L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sus fortuita. non contremescamus iniuriaS, non volnera, non vincula, non egestatem. Mors quid est y aut sinis aut transitusi nee deSinere timeo. idem est enim, quod non coepi SSer nec tran Sire, quia nusquam tam anguste

ero. Vale.

1 Claranum, condiScipulum meum, vidi post multos

annos: non, puto, exSpectaS, ut adiciam Senem, sed mehercules viridem animo ac Vigentem et cum corpuSculo suo conluctantem. inique enim Se nutura gessit et talem animum male conlocavit: aut fortasse voluit hoc

ipsum nobis ostendere, posse ingenium sortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui 2 venit. Errare mihi visus est, qui dixit

oratior et pulchro veniens e corpore virtuS. non enim ullo honestamento eget. ipsa magnum Sui decus est et corpus suum consecrati aliter certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi videtur et tam re-3 ctus corpore quam eSt animo. PoteSl ex casa Vir magnus exire: poteSt et ex deformi humilique corpusculosorm OSus animus ae magnus. quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet Virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animoS,secisset: nunc, quod amplius est, facit: quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilo minus perrumpen- 4 pentes obstantia. Claranus mihi videtur sinJ exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchri uidine animi corpus Ornari. 9uamvis autem paucissimos una secerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et 5 ad te permittam. IIo e primo die quaesitum eSt: quomodo possint paria bona esse, si triplex e O-rum condicio est: quaedam, ut nostris videtur, prima bona Sunt, tamquam gaudium, pax, Salu S patriae. quaedam secunda, in materia infelici expresSa, tamquam

172쪽

EPISTUL. HOR. LIB. VII. EP. 3. 4. 65. 66. IUtormentorum patientia et in morbo gravi temperantia i illa

bona directo optabimus nobi S, haec, si neceSSe erit. sunt adhue tertia, tamquam modeStus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus. 9uomodo ista inter se paria eSSe possunt, cum salia optanda sint, alia aversanda Si volumus ista distinguere, 'ad primum bonum revertamur et consideremus id quale sit: animus intuens vera, peritus fugiendorum ae petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnuS ae Vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se sortunae Submittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimuS, ordinatisSimus cum decore tum viribus, Sanus ae SinceruS, inperturbatus, intrepidus, quem nulla Vis frangat, quem nee adtollant sortuita nec deprimant: 'talis animus virtus est. haec eius 7 est facies, si sub unum veniat adspectum et semel tota se ostendati ceterum multue eius species Sunt, quae pro vitae varietate et pro actionibus explicantur: nec minor fit aut major ipsa. decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro liceti sed in alias atque alias qualitates convertitur ad rerum, quas actura est, habitum figurata. Puicquid adtigit, in similitudinem sui ad-8 ducit et tingit: actiones, amicitias, interdum domo S totas, quas intraVit disposuitque, condecorat. quicquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. itaque

vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est: nihil invenies rectius recto, non magiS quam Verius vero, quam temperato temperatius. Omnis in modo est virtus. modus certa mensura seste constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides. luid accedere perlaeto potest nihil, aut persectum non erat, cui aegeSSit: ergo

ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Ηonestum quoque nullam accessionem recipit. honestum

est enim propter ista, quae retuli. quid porro decorum

173쪽

et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putus, certis terminis conprensum y crescere posse in persectae 10 rei signum est. Bonum omne in easdem cadit leges ri uncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque. ergo Virtutes inter se pares sunt et Opera virtutis et Omnes homines, ii quibus illae contigere. Satorum vero animaliumque Virtutes cum mortales Sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae. exsiliunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimanturi una inducitur humanis virtutibus regula. una enim eSi ratio recta simplexque. nihil est dii 2 vino divinius, coelesti coelestius. Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, cres eunt, exhauriuntur, inplentur.

itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est: divinorum Una natura est. ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est: bonum omne divinum est. nullum porro inter divina discrimen est: ergo nec inter bona. paria itaque sunt et gaudium et sortis atqueJ obstinata tormentorum perpessio. iuutroque enim eadem est animi magnitudo, in altero re-13 mi Ssa et laeta, in altero pugnax et intenta. Puidy tu non putas parem eSSe virtutem eius, qui sortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet' fetJ magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque in vietas manus in exilium ipsas suum verti: sed magnus ille obsessorum animus, qui scit non eSSe eluSum, cui mors aperta est, et in eonplexu liber latis exspirat. Aeque reliqua quoque inter Se paria Sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia. omnibus enim istis una virtus subeSt, 14 quae animum rectum et indeclinabilem praestat. o Puid ergo' nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibi- bilem patientiam nihil, quantum ad ipsas virtutes: Plurimum inter illa, in quibus virtus ulraque ostenditur. in altero enim naturalis est animi remissio ac laxitas, in altero contra naturam dolor. itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt i virtus in utroque par eSt.

174쪽

Virtutem materia non mutat: nec peiorem facit dura ac I5 dissicilis, nec meliorem hilaris et laetat necesse est ergo par sit. in utraque enim quod fit, aeque recte sti, aeque prudenter, aeque honeSte: ergo aequalia Sunt bona, ultra quae nec hie potest Se meliuS in hoc gaudio gerere nec ille melius in allis cruciatibus: duo autem, quibus nihil seri melius potest, paria Sunt. Nam Si, quae extra vir- 16 tutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum eSse, quod honestum. Si hoc concesseriS, omne honestum periit. quare dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum fit. Omne honestum voluntarium est: admisce illi pigritiam, querelam, tergiversationem, metum: quod habet in se optimum, perdidit, Sibi placere. Non potest honestum esse, quod non eSt liberum . nam quod timet, servit. Ilonestum omne Securum est: tranquillum est: si recusat l7 aliquid, si conplorat, Si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur. hinc enim Species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. itaque qui honeste aliquid laeturus eSt, quicquid obponitur, id, etiamsi incommodum putat, malum non putet, Velit, libens saeiat. omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum. Seio, quid mihi respon-l8deri hoc loco possit: Ahoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceatae tortorem suum lasset. Poteram respondere: Εpieurus quoque ait sapientem, Si in Phalaridis tauro peruratur, EX clamaturum: sedulce est et ad me nil pertineti quid miraris, si ego paria bona dico unius in convivio iacentis, alterius inter tormenta sortissime flantis cum quod incredibilius est, dicat Epicurus, dulce esse torreri. Et hoc respondeo, plurimum interesse inter gau- I9dium et dolorem, si quaeratur electio: alterum petam, alterum vitabo. illud Secundum naturam est, hoc contra. Puamdiu sie aestimantur, magno inter Se dissident spatio: cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia. Nullum habet mo- 20 mentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi

175쪽

est. virtute enim obruitur. Puemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, Sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque obprimit et quocumque adsulsit, ibi quicquid sine illa adparet, exstinguitur: nec magis ullam portionem habent incommoda, ut cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus. Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret et Stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseVerabit nec quid pas Surus, sed quid lacturus sit, adspiciet et se honestae rei tamquam bono viro credet: utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Εumdem locum habebit opud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ae22 pallidus. Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque vir bonus erit, etiamsi sortuna dispari utetur. idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore vara lido ae libero posita quam in morbido ac vincto. Ergo tuam quoque Virtutem non magis laudabis, si corpus illibatum sintegrumJ sortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mulcatum: alioquin hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. omnia enim ista, in quae dominium

caSus exercet, SerVa sunt, pecunia et corpuS et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae: illa rursus libera et invictu opera virtutis, quae non ideo mugis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur,24 nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur. Puo clamicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pau-Perem , nec robuStum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis: ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operaro Sam. aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem. deinde huc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum. paulatim fastidium tuum illo usque pro-

176쪽

eedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis squam recalvastrumJ. Ubi par in

utroque virtus eSt, non conparet aliarum rerum inaequalitas. omnia enim alia non partes, Sed accessioneS sunt.

Num quis tam iniquam censuram inter Suos agit, ut sa-26 num filium quam aegrum magis diligat procerumve et excelsum quam brevem aut modicum latus suos non distinguunt serae et se in alimentum pariter omnium ste nunt. aves ex aequo partiuntur cibos. Ulixes ad Ithacae suae S a Sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros. nemo enim patriam quia magna est amat, Sed quia sua. 9uorsus haec pertinent 27 ut scias virtutem omnia opera velut latus suos iisdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentum amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat. Virtus quoque Opera Sua, quae Videt adsici et premi, non magis amat, Sed parentum bonorum more magis conplectiturae lavet. Puare non est ullum bonum altero maius 28 quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est Planius. non potes dicere hoc magis par esse alicuiquam illud: ergo nec honesto honestius quicquam eSt. Puod si par omnium virtutum natura est, tria 29 genera bonorum in aequo sunt. Ita dicor in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem: illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quicquid incommodi est, vi tanto maioris boni legitur. Puls-30 quis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit

oeulos et exteriora circumspiciti bona vera idem pendent, idem patent. illa salsa multum habent vani. ita- quo speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, saliunt. Ita est, mi Lucili, quicquid 3IVera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum adtollitque semper futurum in excelsor illa quae temere laudantur et volgi sententia bona sunt, instant inanibus laetosi rursus ea, quae timentur tamquam mala,

177쪽

L. ANNALI SENECAE

iniciunt sormidinem mentibus et illas non aliter quam 32 animalia species periculi agitant. Utraque res ergo Sine causa animum et diffundit et mordet. nec illa gaudio nec haec metu digna est: sola ratio inmutabilis et iudicii

tenaX est. non enim Servit, Sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum rector ergo et virtuS virtuti. virtusJ non aliud quam recta ratio est. Omnes virtuteS rationes sunt: rationes sunt rectae: Si rectae sunt, et 33 pares sunt. Pualis ratio est, taleS et actioneS Sunt: ergo Omnes pareS Sunt: nam cum Similes rationi sint, similes et inter se sunt. pares autem actiones inter Se eSSe dico, quia honestae rectae sunt: ceterum magna habebunt discrimina Variante materia, quae modo latior eSt, modo

angusta, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multoS pertinens, modo ad paucos. in omnibus tamen istis 3 id, quod optimum est, par est: honesiae Sunt. tamquam Viri boni omnes pares sunt, qua boni sunt. Sed habent disserentias aetati se alius senior est, alius iuvenior. habent corporis: alius formosus, alius deformis est. habent fortunaei ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, ignotus hic plerisque et obscurus. sed per illud, quo boni Sunt, pares Sunt 35 De bonis ac malis sensus non iudieati quid utile sit, quid inutile, ignorat. non potest serre Sententiam, nisi

in rem praesentem perductus est. nec suturi providus est nee praeteriti memori quid sit consequens, neScit. ex hoe autem rerum ordo seriesque contexitur et unitas vitae per rectum iturat ratio ergo arbitra est bonorumae malorum: aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona Sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat. omne enim illi bonum in animo Mest: ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae eX Proposito Venit, tamquam victoriam, bonos liberos, Salutem patriae. quaedam Secunda, quae non adparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo Pati mo bum magnum, exilium . quaedam media, quae nihilo magis Secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conpOSite Sedere. non

178쪽

enim minus secundum naturam eSt Sedere quam aut stare aut ambulare. Duo illa bona Superiora sunt diversa. 37 prima enim Secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate. Secunda contra naturam

sunt i sortiter obstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. o Puid ergo' aliquid contra naturam Mbonum est minime: sed id aliquando contra naturam est, in quo bonurn illud existi L volnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valitudine adfligi contra

naturam est: sed inter ista servare animum in saligabilem secundum naturam est. et ut, quod volo, exprimam mbreviter, maleria boni aliquando contra naturam est, fetJbonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum eStr Sequitur autem ratio naturam. quid est ergo ratio naturae imitatio. se quod eSt summum hominis bonum ex naturae voluntate Se gerere. ONon est, inquit, dubium, Mquin felicior pax sit numquam lacessita quam multo re- Parata Sanguine. non est dubium, inquit, quin felicior res Sit inconcussa Valitudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. eodem modo non erit dubium, quin maius bonum Sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos

cruciatus volnerum aut ignium. Minime. illa enim, quae 41 fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt. aeStimantur enim utilitate sumentium: bonorum unum propo Si- tum est consentire naturae. hoc consentire omnibus parest. Cum alicuius in senatu Sententiam Sequimur, non

potest dicit ille magis adsentitur quam ille: ab omnibus

in eamdem sententiam itur. Idem de virtutibus dico: omnes naturae adsentiuntur. idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur. Alter aduleScen S decesSit, alter Se-42nex, aliquis praeter hos insans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam: omnes hi aeque suere mortales, etiamsi mors aliorum longius vitam passa eSt procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum in te ruseit ipsa principia. Alius inter coenandum solutus est. 43 alterius continuata mors somno est. aliquem concubitus ex Stinxit. his obpone serro transfossos aut exanimatoS

179쪽

serpentium morsu aut fractos ruina nut per longam nervorum contractionem extortos minutatim: aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus: mors quidem omnium par eSt. per quae venit, diversa sunt i fidJ in quod desinunt, unum est. Μors nulla maior aut minoresti habet enim eumdem in omnibus modum, finisse 44 vitam. Idem tibi de bonis dicor hoc bonum inter meras voluptates, hoe est inter tristia et acerba. illud sortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit: utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana emolli verit, hoc aspera. Idem sinis omnium esti bona sunt, laudanda sunt, Virtutem rationemque comitantur: Virtus Requat inter Se, quicquid 45 agnoscit. Nec est, quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus Summum illud beatumque conponitur, hut corpus Sine dolore sit, animus sine perturbatione haec bona non crescunt, si plena sunt: quo enim crescet, quod plenum est y dolore corpus caret: quid ad hanc accedere indolentiam potest y animus constat sibi et placidus est: quid acce-46dere ad hanc tranquillitatem potest 3 9uemadmodum serenitas coeli non recipit maiorem adhuc claritatem insincerissimum nitorem repurgata: Sic hominis corpus animumque curantis et bonum Suum ex utroque nectentis perfectus eSt Status et Summam voti sui invenit, Si nec aestus animo eSt nec dolor corpori. si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum,

sed, ut ita dicam, condiunt et oblectant. absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace 47 contentum est. Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc Si- . millimam huic nostrae divisionem bonorum i alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum Suorum contemplatione gaudentis: alia Sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valitudinis et dolorum gravisSimorum pGyeSSionem, in qua Epicurus suit illo summo ac fortunatissimo die suo. ait enim isse vesicae et exulcerati ventris tor-

180쪽

menta tolerare ulteriorem doloriS Recessionem non recipientiat esse nihilominus Sibi illum beatum diem. beatum autem agere, nisi qui eSt in Summo bono, non potest. Ergo et apud Epicurum Sunt haec bona, quae mal- 48les non experiri, Sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda Summis Sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit. Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid au-49dacius dicerer si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et delicatis praetulissem. haec maiora dixissem. maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari. Eadem ra-50tione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamita-- tem sortiter serat. aeque esse sortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisiti macte virtute esto Sanguinolentis setJ ex acie redeuntibus dicitur. itaque haec magis laudaverim bona exercita et sortia et cum fortuna rixata. Ego dubitem, 51 quin magis laudem truncam illam et retorridam manum

Mucii quam cuiuslibet sortissimi salvam Stetit hostium

flammarumque contemptor et manum suam in hostili so-culo distillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit. Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque 52 maius putem quam illa secura et intemptatu fortunae,

quanto rarius est hostem amisSa manu vicisSe quam armata 8 si Puid ergo' inquis, hoe bonum tibi optabis quidni 8 hoc enim nisi qui potest et optare, non poteSt

sacere: an potius optem, ut malaxandos articulos exo-53letis meis porrigam ut muliercula aut aliquis in muliereulam ex viro versus digitulos meos ducat quidni ego seliciorem putem Mucium, quod Sie tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset in integrum restituit quicquid erraverat: confecit bellum inermis ae mancus et illa manu trunca reges duos vicit. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION