장음표시 사용
111쪽
S CONSTITUTIONUM SYNODALIUM X I. Sunt quidam pertactae frontis, perditique homi
nes, qui justis de causis denegata ipsis a Ρarochis communione , infremunt, minasque intentant. Hos Sive per se, sive per alios , terrores, vel comminationes in Parochum intentantes, excommunicatione Nobis reservata ipso facto irretitos volumus a .
Sacerdotes alicubi celebrantes, non tenentur Paro chiam adire pro paschali communione. Hortamur autem omnes cum Benedicto XIV. ut quemadmodum in Metropolitana, et in Collegialia Canonici, et ceteri clerici deservientes, seria quinta in Coena Domini communicant cr); ita et ipsi sacram Synaxim eadem die de manu Parochi accipiant. Si tamen per eos dies sacrum non facerent, eadem lege ac laici obstringerentur. Clerici autem Omnes eodem precepto semper obligantur.
XIII. Die dominico Paschae vetitum est in ReguIatium Ecclesiis sa) Eucharistiam administrare; non tamen aliis diebus, qui a die Palmarum ad dominicam in Albis interfluunt. Laici Regularibus famulantes praeceptum Paschatis in Parochia sua adimplere debent; si vero perpetuo intra septa degant regularis domus, et quasi domestici habeantur, inibi satisfacere praecepto pos
Non praetermittant Parochi de aegrotantibus singu- Iarem curam habere, praesertim diuturno morbo laborantibus . Eos saepe invisant; ad tollerandos patienter dolores confirment; ad frequentem consessionem adhortentur, excipian ue ipsi libenter eorum consessi nes , si velint sibi confiteri, vel excepta ab alio confessione , saltem diebus solemnioribus, iisdem jejunis sacram asserant Eucharistiam. Id vero multo magis praestan
dum est diebus paschalibus, ut et ipsi piaecepto Eccle
112쪽
siae obtemperare possint. Quando vero in periculo mortis versantur, curandum erit diligenter, ut rite , peracta consessione, tanti Sacramenti participes sint, ad
quod jure divino obligantur; et etiam , non servata je junii naturalis lege, communicentur. Quod si quis eXParochi negligentia non resectus sanctissimo Viatico obierit, gravibus poenis in Parochum ipsum animadvertemus r . Elapsis diebus decem, et eodem puriculo mortis perseverante, iterum salutare hoc alimentum admoveri eis poterit ad modum Viatici; pie autem petenti nullo modo denegandum r . Immo ne eXpectandum quidem erit tot dierum intervallum, si de pia 'aliqua persona agatur, et maxime de piis Sacerdotibus , qui hisce divinis epulis refici frequentius expo- scant, quod Parochorum prudentiae judicandum relin
X V. At vero, qui tina paschali communione contenti sunt, quam ingratos se praebent erga tam beneficum Patrem, qui se totum nobis tradidit, et in nobis hospitari desiderat ρ Q tot se bonis evacuant Θ Quot se peccandi periculis objiciunt tanto propugnaculo destituti ρ Parochi igitur, ceterique animarum Magistri improbare , et redarguere non desinant turpissimam illorum socordiam, qui vix in Paschate humanis potius rationibus, quam affectu pietatis ducti divino convivio
se sistunt; reliquo vero anni tempore nullam suscipiunt de tanto Sacramento cogitationem. Clamant omnium Sanctorum , et Patrum , et Doctorum voces, Saepe esse Communicandum . Unde sancta Tridentina Synodus,
exculpta a tota antiquitate doctrina sic fideles hortatur ): Hac sacra steria Corporis, et Sanguinis ejus ea fidei eonstantia, et firmitate, ea animi devotione, riu.
ea pietate, et caltu credant, et vexereutar, ut Panem illum supersubstautialem freqaevire rurejere possiste et
alio in loco 1 optare se dicit . ut in singulis Missis
113쪽
fideles adstantes non solum spirituali affectu , sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicent. confirmat Catechismus romanus I) exemplo man- Num. Oo. nae, qua Singulis diebus vires corporis reficiebantur. Incitaridi sunt igitur fideles, ut frequenter sacras dapes degustent; sed simul ut ea cordis munditia vivant, ut singulis diebus accedere possint, juxta illam senten-
ώ. I. --, quae divo Augustino tribuitur d): si etive, ni
Sed generalis regula constitui non potest hac de re, estque a conscientiae Moderatoribus definiendum , cui frequentius, cui ratius sint hae spiritales epulae impertiendae, ut prudentissime dicitur in Decreto 3 hac de re edito a sacra Congregatione, quod prae oculis habere debent animarum Magistri, ut ad ejus normam aliis frequentiorem, aliis minus sacrae Mensae acceSSum permittant. Et divus Thomas de hac re ait ): quia mulaoties in pluribas bominum multa impedimenta b usdenuotionis occurrunt, propter eorporis indispositionem, vel anima, non est utile omnibus bominibus quotidie ad bo e Sacramentum accedere; sed qώotiescumque se ad i
Iud bomo ivetenerit praeparatum; unde in libro de ecclesiasticis dogmatibus inteν opera Augustivi cap. 1 3 H-citur : quotidie Euebaristia communionem accipere nec laudo , nec vitupero. Sanctus Franciscus Salesius sentit ue , ei dandam singulis hebdomadis communionem, in quo affectus ad gravem , et venialem culpam desederit , quique sacrum sitiat cibum: ei vero singulis diebus concedendam cibi coelestis resectionem, qui passiones , pravasque cupiditates magna eX parte Superaverit; sed ab eo semper, qui animum moderatur, petito consilio . Animadvertant postremo Sacerdotes, Ut in eodem laudato Decreto praescribitur, ne ulli tribuantiu plures sacrae Eucharistiae formae, seu particulae; neque istae consuetam mensuram transiliant. C A
114쪽
I Uas ob causas Eucharistia instituta est: altera eSt,
ut coeleste animae nostrae alimentum esset, quo vitam spiritualem tueri, et conservare possemus; alte
ra , ut Ecclesia perpetuum sacrificium haberet, quo Deo , Patri laudem, et honorem persolveret, eique pro tot beneficiis sibi collatis gratiam referret, eumque sibi propitium redderet, ut nostris sceleribus saepe graviter ODtensus ab ira ad misericordiam, a justae animadversionis
severitate ad clementiam traduceretur: idcirco, ut laudis , et gratiarum actionis sacrificium est, ita est et prinpitiationis. Una enim, eademque est hostia i , iciem nunc offeren ς Sacetaotum ministerio , qui seipsum tunc xxiI.Cap. In cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa : illa quippe oblatio cruenta, haec incruenta est: sed fructus
per hanc incruentam uberrime percipiuntur. Cujus Sacrificii vis non solum immolanti prodest, et sumenti, sed omnibus etiam fidelibus, sive qui nobiscum in te ris vivunt, sive mortuis jam in Domino , et nondum plene expiatis. Atque hoc Sacrificio nedum incredibili ratione nobilitatur Ecclesia, sed Coelum aemulata in perpetua quadam festivitate versatur. Ut enim observat divus Ioannes Chrysostomus 1 , quum hebraeis uno Hom, tantum in loco, et paucis quibusdam diebus solemnes agere dies liceret; nobis, quibus singulis diebuς, et I. a/ C tihique locorum tam magnum , divinumque Sacrificium litare datum est, perpetua festivitas est, et jugis Solemnitas. Ex quo facile perspicitur , hoc Sacrificium nostrae Religionis veluti solem esse , a cujus splendore, ct calore non est, qui se abscondat: sed intelligitur etiam, quanta religione, et cultu celebrari debeat. Nam
si in divinis litteris maledictus vocatur 3), qui Opus
115쪽
Dei qualecumque negligenter iacit, quot eYecrationibus dignus erit, qui opus Dei omnium ma Ximum, et p
Stantissimum per contumaciam, et Oscitantiam Contemnat ρ Videant igitur Sacerdotes, cujus sacrificii sint administri , ne rem tam sanctam quoquo modo Violent. I I. Itaque primo considerent, quanta sit ipsorum dignitas, et quanta auctoritas, quum de Christi Sacerdotio mirum in modum sint participes; sed etiam agno-
Scam , quum dona augentur, rationes etiam donorum
augeri. Nihil in ipsis terrenum insidere deberet: totus Coelestis, Deique plenus deberet esse Sacerdos: nihil commune habere cum populo, a quo tanto intervallo, et potestate sejungitur, quae longe excedit omnium Principum fulgorem, et omnium Regum potestatem. Quid turpius, quam honor sublimis, et vita deformis, sancta professio, et illicita actio Θ Proderit proinde Sacerdoti saepe in hanc suam dignitatem intendere , seque excutere diligenter, an actio nomini, an mores dignitati respondeant. Quare hortamur omnes Sacerdotes, ut sibi provideant aureum libellum Cardinalis Bonae, quem attenta lectione in succum sibi, et sanguinem conto De sa- vertant si) . Absit vero, ut Sacerdos, sibi alicuius gram . .: I culpV conscius, non praemissa sacramentali conses-3rat. 0pis sione, ad Altare celebraturus accedat: judicium enim
riz. . ' divinae condemnationis incurreret, et praecepto Triden- xa Saeir. tinae Synodi obsisteret, quae jubet a , ut Sacerdos
mortalis culpae si hi conscius, cui incumbat celebrare, etsi contritus sibi videatur, praemittat Sacramentalem confessionem, modo non desit illi copia Consessarii. Quod si, necessitate Urgente, Sacerdos absque praeVia Consessione celebraverit, quamprimum confiteatur. Ut vero uberiores ex tanto ministerio. fructus colligat, nedum a gravibus, sed et a levioribus culpis abstergere animum debet: terrenos affectus compescere, et se Om ni virtutum genere excolere.
116쪽
Ad Aram celebraturi accedentes, ne dum corde puro, animoque in Deum accenso se comparent; sed etiam corpore mundo, lotis man us, vestibus non sordidis, et toto corporis habitu gravitatem, et devotionem praeseserentes: oculos huc illucque minime o vertant , tota animi contentione rem Sacram peragen tes. Rubricas adamussim observent, quas utilissimum est aliquoties revolvere, ut, si quid vitii insederit in iis servandis, corrigatur. Quae e libro legenda sunt, memoriter ne dicant. Cavenda nimia prolixitas a , ita ut Missae generatim hodie dimidium non excedant; sed multo magis cavenda nimia festinatio, ut tertiam horae partem non exaequent. Quare, si quis festinantiusquam deceat, in celebrando se gerat et , ad suspensionem , aliasque arbitrarias poenas procedemus. I V. Qui Sacerdotio sunt initiati, Sacrum non faciant, nisi caeremonias, et rubricas Missalis apprime calleant, et nisi testimonium de scripto exhibuerint Magistri nostri caeremoniarum: neque sine e Xpresso nostro Consensu id faciant in Ecclesiis Montalium 3 . Optamus a
tem vehementer, ne vanitate quadam incitati musicos cantus, solemnemque pompam arcessant primum Sacrum facturi q), multoque minus ne , Sacro peracto , declinent ad solemnia convivia, facetiasque, et clamΟ- res hisce conviviis adjunctos. Haec enim omnia men tem perturbant, et devotionis spiritum enervam.
Iacob. comp. Lib. I. C rp. U. Et Hieron. Column. F. I. cap. X.
Meminerint autem omnes Sacerdote ς, etsi nec Ecclesiae alicui addicti, nec vi beneficii obstricti sint, aliquoties , et saltem sestis solemnioribus Cclebrare de- is3 Een Lbere. Nos vero ex Tridentina Synodo, ut singulis dominicis diebus id faciant 6 , graviter admonemus, et m. M L. cohortamur. Neque enim Ecclesia ministros eligit tantoque honore cumulat, ut ii desidia, otioque tor-XXII . pentes
117쪽
pentes collatam sibi potestatem pro vivis , et desunctis Sacrificium Offerendi per socordiam tabescere patiantur.
Debet enim Sacerdos, ut ait Apostolus si , prius pro HI. , r. ' suis delictis hostias offerre , deinde pro populi . Quod facere praetermittens, Deo gloriam , Coelitibus laetitiam detrahit, sibi, et vivis , et defunctis detrimentum aD
V I. Qui Sacerdotio initiati non sunt, et celebrare prae sumunt, nefario crimine se implicant, indiciumque praebent, se minus recte de fide sentire , gravissimisque poenis a summis Pontificibus latis corripiuntur . Ne tam immane facinus aliquando contingat, nulli Sace , et ignoto , et alienae Dioecesis r celebra- x xii. D. re permittatur, Sive in Ecclesiis bis subjectis, sive Regularium, nisi litteras eXhibeant dimissorias a. disa. Nobis, vel a Vicario nostro generali adprobatas. Nul- quoque Regularis celebret, si peregrinus is fuerit,
et nulla extent sive Coenobia sui ordinis, sive Eccle- ου . iri . siae , ubi litteris patentibus suorum Superiorum non constiterit esse munitum; de quibus tamen , si quas attulerit , an sint et opportunae , et legitimae, sciat a Nol is
esse dijudicandum, atque adeo a Nobis celebrandi obtinendam facultatem 3 . Quod si quis Ecclesiae Res b. 16 y ctor, aut Sacrarii Praefectus sive secularis, sive regu D .laris contra hujusmodi sanctiones peccaverit , poenam XIV. Moe. decem aureorum non evitabit. Qii in illi ipsi Sacerdo-xi i. tes , qui Dioecesi nostra sibi domicilium constituunt, intra dies octo litteras hasce eXhibere teneantur; man.
damusque Parochis vigilare, ne quis alienigena Sacerdos hisce litteris destitutus domicilium fgat. Hac de re extat nostra pastoralis Epistola , et statuta edidimus q),
Nihil potius esse debet Ecclesiarum Rectoribus quibuscumque, quam ut divinum mysterium omni religione
118쪽
LIBER II. CAP. VI. Io Igione perficiatur. Si quem Sacerdotem in suis Ecclesiis deprehenderint, indecore rem saeram agere , secre eo , et leniter eum moneant; si perseveret, et nulla emendationis spes affulgeat, eumdem secreto Nobis deferant . Curent vero, ut illa omnia, quae sacrosanct Sacrificio deserviunt, nitore, et munditia eX cellant. Nam Calices, et parenas certe consecrare detrectabimus, nisi ea forma, et elegantia Nobis offerantur, ut Satis esse possit.
VIII. Districte porro Sacerdotibus univeriis praecipimus,
ut talari, nigrique coloris veste induti ad celebrandum accedant, sine qua quidem veste, ne ad Temptu in quidem sacrificaturos accedere debere indiximus I), et nunc confirmamus. Nec Ecclesiarum Rectores , iique , qui Sacrariis praesunt, vestes sacras ministrare in Civitate debent iis Sacerdotibus, qui non in hunc modum induti se sistant, nisi sorte exteri Sacerdotes sint, qui statim e Civitate discederent. Atque idipsum in Civitate Centi, et in Oppidis nostrae Dioecesis districte praecipimus observari; in Parochiis vero campestribus ortamus talarcs vestes pro celebraturis custodiri: sed ce te nullus , nisi in veste nigra, celebret umquam , juXta
ea, quae jampridem praescripsit Benedictus XIV. a , et Nos ipsi in laudata Epistola, et Statutis jussimus. Nec item licet Sacerdotibus in sacro ministerio pileolis caput tegere, nec etiam annulis ornare digitos, ut pluribus ibidem docet Benedictus XIV. I X. Dum Sacerdotes Sacrum faciunt in Ecclesiis sive Regularium, sive Monialium aut Nobis, aut suis Regularibus subditarum, Religionis tamen, cujus institinium gerunt, peculiaria Ossicia celebrantium, noverint vetitum sibi eas missas legere 3 , quae Regularibus
tantum, et non aliis conceduntur; exceptis tamen Ca
pellanis, ab iisdem Monialibus pro quotidiano Sacrifi-
119쪽
cio conductis. Nullus tamen seculatis, aut regularis Samcerdos in Ecclesiis Montalium, quae nostra curae su divinam faciat sine in stra facultate O .
In locis Dioecesis remotis, et asperis caveant Pam chi , ne ob clericorum penuriam, dum Missa canitur , etsi defunctorum, ad legendam epistolam laicum admistant r); sed saltem sit clericus, qui superpelliarii ibi. ' Ceo indutus, et sine manipulo, Subdiaconi vices obire poterit. Numquam vero Diaconi munere fungatur, etsi Subdiaconatu sit initiatus: id enim muneris solus Di
In celebrando temporis etiam ratio habenda est. Nullus ante auroram celebret, praeterquam in nocte Nativitatis Domini, in qua post elapsam mediam noctem H Ecclesiae instituto Sacrum fit 3 . Una vero tantum Iri ει io Missa in quibuscumque Ecclesiis parochialibus celebran- vetamusque ne reliquae continuentur sub poena suspensionis ipso facto incurrenda, Sub eadenaque piae D-d. na, ne Eucharistia fidelibus ministretur . Eadem vetitum sit in quibuscumque Oratoriis celebrare , sicut et seria quinta majoris hebdomadae, et Sabbato sancto , sub poena suspensionis ipso facto quoad celebrantem, et interdicti quoad oratorium s . Neque panter post meridiem celebrandum est. Quae vero de hora diximus non ita intelligantur, ut praeiudicium aliquod inseratur decretis Benedicti XIII., et Clementis XII; quibus permissum est, ut tertia horae parte ante auroram , itemque post meridiem, possit Missa celebram 8 a.d. ri dummodo praescriptos hosce fines, sine peculiari apostolica facultate, nemo transgrediatur. 1. XII. Metropolitanae Ecclesiae tamquam parenti exhibenda reverentia est, ideoque in nulla Ecclesia etsi Reg larium, liceat antevertere campanarum pulsationem in Sabba.
120쪽
LIBER II. CAP. VI. IOISabbato sancto ad hymnum Gloria is excelsis, antem quam a Metropolitana edatur pulsatio, sub poena aureorum centum, e aliis arbitrio nostro irrogandis i). Et similiter in civistate Centi, et in aliis oppidis, et terris non pulsentur campanae, nisi edita pulsatione Ecclesiae principalis, sub poenis ad arbitrium nostrum infiigendis . XIII. Quum praecepto divino mandatum sit omnibus,
quibus Animarum cura commissa est, Oves suas agno
scere , pro his sacrificium offerre, ut ait Tridentina Synodus a , Benedictus XIV. singulari sua Constitutione declaravit, eos, quibus animarum cura demandata est, non modo sacrificium Missae diebus festis de praecepto celebrare, sed sacrificii medium , quem dicunt, fructum pro populo sibi commisso applicare debere , nulla pro tali applicatione eleemosyna percepta. Prae cipimus igitur , ut nulla tergiversatione interposita , Omnes , et singuli, qui curam gerunt animarum , tam Parochi , quam Vicarii, sive perpetui, sive ad tempus , sive etiam AE conomi, et tam Seculares, quam Regulares, et quacumque demum speciali mentione digni, pontificio oraculo, et praecepto obsequentes, Missam
Iarochialem pro populo, ipsorum curae commisso GD erant, et applicent diebus dominicis, aliisque festis de praecepto diebus.
Sicut qui altati deservit, par est, eum de altari vivere; ita nihil turpius excogitari potest, quam impium mercatum de tanto sacrificio instituere. Detestamur eorum Sacerdotum avaritiam , qui lucrum dumtaxat inhiantes, se sistunt in plateis, quasi uberiores eleemosynas expiscantes. Ut omnis nundinatio excludatur, statuimus eleemosynam Missae laxa Bononenorum
duodecim. Non vetamus tamen majorem percipi posvse, si quis sponte eamdem obtulerit.