장음표시 사용
521쪽
STIPENDIARIUS NICTOR INIANUS, VESTRO -GOΤΗUS. IN AUDIT GUST. MAI. D. XXX IUN. ANNI MDCCLXXXL
523쪽
σΜOREs aneur marici Ibam a sanguine arterioso, vel extra vel intra vasonum parietes collecto , habent originem. Hi vero tam ob singulares O variantes , sub incremento formas , quam ob summum , quod adferunt, vita periculum, Chirurgos
a GALENO inde, ad diagnosin eorum curandique methodum accuratius pertractandam , excitarunt. Vt vero recentiori seculo , maximi nominis Viri chirurgicam sesentiam , per corporis humani accuratiorem investigationem, O per observationes ad lectum agrosamium follicite collectas atque inter se comparatas , ad inopinatum jam fastigium evexerunt, sic etiam, iisdem adminiculis adjuti , plurimas , cognitionem medelamque huyus morbi prementes, removerunt discultates. Quod enim nunc Aneu-ο semata ab aliis morbi, dignoscere O criteriis minus fallacibus collectis, ea in certas O natum rei convenientes species distinguere , atque imminenti malo resistere , xeloborto repagula ponere effarisma noverimus , horum solertia 6, indefessae naturam scrutandi sagacitati est tribuendum. De hoc maxime sudiorum genere Viri Celebra sissimi inter Anglos , MONRo , HUNTER , WARNER O BROMI IELD , apud Gallos, GAREN GEOT , I. L. PETIT O FOUBERT, inter Italos, MOLIN ELLI, BERTRANDI. MASOTTI , MATAN O GUATTAN I, inter Germanos, mIOTER, DA MEN O PLENCK O e nostratibus, Ul. ACREL , Proeclare furat prom-riti , ut eorum nomina, , s qua fuerit, pos eritas sit concelebratura. His nempe praemuniti subsidiis , multos terribili hoc morbo correptos , nostro tempore medici restituerunt sanitati, quos insanabiles dixisset fottique infausta commisisset antiquitas. Sed historiae licet Aneur matum, quas nobis tradiderunt numerosessimas, quamcunque arteriam ad tumores ejusmodi formandos aptam esse, O plurima curam
524쪽
qualemcunque admittere ostendant, id sisut tamen Vendere videntur, Ane Umata arteria femoralis , tanto sipari discrimina, quanto unquam Aneur mala arteria humerariae, quorum curatio , sub iis instituta idoneis , felicem habere soler exitum. Hine mihi observationes ejusmodi Aneur matum O prase lim pulcherrimam, quam in Achs Reg. Acad. Scient. iv. Ac REL cum Orbe erudito communicavit, attentius perpendenti , ardens Obortum est desederium , inquirendi, utrum vulgaris opinio , quod ea rar,fime curam admittant , ipse partium nitatur fructura , an vero Pari successu, atque in brachio, truncum luesum fio perfringere possemus resce itaque pagellis , quas exercitii gratia meditationibus circa Aneur mata femoris consecratas volui , defcriptionem arteria integram Tibi L. C. offero , unde nullo patebit negotio ramos femoralis arteria frequentiores O majores formareanastomo se , quam arteria brachiatis. Praemittam tamen meditamenta quadam de Aneur matum natura in genere , Commilitonibus forte meis majorem materiae illustrationem subminis tura. Descriptione vero posea data , odductis in medium observationibus, theoriam , iactura corporis nixam , confirmare Ouabor D qua Omnia benigniorem Tuam L. B. censuram sbi expetunt.
S. I. R ΕcΕpTu M est apud Chirurgos, ut Aneur mala in vera atqUespuria distinguant : priora per dilatationem ipsius vasculi, caetera per
sanguinis extra illud effusionem formantur. Adeo vero hae species inter se disserunt, ut praeter fluidum contentum nihil commune habeant. Sanguis enim arteri Osus in vero Aneurysmate a dilatato quidem Vase remoram quandam sentit, communi tamen flumine, quolibet arteriarum ictu in motum ducitur ; in spurio autem sanguis in uela cellulari externa effusus, coagulatus & e communi circulo exclusus existit. Prima porro species, ab imminuta contra sanguinis impulsum , qualicunque membranarum totius vasis, vel cujusdam praecipue particulae resistentia nata , leni & lentiori gradu prima ducit sua stamina, paulatim , cutis colore non mutato, augetur, tactui mollitiem prodit, herniae instar, si tumor minor est, & unum tantum latus vasculi extendit, a digito reprimitur, sub quocunque cordis motu vicissim elevatur, admota aure sonus a sanguine irruente percipitur insignis, & aequali atque circumscripta gaudet stiperficie. Altera vero, a mechanica tunicarum divisione exorta, ambitum
525쪽
diffusum , nec tam arctis circumscriptum limitibus & inaequalem
superficiem habet, multo citius incrementa capit, duritiem format, pressioni externae plane resistentem, nullum edit sonum, levissimum, quasi reptabundum , non Vero cum arteriis synchronum , interdum plane nullum, prodit motum, saepe, ut prior species, dolores excitat,& denique, si per cutem , jam obscure rubro vel plumbeo inquinatam colore prorumpit, terribilibus nonnunquam stipatur hae morrhagiis. In ejusmodi signorum discrepantia, quam adeo magnam deprehendimus, ut etiam secunda species aliam, quam quae Aneurysmati proprie competit, significationem involvat, unumquemque, etiam tironem , verum de natura morbi facile ferre posse judicium putaremus , nisi casus existerent, ubi Aneurysmata spuria adeo similem Veris induunt formam, ut exercitatiores etiam in errorem inducere
circumscripta dividimus. Horum primum, eccheumati non dissimile, confestim producitur post vulnerationem , si ex secta vel disrupta arteria sanguis pleno rivo sub cute ejicitur, alterum vero post aliquod tempus demum formatur. His alia species, quam compo sitam appellare licet, jungenda, quum ex primitivo & consecutiνο composita sit. Priores propriis gaudent characteribus, & valde diversa
formantur ratione. Ex vulnerata scilicet arteria sanguis magna prorumpit vehementia, obice vero emuxum impediente, externe illi imposito, is in telam circumjacentem sub cute effunditur. Adaucta itaque ad singulum arteriae pulsum sanguinis effusi copia, tumor non potest non rapidissima capere incrementa ; sub quo etiam tempore aliquando ad arteriae quemque ictum elevatur, & coagulum, quod musculorum fibras, nervos, tunicas vasorum , ipsaque cutis strata denique penetrat, adeo membrum expandit, ut Omnis ejus sensatio
motuSque tollatur, ac tumor, ob tensionem vehementissimam nitens,
d) Memoires de l'Academie de Chirurg. T. 2. p. I 3s. b) Medicat Observat. and Inq. Vol. I, art. 26, P. 337.
526쪽
marmoream adquirat duritiem. Colorem obscure rubrum cutis denique induit , sensim tamen nigricantem & gangraenosis maculis interspersum, quum sub tanta extensione gangraena vix evitari possit. Sed quando demum coagulum Omnes circumjacentium partium cryptas opplevit, id ulteriorem effusionem impedire videtur. Tunc etiam a calore intrinseco & membri quiete lympha coagulabilis a cruore separatur, quo fit, ut tumor certum eXtensionis gradum nassiis, non solum non amplius eXtendatur, Verum etiam paullulum iterum decrescat & mollitiem , vel uti pus intus foret collectum, in nonnullis locis prodat. Aperto tunc tumore in concremento sanguineo lymphae coagulatae concrementa immixta observamus. Sed consecutivum Aneuosma , alia ratione exordiens, aliis etiam criteriis dignoscitur. Nam a fasciis ad sistendam haemorrhagiam , quam compuncta arteria evomit , qualicunque modo applicatis,essiuxus saepe quidem sanguinis impeditur, si Vero hae , antequam ipsae vasculi membranae coaluerunt, remittunt, Vel aeger nimis cito articulum movere incipit, guttulae sanguinis paullatim per aperturam minorem vasis elabuntur. Idae tamen in cellulosa tela collectae , &pressione atque caloris ope lympham suam demittentes, tumorem sermant circumscriptum , quem propriae membranae extra obvestiunt Sacco scilicet, quem dicunt aneur malicum , sanguis effusus obducitur , qui tamen organicum non prodit textum & nullatenus a dilatata, ut communiter credunt, arteria ipsa Originem suam trahit; eam enim in quocunque Aneurysmate spurio naturalem suum retinere diametrum & vulnusculum ipsum sub tumoris formatione eandem, quam sub primo inflictu acceperat, servare eXtensionem, tam aliorum , inter quos cel. TEICΗΜEYER a), ALEXAND. & DON. MONRo
nominasse sussiciat, quam mea ipsa , in Vivis operationi subjectis, atque etiam alio post operationem eX tincto , experientia edocuit. Est vero tantum a lympha coagulabili atque tela cellulari, polypi instar conflatus , & plura strata sibi invicem adposita habet, quae
eoncretum sanguinem continent & recentiora additamenta recipiunt.
527쪽
Hoc ut demonstremus, vasorum abscissorum coalitionis rationem,
pulcherrime dilucidarunt, perpendere fas est. Occluditur scilicet lumen arteriae, sanguinem sensim, ob propriam suam contractionem minori copia fundentis, thrombo cylindrico & a concrescibili sanguinis parte formato, hicque , cum ipsis vasculi parietibus firmiter ad sex usque lineas cohaerens, post aliquod tempus cum illis concrescit , tumque invincibile irruenti sanguini praebet obstaculum.
Similiter etiam, si quaedam arteriae tantum superficies aperitur, Scsanguinis emuxus apta deligatione cohibetur , coagulo , membranam inorganicam mentiente, Vulnusculum occluditur, Sc sanguini nihilo- secius liber cursus per reliquum Vas conceditur. Quum Vero membrana haec sensim exsiccetur, ut cicatricis demum duritiem induat, mirum non est, quod, si cum adjacente cellulosa Sc cum ipsa apertura , quae alioquin non consolidatur , concreVit, tranquillitate &per plures menses continuata compressione , ejusmodi arteriarum vulnera optime consolidentur. ΝOnnunquam Vero istud coagulum in ipsa arteriae apertura non haeret, sed extra illam, quando major sanguinis copia effusa est, in cellulositate , Vas reVinciente, congeritur, tumque operculum illud inorganicum latius extensum, firmius
licet a circumjacentibus partibus Sc tela cellulari immixta fulcimentum accipiat , minus flumini resistere potest. A rivo scilicet extrorsum protrudente in membrana adsititia laxiore , quum ipsius vasis parietes minorem jam persentiant pressionem, caVum quoddam quasi exsculpitur , a coagulato nigro sanguine in dies amplificandum. Sed si urgenti flumini minus cedit tumor, rumpitur pseudomembrana , Scsanguinis exuberans quantitas, quae inprimiS saccum distenderat, extra saccum effunditur; quo, fluidiore pedetentim cruore absorpto , novum stratum sacco additur , priori simillimum , licet mollius, crassius & quandoque sanguine florido disjunctum. Sic rupturis repetitis saccus semper augetur Sc a multis laminarum stratis componitur.
Aliter autem res se habet, si per morbos ante Aneurysmatis spurii
ortum , Vasa adeo fuerint corrupta , Ut pressionem ferre non possint; tum enim in antiquiore malo , iteratas effusiones em ciente , arteria
528쪽
Conseeutiva mutantur in primitiva.
ipsa prope locum affectum in cylindrum, non Vero in saccum extendividetur. Illustr. AC REL id in praxi sua observasse, litterae ad Dom. Praesidem humanissime scriptae & observatio ejus infra enarranda testantur. Sic etiam celeb. MORAΝD a semel arteriam prope laesionem ad duplum expansam Vidit. Aneurysmata haec consecutiva signa saepe esserunt, iis quae vera comitantur adeo similia, ut peritissimi in arte viri b , plura pro Veris praedicarint, quae reapse tamen spuria fuerunt. Quae post incaute vel imperite in brachii arteriam defixum phlebotomum oboriuntur, praecipue huic errori obnoxia sunt. Plerumque enim fortiore deligatione externum vulnusculum, cuti & aponeurosi illatum, iterum coalescit. A minimo vero brachii motu, aliove in curandi methodo commisso errore, nova sanguini urgenti aperitur delabendi via , quae tamen jam, ob primum coagulum aponeurosi strictissime cinctum, adeo arctis circumscribitur cancellis, ut tumor exoriens lentissimos faciat progressus & ambitum adquirat circumscriptum. Praeterea cavum in coagulo hoc , quod tam a fasciarum, quam prementis fluminis vi in dies tenacius redditur, & cum aponeurosi, ex qua tela cellularis emorescit, est concretum , spissum non continet cruorem, sed sanguinem fluidum recipit remittitque. Tumor ergo caeteris mollior est, prementi digito magis cedit & motum efficit cum cordis contractionibus synchronum. Pedetentim tamen, si volumine sensim aucto, repetitis vicibus haemorrhagiae oboriuntur, Aneuryiamatis saccus valde crassescit, omnesque iterum genuini characteres perdit, atque denique per cutem, ad chartae tenuitatem usque extensam , prorumpens, sanguinis periculosas edit effusiones. Saepe etiam , cum cito quaevis Aneurysmata ossibus vicinis adcrescant, a sola compressione, vel quibusdam praegressis suffusionibus ossa subjacentia denudantur & carie corripiuntur. Sic etiam suppurationes in vicinia tumoris & inter laminas sacci formatas detegimus frequenter. Ipsa itaque Aneurysmata spuria consecutiva, quae diu characteres suos essentiales retinuerunt, ex improviso, si saccus casu ea ratione rumpitur, ut sanguis late in telam cellularem diffundatur, in primitiva commutantur, ita ut, incisa cute, primum in magnam sanguinis
a) Mem. de l'Acad. de Chir. Tom. 2. 224. b) Hujus indolis plurimae cel. PLEMCKII sunt observationes.
529쪽
guinis coagulati copiam, & tum demum in saccum aneurysmaticum cum arteria cohaerentem , sed ab uno latere disruptum offendamus. Sed Aneurysma primitivum etiam cum consecutivo alia ratione copulatur. Si enim post abundantiorem effusionem, fluxus quidem uberior cohibetur, is tamen lente & guttatim prorumpere pergit , simili modo saccus membranaceus, in cujus fundo arteria non dilatata hiat, prope locum assectum formari incipit. In sene, Aneurysmate primitivo a venae sectione inepte instituta exorto, ejusmodi specierum complicationem observare mihi contigit. Efiussio primo jam die adaxillas & paulo infra cubiti flexionem sese extenderat, sed, quum, tribus septimanis praeterlapsis, cet. PraeseS, demum accersitus operationem tentaret, praeter ingentem sanguinis coagulati copiam , in vicinia arteriae saccum polyposae texturae , & a multis membranis compositum , sanguinem tamen fluidiorem in medio continentem , reperit. Aneurysmatis compositi nomen haecce complicatio prorsus
Νovam & singularem Aneurysmatis spurii speciem a , quam
ill . WILII. HUΝTER detexit, prioribus, etsi ad nostram materiem minus pertinet, adjungere liceat. Accidit nempe, ut Vena & arteria lanceolae ictu simul pertundantur , haeque inter se invicem postea coalescant, quo arterioso sanguini noVa comparatur Via, per quam tanto impetu ducitur , ut Vena jam , cute consilidata , tumens, cum arteriis synchronice elevetur. Bis Aneurysma hoc spurium , per anastomosin singularem formatum , Observavit Auctor, viditque arteriam supra novam vasorum conjunctionem dilatatam , infra illam
Ad generalem Aneur malum Merorum contemplationem, quae vasorum structurae , hic praecipue commutationem subeuntis, cognitionem requirit , adcuratiorem nos jam accingamus. Sunt vero ratione formae vel universalia, si totus vasis diameter cum omnibus suis membranis undique aequaliter intumuit; Vel partiatia, quando in alterutra vasis tantum superficie tumor elevari incipit. Vnixersalia
530쪽
quidem , si majora sunt, in latere minus resistente magis dilatantur. quando vero de partialibus sermo est, tumorem intelligimus ex una tantum arteriae parte efflorescentem. Caussa proxima a) in ambabus hisce speciebus a debilitato singularem in modum contra sanguinem impellentem nixu membranarum est derivanda, hujusque phoenomeni ratio jam facillime detegitur, jam autem incognita manet. In variis, & praecipue in locis ramos dimittentibus, saepius ab exuberante tantum humorum copia eorumve aucto cursu , a lapsu, percussione, valida membrorum distensione, a nixu fortiore, qualem sub partu, exoneratione alvi, Vel ponderum graviorum elevatione edere homines solent, vel etiam a compressione & obstruetione arteriae cujusdam , quo major sanguinis moles ad adjacentes ruit arterias, ex improviso tumores formantur aneurysmatici. Mirum non est igitur, quod in tali statu circa cor, ubi vehementissime a contractione ejusdem concutiuntur vasa , & in extremitatibus inferioribus , quae prae aliis cito suum perdunt tonum, plurimi observentur.
Sed in nonnullis singularis & incognita ad dilatationem subeundam dispositio vasis inhaeret, ita ut universali quadam diathesi aneury1matica ea corripi cum ili. DE HAEN b) statuere possimus; & tum quaecunque , etsi levis corporis percussio inopinatum exercebit e fectum , id quod etiam observatio celebris STOLLER c) in puellam ab amica sua sub lusu in dorsum dejectam, eoque Aneurysmate arteriae pharyngeae correptam , instituta , in aprico ponere videtur. Sed quandoque specialis humorum & praecipue venerea labes, ut & mercurius, ad hunc debellandum morbum adhibitus d) solidorum corporis & inprimis vasorum renitentiam infringit, quod cel. GUΑΤΤΑΝΙ e) exemplis memorabilibus demonstravit. Contextus vero ipse membranarum in hac, sicuti in scorbutica, cancrosa, arthritica & erysipelacea fluidorum solidorumque depravatione, mirum in modum commutatur, ita ut totius corporis vasa arteriosa , jam