장음표시 사용
501쪽
Culos, inter quos etiam pectoralis major, & minor, referendi. Et haec sunt vasa arteriosa , quae ad musculum pectoralem majorem
Nunc accurate demonstrandum esset, in quonam horum ramorum Aneurysma nostrum sedem habeat : sed cum per S. VI plurimae arteriae in hoc musculo sibi invicem per anastomoses Committantur,& in aegro superstite non liceat sectionem instituere, fere impossibile videtur, exacte ramum determinare; probabilitate igitur contenti, existimamus, ramum ex intercostalibus inferioribus prodeuntem alere: primo enim phoenomnna in historia morbi recensita , anxietas se.& animi deliquium , ad pressionem paulo fortiorem , aut diutius
durantem , adparentia , de proxima tumoris, cum Visceribus vitalibus , Vasisque majoribus , communicatione testantur. Quia vero arteriae intercostales inferiores semper ex aorta proveniunt , hinc iis quoque propior cum Visceribus Vitalibus nexus intercedit, quam intercostalibus superioribus, quae plerumque ex arteria subclavia, aut mammariis externis, Vel internis, quae semper ex arteria sub- clavia & axillari S. VI nascuntur. Secundo decursus arteriarum harum idem evincere videtur, siquidem a posterioribus ad anteriora decurrentes, S. VI emittunt ramos, qui ad angulum rectum, sive acutum , ex trunco, sicut plerique in machina nostra rami, egredientes , a posterioribus quoque ad anteriora per musculum distribuuntur ; Aneurysma Vero in ramo ita decurrente latere, ejus conditio indicat : tuberculum enim secundum ad exteriora situm, magnitudine superat primum, quod magis versus interiora, & tertium , quod ad interiora & superiora occurrit ; quia vero omnia tubercula in eodem ramo observantur, necessario maximum ad ejus basin , caetera minora potiuS ad apicem sita erunt. Hinc videmus , ramum in nostro casu quoque ab exterioribus ad interiora, sive aposterioribus ad anteriora progredi debere; & cum rami ex inter- costalibus inferioribus nati, talem decursum teneant, Vix dubium est, quin talis in Aneurysma degeneraverit.
Inquirendum nunc, per quaenam signa Aneurysma Verum , ab
aliis tumoribus distinguatur. A varice differt in eo , quod haec sit
502쪽
tumor venae sanguiferae , in quo rarissime observatur pulsus : nec tumor pressus adeo facile evanescit, idemque magis adparet nodosus& nigricans : quin etiam LOΜMIO testante , varici magis crura , quam caeterae partes patent , maximeque in foeminis , quae utero gerunt, & in his , quibus soluta haemorrhois, aut curata quartana
est a . Etsi CELso teste , & in capite, & in Ventre , Venulae possint fieri varicosae b). Ab cedemate haud difficulter dignoscitur, dum hic tumor deprehenditur mollis, non renitens, qui pressus digitorum vestigia aliquamdiu retinet : cum e contrario An eurysma Verum , multum resistat, & pressum cedat quidem, sed illico iterum restituatur. A tumore inflammatorio his notis discernitur : 1.' hic tumor pressioni cum digitis, aut manu factae, non facile cedit, aut
totus evanescit, sed potius Valide renititur. a.' Tumor vehementer compressus , vix tolerandum excitat dolorem , dum Aneurysma Verum, a partibus Vitalibus remotum , accedente pressione, parum
creat incommodi , & prope ad Vitalia situm , magis anxietatem , quam sensum dolorificum post se trahit. 3.' Ηujusmodi tumor semper rubro colore ornatus est , dum Aneurysma plerumque eundem cum cute colorem Ostendit. 4.' Tumor inflammatorius nisi resolvatur , intra paucos dies in suppurationem , gangraenam, aut sphacetum abit , Aneurysma vero diu satis sine his accedentibus potest tolerari. Quae si quis omnia rite perpendit, facili opera tumorem inflammatorium ab aneurysmatico dignoscet; quod eo magis necessarium videtur, quia maxima mala, immo mors ipsa consecuta legitur, ex eo, quod Aneurysma Verum pro tumore inflammatorio habitum , sinistre fuit curatum : quale exemplum recenset Cl. SCHEN CKIUs , ubi Chirurgus haud adeo i peritus, Aneurysmati vero, nucis juglandis magnitudine, ad dearticulationem cum humero sito, existimans, esse tumorem inflammatorium , escharoticum adplicuit, quo apertum , tantam sanguinis copiam fundebat, ut homo cito satis animam cum sanguine redderet c . A tumoribus cysticis distinguitur in eo , quod hi nascantur ex Obstructionibus, vel in glandulis, vel in pinguedine, tum omni destituantur pulsatione , &pressi pro varietate materiae contentae , cedant quidem plus minusve
503쪽
sed non in totum evanescant : in Aneurysmate autem omnia secus se habere , ex superioribus abunde liquet. Tandem qualis intercedat disserentia inter Aneurysma verum & spurium, ex S. m sussicienter
S. IX. Inde diagnosis Aneurysmatis veri haud erit dissicilis a : si enim
in quacunque corporis parte adparet tumor cuti concolor, ad rotundam accedens figuram , qui leni adhibita pressione cedens , auteVanescit, aut plurimum minuitur, mox Vero cessante pressione, ad pristinam redit magnitudinem , arteriarum more pulsanS , Ut cum caeteris arteriis pulsus sit synchronus , cui causae inferius recensendae praegressae fuerint, jure concludere licet, adesse Aneurysma Verum, sed potius recens, quam inveteratum. In adulto enim , ubi latera saepe observantur callosa , nullus deprehenditur pulsus, siquidem tunicae arteriarum callosae, validissime resistentes, nullam admittunt ab impetu sanguinis expansionem, qua deficiente, nulla fit contractio, hinc nullus pulsus. Idem quoque contingere debet, si in Aneurysima te adulto, tunica musculosa longe ultra tonum est expansa : tunc etsi accedente extensione, nulla fit ob debilitatas fibras musculares contractio, inde nullus pulsus. Saepe etiam inveteratum , non retinet eundem . cum cute colorem , Utpote qua sensim aut erosa , aut per distractionem attenuata, color conspicitur ruber. Unde patet, partim signa supra memorata, non in omni deprehendi Aneurysmate Vero, partim tale, cui signa haec non possunt adplicari, dissicillimum esse cognitu; nisi forte causis praegressis ex aegro intellectis, suspicio de An eurysmate nascatur , aut status tumoris praegressus ab aegroto accurate Observatus, ac postea Medico aut Chirurgo fideliter descriptus, praesentis Aneurysmatis fidem fecerit. Haec tamen omnia tantummodo de Aneurysmate externo valent, quomodo enim, &per quaenam signa internum patefiat, non est hujus loci inquirere.
Ex GALENI sententia dignoscuntur hujusmodi affectus , pulsibus, quos edunt arte riae; sed & quum comprimuntur. tumor omnis delitescit. substantia , quae ipsum essicit, in arterias recurrente , quam alibi ostendimus, tenuem esse , & flavum quendam sangui nem, tenui & copioso spiritui permixtum, hic vero sanguis longe calidior est illo, qui En veniS continetur, & vulnerato Aneurysmate erumpit, ut vix sisti possit.
504쪽
S. X. Causa Aneurysmatis veri proxima consistit in ipsa dilatatione arteriae
naturali majore : hac enim ablata, ipse morbus cessat. Scimus enim, omnem arteriam deprehendi in statu sano ad sensum cono ideam: in An eurysmate Vero autem, ubi semper Observatur tumor, a tali figura recedens, necessario dilatationem praegressam esse oportet. N OS quidem non latet, dari, qui existiment, Aneurysma tam verum , quam spurium , ab arteriae apertura provenire : differentia in eo posita, quod in spurio major sit apertura, ut sanguis in tunicam cellulosam effusus, ibi symptomata Aneurysmatis excitet spurii, dum in vero apertura sit minima, ut sanguis nonnisi guttatim eiu uens, itinere videt. interclusus, inprimis in brachio , ubi arteria dura coercetur
apone urosi insita indole grumum esticiat, qui brevi solidus factus,
arteriae adhaerens, novo sanguine semper accedente , sensim augeatur, hinc Aneurysma verum producat a . Ad hoc respondemus :I.' ex hisce sequi, An eurysmata tantum in brachio obvia, ab hac causa provenire ; dum in nulla alia corporis parte arteria ita munitur, ut hinc guttatim emuens sanguis itinere intercludatur; nulli bi ergo erit ratio sufficiens , cur non aeque, ac in An eurysmate spurio in cellulosum spatium ad instar guttarum profluat, quia semper gutta praecedens , ab insequente pellitur. a.' Existimamus, quod si in arteria tanta esset apertura, ut sanguit in forma guttarum penetrare posset, cito satis ab impetu sanguinis, arteriam continuo plenam, sub qualibet cordis systole distendentis, tam magnum oriretur Ostium, Ut sanguis tandem sine multa ressistentia profusus, brevi spatio Aneu-rysma produceret spurium. Hoc autem non adeo facile evenire, experientia docet. 3. ' Ex sola relaxatione , sive resolutione a pone u- rosis arteriam investientis , sine laesione Vasis, Aneurysmata Oriri posse vera , autores quidam sibi rite, & haud sine ratione persuadent b ). 4.' Contrarium adparet ex eo, quod Cel. RUYSCHAneurysma Verum , ex praegressa Venae sectione , a dilatata arteria
ortum , in brachio ipso observaverit. Ita enim scribit : aegrotus alias satis
a in Vid. Quaestionem Med. Chirurg. an tutior faciliorque , cognita, detur Aneurysematis Chirurgica curatio : proposita a FRANCIsco THIERI Med. Pontimussano, Facul
Med. Parisiens. Baccalaur. I so. Parisiis.
505쪽
satis generosus, incisionem distulit, praeferens levem tumoris compressionem, donec post diem unum atque alterum sua sponte erumperet dilatata arteria, utpote nuda , & nulla cute tecta a). Unde videmus, RUYSCHIUM non potuisse falli , dum arteria adparente nuda, facile erat distinguere , an tantum dilatata, an potius rupta fuerit.
Sententiam suam ulterius stabilire conatur, argumentis ab arteriae structura desumtis, ita scribens : Si enim causarum essicacia, tunicae tantum exterioreS arteriae, quae cellulares sunt, laedantur, alteram, quae muscularis, aut tendinea est, omnium robustissimam, dilatatum
iri, credere absonum est : hanc si porro etiam laedi supponas, tertia intima, quae debilis est, impetui sanguinis sustinendo sola multum impar, brevi dissiliet. Quod si vero intimam tantum laedi statuatur, distractis alterius tunicae fibris muscularibus, verosimilius liquidum
vitale in cellulosum tenue teXtum , quo illae inter se vinciuntur, sese insinuans, ad cellulosas exteriores usque exsudabit. Hic notandum, autorem sibi vel quodammodo contradicere , vel tamen aliquid assumere , quod ex structura an atomica partis non fluit : in genere enim omnibus tunicis resistentia est tribuenda , ideoque Unica tantum laesa, decedit aliquid de resistentia totius Vasis , faciliusque hinc dilatationem admittet. Dein autor supponit, solutis tantum exterioribus tunicis, muscularem minime dilatari, aut alio modo praeternaturaliter adfici, sed potius sanguinis impetum facile sustinere, dum contra laesa intima, quae non majori ac exteriores gaudet resistentia, musculares fibras ab impetu solvi, & aperturam oriri : Unde adparet, eum moX tunicae musculosae renitentiam adscribere sussicientem , mox illi talem denegare. Dein tunicam intimam , quam OmneSautores tenuem, membranaceam, & ipse debilem vocat, tanquam sat resistentem admittit, quia hac violata statuit, fibras musculares impares esse , impetui sanguinis ferendo. Tunicis vero exterioribus, quae etsi cellulares , tamen sunt densae , solidae , & villo stipato constantes b), nullam concedit resistentiam, cum his laesis, tunicam muscularem haud dissiculter impetum, absque dilatatione aut ruptura
506쪽
asserit sustinere. Ex quibus patet, autorem sibi minus constare.
Hisce accedunt observationes, quibus evincitur , IunicaS tantam admittere extensionem , absque insequente ruptura, Ut Vix chartae
tenuitatem superent. Sic Cel. VAN SWΙETEΝ a contusione praegressa, Aneurysma verum , in pectore dextro sub clavicula ortum, deprehendit , in cadavere enim arteriam subclaviam dextram in saccum ingentem dilatatam vidit, ita ut Aneurysmatis hujus membrana ad chartae tenuitatem accederet, & per illam pellucidam sanguis contentus conspici posset, qui levi vulnere inflicto, ad ingentem copiam
Tandem addit ultimum argumentum : nimirum hac in re fuisse errori locum ; quippe factitias, vel cellulares quascunque membranas, densas , duras , sanguine concreto , fluidove distentas , pro veris arteriae tuniciS promtum esse accipere , cum tamen diligentiori examine, in mediis his cellulosas, arteria sauciata, non dilatata reperiatur : haec autem y Vero abesse, iterum observationes probant, nam etsi in sacco an eurysmatico membranae saepe crassissimae deprehendantur , dum sanguis grumosus cum tunica ipsius concrescit, extima tamen tunica non Observatur sauciata : Sic RUYsCHI Us descrihil Aneurysma, quod ex innumerabilibus crassis, carnosis &satis tenacibus, sibi invicem impositis tunicis conflatum erat, inter quas sanguis copiosus & coagulatus delitescebat : quas tamen non pro tunicis arteriae propriis Venditat , sed statim adnectit, harum extimam, quae proprie arteria aorta erat, straminis habuisse latitudinem b). Ex quibus omnibus abunde elucet, argumenta a supra
citato autore allata , nondum evincere , quod Aneurysma verum saepius a ruptura Vasis nascatur. ideoque jure cum plerisque aiatoribus contendimus, dilatationem arteriae praeternaturalem, pro causa
Aneurysmatis veri proxima habendam esse.
Proegumenam Aneurysmatis veri causam , constituit minor arteriae resistentia , quam in statu sano, sive a laesione tunicarum, siave ab aucto sanguinis impetu, oriunda. Arterias enim resistere, nemo erit,
a) Comment. in Aphoris. BOERH. f. I76, P. 288. b γ Observat. anat. Chirurg. XXXVIII.
507쪽
qui dubitat, immo majores arteriae vix ulla vi aqua injecta possunt
distendi. Haec vero resistentia dependet a firmitudine tunicarum , ex quibus fabrefactae sunt, quas omnes renitentia gaudere ViX negari potest, pro ratione tamen majoris vel minoris soliditatis, haec enim, tanquam proprietas , unicuique corpori communiS , poterit etiam singulis arteriarum tunicis tribui. Tunicae Vero ita renitentes, partim impediunt, ne arteria ab injecto vi cordis sanguine dilatata, nimis expandatur, partim quoque, vi sua elastica se constringendo , in pristinum restituunt arteriam statum. Hinc si s p ponimus, sanguinem
eodem ac in statu sano impetu, per arterias ferri, resistentiam vero, sive robur tunicarum, aut per nimiam distractionem, aut per solutionem unius alterius Ve tunicae , aut alio quocunque modo , esse imminutam , tunc in tali casu necessario resistentia tanto minor erit, quanto nunc robur tunicarum cedit firmitudini earum in statu
naturali. Quum autem ex superioribus pateat, quod per resistentiam arteriae nimia ejus dilatatio prohibeatur ; sine dubio heic , multo minori, quam in statu fano , instructa resistentia , praeternaturalem quoque admittet dilatationem, & cum imminuto robore tunicarum,elasticitati aliquid decedat, non ad naturalem, sicut in statu sano , contrahitur amplitudinem, hinc extensa manebit: & quia Aneurysma
verum , consistit in expansione arteriae praeternaturali, per S. X. sequitur imminutam arteriae per laesionem tunicarum resistentiam , tanquam causam prOegumenam Ane Urysmatis esse considerandam. Arteriae resistentia vero , non solum minuitur a debilitatis , aut
quocunque modo laesis tunicis, sed & ab aucto multum sanguinis impetu. Axioma enim est , capacitatem vasis nasci in composita ratione , ex facultatibus distendentibus directis, & facultatibus contrahentibus inversis. Quando impetus distendens duplo major fit,& vas duplo magis resistit, diameter non immutabitur : si vero impetus augeatur, & resistentia maneat eadem , necessario major excitabitur canalis dilatatio : si proin talis impetus, aut diutius duret,
ita ut arteria sensim ultra tonum edi pansa, non amplius contrahatur: aut tantus sit, ut vas statim nimis extensum, & in tumorem elatum
adpareat, exsurget Aneurysma Verum. Unde patet, cur saepe ex morbis acutis, augmento velocitatis, & copia humorum in plethoricis , Aneurysmata observentur ca .
a) VAN S IETEN comment. loco supra citat. p. 292.
508쪽
g. XIV. Explicandum sequitur, quomodo insultus hemiplecticus, essiciundo
aut nimiam tunicarum debilitationem, aut intendendo impetum iam guini S, potuerit, tanquam causa procatarctica interna, Aneurysimaverum excitare. Νulli enim dubitamus, huic tanquam causae praegressae Aneurysma, ut effectum adscribere; siquidem aeger ante hunc insultum pancratice vivens, nunquam ne minimum quidem incommodi in hoc loco percepit, & statim postea , sine alia causa violenta externa praegressa, quantum ex ipso aegro , ejUSque UXOre, accurata
sciscitatione rescire potui , tumor adparuit , adeo ut nil obstare Videatur , quominus hic tumor, pro effectu & sobole, hemiplegiae convulsivae praegressae, habeatur. Νisi quis forte statuere Velit, eodem fere tempore , ex suis causis, vel iisdem , vel distinctis,
Utramque aegritudinem natam esse.
S. XV. Antequam Vero possit determinari, qua ratione hemiplegia potuerit producere Aneurysma, paucis praemittenda hujus morbi historia, quo dein ex cognita ejus natura, melius haec genesis intelligatur. Hemiplegia, Vel praegressam apoplexiam sequens, vel sola accedens, est paralysis unius tantum lateris , ita ut in sano latere varii interdum motus convulsivi, orisque non raro canina conspiciatur tortura ca). Causa proxima hujus aegritudinis , secundum plerosque autores recentiores, consistit in impedito, aut plane abolito influxu liquidi nervet, in latus aegrum, sive a compressione nervorum, sive erosione, aut alia quacunque laesione proveniente; dum e contrario spiritus animales impetuosius in sanum ferantur latus , quod ex motibus convulsivis clare cognosci potest. An vero causa in latere assecto, an in opposito sano lateat, nolumus hic exponere, remittimuS poti USB. L. ad observationes Cl. MORGAGΝ1 b), & ad exprimenta Cl. VALSALVAE c).
Cum itaque observationes doceant , latus sanum saepe motibus convulssivis vexari, tales etiam in nos ro aegroto adparuerint, nemo
509쪽
facile dubitabit, iis vasa fuisse debilitata , convulsio enim dicitur,
violenta, invita, atque alterne repetens musculi contractio & relaxatio ; itaque in musculo contracto, omnes fibrae liquido nerveo turgent, idque eo magis, quo validior contractio fuerit, fibrae hinc ita turgidae, majus occupabunt spatium , Vasa sic sanguiuella comprimentes , cruorem ex illis expellent, quod manifestum ex eo,
quia musculus contractus pallescit, & semper eo pallidior sit, quo
magis durus & contractus observatur. Arteriae hinc compressae, a sanguine continua vi cordis pulso , quam maAime urgentur , ob compressionem autem non possunt dilatatae omnem recipere cruorem, moreque solito ad venas transmittere, dum ultimi arteriarum fines
pressi, subtiliori tantum sanguinis parti transitum concedunt, hinc arteriae sensim sensimque ab aggregato cruore turgent , immo si contraitio , praesertim Valentior, protrahatur diutius, ad rupturam usque distenduntur. Id quod clare in epilepticis observare licet, qui saepe saepius musculos a paroxysmo praegresso , nigredine obductos ostendunt, dum sic. a laesis vasis sanguiferis , liquidum vitale fuit profusum. In convulsione Clonica quidem, musculi non admodum diu contracti manent, sed mox iterum relaxantur; hinc etiam sanguis
ante non libere ab arteria compressa exceptuS, nunc in eam, a
compressione liberatam, majori copia ac Vi irruit, & quam vehementissime , cruore sive crassiore sanguinis parte jam repletam , distendit, ut tandem a repetitis hujusmodi extensionibus multum debilitata, minus resistat. Per extensionem autem nimiam, & saepius repetitam , vasis debilitationem induci, demonstratur ex eo , quod debilitas dicatur, adunatio partium minimarum cum nisu in cohaesionem tam parvo, ut vel levi motu solvi queat a ). Per extensionem itaque talem; partibus plus justo a se invicem remotis , minuuntur puncta contactus , & hinc cohaesio , quae semper eo major, quo plura contactus puncta ; in imminuta autem cohaesione consistit vasorum debilitas ; ergo a nimia expansione vasa debilitari necesse est. q. e. d. Vasa vero debilitata minus' resistunt , SI cum minor arteriae renitentia, sit causa Aneurysmatis proegumena , per g. Xm sequitur, insultum hemiplecticum, efficiundo arteriae debilitationem, pro causa procatarctica interna esse agnoscendum. Νobiscum consen-
510쪽
tiunt quoque observationes, quibus probatur : aerterias post validos
editos nixus, pondera ultra vires sublata, in aneurysmaticos degenerasse saccos a . Tale exemplum exstat in Historia Acad. Reg. scient. Hominis nempe in venatu subitissime caput in dextram partem flectentis, quod nonnisi magna cum dissicultate potuit reducere, is autem ab illo momento languit semper, & respiratione & deglutitione multum impeditus, in cadavere ingens Aneurysma in subclavia dextra adparuit b ). Si quis autem a me quaerat, cur potius in hac arteria, quam in alia, cui eaedem causae fuerunt adplicatae, Aneurysma nostrum surrexerit ξ huic respondebo , id quidem non contigisse sine
ratione sussiciente, sed hanc tamen adhuc in obscuro esse, ut aliae plures morborum causae , adhuc omnem perspicaciam hominum fugiunt; saepe videmus, inter duos homines ejusdem temperamenti, iisdem admissis causis, unum laborare phrenitide, alterum pleuritide, ubi de causa interrogati, hanc, ne nil dixisse videamur, tribuimus internae cuidam praedis positioni, licet minus apertae.
Absoluta Aneurysmatis nostri altiologia, nunc ad symptomatologiam, sive explicationem phoenomenorum, in aegro nostro praesentium , progredimur : ubi primo quidem occurrit figura tumoris, ejusque pulsatio : Tumor, ut ex historia morbi patet, constat tribus tuberculis, per spatia interposita a se distinctis : ratio videtur consistere, in laesione arteriae diversis in locis facta, dum tunicae , qua parte tumores existunt, debilitatae, sive laesis, extensionem admisere
Praeternaturalem , at per reliquum tractum canalis satis resistentes, intumescere renuunt. Alias nulla esset ratio issiciens, cur non totum vas per longitudinem suam in tumorem elatum esset. Omnes autem ad rotundam accedere figuram, mirum non est, quia arteria in statu naturali conoidea, nunc nimis expansa, necessario hujusmodi figurae intumescentias formare debet. Quare autem unum tuberculum ab
altero , ratione magnitudinis, atque situs disserat, ex S. VII. colligi posse videtur. Pulsus eodem ac in statu naturali modo, nascitur , quando enim in arterias semper plenas, a vi cordis sanguis impellitur , dilatatione opus est , ut haec portio in arterias recipi possit,