L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

in species secabitur, ut dieamus t quod est aut corp012porale est aut in eorporale. Hoc ergo eSi genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale. cetera genera quidem sunt, sed Specialia: tamquam homo genus est. habet enim in Se nationum specie S: Graecos, Romano S, Parthos. colorum: albos, nigros, flavos. habet singulos: Catonem, Ciceronem, Lucretium . ita queJqua multa continet, in genus cadit. qua sub alio est, in speciem δε illud genus quod est generale, supra se nihil 13 habet. initium rerum est. Omnia sub illo sunt. Stoici volunt Superponere huic etiamnunc aliud genus magis

principale: de quo statim dicam, si prius illud genus,

de quo loculus Sum, merito primum poni docuero, cum 14 sit rerum omnium capax. 9uod est in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. nihil tertium est. corpus quomodo divido ut dicam: aut animantia sunt aut in anima. rursus animantia quemadmodum divido ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam. aut siet quaedam inpetum habent, inc dunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur et crescuntJ. rursus a n i m a i i a in quas Species seco aut 15 mortalia sunt aut inmortalia. Primum genus Stoicis quibusdam videtur qui di quare Videatur, Subiciami sein

rerum, inquiunt, natura quaedam Sunt, quaedam non Sunt. et haec autem, quae non Sunt, rerum natura con plectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri,

Gigantes et quiequid aliud salsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat 16Substantiam. Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quae eumque Sun t, in sex modo SPlato partiatur. Primum illud quod est nec visu nee tactu nec ullo sensu conprendituri cogitabile eSt. quod generaliter est, tamquam homo generalis, Sub ocul OS non venit. . Sed Specialis venit, ut Cicero et Cato. animal non videtur: cogitatur. videtur autem Species 17 eius, equus et canis. Secundum ex his: quae Sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat Omnia. hoc ait per excellentiam esse. ut poeta commu-

152쪽

niter dicitur. omnibus enim Versus laetentibus hoc nomen est, sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum intellegaS, cum audieris poetam. quid ergo hoc est 3 deus scilicet, maior ac potentior cunctis. Tertium genus eSt eorum, quae proprie Sunt i 18 innumerabilia haec sunt, sed extra noStrum posita con- Spectum. quae Sunt 8 interrogas. propria Platonis supellex est: ideas meat, ex quibus Omnia, quaecumque videmus, sunt et ad quas cuncta formantur. hae

inmortales, inmutabiles, inviolabiles sunt. 9uid sit idea, 19 id est, quid Platoni esse videatur, audit Midea e Steorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum. Adiciam desinitioni interpretationem, quo libires apertior nati volo imaginem tuam sacere. exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi Suo inponat: ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Ulia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum,

PiScium, arborum, ad quae quodcumque seri ab illa debet, exprimitur. 9uartum locum habebit εἶδος. 20 quid sit hoc εἶδος, adtendas oportet et Platoni inpuleS,

non mihi, hanc rerum difficultatem. nulla est autem Sine dissicultate subtilitas: paulo ante pictoris imagine utebar. ille cum reddere Vergilium coloribus vellet, ipsum intuebatur. idea erat Vergilii facies, suturi operis eXem plar. ex hac quod artifex trahit et operi suo inposuit, εἶδος est. 9uid intersit, quaeris 3 alterum exemplar 2IeSt, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inpo- Sita. alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua. haec est εἶδος i habet aliquam sa-ciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam figuravit. haec idea est. Etiamnunc, si aliam desideras distinctionem, εἶδος opere est, idea extra opuS, nee tantum extra opus eSt, Sed ante opus. 9uintum ge-22nu S eSt eorum, quae communiter Sunt. haec incipiunt ad nos pertinere. hic Sunt Omnia, homineS, pecora, reS. Sextum genus eorum quae qua Si sunt: tamquam inane, tamquam tempus. Puaecumque Videmus

153쪽

L. ANNAEI SENECAE

nut tangimus, Plato in illis non numerat, quae esse proprie putat. nuunt enim, sed in adsidua dimin utione

atque adiectione sunt. nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis. nemo nostrum est idem mane,

qui suit pridie. corpora nostra rapiuntur numinum more. qui equid vides, currit cum tempore. nihil ex iis, quae videmus, manet. et ego ipse, dum loquor mutari ista, 23 mutatus sum. Hoc est, quod nit Heraclitusi hin idem frumen bis descendimus et non descendimus. manet enim idem numinis nomen, aqua transmissa est. hoc in amno manifestius est quam in homine. Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem sum cissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu 2 non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit ' De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur neu idem manet. Puamvis enim omnia in se habeat, quaeri habuit, aliter habet quam habuiti ordinem mutat. APuid ista, inquis, mihi subtilitas proderit Si me interrogas, nihil. sed quemadmodum ille eaelator oculos intentos diu ac satigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit: Sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. sed ipsa oblectamenta opera sint: ex his quoque, Si observaveris, 26 sumes, quod possit seri salutare. Hoc ego, Lucili, sacere soleo: ex omni notione, etiamsi a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficerei quid de istis, quae modo tractavimus, remoti S ureformatione morum' quomodo meliorem me sacere ideae Platonicae possunt 3 quid ex istis traham, quod cupiditates meas conprimat' vel hoc ipsum,.quod omninista, quae Sensibus Serviunt, quae nos accendunt et in-27ritant, negat Plato ex his esse, quae vere sint. Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam laciem serunt, nihil horum stabile nec solidum est: et noS tamen cupimus , tamquam aut semper sutura aut Semper habituri.

154쪽

EPIS L. MOR. LIB. VI. EP. 6. 58. inbeeilli fluvidique intervalla constituimus i ad illa mittamus animum, quae aeterna Sunt. miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc proVidentem, quemadmodum quae inmoditalia sacere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vineat. Manent in enim cuncta, non quia aeterna Sunt, Sed quia defenduntur cura regentisi inmortalia tutore non egerent. haee conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vineens. Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non Sunt, ut

an sint omnino, dubium sit. Illud simul cogitemus, si 29

mundum ipsum, non minuS mortalem quam nOS Sumus,

providentia periculis eximit, poSSe aliquatenus nostra quoque provid tia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si Voluptates, quibuS parS maior perit, potuerimus regere et coercere. Plato ipse ad senectutem Se 30 diligentia protulit. erat quidem corpus validum ac sorte sortitus et illi nomen latitudo pectoris secerat, Sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus: parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis. Nam hoc scis, puto, Platoni dili-3lgentiae Suae beneficio contigisse, quod natali suo deces- Sit et annum unum atque octogesimum inplevit sine ulla deductione. ideo magi, qui sorte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris suisse sortis quum humanae

rati, quia conSummasSet perseetiSSimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunti non dubito, quin paratus esset paveos dies ex ista summa et saerificium remittere. Potest frugalitas producere Senectutem, 32 quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem. Iucundum eSt esse Secum quam

diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit. itaque de isto seremus sententiam, an Oporteat fastidire senectutis extrema et sinem non opperiri, sed manu sacere. Prope est a timente, qui satum segnis exspectat, sicut ille ultra modum dedi iuS vino eSt, qui amphoram exsiccat et saecem quoque

155쪽

33 exsorbet. De hoc tamen quaeremus, pars Summa vitae utrum seat faeae sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, Si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec desectum et praemortuum corpus est. plurimum enim refert, Vitam aliquis extendat an mor-34temr at si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem et sortasse paulo antequam debet, faciendum est, ne, cum fieri debebit, sacere non posSis: et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, Stultus est, qui non exigua temporis merceder magnae rei aleam redimit. Paucos longissima senectuS ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners vita Sine usu sui iacuit: quanto deinde crudelius 35 iudicas aliquid ex vita perdidisse quamvis finienda' Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista Sententia, et quid dicam aestimat non relinquam senectutem, Si me tolum mihi reservabit, totum autem ub illa parte meliorer at si coeperit concutere mentem, Si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed ani-36mam, prosilium ex aedificio putri ae ruenti. Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. non adseram mihi manus propter dolorem: sic mori vinci est. hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi suturus est ad omne, propter quod vivitur. Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, 37 stultus, qui doloris causa vivit. Sed in longum exeo. est praeterea materia, quae ducere diem possit. et quomodo finem inponere vitae poterit, qui epistulae non potest y Vale ergo. quod libentius quam mortis moraS

lecturus eS. Vale.

SENEcA LuciUO SUO SALUTEM.

1 Magnam ex epistula tua percepi voluptatem: permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca. vitium esse voluptatem credimus. Sit Saner ponere tamen illam solemus ad de-

156쪽

monstrandam animi hilarem adsectionem. Scio, inquam, 2 et voluptatem, Si ad nostrum album verba dirigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere. est enim animi elatio suis bonis verisque sidentis. volgo tamen Sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut sexJ nuptiis aut ex partu uxoris percepiSSe, quae adeo non Sunt gaudia, ut Saepe initia suturae tristitiae Sinti gaudio autem iunctum est non desinere nee in contrarium verti. Itaque cum dicit 3 Vergilius nosteret mala mensisoaudia, diserte quidem dicit, sed parum proprie. nullum enim malum gaudium eSt: voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expreSsit. signi sicavit enim homines malo suo laeto S. Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me 4 magnam ex epistula tua voluptatem: quamvis enim ex honesta cauSa inperitus homo gaudeat, tamen adsectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, Opinione salsi boni motam, inmoderatam et inmodicam. Sed, ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. non esseri te oratio nee longiusquam destinasti trahit. Multi sunt, qui ad id, quod non 5 propoSuerant Scribere, alicuius verbi placentis decoro vocentur, quod tibi non evenit: pressa sunt omnia et rei aptata. loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est: adparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi. Invenio 6

tamen translationes verborum ut non temerarias,

ita quae periculum sui fecerint. invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudieat

eSSe conceSSas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratior illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloque bantur, parabolis reserti sunt, quas existimo nece S- Saria S, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint et ut discentem et a

157쪽

. 7 dientem in rem praesentem adducant. Sextium eccei cum maxime lego, virum aerem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem. movit me imago ab illo posita: ire quadrato amine Mercitum, ubi hostis ab omni parte Suspectus est, pustnae paratum: idem, inquit, sapiens facere debet: omnes virtutes suas undique eaepandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic purata praesidia sint et ad nutum reveritis sine tumultu respondeant. Ouod in exercitius iis, quos imperutctres mayni ordinant, fleri videmus, ut imperium ducis Simul Omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut sonum ab uno datum pessitem simul equitemque percurrat: hoc aliquanto mastis necessarium esse '8 nobis ait: illi enim saepe hostem timuere sine cauSa lutissimumque illis iter quod suspectissimum sulti nihil stultitia pacatum habet. tam superne illi metus est quam

infra. utrumque trepidat latus. sequunter perieula et Occurrunt. ad omnia pavet, inparata est et ipsis terretur auxiliis: sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentuS, non Si paupertaS, non si luctus, non si ignominia, non si dolor inpetum laciat, pedem reseret. inter-9 ritus et contra illa ibit et inter illa. Nos multa adligant, inulta debilitant. diu in istis vitiis iacuimus, elui difficileeSt. non enim inquiuati sumus , sed insecti. Ne ab alia imagine ad aliam tranSeamus, host quaeram, quod Saepe mecum dispicio, quid ita nos stultitia tam Pertinaciter teneat 3 Primo quia non sortiter illam repellimus nec toto ad salutem inpetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta Sunt, non SatiS credimus nec apertis pectoribus haurimus leviter-I0 que tam magnae rei insistimus. Puemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit nemo nostrum in altum descendit. summa tantum decerpsimus et exiguum temporis inpendisse philosophiae satis abundeque occu-

1l palis suit. illud praecipue inpedit, quod cito nobis placemus: Si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui

Prudentes, qui Sanctos, agnoscimus. non SumuS modica

laudatione contentii quicquid in nos adulatio sine pudore

158쪽

congeSsit, tamquam debitum prendimus. optimos nos esse, Sapientissimo S adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe mulla mentiri. adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus. Milissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum et in ebrietatibus ac libidinibus

temperantiSSimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia BOS Optimo S eSSe credimus. Alexander cum istiam in India vaguretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit. deinde cum represso sanguine sicci volneris dolor cresceret et crus suspen Sum equo paulatim Obtorpuisset, coactus ab- Sistere: isOmeS, inquit, iurant esse me Iovis filium, sed volnus hoc hominum esse me clamat. Idem nos facia-13mus. Pro Sua quemque portione adulatio insatuat. dicamus: vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat eSSe, qui S potioni modus. quantum capiam, adhuc nescio. Iam docebo, quemad- 14 modum intellegas te non esse Sa Pientem: Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, in eo neus Sus. cum dis ex pari viviti nune ipse te consule: Si num quum moe Stus es, nulla spes animum tuum suturi exspectatione sollicitat, si por dies noctesque par et aequalis animi tenore recti et placentis Sibi est, pervenisti ad humani boni summam. Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex Sapientia, quantum ex gaudio deesse. ad hoc cupis pervenire, sed erras via. inter divitias illuc venturum esse te speras, inter honores y id est, gaudium inter sollicitudines quaeris. ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae dolorum Sunt. Omnes, in-15 quam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant: ille ex conviviis et

159쪽

luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba ille ex amica, alius ex Studiorum liberalium Vana ostentatione et nihil sanantibus literis: omnes istos oblectamenta sallacia et brevia decipiunt, Sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausuS et adclamationis Secundae lavor, qui 16 magna sollicitudine et partus est et expiandus. Hoc ergo cogita, hunc esse Sapientiae essectum, gaudii aequalitatem. talis est Sapientis animus, qualis mundus super lunam: semper illic Serenum est. Habes ergo et quare velis sapienS eSSe, Si numquam Sine gaudio est. gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia. non potest 17 gaudere, nisi sortis, ni Si iustus, nisi temperans. siluid ergo inquis, stulti ac mali non gaudent non magis quam praedam nancti leones: cum satigaverunt se vinoae libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt: tunc exclamant miseri Vergilianum

illum versum: namque ut stupremam falsa inter staudia noctem esse imuS, NOSti.

18 omnem luxuriosi noctem inter salsa gaudia et quidem tamquam Supremam agunt: illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit: desineret, si sumptum esset aliunde. quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est. Puod non dedit fortuna, non eripit. Vale.

EPISTULA VIII. 60.

1 Pueror, litigo, irascor. etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater nondum intellegis, quantum mali optaverint 3 o quam inimica nobis Sunt vota nostrorum i eo quidem inimiciora quo cessere selleius. iam non admiror, si omnia nos a serima pueritia mala sequuntur: inter exsecrationes parentum crevimus. Exaudiant di quoque nostram pro nobis Vo-2 eem gratuitam. 9uousque poscemus aliquid de OS

160쪽

EPISTUL. MOR. LIB. VI. G. 7-9. 59-6I. 131 ita quasi nondum ipsi alere nos possimus

quamdiu sationibus inplebimus magnarum urbium campos quamdiu nobis populus metet 3 quamdiu unius mensae finJstrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehenty taurus paucisSimorum iugerum pascuo in pletur. una Silva elephantis pluribus sufficiti homo et terra et mari pascitur. 9uid ergoy tam insatia- 3hilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacisSimorumque animalium aviditatem vinceremus ' minime. quantulum eSi enim, quod naturae datur 3 parvo illa dimittitur. non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio. Hos ita- 4que, ut ait Salustius, ventri obedientes animalium loco numeremuS, non hominum: quosdam vero ne animalium quidem, Sed mortuorum. Vivit is, qui multis usui est, vivitis, qui se utitur: qui vero latitant et torpent, Sic in domo Sunt, quomodo in conditivo. horum licet in limine ipso nomen marmori in Scribas: mortem

Suam anteceSSerunt. Vale.

DeSinamus, quod voluimus, velle. ego certe id ago IseneX: eadem Velle, quae puer nolui. in hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio: in ponere veteribus malis finem. id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit. nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed Sic illum adspicio, tamquam esse vel ultimus possit. Hoc animo tibi hanc epistu-2lam Scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura siti paratus exire Sumet ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc Sit, non nimis pendeo. ante Senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriari bene autem mori est libenter mori. Da operam, ne quid umquam invitus facias. 3quicquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam Servitutis effugit, sacere quod

SEARCH

MENU NAVIGATION