L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

lut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miSerat, respuit. Vale.

1 Longum mihi commeatum dederat mala valitudo ire ponte me in V a Sit. se quo genere inquis. prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotum est. uni tamen morbo qua Si adSignatus Sum, quem quare Graeconomine adpellem nescio. Satis enim apte dici suspirium potest. breviS autem valde et procellae similis est inpetusi intra horam sere desinit. quis enim diu exspirat 2 Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt: nullum mihi videtur molestius. quidni aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam agere. itaque medici hane is meditationem mortis vocant lacit enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatuS eSt.

3 Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi tam ridicule facio, si hoc sine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse sset putat, cum Vadimonium distulit: ego vero et in ipsa susso catione non desii cogitationibus laetis ae sortibus adquie-4 Scere. Puid hoc est inquam. tam saepe mors experitur me faciat. at ego illam diu expertus sum. si quando inquis. antequam naScerer. Mors est non esse. id quale Sit, iam scio. hoc erit post me, quod ante me fuit. si quid in hac re tormenti est, necesse est et suisSe, antequam prodiremus in lucem: atqui nullam sensimu S tunc Vexa-5tionem. Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peiuS eSSe, cum eXStincta eSt, quam antequam accenditur nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo tempore aliquid patimur. utrimque vero alta Securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, crim illa et Praecesserit et secutura sit: quicquid ante nos fuit, mors est. quid enim refert, non incipias an de-6 Sinas, cum utriusque rei hic sit esseetus, non esse His

et eiusmodi exhortationibus, tacitis scilicet, nam verbis

142쪽

EPISTUL. MOR. LIB. VI. EP. 2.3. b . 55. 113 Iocus non erat, adloqui me non desiit deinde paulatim

suspirium illud, quod eSSe iam anhelitus coeperat, intervalla maiora sucit et retardatum est ac remansit. nec adhuc, quamvis desierit, ex natura fluit spiritus: sentio haesitationem quamdam eius et moram. quomodo volet, dummodo non ex animo SuSpirem. Hoc tibi de me recipei Inon trepidabo ad extrema, iam praeparatus

sum, nihil cogito de die toto: illum stuJ Iauda et imitare,

quem non stiget mori, cum iuvet Vivere. quae est enim virtus, cum eiciaris, exire Tamen est et hie virtus: eicior quidem, Sed tum quam exeam. et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedasi nihil invitus sacit sapiens. necessitatem effugit, quia vult quod coactura eSt. Vale.

A gestati ome eum maxime venior non minus Isatigatus sum, quam Si tantum ambulaSsem, quantum Sedi. Iabor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior, quia contra naturam est, quae pedes dedit, ut per nos ambularemus, oculos, ut per nos videremus. debiIitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desiimus. mihi tamen necessarium erat concutere cor PUS, 2

ut, sive bilis insederat saucibus, discuteretur, sive ipSe ex aliqua causa Spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servilii Vatiae villam curvatur et hinc muri, illine lacu

velut angustum iter cluditur. erat enim a recenti tempestate spissum. fluctus enim illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum are-niS, quae humore adligantur, succus abscessit. Ex con- 3Suetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod mihi posset bono esse, et direxi oculos in villam, quae aliquando Vatiae fui L in hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur. nam quotiens

143쪽

aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium,

deinde amor merSerat, aeque enim offendi Sse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines: iso Vatia, 4 solus scis vivere. at ille latere Sciebat, non vivere. multum autem interest, utrum vita tua otioSa sit an ignava.

numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: isVatia hic situs est. Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. OIiosum enim hominem seductum existimat Volgus et Securum et se contenturi, sibi Viventem, quorum nihil ulli contingero nisi sapienti potest. ille quidem nulla re sollicitus scit 5 sibi vivere. ille enim, quod est primum, scit vivere. Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum Suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, illo sibi non vivit, sed, quod eSt turpi SSimum, Ventri, Somno, libidini: non continuo sibi vivit, qui nemini.

adeo tamen magna res est conStantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque per-6 tinax. De ipsa villa nihil tibi possum certi Scribere. Dontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae Sunt duae magni operi S, cuivis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera Solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus

euripi modo dividit, alendis piscibus, etiamsi adsidue

exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur et cum tempestas piscatoribus dedit serias, manus ad 7 parata porrigitur. Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet: incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse novi iesse illam totius anni credo. occurrit enim Favonio et illum adeo excipit, ut Baiis neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam 8 et senile conserret. Sed non multum ad tranquillitatem locus conserit animus est, qui Sibi commendet omnia: vidi ego in villa hilari et amoena moestos,

144쪽

vidi in media solitudine occupatis Similes. quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum eSSe te, quod in Campania non es. quare autem non es huc usque cogitationes tuas mitte. Conversari cum amicis 9

absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu

velis. magis hae Voluptate, quae maxima eSt, fruimur, dum abSumus. praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, conSedimus, eum diducti sumus, nihil de iis, quos modo VidimuS, cogitamus. et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, I0 quia nemo non multum etiam praesentibus abest: pone hic primum noctes Separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde Studia Secreta, Suburbanas profectiones: videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat. Amicus animo possidendus est: hic autem II

numquam abeSt. quem eum quo Vult, cotidie videt. Itaque mecum Stude, mecum coena, mecum ambulat in angusto vivebamus, Si quicquam esset cogitationibus clusum. Video te, mi Lucili. cum maxime audio. adeo tecum Sum, ut dubitem, an incipiam non epistulas, sed codicil Ios tibi scribere. Vale.

Peream, Si eSt tam necessarium quam videtur silen- Itium in studia Sepositoi ecce undique me Varius clamor circumsonat. supra ipsum balneum habito. propone nune tibi omnia genera vocum, quae in odium possunt aures adducere: cum sortiores exercentur et manus plumbo graves laetant, eum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotienS retentum spiritum remiserunt, Sibilos et acerbissimas respirationes: cum in aliquem inertem et hae plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus humeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilaS, nctum est. Adice nunc scordalum et larem deprehensum 2

et illum, cui vox sua in balneo placet. adice nunc eOS,

145쪽

I 16

qui in piscinam cum ingenii inpulsae aquae sono saliunt.

praeter istos, quorum, Si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam Vocem, quo Sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, ni Sidum vellit alas et alium pro se clamare cogit. iam libarii varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam ei in-3 signita modulatione vendentes. O te, inquis, ferreum aut surdum, eui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos, con Stat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem. At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam suisso causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili ca- dentis ferre non potuit. Magis mihi vox avocare Videtur quum erepitus. illa enim animum adducit, hic tantum aures inplet ac verberat. In his, quae me Sine avocatione cin eum Strepunt, eSSedus transcurrentes pono et labrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc, qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat, Sed exclamat. etiamnunc molestior est mihi sonus, qui inter-b mittitur subinde quam qui continuatur. Sed iam me si ead omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim

voce acerbissima remigibus modos dantem. animum enim eo go sibi intentum esse nec avocari ad externar omnia licet soris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram Vexet. nam quid prodest totius regionis silen tium, si adfectus fremunt 6 Omnia noctis erant placida conposta quiete. Falsum est: nulla placida est quies, nisi quam ratio conposuit: nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. nam dormientium quoque insomnia tam turbulentii Sunt quam dies. illa tranquillitas vera est, in quam bona 7 mens explicatur. Adspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omniS servorum turba conticuit et suspensum accedentium pro-

146쪽

pius vestigium ponitur: huc nempe versatur atque illuc,

somnum inter aegritudines leVem captan S. quae non audit, audisse se queritur. 9uid in causa putas esse ani-8mus illi obstrepit. hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus. interdum quies inquieta est. et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens. Magni imperatores, cum malo parere militem vident, saliquo labore conpescunt et expeditionibus detinenti numquam vacat lascivire districtis nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis poenitentia secessisset tamen in illa latebra, in quam nos timorae lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio. non enim excisa desiit, sed satigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus. Idem de luxuria dico, quae vide-I0 tur aliquando ceSSiSSe, deinde frugalitatem professos Sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatas, Sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo

occultius. omnia enim vitia in aperto leviora sunt: morbi quoque tune ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim Suam proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciOSiS- Sima Scias eSSe, cum simulata sanitate subsidunt. Otiosi 11 videmur et non Sumus. nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimuS, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas solidasque iam et certas. Leve illud ingenium est nec se adhuc re-12 duxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur.

Habet intus aliquid sollieitudinis et habet aliquid concepti

pavoris, quod illum curiosum saeit, ut ait Vergilius nosteriet me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso stlomerati eae umine Graii,

nunc Omnes tererat aurae, sonus eaecitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem.

Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arie-I3

147쪽

tata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territati hic alter inperitus est, rebus suis timet ad Omnem crepitum expaveScens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deiecit, quem motus levissimi exani-1 manti timidum illum Sarcinae saeiunt. Puem eum que existis selicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum

comitique onerique timentem. Iune ergo te Scito eSSe conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla Vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non Si inani Sono vana cir-

15 cumstrepet. 9uid ergo non aliquando commodius est et carere convicio 3 sateor. itaque ego ex hoc loco migrabo. experiri et exercere me Volui. 9uid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam adversus Sirenas invenerit Vale.

i Cum a Baiis deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer: et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse. totum athletarum satum mihi illo die perpetiendum miti a ceromate nos haphe excepit in crypta 2 Neapolitana. Nihil illo carcere longius, nihil illis sa- cibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebraS videamus, sed ut ipsas. ceterum etiamsi locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quoque res graViSet molesta: quid illic, ubi in se volutatur et, cum Sino ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere Ia-3boravimus. Aliquid tamen mihi illa obscuritas. quod cogitarem, dediti sensi quemdam ictum animi et Sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac laeditas secerat. Non de me nunc tecum loquor, qui

multum ab homine tolerabili, nedum a persecto abSum,

148쪽

ΕPISTUL. MOR. LIB. VI. ΕP. 4. 5. 56.57. 119 sed de illo, in quem fortuna ius perdidit i huius quoque

serietur animus. mutabitur color. 9uaedam fenimJ, mi Lucili, nulla effugere virtuS potest: admonet illam natura mortalitatis sua et itaque et voltum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in erepidine eius constitulus despexerit: non est hoc timor, Sed naturalis adsectio inexpugnabilis rationi. Itaque sortes quidam et paratissimi landere 5 Suum Sanguinem alienum videre non possunt. quidam ad volneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo. alii gladium facilius recipiunt quam vident. Sensi ergo, ut di-6cebam, quamdam non quidem perturbationem, Sed mutationem. rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussat illud deinde mo- eum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum omnium idem sinis esset. quid enim interest, utrum Supra uliquem vigiliarium ruat an mons ' nihil invenies. erunt tamen, qui hane ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera neque sit: adeo non essectus, sed essicientia timor spectat. Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant 7 animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber ego vero non facior qui hoc dicunt, videntur mihi errare. Puemadmodum namma 8 non potest opprimi, nam circa id effugit, quo urgetur: quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id, cui ce8sit, refunditur: sic animus, . qui ex tenuissimo constat, deprehendi non poteSt nec intra corpus adfligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipSa, quibuS premitur, erumpit. Puomodo sul- . mini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen eSt reditus: sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus iuga est. Itaque ide illoJ quaeren- 9dum est, an possit immorialis esse. Hoc quidem certum

habe: Si superstes est corpori, praeter illud illum nullo genere perire posse, propter quod non perit', quoniam

149쪽

nulla inmortalitas cum exceptione est nec quicquam noxium aeterno eSt. Vale.

1 ouanta verborum nobis paupertas, immo ege Sta S Sit, numquam magis quam hodierno die intellexi: mille res inciderunt, cum sorte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam Vero, eum habui S Sent, su-Stidio nostro perdidissent. quis autem serat in 2 egestate fastidium 8 Hunc quem Graeci οἶστρον vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. hoc Vergilio licet credaS :μι lucum Silari moeta ilicibusque virentem plurimus Aburnum volitans, cui nomen asilo

Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes, aver, acerba Sonans, quo tota eaeterrita silvis

assumunt armenta. 3 puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe disseram, quaedam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant ud. idem Vergilius hoc probabit tibi: instentis oenitos diversis partibus orbis

inser se coiisse viros et cernere irarm.

quod nunc decernere dicimus. simplicis illius verbi usus amisSus est. Dicebant antiqui si iusso, id est si iussero. hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio: Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. 5 Non id ago nunc hac diligentia, ut oSlendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut sexl hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum Situs Occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie 6 excutitur, aliqua nobis subducta sint. siduid sibi, inqui S, ista praeparatio vult 3 quo spectat Non celabo ter cu- pio, Si fieri potest, propitiis auribus tui S si e S sentiam dicer e. si minus, dicam et iratiS. Ciceronem auetorem huius verbi habeo, puto locupletem. Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem,

150쪽

orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. quid enim

fiet, mi Lucili' quomodo dicetur Oυσια, reS neceSSaria, natura continens fundamentum omnium Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam: sortasse

contentus ero mihi licere. 9uid proderit facilitas tua, cum 7 ecce id nullo modo Latine exprimere poSSim, propter quod linguae nostrae convicium secly magis damnabis

angustias Romanas, Si scieris unam syllabam eSSe, quam mutare non possum. quae Sit haec quaeris το oν.

Duri tibi videor ingenii: in medio posituin, poSse Sic

transferri, ut dicam quod est. sed multum interesse videor cogor verbum pro Vocabulo ponere. Sed ita nec Se eSt ponam quod est. Sex modis hoc a Platone 8 dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et Speciem. nune autem ginnus illud primum quaerimus, ex quo ceterae SpecieSSuSPensae Sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo univerSa conprehensa Sunt. invenietur autem, Si coeperimus Singula retro legere: Sic enim perducemur ad primum. Homo species est, ut Aristoteles ait. equuS9SpecieS est. canis species eSt. ergo commune aliquod

quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat. hoc quid est animal. ergo genus esSe coepit horum omnium, quae modo retuli, hominis, equi, caniS, animal. Sed Sunt quaedam, quae 10 animam habent nec sunt animalia. placet enim Satis et arbustis animam inesse. itaque et vivere illa et mori dicimus. ergo animantia Superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut Saxa. itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet. hoc sie dividam, ut dicam corpora omnia aut animata esse aut inanima. Etiam nune lIest aliquid superius quam corpus. dicimuS enim quaedam corporalia eSSe, quaedam in corporalia. quid ergo erit, ex quo haec deducantur illud, cui nomen

modo parum proprium inposuimus, quod est. Sic enim

SEARCH

MENU NAVIGATION