Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

arteriae vero tanquam canales elastici se restituentes , sanguinem acceptum propellunt , qui motus alterni vocantur pulsus, qualis etiam in arteria aneurysmatica accidere solet. Invalescit autem pulsus accedente pressione, quia sanguis adveniens, non potest in canalem Compressum suscipi, unde nascitur cordi, tanquam causae essicienti dilatationis arteriarum, major resistentia ; cum vero actio semper sit aequalis reactioni, cor insurgit, & majori Vi resistentiam superare Conatur ; hinc etiam arteriam magis dilatat ; & quia eo validior constrictio arteriae, quo major dilatatio, ni ultra tonum sat, vehementi US quoque contrahetur , alterna Vero contractio & dilatatio

arteriae, est ipse pulsus : hinc manifestum, cur presso tumore pulsus graviter invalescat. Spatia interjecta tumoribus aeque pulsant, quia enim omnia tubercula in eodem ramo occurrunt, quod ex ipsis spatiis pulsantibus cognoscitur, quoque ex eadem ratione ac ipsi

iumores, pulsuS edent.

g. XVIII.

Ubi vero tumor unus alterve , aut omnes simul, fortiori, aut diutius durante pressione assiciuntur , accedere solet dolor , cum anxietate, & imminente lipothymia : nervi enim plurimi, inprimis ramus quinti paris cervicalium, conjunctus cum ramo sexti paris eorundem , ad musculi pectoralis superficiem abeuntes a) , admodum omnium fere nervorum in corpore nostro, decursum vasorum

sequentur, hinc si tumor aneurysmaticus prematur, nervi adjacentes quoque compressi, rupturam intentabunt; cum vero per dispositionem nervi, quae dissolutionem minitatur, fiat doloris idea b , sequitur a compressione tumoris ortum iri dolorem. Quia autem simul per compressionem, sanguis in sacco latens, retropulsus denuo accedenti obstaculo est, non poterit truncus rami , in quo Aneu-rysma sedet, se evacuare , non evacuato trunco, qui per S. VII unus ex intercostalibus inferioribus est, nascetur resistentia sanguini, ex aorta in intercostalem recipiundo ; hinc etiam turbatur & aliquomodo impeditur sanguinis motus per aortam ; turbato motu in aorta, impeditur aliqua ex parte liquidi vitalis e corde egressiis,

512쪽

unde anxietas a . Quae si diutius adplicata maneant, aucta semper resistentia, cor non amplius poterit a sanguine liberari, hinc minor ejus quantitas in vasa coronaria veniet, sive tunc immediate a corde, sive ab aorta impleantur, inde motus cordis debilitatur, quia dependet a sussciente liquidi vitalis, & animalis in fibras cordis influentis copia ; inde igitur lipothymia oritur, quae secundum FRID. HOFFM. consistit in debilitato cordis motu b . Haec eo citius accedunt, si simul in opposita parte dorsi , & supra tumores manus injiciatur , quia arteriae intercostales inferiores, ad curvaturam costarum ingrediuntur , qui locus circiter tumori est oppositus, poterunt ibi compressionem admittere, quod si fiat forte in trunco, in cujus ramo Aneurysma est , eo major nascetur resistentia , hinc eo gravius

incommodum.

g. XIX.

Quando aeger supinus, aut in latere assecto decumbit, molestiae percipit sensum : plurima enim Vascula culanea comprimuntur, hinCimpeditur sanguinis transitus per illa, augetur Vero motUS per Vasa adjacentia libera, semper enim Velocitas sanguinis increscit, si per Vasa pauciora, eadem quantitas eodem temporis spatio trajici debet. Sic etiam per saccum aneurysmaticum velociori feretur motu, hinc magis distentus, adficiet aliquomodo nervos adjacentes, & sensum molestiae excitabit. Decubitus in latere sano tolerabilior, quia vascula

culanea, etsi compressa, non adeo arma gaudent communicatione cum vasculis partis adfectae , unde non tantus contingere potest effectuS.

S. XX.

Cum vero aeger, aut celeriter movetur, aut per acclivia adscendit, cordis palpitationem & dyspnoeam patitur; per motum enim corporis sanguinis circulationem intendi, nemo est , qui ignorat, immo quo vehementior ille , eo intensior haec ; ideoque sub celeri motu, vel adscensu per acclivia idem continget, sanguisque sicut per omnia vasa, ita etiam per Aneurysma Velocius agetur, tanta Vero quantitaS,

quantam a ) l. cit. f. 63I. b Med. syst. ration. P. V. cap. IX.

513쪽

quantam saccus capere potest, non adeo celeriter per fines arteriae transibit, inde oritur resistentia notabilis, contra quam cor insurgit, violenterque se contrahit, quam si superare non potest, palpitat: palpitatio enim dicitur, violenta cordis contractio , Una cum magna resistentia cruoris a corde pulsi a . Cum vero & per pulmones celerior sit transitus, velocius quoque thoracem dilatabit, non sine aliqua dissicultate, ob tumorem pectori insidentem, hinc dissicultas respirationis, quae dyspnoea Vocatur.

S. XXI

Capitis vertigo, linguae balbuties, & habitus corporis cachecticus, non videntur 1ymptomata AneurysmatiS nc stri, sed potius effectus ab hemiplegia relicti. Observationes enim testantur, fere semper quaedam ab insultu tali praegresso remanere incommoda , quae pro diversa hujus illiusve nervi laesione , varias turbare solent functiones. Cachectica vero diathesis Originem trahere videtur, ab aliquali vas rum debilitatione, oriunda ex nimia quiete, & alimentis ac potulentis forte minus bonae notae. Vir enim rusticus, antea assiduis laboribus deditus, nunc a duobus annis ob incommodum eX labore perceptum, otiosus vixit, hinc magnam sine dubio corpori induXit debilitatem. Ipse Medicorum parens HIPP. non ignoraVit, quiete nimia corpus debilitari, dicens : otium humectat, & corpus reddit debile , labor siccat, & corpus robustum efficit b). Idem CELSUS confirmat his verbis : Ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem , hic longam adolescentiam reddit c). Νimia autem atonia partium vasculosarum & fibrosarum, est causa proxima cacheχiae , unde adparet ratio habitus cacheitici in aegroto nostro praesentis.

S. XXII.

Expositis hactenus tumoris nostri causis, & symptomatibus, ordo requirit, ut ad prognosin accedamus. In genere quidem An eurysma Verum , recens, idoneo loco situm , haud multum alit periculi, &hinc TH. BARTHOLINI prognosis non adeo stricte accipienda , apud

a) BOERH. institui. f. 826. b) De Victus ration. Sanor. L. II, cap. X. e) De Med. L. I. in praefat.

514쪽

quem nimirum legitur, paucos laetum atque felicem eventum Aneu-rysmatis spectasse sa). At in aegroto nostro , quia tumor per duos jam annos durat, ipseque cachexiae labem prae se fert, Aneurysma

periculo vacare minime credimus, metuendum potius existimamus, ne sanguis jam depravatus & cachesticus , in sacco tantae magnitudinis fere quiescens , aut saltem minus Velociter motus, majorem contrahat corruptionem , & ita sensim tunicas arteriarum erodendo,

sibi essi uxum in spatia cellulosa paret , ac demum gangraenam &sphacetum post se trahat; aut simul exedendo cutim, haemorrhagiam cito & forte inopinato lethalem excitet. Hoc jam alias contigisse experientia evincit : ita enim miles quidam , qui per sex septimanas Aneurysma in arteria subclavia dextra gesserat, eroso sacco, praeter exspectationem, sanguine fluenti adinstar per Os erumpente, spatio

unius minuti periit b γ. Dein si non debita adhiberetur medela,

metus esset, ne tumor paulatim mole auctuS, tantam sanguinis copiam caperet, Ut ab adveniente non amplius propulsus , venis minime

traderetur, hinc sanguine tanta in copia stagnante , circulatorius suffocaretur motus; si enim per venas non sussiciens copia sanguinis ad cor redit, qua ad contractionem stimuletur, motus ejus multum debilitatur, immo tandem cum vita cessat; sicut hoc manifeste observari potest in illis, qui per enormes innanitiones plurimum sanguinis amisere. Has ob rationes quantocyus debita instituenda curatio,& quidem, quia tumoris latera nondum adparent callosa, quod expulsu tam manifesto clare patet, autumarem , per compressionem paulatinam , idoneo instrumento ac ligatura hic factam, posse essici, ut saccus ab impetu sanguinis injecti non amplius expansus, nullum capiat incrementum. Nollem tamen asserere , hac ratione istud Aneurysma radicaliter sanari posse. In sacco enim, qui per tantum temporis spatium jam duravit, nullum es dubium , quin plurimus sanguis in grumos concreverit. Videmus sanguinem nostrum adeo in concretionem pronum, statim ac quiescit, in solidam coire massam, ejusque proin fluiditatem tantum motui perpetuo deberi. In Aneu-rysmate igitur nostro, ubi semper portio sanguinis fere quiescit, aut tardius tamen moVetur , necessario quoque sanguis grumosus erit

redditus. Quippe in Aneurysmatibus majoribus disiectis plerumque

515쪽

sanguis invenitur polyposus : sic Cl. LΑΝOSIUs aortae An eurysmate cultro anatomico subjecto, deprehendit internam ejus cavitatem, adeo plenam grumoso sanguine, ut nil amplius capere posse videretur a). Per compressionem igitur ulterior tumoris extensio prohibetur, at grumi sanguinis non solum non solvuntur, quin potius compinguntur ; unde sequitur , non facile possibilem esse curam radicalem ope compressionis institutam , ceu quae in An eurysmate tantum recenti, & parvo locum habet. Si itaque aegrotus cupiat, ut in totum restituatur , tenendum est , hanc curationem nonnili per adhibitam operationem obtineri posse. Haec autem consistit in excisione tumoris, quae in nostro casu forte haud adeo periculosa foret, cum neque majores trunci Vasorum , ut supra memoratum est, neque etiam integri nervorum fasciculi, musculum pectoralem majorem adeant, sed tantum surculi ex 3'j', '', 3 ' & 6 ' pari cervicalium , nec non quidam ex dorsalibus ch . Itaque non erit magnus metus haemorrhagiae gravioris, aut aliorum malorum, hanc operationem alias consequentium. Tum quia arteriae plures hoc in loco subeunt anastomos es, minus erimus solliciti de gangraena, aut morte musculi, operationem secutura, dum ablato trunculo quodam , sufficiens tamen ad conservationem musculi, sanguinis copia per caeteros ramulos advehetur. Unde crederem , non tantum periculi cum hac operatione conjuninam fore, quantum cum ea, quae saepius in Aneinrysmate brachiali suscipitur. Ubi cum non certi simus, utrum arteria brachialis supra locum incidendum , in duos jam divisa fuerit ramos, nec ne, vel an rami ex superiori hujus arteriae parte emissi , toti brachio irrigando sussiciant, semper de morte membri, forte operationem, etsi rite administratam , secutura, aegrum monere Oportet; quod hoc in loco non tam facile evenire posse videtur : Qua ratione vero, & quibus cum cautelis haec operatio foret instituenda, nunc pro viribus breviter docebo.

S. XXII L

Curatio dividenda videtur in palliativam & radicalem. Prior opecompressionis cum idoneis instrumentis faciendae, instituitur , quae

516쪽

calem illius curationem Vix sussicere potest , ut superius S. XXII indicatum est. Instrumenta autem Aneurysmati comprimendo idonea, varia hinc inde in autoribus chirurgicis descripta, exstant, sed tantum

in brachio adplicari consueta a). Tale depraedicat BORDELOTIUS Medicus regius , quo se intra anni spatium Aneurysma brachiale, quod jam magnitudinem ovi junioris gallinae attigerat, curasse jactat

b . Cum vero tantum in brachio adhiberi possint, videamus, quale tumori nostro in pectore sito, conveniat, nihil curantes, quod quidam compressionem aspernati, eXistimaverint, motum sanguinis compresso tumore suffocari , & latera vasis concrescere. Sed non simul & semel Aneurysma quam vehementissime premendum est, potius ita, ut impetus quidem minuatur, sed non in totum tollatur. Immo etsi tandem liquidi vitalis motus penitus impediatur , quid interest; nonne idem contingit operatione administrata , ubi vase destructo, sanguini quoque transitus denegatur, aeque ac si latera concrevissent, tamen hic fit sine multo dolore, ibi vero cum maximo interdum incommodo. Sequens autem fascia non adeo inepta videtur, An eurysmati nostro adplicanda : Lorus sc. ex corio ovillo , aut caprillo, Vel panno xylino, aut ex habena linea, balati, dicta, confectus, ne cuti immediate admotus pruritum excitet, tres circiter pollices latus, & tam longus, Ut circumferentiam thoracis aequet, vel superet, parari potest, cui insinuantur duae laminae , ejusdem ac lorus materiae, si ex corio, aut panno Xylino confectus fuerit, figura discum sive orbem aemulantes , tanti diametri, Ut possint omnes simul tumores comprimere, spatium vero duabus laminis interjectum, adimpleatur setis equinis admodum firmiter, ui

pilam ad comprimendum satis Valentem referat, aut setarum loco lamina quaedam plumbea aequalis ambitus , corio Vel panno interponatur , ad resistendum tanto Valentior. Dein fascia haec ita corpori aptetur, ut Orbe vel pila comprimente immediate tumoribus imposita , alterum lori extremum, sub axilla sinistra in dorsum detur, alterum super humerum dextrum scandens , priori occurrat, ac debita ratione uniatur. Nam si sub utraque tantum procedens axilla, thoracem ambiret, non posset adeo firmari, quin constricto thorace

517쪽

relaxata, paulatim delaberetur. Aut quod mihi antecellere videtur, heic quam commodissime in usum trahi posset , Fascia illa , ab ΗΕΙSTERO mantile cum scapulari Vocatae, sic adplicanda : complicatum mantile sub utraque axilla extensum rite constringatur, & ne ad inferiora descendat, fascia scapulari retineatur , ita formata, ut in medio foramen caput excipiat, supra pectus aeque ac per dorsum extensa , firmiter cum mantili possit conjungi, huj usque delapsus prohiberi. Superdata autem prius Aneurysmati charta bibula masticata, & ex alcohol vini expressa, imponantur panni multiplices ac gradati, interque hos pannos , nummus, Vel aliud quid durum , conjiciatur, & tunc mantile superdetur. Quaecunque autem adhibeatur fascia, tantum erit adstringenda, quoad sine majore incommodo aeger ferre possit : firmiorem enim adstrictionem prohibet molestia fere intolerabilis statim succedens. S. XVIII. Fascia autem adplicata semel aut his de die iterum constringenda, & ad plures hebdomadas, vel etiam menses gerenda est, tandem vero effectus, an tumor imminutus fuerit, nec ne, rite perpendendus. Quod si contrarium adpareat, eo citius ad curationem radicalem, sive operationem properandum, de qua nunc dicendum superest.

S. XXIV.

An eurysmatis operatio triplici instituitur ratione. Quidam torculari rite adhibito , scalpello arteriam secundum longitudinem incidentes , materiam omnem spongiae aut specilli ope extergunt, qua expurgata, torcular relaxando, in aperturam arteriae inquirunt, eique frustulum vitrioli viridis gossypio involutum, aut linamentum liquore styptico EBERI imbutum, immitunt, & superinjectis aliquot spleniolis, Vulnus percurant. Alii PURΜΑΝΝUM secuti, operationem instituunt hoc modo; injecto sic. conveniente ratione torculari, mOX cutim summam solam , sine laesione Aneurysmatis, dissecant, dehinc supra & infra tumorem posita arteriae pars, diligenter ab adjacentibus liberata vasis, uncinuli aut hamuli ope ita elevatur, ut possit filo deligari utrinque arteria,' tumoreque medio inter utramque Vincturam scalpello exsciso, vulnus sanatur. Alii, qui AN ELLII methodo delectantur , iterum aliter se gerunt : nimirum torcular primo adplicatur , depretaque dein ex tumore omni sanguine versus arteriae finem, cutis suprema secundum longitudinem, illaeso manente Aneu -

518쪽

rysmate, inciditur; tum arteria loco supra tumorem proximo, per trajectum filum duplex, semel aut bis pro re nata constringitur, donec post torcular relaxatum, nil in tumorem Veniat , quo facto deligari, & debito modo Vulnus foveri debet. Dispiciendum igitur, quaenam methodus Aneurysmati nostro possit adplicari. Prima quidem, etsi in Aneurysmate brachiali summo cum successu possit adhiberi , saepeque haud sine optato eventu in usum fuerit vocata, tamen

in nostro tumore non aeque valere videtur. Quia lenim arteria brachiali , ope fasciae torcularis rite adplicatae, compressa, prohiberi potest, ne ulla sanguinis gutta in Aneurysma fluere queat, sine omni metu tumorem juxta longitudinem incidere licet; id quod in loco,

quem tumor noster occupat, non aeque tentare convenit. Νam etsi

truncus, sive ramus an eurysmaticus, torcularis ope possit aliquomodo comprimi, tamen nondum tumorem dissecare licebit; nam quia arteriae intercostales inferiores, cum superioribus & mammariis in osculantur, facile surculus talis, cum ramo aneurysmatico conjunctus,& compressioni ineptus, sanguinem continuo plorans , operationem multum turbaret. Insuper cauteria potentialia, & styptica hac in methodo usitata, minus arrident, dum per ligaturam arteriae convenientem , semper certior spes haurienda non amplius secuturae haemorrhagiae , quam ab adplicatis stypticis , vel cauteriis. Secunda methodus a Cl. PURMANNO saepius adhibita, magis conveniens Videtur. Quia enim arteria ab adjacentibus vasis liberata hamuli beneficio attollitur, statim adparebunt ramuli, qui forte hic anastomos es subeunt, quibus tum aut ligatura, aut alio convenienti modo prospici potest. Etiam experimento autor fidem facit, asserens, se

hoc modo maxima extirpasse aneurysmata, Vulnusque intra unicum mensem curasse. ANELLII autem methodus hic minime locum habet, in cujus administratione requiritur, ut sanguis eX An eurysmate eX-

primatur , quod in tumore nostro minime fieri potest, dum tanta copia sanguinis, in grumos jam concreta, non facile poterit exprimi,& versus arteriae finem depelli, hinc minime quadrare Videtur. Exponendum restat, quid igitur ante operationem, quid in operatione,& post operationem agendum veniat. Ante eam aeger debito praeparandus modo; id quod fieri solet per conveniens eccoproticum, aliquot ante operationem diebus propinatum, ut, intestinis a saburra humorum vitiosorum liberatis, non adeo facile operationi ullum

519쪽

accedat incommodum , & multa avertantur mala. Venaesectionem , alioqui etiam praemittere solitam, hic non suaderem, dum , nullis adparentibus plethorae signis, potius cach exta praesto est , cui sanguinis missio parum idonea, immo summe nociva foret. Potius adhibeat remedia cachexi de opposita , quae sanguinem, humoresque

corruptos emendare valeant. Simul capiat, inprimis aliquot ante operationem diebus, cibos eupeptos, euchylos, minime acres, aut stimulantes, potumque penitus non spirituosum, sed magis temperantem; ne per cibum aut potum, motu humorum intensiore reddito, metus sit, inflammationis , aut febris Vehementioris, Operationem

insecuturae. In ipsa operatione aegrotus in sella quadam inclinata positus adversa luce, a ministris ita firmandus est , ut neque operatorem turbare, neque sibi ipsi damnum inferre possit. Torcularis adplicatio hic minus commoda videtur : forte enim ramus statim ac superficiem musculi attingit, aneurysmaticus est factus , id quod concluditur ex eo , quia ad latus tuberculi 2' nulla percipitur pulsatio, & limc torcular adpositum , ViX ullum ederet effectum. Cutis

igitur juxta longitudinem scalpello incidatur, cavendo, ne simul

Aneurysmati inferatur laesio; cute aperta, plerique anxie arteriam a nervo forte adjacente, separare solent ,' utraque vero sine gravioribus symptomatibus ligari posse, fideles evincunt historiae a . Ex

tribus nempe varii habitus , aetatisque Viris , quibus cum brachii Areurysma curaretur, nervi strictissime absque splenio ullo, cum arteria ligati sunt , nullus alia symptomata passus est, quam quae operationi vulgo superveniunt, immo trium uni membrum laesum postea robustius accessit ; fatendum tamen , quo tempore nerVUS constringebatur, doloris vim majorem homines persensisse, motum& sensum magis fuisse imminutos, at haec brevi evanescebant, &ita ad sanitatem perducti sunt, ut neque celerius, neqUe meliUS, non ligato nervo , perduci potuisse Viderentur. Huic existimarem, si separatio nervi ab arteria plurimum facessat negotii, Utrumque sine multa haesitatione ligandum esse : arteria itaque a nervo, &vasis adjacentibus, si commode fieri possit, separata, hamulo ele-VetUr, tum acus quaedam incurva, retusa, duplici filo cerato instructa, subter arteriam trajiciatur, qualem Cl. PETITUS ex argento constructam

a Bononiens. Scient. Instituti comm. T. II. p. II, 1746.

520쪽

delineat, qua simul arteria ab adjacentibus Vasis liberari potest a .

Dein supra & infra tumorem, lina trajecta Valide constringantur, minuto semper spleniolo, aut linteolo, nodo subjecto, ne arteria discindatur ; ligata utrinque arteria , tumor medius exscindatur , quo facto , vulnus spongia vino aut alcohol madente eXtergatur, tunc spleniola balsamo cuidam vulnerario imbuta , arteriae ligatae adponantur; super haec injiciantur linamenta, & panni multiplices gradati , quae tandem , si lubet, emplastro quodam possunt contegi, &fascia mantilis cum scapulari vocata, modo supra jam descripto, adplicari. Post operationem feliciter institutam , aeger instar vulnerati se gerere debet, studere quieti, cibis uti eupeptis , minime foeculentis,

ut sunt juscula varii generis , Olera, ac carnes animalium juniorum domesticorum : tamen praesente inflammatione satius est a carnibus abstiriere. Pro potu adhibeat ptisanam vulgarem , interponendo interdum , haustum decocti cujusdam convenientis vulneriurii. Fascia, nisi aliud quid requirat, ante diem tertium non est resolvenda, quod ubi sit, linamenta vulneri inhaerentia non vi erunt diducenda , nisi sponte sequantur, alioquin posset, arteria lacerata , haemorrhagia succedere. Fila nunquam praecidenda, sed, donec sponte excidant, relinquenda. Denique convenienti ratione Vulnus persanandum. Inflammatio , febris, aliaque mala forte supervenientia , remedia cuique horum aptis, oppugnanda,

SEARCH

MENU NAVIGATION