L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

L. ANNAEI SENECAE

7 vota nostra cum votis, consilia cum consiliis. Adulatio quam similis est amicitiael non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit. apertis ac propitiis auribus recipitur et in praeaeordia ima descendit, eo ipso gratioSa, quo laediti doce quemadmodum hanc similitudinem possim

dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus. vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt. temeritas Sub titulo sortitudinis latet. moderatio Vocatur ignavia. pro cauto timidus accipitur: in his magno periculo erramuS. 8 his certas notas inprime. Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam Stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut nesciat,

si tu illi subtilissima collectione persuaseris. Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat. effice, ut, quomodo fiat, intellegam: perdidi usum. idem de istis captionibus dico: quo enim nomine potius sophismata

9 adpellem nec ignoranti nocent nee scientem iuvant. Si utique vis verborum ambiguitates diducere, hoc nos doce, beatum non eum esse, quem volgus adpellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum onme in animo eSt, erectum et excelsum et mirabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aeStimat, qua homo eSt, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, Sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudieii, inconcuSSUS, intrepidus, quem aliqua Vi S movet, nulla Perturbat, quem fortuna, cum, quod habuit telum nocentissimum, Vimaxima intorSit, pungit, non volnerat, et hoc raro: nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habi-I0tatoris incommodo crepitat ac solvitur. Quid me detines in eo, quem tu ipse ψευδομενον adpellas, de quo tantum librorum conpositum est' ecce tota mihi vita men- titur: hane coargue, hanc ad verum, Si acutus es, redigo. Necessaria iudicat, quorum magna pars SuperVacua eSt. etiam quae non est Supervacua, nihil in se mo-

122쪽

Ε'STUL. MOR. LIB. V. ΕP. 4. 5. 45. 46. tamenti habet in hoc, ut possit sortunatum beutumque praestare. non enim Statim bonum est, Si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur. Puod ii bonum est, utique necessarium est. quod necessarium eSt, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria Sunt quaedam, eadem vilissima. nemo usque eo dignita-tatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat. 9uid ergo non eo potius curam tranSseres, ut OSten-12 das omnibus magno temporis inpendio quaeri Supervacua et multos transisse vitam, dum vitae in Strumenta conquirunt recognosce Singulos, considera univerSOS: nulliuS non vita spectat in crastinum. Puid in hoc sit mali 13 quaeris insinitum: non enim vivunt, sed victuri Suni. omnia disserunt. Etiamsi adtenderemus, tamen nos Vita praecurreret: nune vero cunctantes quaSi aliena transcurrit et ultimo die sinitur, omni perit. . Sed ne epiStulae modum excedam, quae non debet Sini Stram manum legentis inplere, in alium diem hane litem cum dialecticis disseram, nimium subtilibus et hoc Solum curantibus, non et hoc. Vale.

SENE A LUCILIO SUO SALUTEM.

Librum tuum, quem mihi promisera S, ac - 1 cepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui. deinde blanditus est ipSe, ut procederem longius. qui quam disertus suerit, ex hoc intellegas licet: levis mihi visus est, cum esset nee mei nee tui corporis, sed qui primo adspeetu aut T. Livii aut Epicuri posset videri. tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim. sol me invitabat, sames admonebat, nubes minabantur: tamen exhauSi totum. Non tantum delectatus, Sed gavi SuS Sum. Iquid ingenii iste habuit, quid animii dicerem, quid inpetus, si interquievisset, Si intervallo Surrexisset: nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et Sancta. nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Gran-

123쪽

dis, erectus es r hoc te volo tenere, sic ire. secit aliquid et materiar ideo eligenda est sertilis, quae capiat inge-3nium, quae incitet. De libro plura Scribam cum illum retractavero: nune parum mihi Sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. non est quod verearis: verum audies. O te hominem felicem,

quod nihil habes, propter qu0d quisquam tibi tam longe

mentiaturi nisi quod iam etiam ubi causa Sublata est, mentimur consuetudinis causa. Vale.

SENEcA LucILIO SUO SALUTEM.

1 Libenter ex his, qui a te veniunt, cognovisa miliariter te cum Servis tuis vivere. hoe prudentiam tuam, hoe eruditionem decet. -Servi sunt. immo homines. si Servi Sunt. immo contubernales. se Servi Sunt. immo humiles amici. servi sunt immo conservit si cogitaveris tantumdem in utros-2 que licere sortunae. Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum Servo suo coenaret quare nisi quia superbissima consuetudo coenanti domino Stantium Servorum turbam circumdedit. est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris ossicio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessiti 3 at infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet. Virga murmur omne conpescitur, et ne sortuita quidem verberibus excepta Sunt, tussis, Sternumenta, Singultus. magno malo ulla voce interpellatum 4 silentium luitur. nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet: at illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum Os non conSUB-batur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput Suum averterer in conviviis lo-5 quebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur: totidem hostes esse quot servos. Non habemus ilIos hostes, sed saeimus. Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam

124쪽

EPISTUL. MOR. LIB. V. ΕP. 5.6. 6. 47. 95 hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur, quod

cum ad coenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum subditus colligit. Alius pre- 6tiosas aves Scindit: per pectus et clunes certis ductibus circumserens eruditam manum frusta excutit. infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet: nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit. Alius vini minister in muliebrem modum 7 ornatus cum aetate luctatur: non potest effugere pueritiam: retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter

ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir,

in convivio puer est. Alius, cui convivarum censura per- 8 missa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum. Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui Sciunt, cuius illum rei Sapor excitet, cuius delectet adspectus, cuius novitate nausiabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.

Cum his coenare non sustinet et maiestatis suae diminutionem putat ad eamdem mensam cum Servo Suo accedere. di meliust quot ex istis dominos habeti Stare ante stimen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter ridicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludit retulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experi- turr et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum. Dominus Callistum vendidit: sed domino quam multa Callistust Vis tu cogitare istum, io quem servum tuum vocaS, ex iisdem seminibus ortum, eodem laui coelo, aeque Spirare, aeque Vivere, aeque mori y tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Variana clade multos Splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium eustodem casae fecit: contemne nunc eius fortunae hominem, in quam tran Sire, dum contemnis, potes. Nolo in ingentem me II loeum inmittere et de usu servorum dispulare, in quos

125쪽

superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. haec tamen praecepti mei Summa est: sic cum inferiore vi-Vas , quemadmodum tecum Superiorem Veli S ViVere. quotiens in mentem venerit, quantum tibi in Servum liceat, veniat in mentem tantumdem in te domino tuo licere. -ΑtI2 ego, inquis, nullum habeo dominum. Bona aetas est: sorsitan habebis. nescis, qua aetate Hecuba Servire coepe. rit, qua CroesuS, qua Darei mater, qua Pluton, qua Dio-13 genes 3 Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum. Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum: ἡNihil hac re humilius, nihil turpius. Hos ego EOSdem de-I prehendam alienorum servorum osculantes manum. Ne

illud quidem videtis, quam omnem invidiam maioreS nostri dominis, omneni contumeliam Servis detraxerint 3 Dominum patrem familiae adpellaverunt, ServOS, quod etiam in mimis adhue durat, familiares. In Stituerunt diem festum, non quo Solo cum servis domini VeScerentur, Sed quo utique honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rempublicam Io esse iudicaverunt. Puid ergo omnes Servo S admovebo mensae meae 3 Non magis quam omnes liberos. Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris Operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubuleum: non ministeriis illos aestimabo, sed moribus. sibi quisque dat mures: mini Steria casus adsignat. 9uidam coenent tecum, quia digni Sunt, quidam, ut sint. si quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honeStiorum 16 convictus excutiet. Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: Si diligenter adtenderis, et domi invenies. saepe bona materia cessat Sine artificet tempta et experire. Puemadmodum Stultus est, qui equum empturus non ipsum inspieit, sed stratum eius ac frenosi sic Stultissimus est, qui hominem aut ex Vesto aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata 17eSt, aestimat. AServus est. sed sortasse liber animo. -Servus est. hoc illi nocebit ostende, quis non sitialius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes

126쪽

li mori. dabo conSularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior est quam voluntaria. 9uare non est, quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus Servis tuis hilarem te praestes et non Superbe Superiorem: colant potius te quam timeant. Dicet aliquis I8 nune me Vocare ad pileum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixit colant potius dominum quam timeant: isita, inquit, prorsus, colant tamquam clientes, tamquam Salutatores Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sali est, qui colitur

et amaturr non poteSt amor cum timore misceri. Rectis-19sime ergo sacere te iudico, quod timeri a servis tuis non vis, quod Verborum castigatione uteri si verberibus muta admonentur. Non quicquid nos offendit, et laedit. sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex Voluntate respondet, iram evocet. Regum nobis in-20 cluimus animos . nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandeseunt, sic SaeVi Unt, quasi iniuriam acceperint. a cuius rei periculo illos sortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, Sed occasionem nocendi captant: quaerendo acceperunt iniuriam ut sacerent. Diutius te morari nolo. non 21 est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni moreS, placent sibi, permanent: levis est malitia, Saepe mutatur, non in melius, sed in aliud. Vale.

Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam lon-1gam quam ipsum iter suit, postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres, cogitasti: quanto magis hoc mihi saciendum est, cum longiore mora opus Sit, ut solvas quaestionem quam ut proponas 3 utique

cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tam-2 quam Epicureus loquor mihi vero idem expedit, quod libi: aut non sum amicus, nisi, quicquid agitur ad te

127쪽

98 L. ANNAEI SENECAE

pertinens, meum est. consortium rerum omnium inter nos facit amicitia. nec secundi quicquam singulis est nec adversit in commune vivitur. nec potest quisquam beate degere, qui Se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit: alteri vivas oportet, si vis tibi vivere. 3 Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit. omnia enim communia cum amico habebit, qui multa 4 cum homine. Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini; quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt: cui accedo in utram ire partem iubes illi homo pro amico eSt, huic amicus non est pro homine. ille amicum sibi parat, hie se amico i tu mihi 5 verba distorques et syllabas digeris. Scilicet nisi interrogationes Vaserrimas Struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet mei in re tam seria senes

ludimus. IVale.J EPISTULA VIII. 48.

6 seMus Syllaba est. mus autem caseum rodit: syllaba ergo caseum rodit. Puta nunc me istuc non poSSe Sol Vere. quod mihi ex ista sententia periculum inminet quod incommodum sine dubio verendum eSt, ne quando in muscipula syllabas capiam aut ne quando, Si neglegentior fuero, caseum liber comedat. nisi sorte illa acutior est collectio: semus Syllaba est. SFllaba autem ea-7Seum non rodit: mus ergo caseum non rodit. 0 pueriles ineptiast in hoc supercilia subduximus' in hoc barbam demisimus' hoc est quod tristes docemus et pallidi Vis scire, quid philosophia promittat generi humano consilium: alium mors vocat. alium paupertas urit. alium

128쪽

divitiae vel alienae torquent vel Suae. ille malam fortunam horret. hie se selicitati suae Subducere cupit. hune homines male habent, illum di. 9uid mihi lusoria ista con- 8 ponis 3 non est iocandi locus: ad mi Seros advocatus est opem laturum te naufragis, capti S, aegriS, egentibus, intentae securi subiectum praeSlantibus caput pollicitus es, quo diverteris' quid agi Sy Hic, cum quo ludis, timet. Succurre, quicquid laque li respondentium poenis: omnes undique ad te manus tendunt, perdilae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant. in te spes opesque Sunt. rogant, Ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendaso

Dic, quid natura neceSSarium secerit, quid supervacuum, 9 quam faciles leges posuerit, quam iucunda Sit vita, quam expedita illam sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt. Si prius docueris 'quae partem eorum levatura sint quid istorum cupiditates demit' quid temperat utinam tantum non prodes Senti nocent. hoc tibi, cum Voles, manifestissimum lacium, et comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam. Pudet dicere, con-10tra sortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. hae ad summum bonum itur per istud philosophiae sive nive et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, Scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. 9uid disceditis ab ingentibus promissis et gran-II dia locuti essecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii perstringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent, calcem, ad grammaticorum elementa descenditis quid dicitis 3 sic stur ad astra' hoc enim est, quod philosophia mihi promittit, ut parem deo faciat. ad hoc invitatus sum, ad hoc veni: sdem DraeSta. Puantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab I 2 istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum.

129쪽

L. ANNALI SENECAE

aperia deeent et simplicia bonitatem. etiamsi multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis: nunc quae dementia eSt supervacua discere in tanta temporis egestate 8 Vale.

1 Est quidem, mi Lucili, SupinuS et neglegens, qui in

amici memoriam ab aliqua regione admonitus reducituri tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec exstine tam memoriam red- dunt, sed quiescentem inritant, Sicut dolorem lugentium, etiamsi mitigatus est tempore, aut servuli familiaris admissio aut vestis aut domus renovat: ecce Campania et maxime Neapolis ad Pompeiorum tuorum conspectum incredibile est quam recens desiderium tui fecerinti totus mihi in oculis es. cum maxime a te discedo. video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitio-2 nem exeuntibus non satis resistentem. Modo amisisse te videor. quid enim non modo eSt, Si recorderis modo apud Sotionem philosophum puer Sedi. modo causas agere coepi. modo desii velle agere. modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magi Sadparet respicientibus. nam ad praesentia inten-3 tos salliti adeo praecipitis fugae transitus lenis est. Causam huius rei quaeris 3 quiequid temporis transiit, eodem Ioco eStr pariter adspicitur, una iacet. omnia findei in

profundum cadunt. Et alioquin non possunt longa inte valla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum eSt quod vivimus et adhue puncto minus. sed hoc minimum

specie quadam longioris spatii natura derisiti aliud Ex hoc insantiam incit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam , aliud inclinationem quamdam ab adulescentia

ad senectutem, aliud ipsam senectutem. in quam angu- Slo quot gradus posuiti Modo te prosecutuS Sum: et tamen hoc modo aetatis nostrae bona portio eSt, cuius brevitatem aliquando suturam cogitemus. Non Solebat mihi tam velox tempus viderit nunc in eredibilis eursus

130쪽

adparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum. Eo magis Sitaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiamsi cust ditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricoSr eodem loco sponei dialecticosi tristius inepti sunt. illi ex pro- sesso lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant. Nec si ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine Salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid in illis esse magni ac secreti boni iudicemus.

Puid te torques et maceraS in ea quaeStione, quam Subtilius est contempsisse quam solvere securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere: cum hostis instata tergo et movere se iusSus est miles, neceSSitas excutit,

quicquid pax otiosa collegerat. Non vacat mihi verba du- 7bie cadentia consectari et vafritiam in illis meam experiri. Adspice qui coeant populi, quae moenia clusis

Ferrum acuant portis.

Magno mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est. demens omnibus merito viderer, si cum 8

saxa in munimentum murorum Senes seminaeque congererent, eum iuventus intra portas armata Signum eruptionis exspeetaret aut posceret, eum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum subfossionibus et cuniculis tre meret, Sedorem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: si quod non perdidiSti, habes. cornua autem non perdidistit cornua ergo habes. aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata. Atqui aeque licet 9 demens tibi videar, si istis inpendero operam: et nunc obsideor. tune tamen periculum mihi obsesso externum

inmineret, murus me ab hoste secerneret: nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias: ingens negotium in manibus est. quid againy mors me Sequitur, fugit vita: adversus haec me doce aliquid. emice, ut ego Iomortem non fugiam, vita me non effugiat. exhortare adversus dissicilia, sde aequanimitateJ adversus inevitabilia.

SEARCH

MENU NAVIGATION