장음표시 사용
211쪽
sumit illa et ante tempus cadit. quid autem dementiusquam angi suturis nee se tormento reServare, Sed accersere sibi miserias et admovere quas disserre optimum 3 est, si discutere non possis. Vis scire suturo neminem debere torqueri quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur, nisi si medium spatium transsiluerit et se in illam seculo post suturam sollicitudinem inmiserit: eodem modo sit, ut animos libenter aegros et captantes causaS doloris vetera atque obliterata contristent. Et quae praeterierunt et quae sutura Sunt, abSunt. neutra Sentimus . non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor. Vale.
I Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui
qualis Sermo meus eSSet, Si una Sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae inhil habeant accersitum nec 2 sic tum. Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. etiamsi disputarem, nec Subploderem pedem nec manum iactarem nec ad tollerem vocem, sed iSta oratoribus reliquissem, contentus sensus me0S ad te per-3 tuliSse, quos nec exornassem nec abiecissem. hoc ununx plane tibi adprobare vellem, omnia me illa Sentire, quae dicerem nec tantum sentire, sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur: tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis adparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebuStam magnis dicentur. neque enim philosophia ingenio renuntiat. multum tamen operae inpendi verbis non opor- tet. haec sit propositi nostri summa: quod Sentimus loquamur, quod loquimur sentiamu Sr concordet sermo cum vita. ille promiSSum Suum inplevit, qui, et eum videas illum et cum audias, idem 5 eSt. Videbimus, qualis sit, quantus sit, unde sit. Non delectent verba nostra , sed prosint. Si tamen eontingere
212쪽
eloquentia non sollicito potest, Si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimaS prOSequatur. sit talis, ut res potius quam Se OStendati aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur. Non quaerit 6 neger medicum eloquentem, Sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est. Puid aures meas scabis quid oblectas 3 aliud agitur: 7
urendus, Segandus, Stinendus sum. ad haec adhibitus os . curare debes morbum Veterem, gravem, publicum.
tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es 3 iamdudum gaude, si susticis rebus: quand0, quae multa discere debes,J disces quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint 8 quando illa experieris non enim, ut cetera, memoriae tradidisse satis est: in opere temptanda sunt. non est beatus, qui scit illa, sed qui facit. si Puid ergo 8 infra illum nulli gradus sunt 3 statim a Sapientia praeceps est Non, ut existimo. nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes Sunt magna diserimina: in tres classes, ut quibusdamplaeet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam non- 9 dum habent, sed iam in vicinia eius constiterunt. tamen etiam quod prope est, extra est. 9ui sint hi quaeris qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant conplectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fidueia est. bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet: quod in quadam epistula scripsisse me memini, sescire se nesciunt. iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere. Puidam hoc proficientium genus, de 10 quo locutus Sum, ita conplectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, ad metus nondum, et adhue in lubrieo Stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi
213쪽
qui totam eam excussit: nemo autem illam excussit, nisi
ii qui pro illa sapientiam adsumpsit. 9uid inter morbos
animi intersit et adfectus, saepe iam dixi. nunc quoqueto admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio nimia. altius haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda Sunt, Vel, Si
mavis, ita siniamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis aut in magno pretio habere in aliquo 12 habenda vel in nullo. Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et constitati, qui frequentes neglectique secere morbum, sicut distillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin. itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt: adfectuS acl-13 hue sentiunt persecto proximi. Secundum genus e Steorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis Suae certa pOSSeSSiO. M possunt enim in eadem relabi. Tertium illud genus
extra mala multa et magna est, sed non extra Omnia εἶ essu-git avaritiam, sed iram adhuc sentit. iam non sollicitatur libidine, etiam nune ambitione. iam non concupiscit, Sed adhuc timet. et in ipso metu ad quaedam satis firmus eSt, quibusdam cedit. mortem contemnit, dolorem resor-15midat. De hoc loco aliquid cogitemus: bene nobiscumagetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus: sed ne hic quidem contemnendus eSt color tertius. Cogita, quantum circa te videra malorum, adspice, quam nullum Sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur: intelleges Satis nos consequi, si inter peSSimOS
plioris ordinis fieri. Optaverim hoc nobis magi S quam
promiSerimi praeoccupati sumus. ad virtutem contendimus inter vitia districti. pudet dicere, honeSta colimus, quantum Vacat: at quam grande praemium eXSpectat, si Occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus l
214쪽
ΕPISTUL. MOR. LIB. IX. ΕP. 4. 5. 75. 76. 185 'non cupiditas, non timor nos pellet. inogitati terroribus, 17
incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nee deos rficiemus mortem malum non esse, deos malos non esset
tam inbecillum festi, quod nocet quam cui nocetur: Optima vi noxia carent. Exspectant nos, Si ex hac ali- 18 quando saece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. uaeris quae sit ista non homines timere, non deos. nee turpia velle nec nimia. in se ipsum habere maximam potestatem: in aestimabile bonum est suum fieri. Vale.
Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae Icotidie sagio, ignoraveris: vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava dispinantem uudio. bona, inquiS, aetate. quidni bona 8 quid autem stultius est quam, quia diu n0n . didiceris, non discere 3 9uid ergo φ idem faciam, quod 2
trossuli et iuvenes 3 bene mecum agitur, Si hoc unum Se nectutem meam dedecet. omnis aetatis homines haee schola admittit. in hoc senescamus, ut iuveneS SeqUamur. in theatrum senex ibo et in circum deserar et nullum par sine me . depugnabit: ad philosophum ire erubescam 8 Tamdiu discendum est, quamdiu nesciasi si proverbio 3 credimuS, siquamdiu vivis. nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivaS, quamdiu vivis. Ego tamen illic aliquid et doceo. quaeris, quid doceam 3 etiam seni esse discendum. Pudet 4 autem me generis humani, quotiens scholam intravi. praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut Scis, tran Semundum eSt Metronactis petentibus domum: illud quidem sartum est et ingenti studio, quis sit pSthaules bonus, iudicaturi habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum: at in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque
215쪽
videntur nihil boni negotii habere, quod aganti inepti et
inertes vocantur. Mihi contingat iste derisust aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta 5 vadenti contemnendus est ipse contemptus. Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat, quod mihi, ut senex discas: intino ideo magis propera, quoniam id nune adgressus es, quod perdiscere ViX SeneX POSSiS. sese uantum, inqui S, 6 proficiam quantum temptaveris. Puid exspectas nulli sapere casu obtigiti pecunia veniet ultro. honor offeretur. gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: virtus in te non incidet. ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscituri sed est tanti laborare omnia bona semel Occuseaturo. unum est enim bonum, quod honestum: in illis nihil in-7 venies Veri, nihil certi, quaecumque famae placent. 9uare unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priori epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putaS, et in artum, quae dicta sunt, contraham. 8 Omnia suo bono constanti vitem sertilitas commendat
et Sapor vinum, velocitas cervum . quam sortia dorso iumenta Sint quaeris, quorum hic unus est usus, Sarcinam ferre. in cane sagacitas prima est, si investigare debet seras, curSUS, Si consequi, audacia, Si mordere et invaderet id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, 9 quo censetur. In homine optimum quid est ratior haeantecedit animalia, deos sequitur. ratio ergo persecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque
communia sunt et valet: et leones. sormosus est: et paVO-neS. velox est: et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. non quaero, quid in se muximum habeat, sed quid suum. Corpus habeti et arbores. habet inpetum ae m tum voluntarium t et bestiae et vermes . habet vocemi Selquanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graViorem
10 tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ' Puid in homine
proprium' ratio. haec recta et consummata felicitatem hominis inplevit. ergo si omnis res, cum bonum Suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit, homini autem suum bonum ratio est: si hanc perseeit,
216쪽
laudabilis est et finem naturae suae tetigit. lisee ratio persecta virtus vocatur eademque honestum est. Id itaque Hunum bonum est in homine, quod unum hominis est. nune enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. si nullun liud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto inprobabitur. Si bonuS, puto pro- habitur. id ergo in homine primum Solumque eSt, quo et probabitur et inprobabitur. Non dubitas, an hoc sit 12 bonum i dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valitudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex consesso siti in probabis illum. item si quis nihil quidem illorum, quae retuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, Sed ex consesso bonus siti probabis illum. Ergo hoe unum est bonum hominis, quod qui habet, etiamsi aliis destituitur, laudandus est. quod qui
non habet, in omnium aliorum copia damnatur ae reicitur. Puae condicio rerum, eadem hominum esti navis bona I 3 dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum roStrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibuSSpissa, ad serendum incursum maris solida, gubernaculo Parens, Vel OX et non sentiens ventum. gladium bonum I dices non cui auraius est balteus nee cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies
est et mucro munimentum Omne rupturus. regula non
quam sormosa, sed quam recta Sit quaerituri eo quidque laudatur, cui conparatur, quod illi proprium est. Ergo ibin homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum seneret, et quam multis salutetur, quam pretioso incumbat Iecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam
bonus sit: bonus autem est, si ratio explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem adcommodata. Haec vo- 16 eatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio persecta beatum faciti hoc autem unum bonum eSt, quo udo bea-
217쪽
tus efficitur. Dieimus et illa bona esse, quae a virtute prosecta contactaque sunt, id est opera eius omnia. sed 37 ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est. Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est Validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. nam eetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, instant ac multa vanitate deludunt. ergo unum id bonum est, quo 18 melior animus efficietur. Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis reSpectu temperantur: ad haec laciendi et non faciendi ratio dirigitur. quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiamsi laboriosum erit. faciet, etiamsi damnosum erit. faciet, etiamsi periculosum erit: rursus quod turpe erit, non s ciet, etiamsi pecuniam adseret, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam. ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia 19 nulla invitabitur. Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo, nee aliud bonum quam honestum nee aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris Suit unum eSt bonum Virtus, cui iam accidere, ne Sit bonum, non potest. mutationis periculum effugiti stultitia ad sapientiam erepit. sapientiam 20 stultitiam non revolvitur. Dixi, Si sorte meministi, eo cupita volgo et formidata inconsulto inpetu plerosque calcasse: inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in Iunere libe rorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus oecurreret. amor et ira et cupiditas pericula depoposcerunt: quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex inpetu nec subito, 21 Sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est 3 Sequitur, ut, quae ab inconsultis Saepe contemnuntur, a Sapientibus Semper, ea nec bona sint nec mala. unum ergo bonum ipSa Virtus est, quae inter hane sortunam et illam superba 22 incedit cum magno utriusque contemptu. Si hane Opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum,
218쪽
nulla non virtus laborabit. nulla enim obtineri poterit, si
quicquam extra se respexerit. quod si est, rationi repugnat, ex qua VirtuteS Sunt, et Veritati, quae sine ratione non est: quaecumque autem opinio Veritati repugnat, salsa est. Virum bonum concedas necesse eSt Summae 23
pietatis erga deos esse. itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit. sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum. in hoc enim positum est et parere dis
nee excandescere ad Subita nee deplorare Sortem suam,
sed patienter excipere salum et sacere imperata. Si ullum 2 aliud est bonum quam honestum, Sequetur nos aviditas vitae, aviditus rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum eSt honestum, cui modus est. Diximus suturam hominum feliciorem 25 vitam quam deorum, Si ea bona sunt, quorum nullus dis usus est, tamquam pecunia, honoreSi adice nunc, quod, si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clusus et obsessas. Illud quoque dixe- 26ram, Si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animal thus, et muta animalia beatam vitam actura: quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt: quod non erat faciendum, si esset ullum aliud bonum quam honestum. Haec quamvis latius exsecutus essem priori epistula, constrinxi et breviter percucurri. Numquam autem vera tibi 27 opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus Sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter: si hoc facturus es, nullum aliud bonum est. omnia enim relinquis, ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiamsi statim facturus hoc eris, cum scieris tibi .esse faciendum. Interdum ex re pulcherrima magnum 28 gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quam-
219쪽
vis fruetus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio suturi operis iuvat et vir sortis et iustus, cum moditis suae pretia ante Se poSuit, libertatem patriae, Salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa volu-29ptate est et periculo suo fruitur. Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maxime et ultime praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem, sacere recte pieque contentus. obpone etiamnunc illi multa quae dehortentur. die: sactum tuum matura Sequetur oblivio et parum grata existimatio civium. respondebit tibi: Oista omnia extra Opus meum Sunt. ego ipSum contemplo r. hoc esse honestum scio. itaque quocumque 30 ducit ae vocat, venio. Hoc ergo unum bonum eSt, quod
non tantum perfectuS animus, Sed generosus quoque et indolis bonae sentiti cetera levia sunt, mutabilia. itaque sollicite possidenturi etiamsi favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis ineumbunt gravia et illos 3ISemper premunt, aliquando et inlidunt. Nemo ex istis, quos purpuratos Vides, selix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamyden in scena sabulae adsignant: cum praesente populo lati incesserunt et cothurnati, simul exierunt, excalceantur et ad Staturam Suam redeunt. nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. quare ergo magnus videtur cum basi illum sua metiris. magnus non est pumilio, licet in monte constiterit. colossus magnitudinem suam 32 servabit, etiamsi steterit in puteo. Hoe laboramus error sic nobis inponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est: atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspicet ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum eXuatranimum intuere, qualis quantusque sit, alieno an Suo
33 magnus. Si rectis oeulis gladios mistantes videt et si scit Sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum eXeat, beatum vocat si, cum illi denuntiata sunt corporis tormenia et quae casu veniunt et quae polentioris iniuria,
220쪽
si vineula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicitiisNon ulla Iabonum, o vimo, nova mi facies inopinave sumit: omnia praecepi atque animo mecum i se peresti. tu hodie ista denuntiast ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi et ad humana. Praecogitali mali mollis 34 ictus venit. at stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata lacies. magna autem pars. est apud inperitos mali novitas: hoc ut Scias, ea, quae putaverant aspera, sortius, eum adsuevere, patiuntur. Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu pa- 35tiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces inperitorum dicentium: sisciebam hoe mihi restare sapiens scit sibi omnia restare. quie- quid factum est, dicit: osciebam. Vale.
Subito nobis hodie Alexandriuae naves adparuerunt, I quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum: tabellarias vocant. gratus illarum Campaniae adspectus est: omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves. nulla enim IreS aeque adiuvat cursum quam summa pars veli: illinc
