장음표시 사용
151쪽
miliis sustentandis sussiciant: scilicet ne cui irrogetur imjuria, neve quis mendicare creatur.
XIII. Sed et Tridentini Concilii sanctioni inhaerentes
Y i e ' Vetamus ordinatis titulo patrimonii alienare , exi a. d. E f. tinguere, remittere, et quovis modo gravare idem patrimonium sine facultate a Nobis de scripto obtenta, declarantes irritum prorsus omnem contractum Super eo initum, ultra poenas per sacros Canones inflictas, et arbitratu nostro decernendas. od si ordinatus et beneficium obtinuerit, nolumus integrum illi esse, alie-uo ι .is14. nare, extinguere, remittere, aut gravare patrimonium, nisi prius legitimis argumentis constiterit beneficii reditus suffcere ad ejus sustentationem. Deinde facta ali natione, seu dimissione patrimonii ex concessione n stra , inhibemus sub poenis Nobis arbitrariis, ne ulla resignatio, renunciatio, dimissioque beneficii fiat, nisi constiterit, quod aliunde vivere commode possit, actus que uni Mersos, qui secus fianr, irritos declaramus.
Ex veteri Ecclesiae consuetudine , cujus divus Gre-s3 Lib. U. gorius magnus 3 , aliique meminerunt, qui in una Ecclesia ordinati sunt, ejus nempe utilitatis causa , in εν ex aliis. adias commigrare non debent: idcirco sive qui ex beneficii, sive patrimonii titulo a Nobis initiati erunt, ε 3 s,is,4. nostraeque Dioecesi addicti, discedere non valeant ),
I 2 a Nobis per litteras dimissoriales potestate facta.
'' i ii ipsi, Dioecesi nostra alicui Ecclesiae as signati sunt, ad alias Ecclesias Dioecesis nostrae servitiits Sν L causa se recipere non debent, Nobis inconsultis.
cap. XVI. Vos nunc alloquimur, quotquot initiati huic Ecclesiae nostrae nomen dedistis. Etsi vestrae dignitati nulla par sanctitas sit, quum excedat illam Angelorum, vitamque requirat Angelis supparem; tamen non levis laetitiae Nobis materies est, quod eam aemulemini virtutem y
152쪽
LIBER II. CAP. X. 3 9tem, quae hanc vitam decurrentibus viris Dei conveniat . Quum vestros labores in animarum salute pro curanda Videmus, et vestram in omni doctrina com-
paranda sedulitatem, ardoremque in Dei gloria ad augenda , gaudemus in Domino vehementer, et eXulta mus. Id enim vestrum est studium, id meritum, ut ne dum in hujus Ecclesiae commodum, splendoremque redundet; sed in alias quoque Ecclesias vestrorum laborum fructus effundantur. Pergite itaque, quo coepi stis: sane derivent ut fontes vestri soras, et cum alienis aquas vestras dividite; sed illud maxime intendite , ut salutares has aquas Ecclesiae vestrae impertiatis. Implete igitur gaudium nostrum , Fratres mei carissimi, et desideratissimi i), sic state in Domino. De cete- so GP. Aro quaecumque sunt vera, quaecumque pudica , quae cumque justa, qu cumque sancta, quaecumque amabilia , quaecumque bonae famae, si qua virtus, Si qua laus disciplinae, haec cogitate.
CAPUΤ XI. De Matrimonii Sacramento .
III Ihil est Matrimonio honestius, nihil praestabilius;
sed et hominum malitia nihil deturpatius. In conihil, quod divinum non sit. Nuptias ad ossicium naturae Deus ipse instituit, ut iis arctissimo vinculo devincti , et copulati conjuges se invicem societatis, et fidei bono solarentur, et adjuvarent: et procreatis liberis humanum genus propagarent, Sanctaeque, et verae Religionis cultores post se relinquerent. Extincta autem primi
parentis lapsu originali justitia , rectae rationi reclamante appetitu, aestuque libidinis exardescente, indulsit Deus, ut iisdem etiam, tamquam medicamento quodam, Si S a se lio.
153쪽
. se ii mines continere non valent, ad sedandam carnis rebellionem uterentur. Neque intra hos tantum fines nuptias conclusit clementissimus Dominus, Sed et Prae . stantioribus bonis cumulavit. Nam et nuptiarum Celebritatem sua praesentia Christus honestavit, et Matri-m nium , ut inter alia catholicae Ecclesiae Sacramenta numeraretur et Fecit, ut Ecclesiae, et ipsi Christo veri filii procrearentur: gratiam, ait Sancta Tridentina Sy- nodus i , nua naturalem illum amorem perficeret, e
faret, ipse Gristus menerabilium Saeνamentorum institator, atque' perfector, sua nobis passione promeruit.
ph G uae res mestras , steat Christus dilexit Ecclesiam, ex seipium tradidit pro ear mox subjungens: Sacramentum
b c magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecelesia : unde nihil in eo elucet, nisi sanctum, et i, nestum, ut de eo dicat idem Apostolus 3 : bonorabi-' ' te esunubiam tu omnibus, et thorus immaculatu . Sed tanta sacri foederis bona, tantamque dignita- tem plures flagitiosi homines pervertunt, et vitiant: quot enim sanctx societatis obliti, sola stimulante libidine , et explendae cupiditatis impulsu ad nuptias convolant ρ quot criminibus ipsas nuptias antevertunt ρ quo
flagitiis initas commaculant ρ quot dissidiis infringunt pquot alienis amoribus dehonestant ρ Ut quod ad animi solatium , ad honestatis tutelam, ad pacis commodum , ad Christi gloriam, et Ecclesiae utilitatem institutum est, id ad animi amaritudinem , ad honestatis exitium, et labem, ad contaminatissimos amores, ad dissidi rum furores, perpetuasque pugnas, ad Christi contemptum, ad Ecclesiae dolorem miserrime perirahant. Quanta igitur postulatur in Parochis vigilantia, et industria , ut de hoc tam magno Sacramento saepissime disserant, doceantque Ilapulum, quae in ipso sanctitas, et religio lateat, quae mysteria contineat, qua ratione iniri nu
154쪽
ptiae debeant, qua integritate, quum susceptae sint, per fici , quae inter Conjuges concordia, consensioque ani morum servanda sit, ne fideles Matrimonii specie decepti , turpitudini, et nefariis libidinibus indulgentes, se ipsos perdant, prolemque, quam Christo reddere debebant, Coelique haeredem essicere, Diabolo tradant
aeternis suppliciis obnoxiam. Ne igitur praetermittant animarum Curatores hanc tam necessariam doctrinam tradere , eo praesertim tempore , quo, emensis diebus,
quibus nuptiae prohibentur, iterum permittuntur. 1 I. Sponsalia, quae non sunt, nisi Matrimonii exordia , multis saepe flagitiis corrumpi, inficique solent. Quidam enim i) insciis, et ahquando adversantibus tri Beueri parentibus, suturi Matrimonii fidem dant: alii, etsi in
praesentia se ei contrahendo impares, vel ob paupertatem , vel ob aliam rationem cognoscant, sponsionibus se obligant post plures menses, immo et annos adimplendis . Alii etiam alieno animo, et Voce tenus spon dent, puellas incautas inescantes, et ad pravas voluptates aucupantes. Nec desunt, qui postquam uni fidem obligarint, novis sponsionibus cum aliis deinde implicentur. Demum plurimi, nullo adhibito teste, fidem suam obstringunt, et in multas dissicultates, et incommoda Matrimonium conjiciunt. Hos tam infelices sponsalium contractus perpendant animarum Curatores, et opportunis monitionibus remedium pro viribus adhibere satagant. Nam quae , insciis parentibus , geruntur sponsalia, ut omnino illicita , et culpa infecta, generatim loquendo, traducenda sunt; cognita vero justa, et rationabili parentum dissensione solvi d bent, licet jusjurandum intercessisset a . Maretentur filios familias, ut parentibus , et iis, in quorum
fide , et potestate sunt, eum honorem tribuant, ut,
ipsis inscientibus, ne dum invitis, et repugnantibus, Matrimonia non ineant, ne se in id crimen induant, quo
155쪽
r Gen ιis quo reproborum eXemplar Esau i) implicitus suit, qui uxorum delectu pios parentes offendit: qua in re depravatis se esse moribus Ostendit, quod inconsultis parentibus u Xores duxerit, ait divus Joannes Chryso 4to nus r . Ad parentes enim pertinet filiis uxores su
α ι. mere, et opportuno tempore destinare ex eodem sala
cto Doctore 3 . Ex hisce conjugiis, insciis, vel in-Dα,ih vitis parentibus initis, tot in familiis lites, discordiae,
et perturbationes existunt, ut evitari merito debeant. Nos igitur Parochis interdicimus, ne, Nobis inconsultis, talia conjugia ad populum denunciare vale ani ; illos vero omnes, qui hisce sponsalibus opem, et favorem vel consilio, vel tabulas scribendo, vel alio quocumque modo adjumentum praebuerint, etiamsi con sanguinei, vel agines fuerint, aut publici Notarii, condignis poenis multabimus. Illos etiam ita crepent, et gravissimis verbis exagitent, qui longe antequam nil ptias celebrare po sint, fidem dant, et interiin familiarius, et licentius invicem versantur, quam ut hone Stas , et pudor patiantur, et sub Conjugii ineundi integumento turp:ssimas soximi amicitias: atque adeo moneant , ne a sponsalibus contractis longius, quam par est, elabatur tempus, Verentque, ne sponsi, remotis ar bitris , secum colloquantur, foedissimosque amores enutriant. Nos ipsi certiores facti enitemur, ut haec pestilentissima libidinum, et periculorum radix evellatur. indecorum e se , et criminosum ver- . i. ' ' bis uti ad promissionem explicandam accommodatis, quum tamen fidem darc reipsa non intendant. Etsi enim constet hujusmodi sponsalia sua vi destitui; tamen lethali culpa non carent, et quae ex ipsis obrepe
rent damna, reparanda essent. Ostendant etiam, eos
gravi culpa inquinari, qui primis sponsalibus adhuc integris ad alia deveniunt, quae nullius momenti, a C FOH deris existimanda sunt. Spon alia vero verbo, et an, cs I, concepta, sed litteriti non mandata s3 , et si Spon
156쪽
; obstringant; tamen satius esse doceant, ut in ta bulis saltem privatis exarentur, adjecta contrahentium Subscriptione, testibusque adhibitis. Ita enim contrahentes convinci poterunt , nec erit facilis tergiversandi
locus: quod de verbis ultro citroque habitis, quae cimio praetervolant, dici nequit.
Parochi porro illa omnia ex probatis auctoribus cognita habere debent, quae in Matrimoniis rite conficiendis servari oportere sacri Canones, et pr cipue sancta Tridentina Synodus jussit, quaeque sint cano'nica Matrimonii contrahendi impedimenta, et quae con tractum dirimant, et qui sint gradus consanguinitatis, et assinitatis , et item cognationis spiritualis ex baptismi , vel confirmationis Sacramento contractae . Admoniti vero de aliquo Matrimonio in sua Parochia con trahendo, contrahentium voluntatem diligenter eXplorent i , non quidem in Ecclesia, sed vel in suis aedibus, vel in aliqua proXimiorum consanguineorum
contrahere volentium domo: et quidem secreto, et sejunctim ambos sponsos interrogent. CognoSCant vero,
an Fidei catholicae rudimentis satis instructi sint, an munia conjugum perspecta habeant, an praecepto Pascitatis obtemperaverint, an sit inter eos aliquod canonicum impedimentum: utrum in legitima aetate sint, ac sponte, et libere, et nullius impulsu , et vi contrahere deliberaverint. Si ex hac inquisitione nihil emergat, quominus ad Matrimonium procedatur, hortentur sponsos, ut serventius vacent precationibus, ut eas congequantur ab audiore bonorum omnium Deo benedictiones, quibus toto vitae tempore in timore Domini vitam degentes, et in pace, concordiaque verian. tes , filiosque sancte instituentes, sibi ad aeternam vitam aditum parent, memores cito transrre hujus mundi figuram, et Christianos, tamquam advenas, et peregrinos hunc vitae curriculum debere percurrere, ut qui habent
157쪽
habent uxores, tamquam non habentes sint. Indicant H Pes c vero I) nuptias contracturis , ne solus cum sola in rij. g. eodem cubiculo, vel domo cohabitent, sub poena eX-ποι. DraF. Communicationis ipso facto incurrendae , Nobisque re- Servatae, si sponsi 4e invicem cognoverint. Idipsum ne
fiat, parentibus indicant, qui eadem poena illigati erunt, si connivendo, dissimulando, vel indulgendo copulari permiserint, ut, qui stupris intercludere viam debeant, eamdem ipsi aperiant: quos etiam poena decem aureorum , aliisque arbitrariis multatos volumus, si in rem tam nefariam quoquo modo consenserint.
IV. Contractis sponsalibus, ter a proprio contrahentium ci s1 . . Parocho si continuis diebus Festis in Ecclesia intrax irc.,. Missarum solemnia , et quidem in majori populi fre- Φ. quentia, publice denuncietur, inter quos Matrimonium contrahendum. Nec ulla ex hisce denunciationibus omittatur sine facultate a Nobis de scripto obtenta, quam legitimis tantum causis postulantibus concedemus. Dispensatio vero a Nobis facta in Parochiae tabulario custodiatur. Dum Parochi faciendis proclamationibus dant operam , moneant populum, teneri unum quemque impedimentum, si quod cognitum habeat, etsi occultum detegere, ne tanti momenti Sacramentum in ir- 3 -ritum cadat. Si vir, et mulier 3ὶ Parochiae sint diver- utraque fiant denunciationes: nec Parochus, ad quem Matrimonium celebrandum spectat, eidem se praestet, nisi ab altero Parocho testificatione de scripto accepta , peractam fui sae ab eo trinam denunciationem, nec ullum impedimentum emersisse.
Ubi himestre a peractis denunciationibus elapsum
sit, et Matrimonium celebratum non fuerit, denuncia- Α -tiones eaedem iterentur . Si sponsorum alter in aliam
Parochiam demigraverit, et ibi domicilium posuerit, in utraque denunciationes fiant, in illa scilicet prioris
158쪽
LIDER II. CAP. XI. sdomicilii, et in altera, in qua ad duos menses habitaverit .
VI. Dum proclamationes fiunt, si vel impedimentum
afferatur ab aliquo, licet de eo non omnino conotet, aut etiam suspicio sit, fraude, et dolo esse perte X tum , vel si de eo qualecumque dubium existat, supersedeat Parochus a reliquis denunciationibus faciendis, et mul ro magis a Matrimonio celebrando , et ad Tribunal nostrum res deseratur i). Dolose vero, et falso deponentes, vel iniquo testimonio confirmantes, ipso facto G p.riis. anathemati subdimus si , aliisque poenis, arbitrio no-j .e' estro irrogandis. Ii vero poenis arbitrariis punientur, eo p. iri. qui perspecta cum habeant impedimenta, eadem post tertiam de nunciationem non revelaverint, et studioso silentio compresserint.
Quum nefarium crimen sit Matrimonii libertatem violare, sancta Tridentina Synodus 3 quoscumque cujuscumque dignitatis, gradus, et conditionis sint L. anathematis poena coercet, quam ipso facto incurrant, Γ P. si quovis modo directe, vel indirecte subditos suos, vel quoscurnque alios cogant, quominus libere Matrimonia contrahant. Qirod si casus eveniat q), ut Parochus vim illatam ab aliquo in Matrimonii negotio deprehendat, de hac re Nos certiores faciat, et sipsortunis remediis prospiciemus.
Admoneantur praeterea conjuges ), ut antequam contrahant sua peccata diligenter confiteantur, et ad sanctissimam Eucharistiam pie accedant, et doceantur R/t. Ram. quomodo in Matrimonio recte, et christiane conversari debeant, praesertim ex divina Scriptura, et maxime exem- ωmp. m.
plo Tobiae , et Sarae, verbisque Archangeli Raphaelis eos edocentis, quam sancte conjuges debeant convivere.
159쪽
I X. Expletis denunciationibus, nulloque detecto impedimento , non statim I , nisi angustiis temporis pre matur sive instante Adventus tempore , sive Quadraginsimae , ad Matrimonii celebrationem Parochus procedere debet, sed duobus , vel tribus diebus elapsis, ut cuique liceat de impedimentis cogitare , eaque aperi re . Quod si Parochus a temporis brevitate, aliave de causa urgeri se videat, in secunda denunciatione populum de hoc admoneat, nuncietque statim post ter tiam de nunciationem Matrimonium esse in facie Ecclesie celebrandum. Assistet autem ipse, vel alius ab eo delegatus sacerdos , duobus vel tribus testibus pretesentibus, et quidem in Ecclesia cr), non in Oratorio privato, et cetera omnia praestet, quae in Rituali romano praescribuntur. Licet autem proprius Parochus 3 , qui adesse debet, sit is, in cujus Parochia Matrimonium celebratur , sive viri, sive mulieris; tamen in hac Dioecesi receptum consuetudine est, ut semper Parochus Sponsae praeeligatur, et habeatur ratio domicilii paterni, materni, et fraterni ex Benedicto XIV. 4 , quam consuetudinem retinendam esse mandamus: id unum admonentes, ut in peculiaribus casibus Nobis consulendum sit, ut decernamus, num propius ad Juris communis regulas domicilium illius, apud quem puella alitur et degit, sit ceteris praeferendum. At certe materni domicilii nulla ratio nabenda est, si mater ad secundas nuptias transierit. Ex duobus, vel pluribus fra
ternis domiciliis illud est pnxserendum, quod puella
sibi ad habitandum elegerit. Mulieris viduae ad secundas nuptias transiturae Parochus is est, in cujus Parochia degit. Filiae extera, quae in Civitate, aut Dioecesi domicilium non habent, et nostrates, quae pa tre orbatae etiam materno, et fraterno domicilio carent , ad eam Parochiam pertinent, in qua commorantur . De Virginum Matrimoniis, quae in septis M
160쪽
nasteriorvira educantur, nulla erit controversia I , si ii uim observetur decretum factae Congregationis causis Episcoporum , et Regularium pCxpositae , et Iacobo Card. xiii. Boncompagno Praedecessori nostro transmissum, quo ju betur , ut virgines omnes, quae futuras nuptias data fide promiserint, ex Monasteriis etiam Nobis minime subsectis abeant, et ad Parentum domos revertantur: quod ut sar, omni studio curabimus. Puellae spuriae set , quVin hospitio expositorum aluntur, subjiciuntur Parocho' 'in cujus ditione hospitium situm est. Idemque statuitur
de puellis , quae in piis Contuberniis tamquam Filiae aluntur, dotemque accipiunt, juXta veterem consuetudinem . Quae carceri mancipata est, si ad correctionem , vel custodiam detineatur, donec ejus causa judicis sententia cognoscatur, ejus Parochus is judicandus est, ubi domicilium paternum habet, vel aliud ex
memoratis . Si Vero in poenam sive perpetuo, Sive ad determinatum tempus conjecta , et damnata sit, ejus Paroclius is erit, in cujus Parochia carceres collocantur; relegatus enim in loco, in quem relegatas est, interim ue-eessarium domicilium babet c. 33. In Xenodoclitis aliquan- 3 I. FIGgo matrimonia ineunda sunt ab iis, qui in gravi vitae periculo versantur, ut aeternae saluti prospiciant. Qiris nam vero eligi debeat, quo praesente eiusmodi matrimonia contrahantur, inter Capellanos et Parochos, in quorum ditione sita sunt Xenodochia , magno studio contenditur. Itaque praecipimus , ut quoties haec eveniant, statim Nos de more certiores faciant, ut statuamus, qui matrimonio celebrando intersit, ac diligenter caveamus, Ut necessarium hujus rei monumentum in actis descriptum Consemctur.
Caveant Parochi, ne vagos, et peregrinos, et qui incertas habent sedes s , ad Matrimonium admittant, aut illos quoque, qui sex mensibus ab ha Dioecesi no- ν. VII. stra absuerint, nisi a Nobis obtenta de scripto faculta- a te. Il-