Synodus dioecesana Bononiensis ab eminentissimo et reverendissimo domino D. Andrea Joannetto ... celebrata diebus 2. 3. et 4. Septembris ann. 1788

발행: 1788년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM CAPUT II. De Sacra1nento Baptismi.

CI quid est, in quo salubriter animarum Curat res Q collocare Operam suam possint, profecto illud est, Baptismi dignitatem, praestantiam, et necemitatem docere , eximiosque effectus ab illo procreatos exponere. Quid enim praeclarius, quid excellentius eacogitari potest, quam ut homo abjectissimus irae filius, miserabili Diaboli, et peccati servitute pressus, subito, et facillime diffractis vinculis in libertatem filiorum Dei sit traductus , divinae naturae particeps effectus, et Regni Cc lorum haeres, et nobilissimo virtutum comitatu instructus sit, idoneusque factus, qui bonorum omnium sit particeps, quae in Ecclesia largissime impertiuntur Θ Midbae re mirabiliar, ait divus Joannes Chrysostomus I , quod sine labore, sudore, bovisque operibus Iustos e clat e . . . Quemadmodum uintilia mediam in pelagi ni

raginem inerdens statim extinguitur, et evanescit, ain

quarum mi demersa οῦ rie et omnis humana nequitia , quum an piscinam diminorum fluentorum inciderit, citius, faciliusque, quam scintilla, demergitur, et deletar. Quare doceatur stequenter populus, ut se se gratum tantorum munerum largitori Deo prxstet; et moneatur, quanta sedulitate essicere, enitique debeat, ne acceptum animicandorem deturpet, et Patrem, et Filium , et Paraclitum , quarum divinarum Personarum invocatione, et numine ablutus est, quasque in se hospites habet, ne per summum scelus abiiciat, et tanta sibi concessa munera Corrumpat, sed ut bonorum operum accessione adaugeat. Verum et Parochi videant, qua diligentia curare debeant, ut tam ad salutem necessarium Sacramentum rite, et religiose omnibus conseratur.

92쪽

LIBER II. CAP. II. II. Legitimus Baptismi minister est Parochus, vel alius Sacerdos a Parocho, vel a Nobis delegatus. Cogente

autem necessitate, quilibet sine solemnibus caeremoniis baptizare potest ; si tamen id effcere ei propositum sit, quod Ecclesia catholica in eo administrationis genere essicit, et modo usitata forma, et materia utatur . Di gniori tamen personae locus est relinquendus, et peri liori. Nam et obstetrices i , quae baptizare consueve runt, improbandae non sunt, si interdum praesente ali Baρι. m. quo viro, qui hujus Sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod alias viri magis proprium ossicium vide- Mώ. retur, ipsae exequantur. Parentes tamen a prole bapti- Eanda abstineant, si alius idoneus reperiatur; attamen

si necessitate impellente id peragant, nulla inde spiritali cognatione, quae conjugii ossicia impediat, implicabuntur . Si Parochi negligentia aliquem sine hoc salutari lavacro decedere contigerit, in eum graviter animadvertere non omittemus. Quum tenella sint infantium corpora , multisque periculis obnoxia, nefas sit ultra nonum diem a) baptisma diserte. Quamprimum ti Duod. ergo deserantur baptisma suscepturi ad Ecclesiam, eXtra

quam, necessitate cessante, vel non concessa a No- Eι Hieram

bis facultate 3 , administrari illis numquam debet: et quando id contingat, in baptizatorum librum illius no- m. men, cui Baptismus collatus est, reseratur. Etsi v ro Baptismi administratio ad Parochos pertineat, non comp. m. inde derogari volumus Metropolitanae nostrae juribus, et Ecclesiarum Archipresbyteralium , quae illesa servari mandamus . Si via longa sit decurrenda in afferen- do ad Ecclesiam puero, optimum erit paullulum aquae secum habere, ut ingruente periculo ablui possit . iii

Porro serio moneantur praegnantes matres, ut illa omnia declinent, quae foetui periculo esse possint, eni xisque precibus Deum orent, ut, quem mundo Pari-

93쪽

CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

turae sunt, filius Christi membris adscribi, copularique

queat: appropinquante vero partus tempore , conScientiam poetaitentiae Sacramento rite componant, ne, ob

repente mortis discrimine, imparatae in diem aeternitatis incidant. I U. Quotiescumque, necessitate suadente, domi baptizatus sit infans, inquirat diligenter Parochus, an illa

omnia accurate servata suerint, quae ad Sacramenti validitatem pertinent: ubi nihil vitii deprehenderit, acquiescat: sin minus, conditione interposita, iterum baptietet. Et ubi parvulus convaluerit, vel cessaverit periculum, ad Ecclesiam deseratur, omissaeque caeremoniae suppleantur. Nec vero conditionata forma temere, nec passim , et sine delectu usurpanda est, sed ubi tantum prudens, et probabilis dubitatio subsit de valore Sacra menti ; secus sacrilega res esset, et maculam irregularitatis importaret ex Romano Catechismo i , id quod confirmat Benedictus XIV. r .

Accidit non semel, ut expositi infantes inveniantur , atque ii aliquando testimonium accepti Baptismi in schedula descriptum, colloque Suspen Sum gerant nonnulli vero hoc documento careant. Si schedulae auctor deprehendi possit, cui fides merito praestanda sit, unico illius testimonio Bapti qmus rite traditus satis comprobatur : quando vero ea certitudo non interveniat, sub conditione iterandus erit Baptismus, et multo ma

gis, si nulla sint de collato Baptismo argumenta 3 . V I. Si quis adultus Baptismum petat, volumus Nos fieri de ejus desiderio certiores 4 , ut ipsius voluntas

exploretur, ne quis ad hoc Sacramentum ficto, et si- .mulato animo accedat, et ut prius bene iis omnibus imbuatur, quae ad fidei doctrinam , et christianae vitae institutionem spectant. Idemque statuimus, quando hae-

94쪽

LIBER II. CAP. II. SI reticus in catholicae Ecclesiae sinum recipi postularet. v I I.

Materia, seu elementum hujus Sacramenti est omne genus naturalis aquae, quod sine ulla adjunctione aqua dici possit; ea tamen nisi necessitas incidat, henedicta esse debet vel Sabbatho sancto, vel pervigilio Pentecostes. Propterea hisce diebus Parochi omnes Civitatis ad Ecclesiam Metropolitanam conveniant, in Dioecesi ad Ecclesiam Archipresbyteralem, ubi sacer Fons asservetur, sacraeque functioni decenter intersint. Hyeme molliatur frigus tepefacta aqua, ne infantis teneritas periculum ex frigore subeat. Si aqua benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest; in minori tamen quantitate ex Rituali romano I , cujus praescripta unqdequaque servanda Sunt.

VIII.

Ex Apostolorum traditione semper catholica o servavit Ecclesia, ut, quum solemnibus caeremoniis Baptismus conficitur, sacrum etiam Chrisma addatur. Hoc Chrisma eodem anno debet esse benedictum , seria quinta in Coena Domini. Idcirco ad illud excipiendum mittatur 1 Sacerdos, vel Clericus in sacris constitutus ad Peneri Metropolitanam nostram: et in Dioecesi Parochis illud distribuat Vicinus soraneus, vel alius a Nobis ad id Iridelegatus: vetus autem Ctasma cum bombyce, igne comburatur 3 . Sit autem prope Fontem repositorium decenter. concinnatum, in quo Chrisma in vasculo argenteo, vel saltem stanneo bene obturato sub clave servetur in usum Baptismi.

I X Fons autem baptismalis ad eam formam ubique erigatur , quae a Praedecessore nostro Cardinali Iacobo Boncompagno praescripta ibit Α , quae ita se habet:

Fons baptismalis ex marmore in vbaricam rigaram exis an '' cavatus , vel are confutar erigatar in flcrae commodis L ri, non

95쪽

81 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

ri, non procul ab Ecelesia ianua: ampliori amo lustralem aquam colligat, cui superemineat ex eodem lapide marineisum, aptum recipienda aqua, qua ex ablutione pueri exciderit, per fistulam in sevo, mel eo mella conelusam travsmittende in Gerarium, sime futi subterraneam piscinam , ideoque prope fontem natum essoriatur sepuLebrum . Cynopao tegatur ciborium, sit De coloris albi, mel saltem decentis. In laterati pariete flat repositoriam in quo sub elaete fermentur Olea saera pro Baptismo , Rituale, duoque saltem mantvia munda . Supra Dutem in pariete pingatur ciristi baptismus in Iordane ς eo lumba ruperemineat pieturae tam ferreis, mel marmoreis Oiscellis claudatur.

EX Vetustissima Ecclesiae consuetudine in sacra ab lutione celebranda Patrini, seu susceptores adhiberi Solent . Patrinus autem sit unus tantum , Sive Vir, si, emulier, vel ad summum unus, et una, ut Tridentini Concilii decreto statutum est si). Qui quidem suscemptores monendi erunt, constitutum a sancta Ecclesia fuisse, ut non solum is, qui baptigat cum baptizato , sed etiam susceptor cum eo , quem suscipit, et cum ejus veris parentibus spiritali amnitate devinciatur , ita ut legitima nuptiarum foedera inter hos omnes miri non ossint, atque inita dirimantur. Sed dolendum sane ve- ementer, tam sanctum cognationis foedus ad flagitiosas saepe consuetudines, gravissimumque incestus crimen traduci. Quod capite Non licet, et capite Monaebi r), cavetur, ne Monachi Patrini munere fungantur, ad Regularct omnes extendi volumus, itemque ad Clericos , ita ut iis saltem, qui sacris ordinibus sunt initiati, id

minime liceat, nisi speciali a Nobis obtcnta facultate. X I.

Non vero sine delectu aliquo hoc susceptoris munus cuilibet committendum est. Itaque ii Iantum ad

uendi a Parocho sunt, qui a parentibus, vel ab iis,

96쪽

LIBER II. CAP. II. 8squ6rum interest, designati fuerint, iique arcendi, qui

indigni sint, justisque de causis prohibeantur. Infideles ergo, et i retici, publice excommunicati r), interdicti , publice criminosi, et infames, qui Paschatis

praecepto non obtemperaverint, qui Sacramento Confirmationis consignati non sint, impuberes etiam, et qui sana mente non sunt, qui ignorant rudimenta Fidei, ignotique homines ab hoc susceptionis munere repellen di sunt. Non enim nudum nomen esse debet r), ste' rilisque caeremonia; sed susceptores omnes cogitare de bent hac se lege teneri , ut sint velut sponsorta, et fidejussores eorum , quos suscipiunt, ad ipsosque spe clare , ut eosdem habeant, tamquam spiritales filios sibi ab Ecclesia commendatos , Curentque diligenter, in christianae vitae institutis ita excoli, ut ii tales se in omni vita praebeant, quales eos futuros solemni caeremonia spoponderunt. Atque haec palam faciunt, susceptores hujusmodi bonos magistros, et duces spiritalis vitae esse debere: quo munere nec de fide male sentientes,

nec inscitia laborantes, nec sagitiosi, nec malae fama homines, nec inepti desungi possunt. Ac propterea minus viros nobiles commendamus, qui aliquando D, vium quemlibet de plebe pauperem ad hoc munus a Gsciscunt. Qui enim homo sordidus, et abjectus ullam hujus magisterii, et custodiae partem sibi vindicare poterit ρ Si quis ex idoneis ad hoc munus electus, alium ceu procuratorem constituat, procurator ipse de scripto suae procurationis testimonium Parocho extatbeat, hocque a Parocho ipso in Parochiae tabulario asservandum erit, monito procuratore, nullam inter eum, et baptizatum 3 , vel hujus parentes spiritalem cognationem obortam fuisse.

Et quoniam iis, qui baptizantur, tamquam Dei

filiis in Chri,to regenerandis nomen imponitur, Curet Parochus, ne fabulosa, aut ridicula, vel inanium de

Iacob. Bonis

97쪽

8 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

rum, vel impiorum ethnicorum nomina imponantur; sed eorum, qui ab Ecclesia , ut Sancti, Deoque cari coluntur. Divus Joannes Chrysostomus tὶ hanc consuetudinem commendat, ut nomina filiis addantur eorum , qui in virtutibus excelluerunt, improbatque eos, qui temere nomina imponerent: idque etiam praecipit Ecclesia faciendum ain. Multae enim erit utilitatis puerulo, cum adoleverit, illud ipsum nomen ejus auribus circumsonare , qui, quum viveret, omni virtutum genere floruetit, et ad pie vivendum , et ad imitanda exempla eXcitabitur, ejusdemque patrociniis pro

tegetur .

XIII. Habeant Parochi bene compactum librum 3 , in

quo distincte describantur nomen , cognomen , Pater, et mater, et patria baptiZatorum, adjecto die , et anno. Patrini etiam, et Matrinae nomina, et cognomina apponantur. Qui liber melius conflari nequit, quam consulto Rituali romano. Librum hunc caute custo diant Parochi, neminique legendum , et percurrendum tradant, nisi ipsi praesentes sint. Caveant vero Paroesti ), ne in describendo sint desides, aut immem res sub poena trium aureorum, ubi statim, et eadem die non descripserint, et aliis, arbitrio nostro, infiigendis .

Hortentur etiam Parochi mulieres parientes, ut, quantum fieri potest, insantes per se ipsas lactent, Ueteres , Sanctasque matronas imitantes. Moneant item obstetrices s , ut matribus, et nutricibus reserant, sive aliis foeminis, quae curam alendi, aut custodiendi pueros Suscipiunt, ne eos per annum ab ortu in lecto retineant ob periculum Oppreυionis sub poena eXcom municationis ferendae . Denique et puerperas moneant, ut e partu emersae in Ecclesia se sistant a Parocho benedictionem suscepturae, quae, licet ad jura parochialia mi

98쪽

MBER II. CAP. II. Ita minime pertineat, aequum est tamen, eamdem a proprio Pastore suscipi: et certe id fieri a Capellanis Oratoriorum prohibemus. X V. Sed vero infixus nostro haeret animo dolor, eam esse in plerisque Christianis insaniam, foedissimamque nequitiam, ut propriae dignitatis obliti, et sponsionum, et foederum immemores, quibus se in Baptismo Christo devoverunt, perpetuamque Diabolo pugnam indi

erunt , e paterna domo , in quam fuerant adsciti, erumpentes, in regionem longinquam abeuntes, ditissimum patrimonium prodigant, et perdant, quo eos misericors Pater donaverat, idque saepe rationis usu vix appellente. Quis tantus stupor, vel, ut verius dicamus , tantus furor, ut coelestes cibos pertaesi porcorum siliquis saginari desiderent ρ et Christo nuntium mittentes, immo eumdem turpissime abjicientes, Diabolum in

animum intromittant, et pro amantissimo Patre saevissimum hostem complectentes, ejus dominationi se su dant , qui omne bonum absorbeat, et omne malum inducat ρ Succurrant itaque crebro menti, Filii dilectissimi , ea verba, quibus Sacerdoti ter interroganti in Baptismi collatione ex Patrini voce respondistis, abrenunciare vos Diabolo, et omnibus operibus ejus. Haec

tam solemnis ejuratio numquam excidat ex animo, eamdemque frequenter renovate, tamquam firmissimum adversus saevientes tentationes propugnaculum, ut monet divus Ioannes Chrysostomus si , qui ait: sine boe

verbo numquam in forum prodeas; sed, cum es ianua vestibula transeressurus, hoc prius loquere verbum: abrenuncio tibi Satana, et pompa tua, et cultui tuo, et coniungor tibi, Griste. Ne umquam absque hac more exeas: bac erit tibi bacalus , bae armatura, bae turrisivexpuenabilis. Nec desinant Pastores monere parentes, ut id puerulorum auribus frequenter inserant, eos ad

Christum spectare, cum Diabolo nihil commune habe,

99쪽

M CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

re, eumdem ceu insemissimum hostem odisse debere: se divites esse, sed a tartarei latronis insidiis cavendum esse: pretiosam 'suppellectilem in vasis fictilibus contineri , ideoque omni custodia, et diligentia servandam.

CAPUT III. De Obstetricibus.

'DErmagni interest, obstetrices suo munere recte fiangi, et idoneas, et industrias esse, et insigni charitate praeditas; nedum enim ad utrices humanat vitae Sunt, sed saepe ad aeternam salutem infantulorum con-

se re possunt, quibus, nisi per ipsas sacra Baptismi ablutio concedatur, sine ulla salutis spe depereunt, suntque equidem infelicissimi; ideoque ajebat divus Ioannes Chrysostomus 3 : Iuge eos , qui xibit ab in , o. '.. deuibus disserunt, qui sine illuminatione , sine signaeulo mi p. decesserunt. Hi vere lamentis digni, bi laevmis. Ita- ii que si Medici a , qui servandae corporis saluti praepinnullam mulierem in eo ministerio versari pa-' tiuntur, quae prius ipsorum judicio probata non fuerit, Nos, qui praesertim perpetuam incolumitatem, beatamque illorum vitam, qui Nobis a Deo commendati sunt, maxime expetimus, omnem diligentiam, curamque impendere debemus, ut hujusmodi mulieres, a quibus tam crebro Baptismus impertitur, iis omnibus satis inmbutae sint, quae ad rem bene gerendam necessario re quiruntur . II. 3ν ΘΜ.L Qtiare Parochis mandamus, ne sinant obstetri- Σ- δῖ'cia gerere, nisi mulieres bene moratas 33, honestas, ΠΟ.Ii. charitate plenas, bonaeque famae: descripta teneant ea.

c.,.: rp. nomina, quae in Parochia degant: easdem de ra.

100쪽

LIBER II. CAP. III. tione bene ministrandi Baptismum instruere non nωμgant: nullae vero ejusmodi munus praestent, nisi quarum peritia adprobata, testataque sit. Volumus idcirco, ut quemadmodum in Civitate ab Archipresbytero Μetropolitanae id fieri solet, adscitis aliis duobus Religiosis : ita in Dioecesi, diligenti examine singulis annis excutiantur a Parochis simul et Uicariis soraneis. In iis autem examine pertentandis, interrogentur potis simum a de materia, et isma hujus Sacramenti, et qua ratione, simul ac materia traditur, verba pronunciari oporteat, et quae baptizandi intentio simul necessaria sit. Proponantur etiam illi eventus, qui in Rituali r mano continentur, ac praecipue quia agendum sit, quum infans ex utero parientis caput, aut aliam corporis partem solummodo porrigit, ipsiusque vita in dubium magnopere revocetur. Si qua vero, non obtenta de scripto a Nobis, vel Delegatis nostris facultate, in tale munus se intromittere audeat, gravi poena arbitratu nostro multabitur. III. Ad Parochos etiam pertinebit obstetrices instruere, ut quum casus evenerit, in quo infantem nulla a huc sui parte editum, aqua nihilominus saltem per si-phunculum tingere possint, et mox decessurum prudenter timeant, illum baptizent sub conditione i , sub ua pariter erit iterum baptizandus, si periculum eva-at, et foras prodeat. Si monstrum in luce edatur, et dubium sit, an homo, vel aliud sit, adhibita comditione a , baptizetur: si tu er bomo, ego te baptizae ete. Si in monstro plura sint capita, replicanda est ablintio cum serma pro capitum numero. I U. Debent autem obstetrices tunc solum in sacram ablutionem se se ingerere, quando necessitas urgeat, et tunc deficiente viro peritiori . Quando ad obstetrican dum arcessuntur, secum deserant vasculum pura aquR,

Disera.

SEARCH

MENU NAVIGATION