sublitescere : major Vero affundetur lux, si Aneu-rysma intus obortum , dimotis, quae ipsi Opposita erant, repagulis , extus promineat; signa, quibus Aneurysma externum dignosci solet, supra Seth. V. a nobis investigata, praebeat; & iis exoriatur in locis , quae, praelucentibus supra propositis aliorumque observatis, Aneurysmatis egressui patent , illudque frequentius transmittunt;
modo & haec non quandoque fefellissenti
Quam infelix igitur in hoc morbo , per signa sua, modo memorata, quamvis cognito, facienda sit prognosis, nemo mirabitur, qui arteriae Aortae amplitudinem ; decursum juxta plerasque Ν. C. partes nobilissimas; & justae diametri necessitatem , ut reliqua corporis organa suam sanguinis dimensionem accipiant, attendit. Quis ejus fibras , semel nimium distractas, & continua sanguinis perreptatione ulterius distrahendas , iterum coadunabit Θ Quis, appositas semel lamellas vel & ipsa coagula polyposa resolvere iterum novit Z Quis
denique, evitando, ne vires reliquae exhauriantur, Sc mors ipsa pro-moVeatur, rupturam praecavere, sanguinisque eruptionem lethalem arcere unquam poterit ρ Periculosissimum itaque semper praedicatur quodcunque Aortae Aneurysma; nulla enim integrae Curationis spes,
nisi forte mox in initio quod impossibile fere censeo) dignosceretur,
superest. Νihil tamen licet a cura radicali exspectandum habeamus, Medicum tamen decet, ut, quantum fieri possit, ulteriorem Aneurysmatis progressum impedire tentando, mortem differat, &, symptomata con- comitantia mitigando, aegrotanti vitam superstitem longe tolerabiliorem procuret.
486쪽
Hisce indicationibus ut satisfiat, ea instituenda sunt adminicula , quae latius jam in Sect. VII. S. XXV. exposui. V. S. nimirum,
quantum corporis Vires sinant, instituantur , reiterentur; diaeta ser- Vetur tenuis , parca quaecunque sanguini S motum intendunt, avertantur; & talia simul exhibeantur remedia, quae sanguinem, in masesam polyposam nondum nimis compactum , attenuare forte adhuc possunt , fructus V. g. saponacei, sales medii , gummi ferulacea , aliave, quae dominanti in corpore acrimoniae opposita sunt; acrimoniae V. g. Venerede medicamentis Mercurialibus, scorbuticae Antiscorbuticis simul prospiciatur , aliave humorum dyscrasia detecta secundum Artis regulas tractetur. Aortae vero Aneurysma si extus prominuerit, cutis ruptura praecaveatur; quem in finem summus MORGAGΝUS quadruplicatum ex vesica bubula , aut ex molli aluta factum , splenium laudat a) , cujuS orae omneS per medicamentum, quod Valentissime id posset, ad proximam cutim, quae circum tumorem adhuc integra & firma esset , agglutinarentur. Caveatur tamen simul , ne tumor contra vestimenta, aliaque obstacula externa atteratur, aut, applicatis remediis comprimentibus , & sanguine versus interiora retropulso , continuo moriatur aeger, tumorque intus disrumpatur, qualia LANCI-sius b), atque LE DRΑΝ c funesta commemorarunt eXempla.
487쪽
nata, pro aetate satis agilis, die 16 Augusti 177a in Νos comium Delsicum , consensu illustrium harum aedium Curatorum, admittebatur, tumorem, in summo pectore sese erigentem, commonstrans, qui ab Experientissimo atque Artis Medicae peritissimo Medico F. BooGERΤ, ac Vigilantissimo Chirurgo D. SCHOLL, quorum vices
tunc temporis erant aegrorum, ibi decumbenti Um, morbos tractare, pro more suo attente eXaminatus, aneurysmaticus habebatur : palpitabat enim insigniter, ita ut etiam e longinquo alternae ejus contractiones atque dilatationes conspicuae essent : ad tactum durus erat.
Supra sternum , ad distantiam fere unius pollicis a summo ejusdem ossis margine , assurgebat, figura sua quodammodo conum referens; altitudo enim quinque pollices & dimidium ; basis quatuor, &acumen duos fere poli. & dimidium , diametro sua adaequabant a :pulsus cum eo, qui in radiali arteria ad carptim a Medicis explorari solet, satis constanter synchronuS erat, quandoque tamen & inter- . mittens. Praeter cutim eo in loco nihil distractum, aut e sede sua remotum videbatur. Caeterum aegrota tussi quandoque satis molesta corripiebatur, quae tumoris palpitationeS maxime intendebat. Interdum eam syncope momentanea affigebat, ita ut pro tempore quasi attonita videretur, mox iterum operibuS suis peragendis apta ; nec raro de doloribus intra scapulas, praecipue ad vertebras & anteriorem tumoris partem determinatis, querebatur. Caussim hujus mali indagaturi supra laudati viri sequentia tantum detexerunt : malum jam abhinc quatuor annos perdurasse : non recordari posse aegrotam, cuinam caussae mali hujus origo attribuenda erat , id autem certum esse , ad naviculam , cineribus onustam ,
remulco abducendam, coactam saepius se fuisse, & ita nisus quandoque ingentes intendisse : tumorem , quum primum apparebat, magnitudine sua globulum minorem quo pueri ludunt adaequasse:& denique , sensim sensimque ita increvisse, nullo ab aegrotante effagitato remedio, ut tandem ad notatam supra magnitudinem , quat UOr elapsit annis, pervenisset; quae forma etiam , quamdiu in
488쪽
No comio supervixit, mutata haud fuit, omniaque symptomata ad ultimum vitae halitum , eodem in statu, quo ea supra descripsimus, permanserunt, excepto , quod cutis Valde tensa magis magisque praecipue ad apicem inflammaretur; cui inflammationi ut quodammodo resisteret, apta remedia applicabat prudens Chirurgus, dum interim tussi reliquisque symptomatibus, quantum fieri pollet, mitigandis optime prospiceret supra laudatus Medicus. Frustra autem quibuscunque tentatis, die et o Septembris ejusdem anni inflammatio cutis ad apicem tumoris in gangraenam tendebat, quae , paulatim sese extendendo, die a 6 ejusdem mensis denarii circumferentiam adde quabat , parte illa ita attenuata , ut quolibet momento ruptura imminere videretur, & revera locus hic, die 27 insequente, oculi nictu fere citius , ulteriori resistentiae impar, cum forte aliquid, humi depositum, attolleret aegra, summa vehementia dissiliret, ita quidem, ut polypi frustum a , quod anteriorem tumoris partem adimple verat, ad satis magnam distantiam projectum, secum abstulerit partem cutis anteriorem, jam plane gangraenosam b) , quod mox aliud, at multo minus, frustulum cum rivulo sanguinis insequebatur c , ' & tandem ultimum , quod maximum erat d , cum sanguinis horribili torrente, miserrimae sanguinem cum anima expellente, erupit, tragoediamque clausit. Mox arcescitus Chirurgus invenit aegrotam suam ubivis jam samguine perfusam & morte extinctam; curiositatis vero gratia stilum, in vulnus demissum, in pectus altissime penetrantem sentit. Ulteriori autem examine in sequentem diem 18 dilato, & ad interim ego , de rei novitate certior factus, casum hunc dignum putabam, qui a me
qui aegrotantem saepius Visitaveram atque jam dudum curaveram, ut tumor ad vitam delinearetur attente Observatus in schedulam conjiceretur, ut, data occasione, eum in proprios usus convertere possem. En jam , quae in ipso examine occurrerunt : praecipua haec erant:
Polyporum formam supra jam descripsi, eaque ex adjebis in Tab. 3. figuris
489쪽
figuris melius intelligetur. Ruptura autem, seu Vulnus in pectore conspicuum unico pollice a summa sterni parte distabat, perfecte primas inter & secundas costas obvium & ab omni parte contractum, ita ut fere non nisi margo quidam supra reliquam cutim paulo magis assurgens atque rotundulus superesset, in medio relicto foramine Circulari, unicum tantum pollicem diametro sua admittente, & medium ossis sterni perforante ca). Cruciatim Vero pectoris cute incisa, atque musculis pro parte separatis , distinctius visui sese in sterno
foramen prae magnum offerebat b ), latitudine sua duos pollices o , longitudine vero duos & dimidium adaequans d) ; ambitu suo obeminentes undique osseas festucas acutum e) valde erat, intromisso tandem per illud digito, saccus detegebatur ab omni parte huic foramini firmiter accretus, inaequalis, atque fibrosus. In lateribus itaque a costis, parte superiori a claviculis , inferiori vero adlaphragmate soluto sterno, attollendo illud, & separando a pleuris insignis resistentia dissecanti ad foramen ossis sterni offerebatur , ita ut coactus esset parietes arteriae , ipsi1 accretos & cartilagineos factos, cultro circa foraminis ambitum rescindere f , ibi nimirum arteriae
AOrtae truncus, mox ubi ex sinistro cordis Ventriculo exortus supra pericardium emergit, dilataVerat se in prae magnum saccum an eurysiamaticum g) , qui, foramen in sterno obvium ingressus, firmiter accreverat ambitui interno hujus foraminis h), & cujus patietes ita indurati erant, ut jam pro maxima parte in cartilagineam substantiam abiissent i . Quibus omnibus ad circumferentiam prudenter disia sectis , interior Ossis sterni foraminis facies, quae dimidiato pollice superabat diametrum ejusdem foraminis, a parte exteriore dimensam,
in conspectum veniebat ). Tota ferme sterni l) pars superior
perierat, cujus loco conspiciebatur foramen magnum , crassiori, eo-
490쪽
que inaequali margine cinctum a , infra quod aliud , in saccum
Usque aneurysmaticum penetrans, foraminutum occurrebat b) , &parva quoque pars cartilaginis, qua costa prima tum in dextro tum in sinistro latere cum sterno jungitur, absumpta ita erat, ut nonnisi musculis in loco suo retineretur costa haec utriusque lateris prima c . In Aortae trunco manifestabat se apertura satis hians , dilacerata pro parte, pro parte etiam ob firmissimam , quam cum sterno habuerat, connexionem disiecta d). In hoc praeterea sacco animadversione dignus erat polypus praelongus, durus, ac simul friabilis, natura sua a supra descriptis, qui ex lamellis fibrosis , sibi mutuo
incumbentibus, constabant, in eo tantum diversus, quod hujus lamellae digitorum contrectatione longe facilius separarentur ce) : situs erat perfecte sternum inter atque foramen, quod in fundo sacci manifestum , & margine quodam calloso eminente distinctum, directe cum ipso Aortae trunco, seu potius radice communicabat ) : totum fere saccum ita adimplebat massa haec polyposa, ut nullum ferme locum retro advenienti sanguini relinqui videretur. Saccus vero ipse amplissimus erat, & non multum supra valvulasse milunares incipiens non solum antrorsum, ubi per ipsum sternum
penetraVerat, maXime se extendebat , Verum etiam retrorsum sursumque, sic ut tantam efiiceret capacitatem , Ut pugnum minorem
facile admitteret g ; ipse Aortae arcus magis etiam, quam secundum naturam esse solet, dilatatus erat, unde ostia vasorum , ex illo provenientium , solito more trium, hoc vero in casu quatuor h , arteriae
nempe innominatae i , quae ortum praebet subclaviae ) & carotidi dextris l), carotidis sinistrae in), vertebralis sinistrae n ac sub-
claviae ejusdem lateris o) , majora, quam in statu sano, apparebant.