Synodus dioecesana Bononiensis ab eminentissimo et reverendissimo domino D. Andrea Joannetto ... celebrata diebus 2. 3. et 4. Septembris ann. 1788

발행: 1788년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

118 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

angustus obfuscata mens sere sibi nihil praesens est: et tunc eis salutaria animi remedia applicantur , quando viX prodesse possunt. Eja igitur, carissimi Filii, pro

levi tristitia pnaecavenda , ne vestrorum fratrum animas prodigatis; sed tempestive de periculo eos monete , Ut in re tanta sibi prospiciant, et in tam tremendo arti culo bene se comparent, scilicet peccat m, bis nou corrigisar , ejus evenia frustra postulatur , ait divus Gregorius magnus . Nam mortis adventu Om o p. abscinditur spiritualium remediorum appliCatio: me LxMil.ε- ariet bora , quamis ebeatrum mita bullus soletetμr , er μ' postea eertabit. Non est post butus vir mnegotiatio . me tempus est paenitentia, illud Iu sa Nem in dirit, ait divus Ioannes Chrysostomus 2 .

CAPUT X. De Ordinis Sacramento.

to manti T Egimus in divinis litteris sa) a Rege Nabuchodo

δ' nosore constitutum, ut de abductis in captivitatem heb is, quidam praestantiores adolescentuli deligerentur , in quibus nulla esset macula , essentque decori mrma, et eruditi omni sapientia , cauti scientia , et dincti disciplina , quippe trilaus annis ad omnem scientiam informati, Regi ministrare possent, dignique eo mune re haberentur. Optandum sane, ut quod ille ostenta tionis , et superbiae lausa constituerat, id in Ecclesia ad Dei gloriam, ad ipsius Ecclesiae splendorem, et ad animarum praesidium servaretur, ut ii tantum Tonsura

primum , deinde aliis Ordinibus initiati, et . qua i per

gradus quosdam eonscendentes, ad Sacerdotii fastigium eveherentur, qui innocentiae, et sanctimoniae laude florerent , et divinis rebus, scientiisque oculli, pπ'

142쪽

LIBER II. CAP. X. Ia9politi digni essent summo Regi Christo ministrare. Quid enim sublimius, quid eminentius esse potest eo munere, quod singulari 1 Spiritus Sancti communi-

catione contertur, quum dicitur: acerpe Spiritum Δεν L .etum P Idcirco Sacerdotis ministerium , et potestas ip sam Angelorum virtutem superat ob duplicem, qua '' excellit, potestatem: quia Sacerdotes Apostolico gradus succedenter, ciristi Corpus sacro ore conficiunt, per quos et nos Christiani sumus. Qui elaves Regni Caelorum babentes, quoddammodo ante Iudicii diem iudicant, ait divus Hieronymus a : quae potestas Angelis mi Fρω.nime competit. Sed quisnam est fidelis servus, et prU-dens, quem constituit Dominus super familiam suam ρ Edis. Ha Quae Domini subdubitantis verba ostendunt, non quod ei ignotus esset servus fidelis, et prudens, ut docet divus Ioannes Chrysostomus sed ostendere voluit, Lib. II. quam rari sint hujusmodi servi, et quanta sit illius magistratus amplitudo. Nos equiὸem tanti muneris copiam facturi, non possumus non eNhorrescere, memores illius Apostolici praecepti ): manus eiro nemini I. Aι imposueris. Idcirco in gravissima hac re omnem rati nem, et curam, et la rem, et diligentiam adhibere conabimur, et eorum auXilium flagitamus, quorum operam, cum in reliquis pastoralibus ossiciis, tum in hoc maxime necessariam et sentimus, et profitemur.

Itaque, ut a rei principio ducatur exordium, nemo in ecclesiasticum coetum irrumpere debet, quem non Deus ad tantum munus invitet: midete vocationem mestram, fratres s , ait Apostolus. Non enim quis ex sanguinibus , neque ex voluntate carnis, sed ex Deo , vocante ad tantam dignitatem inhiare debet, non parentum desideriis, et importunis suasionibus obtemperando , non temporalis lucri cupiditatem consectando, non alicujus beneficii consecutione delinitus, non honoris illecebra devinctus, non secularis auctoritatis de-R clinanis

143쪽

rao CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

clinandae proposito seductus; sed a Deo, tamquam Α-aron , Vocatus in ecclesiasticam Sedem se debet recipere . Si Dei vocatio desit, qualiacumque habeat vel generis, vel scientiae ornamenta, haec in nihilum recident , majoremque parient ruinam. Itaque qui se Ecclesiae officiis devovere intendunt videant, et attente perpendant, an ex Dei afflatu, vel an ex mundanis cupiditatibus permoveantur. Ut divinae electionis documenta in se habeant, satagant per bona opera Cer tam vocationem , et electionem facere. Ad Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae religiose, et frequenter accedante ab omni peccato, presertim carnis, diligentissime caveant, ne divinae Sapientiae lumen obtundant : enixis precationibus operam dent: prudentiorum consilio se muniant. Hinc volumus, eos omnes, qui

in Civitate degunt, et ecclesiastico Choro adscribi petunt , diebus Dominicis ad Sodalitium Clericis destinatum, et a Benedicto XIV. erectum accedere, et consuetis ibi exercitationibus vacare, Sacramenta statis

diebus percipere, et verbi Dei pabulo nutriti. Qui in

civitate Genti morantur ad Sodalitium accedant a N bis in aedibus Seminarii inuitutum , atque ibi eadem obeant pietatis ossicia. Qui vero in Dioecesi moranci 3 sns. tur, meminerint Tridentinam Synodum praescribere r), ut Ecclesiae servitio addicti sub Ρarochi disciplina Sa- ω aeri. cramenta seequentent. Atque hoc omnes praestare debebunt , donec ad Sacerdotium promoti sint. Qui id facere praetermiserint, Dustra ad Ordines promoveri postulabunt: ideoque cum aliis consuetis attestationibus, testimonium etiam de assidua Sodalitii, et Ecclesiae fie-quentatione quisque ordinandus ad Nos de scripto

deseret a

Excutiant igitur sese , et prospiciant viam, ante t. quam currant: ante, iuxta eonsilium Salmatoris et , sedisse debuerat, ante astimasse opus, metiri vires, Oxδε-

144쪽

snderasse sapientiam, merita comparasse, rumpisy eom.

putasse virtutum , ait divus Bernardus si . In utraque enim parte excellere Clericus debet, et morum integritate, et doctrinae laude praestare. Haec enim duo sunt Clericatus luminaria: luminare majus sanctitas vitae : luminare minus doctrinae praestantia . Hae duae sunt arbores in sinu Ecclesiae insitae, arbor vitae, et Scien

tiae boni, et mali. Hae illa Urim , et Thummim , quae

summus Sacerdos gerebat insculpta, doctrinae, et San clitatis insignia. Cui alterutrum ex his desit, in Clericalem palaestram ingredi non audeat. Quod enim accedet Ecclesiae emolumentum, si qui corruptis moribus, et doctrinae expertes, in hoc Ecclesiae coelum invadant, non iam lucentes Stellae, sed tenebricosi quidam , et sumantes Cometae, futuri non divinae gloriae vindices, sed proditores, non salutis animarum incitamentum , sed labes ρ Horum numerus quo plus augescit in Ec clesia , eo magis ipsa deturpatur, et laeditur; unde aje-bat divus Bernardus 1ὶ: dilatata videtar Ecclesiae ip- DOCO se etiam Cleri saeratissimus ordo super numerum mul' Az hIυ. tiplicatus est. Verum, etsi multiplicasti gentem, Domi. XX. ne , non magnificasti latitiam , dum vibia minus apparet decessisse meriti, quam numeri accessisse. Itaque qui bene morati non sint, ab hac sacra militia alieni sunt: amoribus dediti, mulierosi, ventri indulgentes, venationi addicti, rixatores , ad vindictam proclives, contumaces , parentibus non obtemperantes, voluptatum amatores, choreas, ludosque prosequentes, in ornatu, et cultu corporis intemperantes, otio torpentes, theatra , et ludicra mundi Spectacula frequentantes, indigni sunt, quibus tantum honoris culmen conferatur: quiaepe solaribus radiis puriorem esse oportet Sacerdotem,

ait divus Ioannes Chrysostomus 3 . 3 Lib. M.

Iam Nos in hoc semper elaboravimus, ut ii tanum hoc honore decorarentur, qui et pietate commen R i daren-

145쪽

t; E CONSTITUTIONUM SUODALIUM

d.irentur, et doctrina non carerent. Sed quoad morum integritatem , quod praecipuum caput est, etiam Parochos in hujus sollicitudinis societatem advocamus.li igitur, quum publice aliquos enunciant initiandos, populum doceant, quanti intersit christianae Reipublicae optimos assumi Ministros, qui moribus sanctis eluceant, et, tamquam sal, condire ceteros pietate, et doctrina possint ; atque adeo teneri unumquemque re V lare, et prodere, si de aliquo agatur, cui nota aliqua turpitudinis in una sit. Iidem Parochi, recurrentibus diebus Dominicis, qui quatuor tempora antecedunt, docere pergant, ob eam etiam causam illa solemnia instituta fuisse jejunia, ut, quum per eos dies sacrae O clinationes peragantur , divinum Numen imploretur, et iis tantum divina ministeria tradantur, qui fideles esse queant mysteriorum Dei dispensatores. Quare et carnis mortificatione, et ferventi precatione incumbendum , ut Ecclesia novis semper Administris, tamquam

facibus illustretur. Et quidem ipsi Parochi, et Vicarii

soranei, cum per se, tum per alios diligenter inquirant , et vestigiis omnibus persequantur, quam vitae rationem ducant, qui initiari petunt, vel ex parte initiati sunt, quorum consuetudine utantur, quibus o cupationibus vacent, quam sint parentibus morigeri, quam servent in loquendo modestiam, quam praeses rant honestatem. Si quid minus rectum , nec eX christiana disciplina prosectum deprehenderint, Nos secreto per litteras certiores faciant. Caveant vero , ne dissimulent , ne conniveant, nec horum turpitudinem, quae in Ecclesiae perniciem redundaret, obtegant; se cus gravissimas Christo daturi poenas, tamquam ejus gloriae, et Ecclesiae sponsae suae proditores.

Sed nihil ad formandos mores aptius, nihil utilius , quam sepositis omnibus secularibus curis, in sanctum aliquod Contubernium se se recipere, et in unam animae

146쪽

LIBER II. CAP. X. I 33 animae salutem intendere. Quod jam summi Pontifices Alexander VII., Innocentius XI., et Clemens XI. sapienter constituerunt I), ut ii, qui sacris praecipue ordinibus initiandi essent, decem dierum spatio id peragerent, Nos Omnino servandum volumus, ut decem dierum spatio in domo Sacerdotum Missionis commorentur, et spiritualibus tantum exercitationibus intenti, et a ceteris curis omnino vacui. Atque idipsum in suis Regularibus domibus Regulares praestitisse ex su rum Superiorum commendatitiis litteris testatum volu mus . Igitur quicumque ad hosce gradus conscendere

cupiunt, decem dies Deo, et sibi unice impendant:

sedeant solitarii, et taceant, et levent se super se. In hac animi requie scrutentur seipsos, vires suas me riantur : Uideant, an Deo auctore sperent se continere posse : turrim inchoaturi sedentes computent, ne sorte sumptus non habeant ad perficiendum. Multi enim propriae fragilitatis non ignari, incaute ingrediuntur, et cum turpitudine perseverant, ut illud ejusdem divi Ber- nardi verum efficiatur r): ingrediuntur cum bae macula tabernaeulum Dei mimentis: inbabitant eum bae macula templum sanctum Domini polluentes, judicium

multiplex accepturi, quod et tam gravissimas conscien tias gerant, et nibilominus se se ingerunt in Sanctuarium

Dei. Quamobrem, ne in horum miseriam incidant, in luce rerum aeternarum positi, in splendore fulgurantis hasin videant iter, quod arripuerunt, et viam, quam ambulare coeperunt, ne forte novissima ejus deducant ad mortem. Hinc, posthabito omni humano judicio, deliberent, an melius sit progredi, vel tutius regredi . Quoad Clericos vero minoribus ordinibus initiandos , idem per triduum fieri constituimus in aedibus Seminarii nostri, juxta morem, quem aliquot ab hinc

annis Nos ipsi pzaescripsimus. V I. At morum probitati nisi litterarum subsidium accedat,

nia. XIV.

vem ad

147쪽

rs CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

cedat, nulla, aut sere nulla expectanda Ecclesiae uim o I rim litas est. Apostolus 1 in Timotheo omnem ecclvis ι virum erudiens, eidem indicit: arteηδε ιλbi , et doctrinar boc enim faciens, et teipsu/n salvum facies, et eos, qui te audiunt. Non igitur suae tantum salutis studiosus Ecclesiasticus esse debet, sed etiam do Ctrinae ad aliorum salutem procurandam. Nos Clericos nostros doctrina, et scientiis abundare desideramus. Ita que Optamus vehementer, ne praepostera sestinatione litterarum curriculum perficiant; sed ut grammaticα fun

damenta bene iaciant, tum litteris humanioribus se dedant , dein Rethoricae , tum Logicae, et Philosophiae, deinde Theologiae scholasticae, et dogmaticae , tum Sa cris Canonibus, et divinis Scripturis, et Morali facultati diligentem operam navent. Quemlibet initiari petentem diligenti examine discutiemus. Qui minores sibi

Conserri ordines desiderant, volumus, ut in linguam latinam incumbant, seque comparent ad litteras humaniores addiscendas. Exigemus autem ab iis, qui ad Ordines sacros admitti petent, ut Theologiae scholasticae, et dogmaticae , vel morali, et sacrorum Canonum studio denηUPeram, quemadmodum praescribit Benedictus XIV. M Notis a ; sed neminem ad Subdiaconatum admittemus, quem non bene in Logica versatum intellexerimus. Sed insu- i. Iιέ. per exigemus Rubricarum Breviarii, et cantus Greginriani peritiam saltem aliquam, pro ut locorum Opportunitas postulabit, et Ordinandorum conditio patietur.

Regulares quoque, nonnisi praevio examine ad ODdines suscipiendos admittemus sq), et nisi exhibitis prinxx Mi. ptii Superioris litteris dimissorialibus ex decreto jussu Cl

f nientis VIII. edito ), et ab Innocentio XIII. confirmator sys. 3 . Si quis vero eorum , habito examine, reprobabitur, nihilominu in Daudem, aut alias illegitime se alteria n. 17 3. Episcopo sistere praesumpserit, ipso jure 6 ab Ordinibus susceptis erit suspemus, suique Superiores incident in pin

148쪽

LIBER II. CAP. X. 13 nas in laudato decreto latas, quod Nos mandato Bene dicti XIII. obtemperantes, ne quem illius ignorantia eX cuset, in hac Synodo evulgamus i . Iidem Regulares ab aliis Ordinariis dimissi, Ordinationis favore non gau debunt , nisi Nobis ex litteris dimissorialibus constiterit , iis omnibus esse munitos , quae de jure requirun tur, quemadmodum jampridem docuit a), ac subinde

apostolica sua Constitutione 3ὶ Praedecessorum De re ta confirmans declaravit Benedictus XIV. Et licet praevio examine adprobati fuissent; id tamen non ossiciet, quin et a Nobis novo examine explorentur.

VIII. Subditi nostri, qui ordinandi ad alios Episcopos

fuerint missi, intra duos menses tradant Nobis litteras ab Ordinante acceptas sub poena suspensionis, ut eas recognoscamus, Curentque , ut ipsorum nomina reserantur in Curia nostra in librum ceterorum ordinatorum . Si quis autem absque litteris nostris dimissorialibus ab alio ordinationem exceperit, ab ejusdem ordinis xecutione sit ipso facto suspensus ), atque hac eadem suspensione ipso facto multabitur, qui dolose ad Ordines suscipiendos accesserit, non praevio CXamine, vel facultate a Nobis non obtenta, vel falsis testificationibus exhibitis sue . Quod si hac suspensione implicatus in Ordine suscepto ministraverit, ipso facto irregularis evadet, aliisque poenis erit obnoxius a No- his infligendis. IX. Quia vero omni et corporis, et animi vitio carere debent ii, quibus Sacramentum hoc consertur, pueri , amentes, furiosi, viri sanguinum, et homicidae , servi, et ii omnes, qui ex legitimis nuptiis non sint procreati, ii, quibus infamiae dedecus haereat, qui in . signi corporis vitio deformes sint, epileptici quoque,

Periuri, criminosi, ebriosi, usurarii, impudici, lapsi post Ordinem, peregrini, et ignoti, bigami, et qua

cumque

Boncompa

149쪽

r36 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM cumque irregularitate irretiti, censuris obstricti, iique, qui latinam linguam ignorent, ab eo suscipiendo de sellendi sunt.

Qui prima Tonsura initiari velint, ex Tridentina Synodo si) Sacramentum confirmationis suscepisse de t bent, et ii arcendi, qui fidei rudimenta docti non m cd. x , rint, quique legere, et scribere nesciant, et de quibus

RU probabilis conjectura non sit, eos non secularis judi cii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum prae Stent, hoc genus vitae elegisse. Volumus etiam, Ut as ferant testimonium , se ab Iudicibus inquisitos minime fuisse , nec rationibus reddendis obstrangi, nec alio canonico impedimento assici. Ab omnibus autem, antv quam initientur, requiremus, ut alicujus Ecclesiae ministerio addicti sint, in qua susceptos ordines eXerceant : quippe hujusmodi ministeria, nonnisi per constitutos in ipsis ordinibus, exerceri debent ex Tridentina Seir. Synodo r): deinde ut ejus Ecclesiae iunctionibus praeci xνii. Sto Fint, et cum omni reverentia erga Parochos, et Rύοrm. Sacerdotes se gerant, et in tradenda diebus festis christiana Doctrina operam collocent. Hac enim ratione in eis cum aetate vitae meritum, et doctrina major ac crescet, et ad altiores gradus, et sacratissima Mysteria fiet ingressus, et tamquam in Christo adolescentes in-sormati , mox exhiberi poterunt homines persecti in eo- AE C dem Christo Iesu 3 . Neque Nos quempiam ad alti

gradum provehemus, de quo certum testimonium non acceperimus, hunc sacrae exercitationis cursum tenuisse . Nullus vero, qui qualicumque ex causa Cler

calem habitum dimiserit, eumdem Nobis inconsultis resumat, alioquin praeter poenas arbitrio nostro infiigendas , spe ultra progrediendi destituetur. XI. Quum nemo debeat ad Ordines promoveri, qui vel beneficium ecclesiasticum non obtineat, vel patris

moniura

150쪽

LIBER II. CAP. X. 13 Imonium non habeat, quibus non erit sussiciens beneficium , patrimonium habere volumus , quod congrua ordinati sustentationi respondeat spectatis persona rum circumstantiis , quodque generatim reditus habeat ducentarum librarum monetae bononiensis i ex bonis to Smia. stabilibus, certis, et fructiferis, et nominatis, et paci- ί' sce possessis. Hujus stipulatio coram Vicario nostro generali fiat ; sed prius indicenda Clerico suspensio ipso iacto incurrenda a , si ficte, et dolose quovis modo i

in hujusmodi constitutione se gesserit: tum eXcommu nicatio de nuncietur 3 latae sententiae contra testes de- H. de Ref. ponentes falsum circa bona patrimonii, incurrenda aeque ab omnibus, si fictum, aut falsum suerit patrimo- Cenetu. a T. nium, seu cum tacito, vel expresso pacto, quod Ordinatus numquam sit idem petiturus, aut aditurus. In- Iamb. Bon.

jungimus etiam Parocho ordinandi, et alteri Parocho, intra cujus fines bona patrimonio assignata sorte contineantur , ut praevio mense ante ordinationem diei festo intra Missarum solemnia ejus de nunciationeni faciant, ut, si quid juris alteri competit, constare possit: monentes populum teneri ad deni inciandum , ubi dolum, vel fraudem intercedere, vel aliquod impedimentum subesse noverit. Oppositiones autem , et eX-ceptiones ipsi recipiant, et ad Cancellarium Curiae nostrae deserant. Praeterea Nos ad fraudes, dolosque amovendos, aliarum Synodorum sanctiones imitantes jubemus, a testibus, et peritis sponsionem dari supplendi de proprio s) quidquid aestimationi per ipsos in Bis d.

factae circa pretium, et censum patrimonii deesse compertum fuerit, eamque sponsionem in publicum docu-

mentum, seu instrumentum de constitutione patrimonii reseret. Illud quoque negligendum non est, quum patrimonium ab illlis conficitur, qui in Civitate minime

degunt, ab ipsis, nempe testibus, exposcatur is , U- s Peηεέ. trum praeter bona ad patrimonium collata a parentibus, certo sciant, alia superesse, quae ipsis, eorumque fo

s miliis Diuitirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION