Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

In pectoris tandem, & pericardii cavitate colluviei serosae, inodorae , minime acris satis magna copia continebatur. Caeterum omnia sana erant; nullum vitium in costis, nullumque in Vertebris , accurate licet facta fuerit indagatio, reperiri potuerunt. Ex tradita hactenus hujusce assectionis historia rationi consonum . est statuere, illud a sterni inprimis intropressione , nata inde pectoris cavi angustatione, ac institutis simul nisibus justo majoribus diuque protractis exordium suum sumpsisse et quum Certum enim sit, mammas foeminae prae reliqua corporis superficie longe sensiliores esse, neque proinde credibile sit, ab iis c valde licet in aegra nostra exiguis remulci appressionem tam facile tolerari potuisse, verosimile, inquam, est, hunc corpori ita fuisse circumdatum , ut is infra mammas, sive

inter eas situs, trajecta nimirum super humerum dextrum tali modo ejusdem ansa, ut binas inter mammas juxta latus sinistrum extremitas ejus altera redeat , altera Vero supra scapulas vel viceversa continuetur , mobiliorem sterni partem interiora versus adegerit ut solito planior ossis sterni figura optime comprobavit , atque spatium arcum Aortae inter & ipsum sternum coarctaverit, quibus ut primaria caussa accedit, quod, dum continuo nisus ingentes instituere cogeretur aegra, pulmones ob intensiores aeris inspirationes , ejusque retentiones nimis diuturnas magnopere expansi in qualibet exspiratione diaphragma admodum depulerint, cujus itaque fibrae contractae multum constringere potuerunt , quae inter capita ejus decurrit, Aortam arteriam , quo demum fieri debuit , ut opposita haec sanguini retro advenienti resistentia superiorem hujus arteriae partem ad distensionem magnam coegerit , & continuo re iteratasaccum aneurysmaticum formaverit. Nec dissicilius explicatur, qui factum fuerit , ut in principio potius, quam in Aortae progressu Aneurysma hoc contigerit. Ponamus v. g. , ob modo exhibitam rationem, eo, quo Aorta inter capita diaphragmatis decurrit, loco, sanguini retro appellenti resistentiam nasci, mox sanguine itaque illo minus facile p. rennanti Aorta distendetur, magis vero ad curvaturam usque, quam in descendente ejus parte quum cor, continuo resistentiam hanc vincere tentans, magna vi sanguinem suum in Aortam projicit, cujus impetus vigor validissimus in Aortae principio su sabatur fere, quum Versus regurgitantem sanguinis columnam impe-cuosius impelleretur. Facto igitur in Aortae principio Aneu smate,

492쪽

increscens ejusdem saccus, versus anteriora potius, a parte nimirum posteriore obstante Vertebrarum columna, protuberare, &, imminuto spatio Aortam adscendentem inter & ipsum sternum , eo citius illud attingere, atterere, & eo, quem supra proposui, modo eXcavare debuit. Symplomata vero, quae per totum hujus morbi decursum sese obtulerunt, passim jam in Sest IV. S. Xm. , prolixius vero . ad hujus Seit. S. XXXV. enumeravi, atque explicui, ut Utique crambem recoquerem, si ea hic singulatim repetere vellem : cuilibet enim perspicuum puto , a turbato hoc sanguinis curriculo pleraque symptomata facile derivari posse. Quis enim ob impeditum sanguinis per pulmones trajectum liberiorem, tussim , & , ob dictam rationem ac prohibitam exinde sanguinis versus encephalum appulsionem , syncopen momentaneam natas fuisse inficias iverit ρ Νeque ab Aortae cum vertebris connexione , in saccum aneurysmaticum irruente, eumque distendente sanguine, & nervis vicinis in consensum abreptis, dolores illos scapularum , ac Vertebrarum inprimis ad interiorem Aneurysmatis partem determinatos , repetendos esse , facile quis dubitaverit.

493쪽

PECTORIS EXTERNO HEMIPLEGIAE SOBOLE,

B ASILE AE AD DIEM XVIII. AUGUSTI MDCCL PUBLICAE DISCEPTATIONI PROPONIT

Foro - Τiberiensis,

AUCTOR.

495쪽

VI RU M rusticum 5 annorum ortatis, DC O B UM JAE G ER , Breitenbacensem, ex ditione misericorum SODEurens, alias sanum , Megeramque , iter forte facientem , inopinato hemiplecticus prehendit insultus ; in quo amuss sensibus , loquela, nec non motu , O pedis,

O manus dextra, voluntaris priνatus , Oculos tamen vertos , OS Vero

quam vehementissime clausum Uendit , immo in latere snisbo, alia quales apparuere motus conVulpri , possinunio tamen omnium functi num compos redditus , in praesentiarum tam in manu, quam in pede , O sensus O motus facultate satis pollet. Verumtamen post paucos , a para smo hemiplectico interjectos dies , sine ulla alia causa νiolenta prae gressa, enatus e si tumor iam describendus. Intumescentia sc. admodum notabilis Occupat locum , s aut digitos transi ersos infracta iculam stum , circa quartam circiter costam veram, immediate sub inteyumentis , O supra musculum pectoralem majorem An rilateris occurrens , tribus quas tuberculis consans ; quorum primum statim a latere Antino serni, parte ejus media , mole nucis juglandis circiter , figura prope globosa , cuti concolor , O pressioni cedens adparet , cum pulsu vehementissmo , O ad pressonem Hylii graviter invalescente, cum arteriae in carpo aliarumque pulsu , bnchrono. et 'magnitudine primum aliquanto superans, Aura globum quasi compressum aemulatur, O Patio unius prope digiti ab illo remotum, masis νersus exteriora occurrit , cum pulsu aeque violento, O caeteris arteriis plane Onchrono. s' ' dimidio minus praecedentibus, ad costam tertiam xeram sedeι, paulo supra tuberculum primum , ad marginem quoquo

496쪽

sinistum perni , haud longe as articulatione claνicula cum semodi lans , quoad pulsum prioribus haud absimile. Spatium tribus his tuberculis interiectum paulo es depressus, disito injecto inque cedens, O fortissime pulsans. Si unum , aut plura horum , manu vel digitis adplicatis comprimantur , vir dolorem cum molesa anxietate , O foditiore accedente pressione, fere intolerabili , ac imminente lipothmia percipit, pro enim s seupra rumorem , O ex opposita dorsparte, manu iniecta, utrinque pruso adhibeatur, Situm supinum non facile tolerat, in latere si sero , qua parte rumor es, non sine molesta, in dextro

autem , paulo commodius decumbit. Celeriter motus, aut loca

accliria adscendeus , cordis palpitationem O d yspnoeam notabilem patitur. Caeterum aliqua capitis Vertigine , O lingua balbutie , inde ab hemiplegiae insultu relicta , laborat et ac facie , habituque corporis,

euchectica labis oeciem prae se ferre videtur.

497쪽

S. I. UT pleraque morborum nomina a Graecis manarunt, sic Aneu-rysma , Ανευρυσμα, ejusdem OriginiS VOX , e X ανὰ retro, rursum,& ευρυμ, dilato, composita, idem sonare Videtur, quod apud Latinos, arteria dilatatio, vel tumor ex arteria dilatatione caullam trahens a . Minus eorum etymologia se probat, qui ανείρυσμα απὼ τὼ νευρου,& a privativo derivantes, per enervationem interpretantur : si quidem enervatio potius debilitatem circa tendines & nervos, quam Vitium

arteriae, designare solet b . S. II.

GALEΝΟ -ευρυσμοι dicitur , arteriae dilatatio, quae sit ore in arteria ex vulnere facto, quod nec mature Obductum, conglutinatum , aut carne contectum fuit sc . Item ανευρυσμος, dilatatio, quae reseratis arteriis sit , cute integra , ac conglutinata d). Est & ανευρυσμοι,

rituosae materiae per subsultum distributae, sub carnem dispersio se).GORRAEO Aneurysma definitur, tumor tactu blandus, cedensque digitis, a sanguine & spiritu, ab arteria, aut Vena, profUsiS, eXci

498쪽

tatus a . JOΝSTΟΝΟ , tumor ab arteriae tunicae interioris apertione, exterioris dilatatione, exortus b). BARBETTE, tumor p. n. continuo pulsans, digitis facile cedens, at iterum illico se eX tendens, ab arteriarum interioris tunicae ruptura, & exterioris dilatatione c . Mihi Aneurysma dicitur tumor , ex dilatata, vel quocunque modo dissoluta arteria, Ortus, sanguine turgidus, Variae magnitudinis, diversique coloris. Pulsum non addo, quia non est perpetuum & insep rabile phoenomenon, quod in omni An eurysmate semper occurrat: nam in spurio vix unquam pulsus deprehenditur, & in vero si sanguis, ut saepe sit, in eo coaguletur , aut hic tumor callum contrahat, tunc nulla amplius percipitur pulsatio; ut observationum monumenta satis superque testantur d .

S. III.

An eurysma dividitur in Verum, & spurium : quorum prius desinitur per dilatationem arteriae naturali majorem, ita ut vi sua elastica ad naturalem sese constringere amplitudinem impotens, praeter solitum extensa maneat modum , & sic tumorem mentiatur , plus minuSVe magnum, plus minu SVe , aut plane non pro ratione magnitudinis & durationis pulsantem, plerumque ejusdem cum cute coloris. Hinc videmus, non posse accuratam Aneurysmatis veri molem determinari, sicut quidam asserere voluere, nunquam castaneae magnitudinem excedere e) ; dum observationes plurimae contrarium testantur. Posterius Vero , quod veteribus dicitur , tum demum exsurgit , quando sanguis ex arteria , sive per anastomosin, sive dia pedesin, sive diaeresin, aut quocunque alio modo, in sua continuitate soluta , effusus in spatia cellularia , sub cute stagnat , ibique collectus , tumorem , pro diverso statu sanguinis

quiesceritis, varie coloratum, Vix aut penitus non pulsantem eX-

citat. Ab hac definitione non longe recedit GALENI descriptio Aneu-rysmatis , ita se habens : arteriae autem apertae affectus Aneurysma

499쪽

vocatur , fit autem, quum illa Vulnerata , ad cicatricem quidem

circumposita pervenit cutis, manet tamen VulnUS arteriae, nec coeuntiS , nec cicatrice obductae, nec carne obturatae a . EX quo intelligitur , Aneurysma Verum posse haud dissiculter in spurium abire, quando aut ab impetu sanguinis, arteria sensim sensimque ita extenditur , ut partes ejus nimis tandem a se invicem remotae , immediatocontactu, & hinc cohaesione destituantur, aut sanguis stagnans tantam adquirit acrimoniam , ut vasis substantiam arrodens, sibi ipsi effluxum paret. insuper An eurysma dividitur in externum , & internum : hoc in vasis, Viscera , partesque in ventribus delitescentes, adeuntibus occurrit b : illud Vero in arteriis VersuS partes eXternas,& inprimis sub cute sitis, deprehenditur. Plures distinctiones hinc inde in autoribus chirurgicis occurrentes, de industria omittimus.

s. IV.

Ex his praemissis non dissicile erit determinare, qualis denominatio

tumori in casu nostro obvio competat : si enim omneS notae characteristicae, in definitione Aneurysmatis Veri recensitae, eXaminentur, omnes tumori nostro accurate conVenire, patebit; immo pulsus cum arteriis caeteris synchronus, omnem tollit dubitationem. Etsi enim talis pulsatio non in quolibet deprehendatur, tamen ubi occurrit, manifeste Aneurysma verum indicat. In spurio enim , quanquam interdum quoque adpareat pulsus , tamen nunquam adeo regularis invenitur : hinc jure intumescentiam hanc , Aneurysma Verum

vocare licebit. Ideoque diutius huic quaestioni non immorabor , potius arteriam , sive locum Aneurysmatis nostri, quoad licebit, ostendere , dein ejus differentiam ab aliis tumoribus, di agnosin, aetiologiam, symptomatologiam , prognosin , & curationem , e Xpedire conabor. g. V. Immediati ex definitione Aneurysmatis sequitur, in nulla corporis parte tale observari, nisi in arteria quadam sanguifera. Idem ergo tumori nostro erit adplicandum , & cum non minus in prognosi ,

a) De Tum. praeter naturam, cap. XI.

500쪽

quam curatione, haud parum intersit, partem assectam nosse, non inutile fore arbitror , heic , quantum possibile , indagare, qualis arteria fit laesa. S. VI. Musculus primus brachium moventium VEsALII , si ve pectoralis

major, qui anteriorem thoracis partem fere totus obtegit, ita ut a clavicula ad primam, interdum secundam costam spuriam , & ab osse sterni ad os humeri usque extensus deprehendatur a , varios ex diversis tunicis accipit ramos arteriosos : primo quidem ex inter- costali superiori b , qui ramus modo ex aorta descendente, modo ex sub clavia, rarius ex cervicali arteria natus , immo interdum ex arteria bronchiali proveniens , ad duo , tria intervalla costarum superiorum distribuitur , & ad musculum pectoralem majorem , minorem, nec non ad involucra medullae spinalis, plures alios surculos emittit c). Secundo arteriae inter costales inferiores, quae ex trunco descendente aOrtae e Xeunt, per paria ad angulos pleraeque rectos d , ad costarum oram inferiorem ingrediuntur, & inter duo strata intercos alium musculorum, ad anteriores usque cartilagineos costarum fines pergunt, ibi cum mammariarum internarum surculis conjunctae observantur ce) : princeps cujusque ramus ex media costae se de , ad exteriores costis incumbentes musculos penetrat f) : caeterum semper anastomoses subeunt, cum arteriis intercostalibus superioribus. Tertio mammaria interna , ex arteria sub clavia orta, descendit ad latus sterni, emittens plurimos ramos ad musculos intercostales, pleuram &c. prospicit quoque musculo pectorali majori , in cujus media parte Variis anastomosthus cum arteria mammaria eXterna, caeterisque arteriis intercostalibus conjungitur ). Tandem mammaria externa, seu thoracica superior, arteriae axit laris soboles, Versus inferiora procedens, in varios distribuitur musse

SEARCH

MENU NAVIGATION