L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

132 L. ANNALI SENECAE EP. M0R. L. VI. EP. 10. 62. nolit. non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui

invitus facit. itaque sie animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus: et in primis finem nostri sine 4 tristitia cogitemus. Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Salis in Structa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus i deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur. ut SaliS vixerimus, nec anni nee dies faciunt, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat: mortem plenuS exspecto. Vale.

I Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum videri volunt: simulant occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, vaco et ubicumque Sum, ibi meus sum. rebus enim me non trado, Sed commodo, nec consector perdendi temporis causas. et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo Salutare 2 converSo. Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civis, Sed cum optimo quoque Sum: ad illos, in quocumque loco, in quocuin-3 que Seculo suerunt, animum meum mitto. Demetrium, Virorum optimum, mecum circum sero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. quidni admirer vidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia P0teSt, Omnia habere nemo potest. brevissima ad divitias per contemplum divitiarum via est. Demetrius autem noster Sic vivit, non tamquam contempserit omnia, Sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale.

162쪽

AD LUCILIUM

Moleste sero decessisse Flaccum amicum Ituum, plus tamen aequo dolere te nolo. illud, ut non doleaS, vix audebo exigerer et esse melius Scio. sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit. nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decurrerunt, Si ipsi illas repressimus. Nec sieci sint oculi amisso amico nec nuant. lacrimandum est, non plorandum. Duram tibi le- 2gem Videor ponere, cum poetarum Graecorum maXimuSius stendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse 3 9uaeris, unde Sint lamentationes, unde inmodici fletus 3 per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non Sequimur, Sed OStendimus. nemo tristis sibi esti o infelicem sibi stultitiami est aliqua et doloris ambitio. -0uid ergo inquis, 3 obliviscar amici Brevem illi apud te memoriam promittis, Si cum dolore mansura est: iam istam frontem ad risum quaelibet sortuita res transferet. non dissero in longius tempuS, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt. cum primum te observare desieris, imago ista tristitias discedete nunc ipse custo dis dolorem tuum. sed custodienti quoque elabitur eoque eitius, quo est aerior, desinit. Id agamus, ut iucunda 4 nobis amissorum fiat recordatior nemo libenter ad id redit, quod non Sine tormento cogitaturus est: sic illud

163쪽

fieri necesse est, ut eum aliquo nobis morSU amissorum, quos amavimus, nomen Occurrat: Sed hic quoque mo 5 sus habet Suam voluptatem. nam, ut dicere Solebat Attalus n0Ster, ASie amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in Vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat: cum vero intervenit Spatium, Omne, quod angebat, exstinguitur et pura ad nos voluptas venit. 6 Si illi credimus, is amicos incolumes cogitare melle ae placenta frui est: eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. quis autem negaverit haec

acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomaehum 7 excitare Ego non idem sentior mihi amicorum desunctorum cogitatio dulcis ac blanda est. habui enim illos tamquam amiSSurus, umiSi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. 8 Ideo amicis avide fruamur, quia, quamdiu contingere hoe possit, incertum est. cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exi

turi, quam Saepe eodem morantes loco non viderimus rintellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse. 9 Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nee amant quemquam, nisi cum perdiderint ideoque tune essustus moerent, quia Verentur, ne dubium sit, an amaverint: sera indicia adfectus sui 10 quaerunt. Si habemus alios amicos, male de his et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati Solatium: si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis secimus quam a fortuna accepimus: illa unum abstulit,11 Π0S, quemeumque non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non Potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi Videatur stultissimus 3 9uem amabas extulisti: quaere, quem I 2 ames. Satius est amicum reparare quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adiecturus suili, non ideo

164쪽

tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum esti finem dolendi etiam qui consilio non secerat, tempore invenit. turpissimum autem est in homine prudenti remedium moeroris laSSitudo moerendi. malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste, quod, etiamsi Voles, diu sacere n0n poteris. Annum seminis ad lugendum constituere maiores, non 13 ut tam diu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus eSt, quia nullum honeStum . quam lamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, Vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint 3 nulla res citius venit in odium quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito. aut enim simulatus aut stultus est. Haec tibi scribo is, qui Annaeum 14 Serenum, cariSSimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla Sim eorum, quos dolor vicit. hodie autem inclum meum damno et intellego maximam mihi causam sie lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem sala servarent. Itaque adsidue cogitemus 15 tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tune ego dicere. debuit seminor est Serenus meuSiquid ad rem pertinet 3 post me mori debet, sed ante me potest. quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et morialia esse et incerta lege mortalia. hodie fieri potest, quicquid umquam potest. Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perven-l6turos, quo illum pervenisse moeremus. et fortasse, si modo vera Sapientium fama est recipitque nos locus aliquiS, quem putamus periSSe, praemiSSus est. Vale.

SENEcA LUcILIO SUO SALUTEM.

Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum. I ideoJ adieci nobiscum. mecum enim Semper eSr intervenerant quidam amici, propter quos maior sumus sie-

165쪽

ret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et te rere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse 2 significet. Varius nobis suit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio

transsiliens. lectus es t deinde liber se uinti Sextii patris, magni, Si quid mihi credis, viri, et, licet 3 neget, Stoici. Puantus in illo, di boni, vigor est, quantum animit hoc non in omnibus philosophis invenies: quorundam Scripta clarum habent tantum nomen, cetera eXSanguia Sunt. in Stituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent: cum

legeris Sextium, dices: sevivit, viget, liber eSt, Supra 4 hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae. In qua po Sitione mentis sim, cum hunc lego, latebor tibi: libet omnes casus provocare, libet eXclamare: is quid geSSas, fortuna 8 congrederer paratum vides. illius animum induo, qui quaerit, ubi Se experiatur, ubi virtutem suam ostendat,

spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum aut fulvus descendere monte leonem. 5 Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia eXercear. nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet et Scies esse illam in excelso, sed volenti 6 penetrabilem. Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et tamen speres. mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae: non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim

mundum, quem Saepe tamquam Spectator novus Video.

7 Veneror itaque inventa sapieratiae inventore S -que: adire tamquam multorum hereditatem iuvat. mihi ista adquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patremfamiliae: faciamus ampliora, quae accepimuS. maior ista hereditas a me Rd posteros transeat. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille secula praecludetur occasio aliquid adhue adi-8 ciendi. Sed etiamsi omnia a veteribus inventa sunt, hoc Semper novum erit, u Sus et inventorum ab aliis scientia

166쪽

EPISTUL. MOR. LIB. VII. EP. 2. 3. 64. 65. 137ae dispositio. Puta relicta nobis medicamenia, quibus

sanarentur oculi: non opus eSi mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt i hoe asperitas oculorum conlevatur. hoc palpebrarum crassitudo tenuatur. hoc vis subita et humor avertitur. hoc neuetur visus. teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum: animi remedia inventa sunt ab antiquis. quo modo autem admoveantur aut quando, nostri operis est quaerere. Multum egerunt, qui ante snos suerunt, Sed non peregerunt. Suspiciendi tamen Sunt

et ritu deorum colendi. quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem quidni ego illos honoris causa semper adpellem quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eamdem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si consulem videro aut praetorem, loomnia, quibus honor haberi honori solet, faciam: equo desiliam, caput adaperiam, Semita cedam: quid ergo Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socratem cum Platone et Zenonem Cleanthemque in animum meum sine dignatione Summa recipiam' ego vero illos veneror et tantis nominibus Semper adSurgo. Vale.

Hesternum diem divisi cum mala valitudine: anteme- iridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit. itaque lectione primum temptavi animum. deinde cum hanc recepi Sset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere: aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia dissicili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et

tamquam aegrum intemperantem coercerent. In locum 2 Stili sermo Successit, ex quo eam partem ad te perseram, quae in lite est. te arbitrum addiximus. plus negotii habes quam existimas: triplex causa est: di cu ut, ut scis, Stoici nostri: duo es Se in rerum

167쪽

natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam. materia iacet iners, res ad omnia parata,ceSSatura, Si nemo moveat. causa autem, id eSi ratio,

materiam sormat et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit. Esse ergo debet, unde fiat aliquid, deinde a quoi fiat. hoc causa est, illud materia. 3 0mnis ars naturae imitatio est. itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine facienda sunt: statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret laciem. ergo in statua materia aes fuit, causa opifex. Eadem condicio rerum omnium est: ex eo constant, quod sit, et ex eo, quod 4 lacit. Stoicis placet unam causam esse, id, quod facit. Aristoteles putat causam tribus modis diei iis prima, inquit, cauSa est ipsa materia, sine qua nihil potest essici. secunda opifex. tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuue: nam hane Aristoteles Hδος vocat. se uarta quoque, inquit, his ae-5 cedit, propositum totius operis. Puid sit hoc aperiam.

Aes prima Statuae cauSa est. numquam enim saeta esset,

nisi fuisset id, ex quo tanderetur ducereturve. Secunda cauSa artifex est. non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Τertia causa eSt forma. neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies. Puarta causa est faciendi propositum.

6 nam nisi hoc fuisset, facta non esset. Puid est propositum quod invitavit artificem, quod ille secutus seeit: vel pecunia est hoc, si venditurus labricavit, Vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum

templo paravit. ergo et haec causa est, propter quamst: an non putas inter causas facti operis esse numeran

7 dum, quo remoto factum non esset y His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse ἰδέαν vocat rhoe est enim, ad quod respiciens artifex id, quod de-Stinabat, esse it. nihil autem ad rem pertinet, utrum soris habeat exemplar, ad quod reserat oculoS, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit. haec exemplaria rerum

168쪽

omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modo S mente conplexus est: plenus his liguris est, quas Plato ἰδεας adpellat, inmortales, inmutabiles, in saligabiles. itaque homines quidem percunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur. 9uinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: 8

id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id

sero pler quod . novissime id quod ex his est. tamquam in statua, quia de hae loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo arti sex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitaturis, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa Statua est.

Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: sa- 9eientem: hic deus est. ex quo fit: haec materia est. formami haec est habitus et ordo mundi, quem Videmus. exemplar, scilicet ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi secit. propositum, pr0pter quod secit. Puaeris, quod sit propositum deo' bonitas 10

est. ita certe Plato ait: se Puae deo faciendi mundum fuit cauSay bonus est: bono nulla cuiusquam boni invidiaeSt. secit itaque quam optimum potuit. Fer ergo iudex sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verisimillimum dicere, non quis verissimum dicat. id enim tam supra nos est quam ipsa veritaS. Haec, quae ab Aristotele et Platone poni-IItur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprehendit. nam Si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pavea dixerunt: ponant inter causas tempust nihil sine tempore potest fieri. ponant locum: Si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne set quidem. ponant motum: nil sine hoe nec sit nee perit. nulla Sine motu arS, nulla mutatio est. Sed nos nunc primam et generalem laquaerimus causam. haec simplex esse debet. nam et materia Simplex est. quaerimus, quae sit causa, ratiosei licet faciens, id eὲt deus. ista enim, quaecumquo

169쪽

L. ANNAEI SENECAE

retulistis, non Sunt multae et singulae causae, sed ex I3 una pendent, ex ea, quae faciet. Formam dicis causam esse hanc inponit artifex operit pars causae eSt, non

causa. exemplar quoque non est causa, Sed instrumentum causae neceSSarium. Sic necessarium est exemplar

artifici, quomodo Scalprum, quomodo limar sine hisyrocedere ars non potest. non tamen hae partes artis I aut causae sunt. APropositum, inquit, artificis, propter quod ad saciendum aliquid accedit, causa est Ut sit causa, non eSt efficiens cauSa, Sed superveniens. hae autem innumerabiles sunt: nos de causa generali quaerimus. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et con Summatum OPUS causam eSSe.

multum enim interest inter opus et causam operis. Ib Aut ser sententiam aut, quod saei lius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube. is Puid te, inquis, delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum adfectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt Ego quidem priora illa ago ac tracto, quibus pacatur ani-I6mus, et me prius Scrutor, deinde hunc mundum. ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo. ista enim Omnia, si non concidantur nee in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, adtollunt et levant animum, qui gravi Sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit. nam corpus hoc animi pondus ae poena est: premente illo urgetur, in vinculis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae iussit spectaculo et a terrenis ad divina dimisit. haec libertas eius est, haec evagatior subducit interim se custodiae, in qua tenetur et coelo reficitur.

17 Puemadmodum artifices sexi alicuius rei subtilioris fin- SpectioneJ, quae intentione oculos defatigat, si malignum habent et precarium Iumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant: sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio

elusuS, quotiens potest, apertum petit et in rerum natu-18rae contemplatione requiescit. Sapiens ad Sectatorque

sapientiae adhaeret quidem in corpore Suo, sed optima

170쪽

sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. velut sacramento rogatus hoe, quod vivit, stipendium putat. et ita sormatus est, ut illi nec amor vitae nee odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse. InterdiciS mihi inspectione rerum naturae, a l9 toto abductum redigis in partem' ego non quaeram, quae sint initia universorum' quis rerum formator quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit non quaeram, quis Sit istius artifex mundi 8 qua ratio notanta magnitudo in legem et ordinem venerit 3 quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate latentibus laciem diviserit 3 unde lux tanta sun datur ignis sit, an aliquid igne lucidius y Ego ista non quaeram 20

ego nesciam, unde descenderim semel haec mihi videnda sint, an saepe nascendum quo hinc iturus sim quae Sedes exspectet animam solutam legibus servitutis humanae velas me coelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso Maior sum et ad maiora genitus, 2 lquam ut mancipium Sina corporis mei, quod equidem nonni iter adspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum: hoc itaque obpono sortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire volnus Sino. Puicquid in me potest iniuriam pati, hoc est. in hoc obnoxio domicilio animus liber habitat. Numquam me caro ista 22 conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem . numquam in honorem huius corpusculi mentiar. cum Visum erit, distraham cum illo societatem: et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne ius ducet. contemptus corporis sui certa libertas est. Ut ad propositum revertar, 23 huic libertati multum conserlit et illa, de qua modo loque-hamur, in Spectio: nempe universa ex materia et ex deo constant. deus ista temperat, quae circumfusa rectorem Sequuntur et ducet n. potentius autem est ac pretiosius,

quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei. uem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine 2 animus. quod est illic materia, id in nobis corpus est: serviant ergo deleriora melioribus. sortes simus adver-

SEARCH

MENU NAVIGATION