L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

vina noscantur. Hoc est summum bonum. quod si oes eupas, incipis deorum SoeiuS USSe, non Supplex. isse uo modo, inquis, isto pervenitur non per Peninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nee Syrtes tibi nec Serila aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretior tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. dedit tibi illa,10 quae si non deserueriS, par deo Surges. Parem autem deo pecunia non facieti deus nihil habet. praetexta non facieti deus nudus est. fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitiat nemo novit deum, multi de illo male existimant, et inpune. non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ae peregrina portantium: deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. ne forma quidem et vires beatum te sa-1 Icere possunt: nihil horum patitur vetustatem. 9uaerendum est, quod non fiat in dies peius, cui non possit obstari. quid hoc est y animus, sed hie rectus, bonus, magnus. quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem y Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in Servum potest cadere. quid est enim eques Romanus aut libertinus nut servus nomina ex ambitione aut ex iniuria nata, subsilire in eoelum ex angulo licet. exsurge modo

et te quoque donum ηnoe deo. finges autem non auro vel argentor non potest ex hac materia imago dei exprimi simili si cogita illos, cum Propitii essent, lictiles suisse. Vale.

1 Inquiro in te et ab omnibus sciscitor, qui ex iSta regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. verba dare non potest tecum Sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam Vi Surus. 9uaeris quid me maxime ex iis, quae de te audio, delectet quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo,

102쪽

nesciunt quid agas. Hoc e St salutare, non e On-2versari dissimilibus et diversa cupientibus. habeo quidem siduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiamsi Sollicitantium turba circumeat. quid ergo est non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant. multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia saeimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. cliducimus illam in particulas ac lancinamus. Propera 3 ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia. Fit hoc, premeris: accelera et evade, perduc te in tutum et

subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde exspectare

Seeurum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, Iuti in possessione beatae vitae positum, quae beatior non sit, si longior. O quando illud videbis tempus, quo scies 4 tempus ad te non pertineret quo tranquillus placidus quo eris et crastini neglegens et in summa tui satietate. Vis Seire, quid sit, quod faciat homines avidos suturi nemo sibi contigit. Optaverunt itaque tibi ulla parentes tuit

sed haec contra omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos conpilant, ut te locupletent. quicquid ad te transferunt, alicui detrahendum est. Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus 5 agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi ei intellectis veris bonis, quae, Simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergresSus eSt et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta. Vale.

Desideras his quoque epistulis sicut prio- Iribus adscribi aliquas voce S nostrorum prOcerum. Non suerunt circa flosculos occupati: totus con-

103쪽

textus illorum virilis est. inaequalitalem Scias esse, ubi quae eminent, Sunt notabilia. non est admirationi una arbor, ubi in eamdem altitudinem tota Silva surrexit. 2 Eiusmodi vocibus reserta sunt carmina, resertae historiae. itaque nolo illas Epicuri existimes eSSe: publieae sunt et maxime nostrae. Sed illo magi S adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia in Speratae, quia mirum est sortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. ita enim plerique iudicanti apud me Epicurus est et sortis, licet

manuleatus sit. sortitudo et industria et ad bellum prom-3 pta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit. Non est ergo, quod exigas excerpta et repetitarcontinuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur. non habemus itaque ista ocliseria nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa Sunt. ipSis permittimuS, unde 4 velint sumere exemplar. Puta nos velle Singulares Sententias ex turba separaret cui illas adsignabimus 3 Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio non Sumus sub rege: sibi quisque se Vindicat. apud istos quicquid dicit Hermarchus, quicquid Metrodorus, ad

unum refertur. Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non pos-

SumuS, inquam, licet temptemuS, educere aliquid ex

tanta rerum aequalium multitudine. pauperis est numerare pecuS.

uocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod emi-5 nere posset, nisi inter paria legeretur. 9uare deponeiStam Spem, poSSe te summatim deguStare ingenia maximorum virorum: tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nee ti- tur, ex quo nihil subduci Sine ruina potest. nec recuSO, quo minus singula membra, dummodo in ipso homine, con Sideres: non est formosa, cuius crus laudatur aut

brachium, Sed illa, cuius universa facies admirationem 6 partibus singulis abstulit. Si tamen eXegeris, non tam mendice tecum agam, Sed plena manu stet et ingens eorum

104쪽

turba est passim iacentium: Sumenda erunt, non colligenda. non enim excidunt, Sed fluunt. perpetua et inter se contexta sunt. nec dubito, quin multum conserant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus. sacilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa. Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas TGraeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus poteSt, quia plus adhuc non capit certi prosectus: viro captare nosculos turpe est et sulcire se notissimis ae paucissimis vocibus et memoria starer sibi iam innitatur. dicat ista, non teneat. turpe est enim Seni aut prospicienti senectutem ex commentario Sapere. Hoc Zenon dixit Mi tu quid η is hoc Cleanthes i tu quid y quouSque sub alio moveris 3 fetJ impera et dic, quod memoriae tradatur. aliquid et de tuo profer. OmneS itaque istos, num- 8 quam auctoreS, Semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam BuSOS aliquando sacere, quod diu didicerant. memoriam in alienis exercuerunt. aliud autem est meminisse, aliud Seire: meminisse est rem commissam memoriae cuStodire. at contra Scire est et Sua sacere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. , Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes. aliquid intur te inter- 9 Sit et librum. quousque disces iam et praecipe. PuideSt et quare audiam, quod legere possum 3 seMultum, inquit, Viva vox fugit. non quidem haec, quae alienis verbis commodatur et actuarii vice sungitur. Adice nune 10 quod isti. qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re Sequuntur priores, in qua nemo non a priorct descivit. deinde in ea re Sequuntur, quae adhuc quaeritur. numquam autem invenietur, si contenti fuerimus inventis. praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit. Puid ergo non ibo per priorum vestigia' ego uvero utar via veteri, Sed si propiorem planioremque in- Venero, hane muniam. Pui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces Sunt. patet omnibus veritas. nondum est occupata. multum ex illa etiam futuris relictum est. Vale.

105쪽

I Cresco et exsulto et discussa senectutere ea lesco, quotiens ex his, quae agis et scribis, intellego, quantum te ipse nam turbam olim reliqueras) super te ceris. Si agricolam arbor ad Ductum perducta delectat, Si paStor ex fetu gregis sui capit voluptatem, Si alumnum Suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudiceti quid evenire credis his, qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt, 2 adulta subito vident Adsero te mihi: meum opus es. ego cum vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nee lente ire paSSus sum, Sed subinde incitavi: et nunc idem facio, sed iam currentem 3 hortor et invicem hortantem . si uid aliud, inquis, adhuc volo in hoc plurimum est, non Sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur: ista res animo constat: itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis quem bonum dicam perfectum, ab Solutum, quem malum sacere nulla vis, nulla necessitas possit. Hunc finJ te prospicio, si perseveraris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter Se congruant aerespondeant sibi et una forma percussa Sint. Non est huius animus in recto, cuius aeta discordant. Vale.

SENEeA LUCILIO SUO SALUTEM.

I Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium agor habere amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non pote St. nunc enim amaS me, amicus non es. Puid ergo haec inter se diversa sunt immo dissimilia: qui amicuS est, amat, qui amat, non utique amicus est. itaque amicitia semper prodest, amor etiam aliquando nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare diScaS. 2 Festina ergo, dum mihi proficis, ne istud alteri didiceris. ego quidem percipio iam fructum, cum mihi singo uno

106쪽

nos animo laturos et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum. sed tamen re quoque ipSa eSSe laetus volo. Venit ad nos ex iis, quos amamuS, etiam absentibus gau- 3dium, sed id leve et evanidum: eonspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, Sed qualem velis videra. adser itaque te mihi ingens munus et, quo magis in Stes, cogitate mortalem eSSe, me Senem. Propera ad me, sed ad te 4 prius. Profice et ante omnia hoe cura, ut constes tibi. Puotiens experiri voleS, an aliquid actum Sit, ObServa, an eadem hodie velis, quae heri: mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi adparere, prout tulit ventus. non vagatur, quod fixum et fundatum est. istud sapienti persecto contigit, aliquatenus et proficienti provectoque. Puid ergo interest hic commovetur quidem, non tamen transit, Sed Suo loco nutat. ille ne commovetur quidem. Vale.

Amicum tuum hortare, ut isto S magno ani-Imo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus: quam utiliter negotium suum geSSerit, cotidie illis ostendet. Hi, quibus invidetur, non desinent transire: alii elidentur, alii cadent. res est inquieta felicitas: ipsa se exagitat. movet cerebrum non uno genere:

alios in aliud inritat, hos in potentiam, illos in luxuriam. hos instat, illos mollit et totos resolvit. AAt bene aliquis 2

illam fert. Sic, quomodo vinum . itaque non eSt, quod tibi isti persuadeant eum esse felicem, qui a multis obsidetur: sie ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem squi J exhauriunt, et turbant. ONugatorium et inertem vocant. Seis quosdam perverse loqui et significare contraria. selicem vocabanti quid ergo erat Ne 3

illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi

107쪽

videtur et tetrici. Ariston aiebat malle seJ adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est rnon pati aetatem, quod in dolio placuit. Sine eum tristem adpellent et inimicum processibus suis: bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, perSeveret modo colere vir tutem, perbibere liberalia Studia, non illa, quibus persundi satis est, sed haee, quibuS tingendus eSt animus. 4 Hoc est discendi tempus. -Puid ergo aliquod est, quo

non sit discendum minime. Sed quemadmodum Omnibus annis Studere honestum est, ita non omnibus institui. turpis et ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, Seni utendum est. facies ergo rem utilissimam

tibi, si illum quam optimum seceris: haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae Sortis, 5 quae tam prodest dare quam accipere. Denique nihil illi iam liberi est: spopondit. minus autem turpe eSt, creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus eSi negotianti navigatione pr0Spera. agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, coeli favore: ille quod debet, Sola potest voluntate persolvi.' 6 In mores sortuna ius non habet. hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad persectum veniat, qui nee ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem

habitu est, quomodocumque reS cadunt. cui Sive adgeruntur Volgaria bona, Supra res Suas eminet, Sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non sit. 7 Si in Parthia natus esset, arcum insans statim tenderet. Si in Germania, protinus puer tenerum hastile Vibraret. Si avorum nostrorum temporibus suisset, equitare et hostem cominuS percutere didicisset. haec singulis disci-8 plina gentis suae suadet atque imperat. Puid huic ergo meditandum est quod adversus omnia tela, quod ad-Versus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animOS nostros, quos in amorem sui natura sormavit, ossendat, nemo dubitat: nee enim opus esset in id conparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario ire-

Di ili

108쪽

mus, sicut seruntur omnes ad conservationem sui. Nemo 9 discit, ut, si neceSSe fuerit, aequo animo in rosa iaceat: sed in hoc duratur, ut tormentis non submittat fidem, ut, si necesse fuerit, Stan S etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet incommodum: esse enim debet aliquis, cuius sit incommodum. 9uod si tanta cupiditas te lon- 10gioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis

abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox proceSSura Sunt, reconduntur, con Sumit desinunt ista, non pereunt. et morS, quam PerlimeScimus ae recus

mus, intermittit vitam, non eripit: Veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret. Sed postea diligentius docebo omnia, II quae Videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. ObServa Orbem rerum in So remeantiumr videbis nihil in hoc mundo exStingui, sed vicibus descendere ac Surgere: aeStas abiit, Sed alter illam annus adducet. hiems cecidit, reserunt illam Sui menses. Solem nox obruit, sed ipsam Statim dies abiget. stellarum iste discursus quicquid praeteriit repetit: pars coeli levatur ad Sidue, pars mergitur. Denique finem faciam, si hoc i2

unum adiecero, nec insunteS nec pueros nec mente lapsos timere mortem et eSse turpissimum, si eam Securitatem

nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. Vale. EPISTULA VIII. 37.

SENEcb. LUCILIO SUO SALUTΕΜ.

uod maximum vinculum est ad bonam mentem, prO-Imisisti virum bonum: sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam et facilem inolo te decipit eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti verba sunt: isuri, vinciri ferroque necari. Ab his, qui manus arenae locant et edunt 2 ac bibunt, quae per Sanguinem reddant, cavetur, ut ista vel inviti patiantur: a te, ut volens libensque patiaris. illis licet arma submittere, misericordiam populi temptare;

109쪽

80 L. ANNALI SENECAE

tu neque submittes nee vitam rogabis. recto tibi invictoque moriendum est. 0uid porro prodest paucos dies aut 3 annos lucri facere Sine missione naScimur. o Puomodo ergo, inquis, me expediam Effugere non potes nege S Sitates, pote S Vincere.

Fu via fui J. et hane tibi vi aJm dabit philosophia. ad hane te conser,

si vis salvus esse, Si securus, Si beatus, deniqtae si viseSSe, quod eSt maXimum, liber. hoc contingere aliter 4 non potest. Humilis res est Stultitia, libiecta, Sordida, servilis, multis adfectibus et saevissimis subiecta. hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc seri via, et quidem recta. non uberrabis. vade certo gradui si vis omnia tibi subicere, lesubice rationi. multos reges, si ratio te rexerit. ab illudisces, quid et quemadmodum adgredi debeas. non in-5 cides rebus. Neminem mihi dabis, qui sciat, quomodo quod Vult, coeperit Vellei non consilio adductus filioJ, sed inpetu inpactus est. non minus Saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. turpe est non ire, sed serriet subito in medio turbine rerum stupentem quaerere: huc ego quemadmodum veni Vale.

1 Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animor disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent Sue-pitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est: consilium nemo clare dat. aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, concionibus, ubi qui dubitat, inpellendus est: ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est. facilius intrant et haerenti nec enim multis opus 2 est, sed efficacibus. Seminis modo Spargenda Sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum

110쪽

locum, vires Suas eXplicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio: non late patet, si adspicias: in opere creSeit. pauca Sunt, quae dicuntur. sed si illa animus bene excepit, convaleSeunt et exsurSunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum i multum efficiunt, et anguSta Sunt. tantum, ut

dixi, idonea mens rapiat illa et in se trahat. multa invicem et ipsa generabit et pluS reddet quam acceperit.

Vale.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

Commentarios, quos desideras, diligenter 1

ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam: Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc volgo breviarium dicitur, olim cum latine loqueremur, Summarium Vocabatur

Illa res discenti magis necessaria eSt, haec scienti. illa enim docet, haec admonet. sed utriusque rei tibi copiam faciam. tu a me non est quod illum aut illum exigas: qui notorem dat, ign0tus est. Scribam ergo quod vis, sed Imeo morer interim multos habes, quorum scripta neScio an satis ordinent. Sume in manus indicem philosophorum: haec ipsa res expergisci te coget, Si videris, quam multi tibi laboraverint. concupisces et ipse ex illis unuSesse. habet enim Loc optimum in So genero Su Sanimus, quod concitatur ad honesta. neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordidat magnarum rerum Species ad se vocat et extollit. Puemad- 3 modum Gamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non poteSt, non magi S quam quiescere: ita noster animus in motu est, eo mobilior et aetuosior, quo vehementior fuerit. Sed felix, qui ad meliora hunc inpetum dedit: ponet

se extra ius ditionemque fortunae. Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet. Magni 4 animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. illa enim utilia vitaliaque sunt. at haec eo, quo Superstuunt, noeent: Sic segetem nimia sternit uberris,

SEARCH

MENU NAVIGATION