L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

30 singulorum errorem facit publicus. Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil

etiam ex barbaris regionibus genteS conclamabunt. in hoc 3i bonis malisque conveniet. Erunt, qui voluptateS laudent. erunt, qui labores malint. erunt, qui dolorem maximum malum dicant. erunt, qui ne malum quidem adpellent. divitias aliquis ad Summum bonum admittet. alius illas dicet malo vitae humanae repertaS, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non inveniti in tanta iudiciorum diversitate reserendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. in hoc tum discors turba consentiet: cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, eur qui S ingratuS Sit, 32 si salis gratus esse non potuit. Eo perductus eSt suror, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magnu conferre: nam quia putat turpe non reddere, non Vult eSSe, cui reddat. Tibi habe, quod accepisti: non repeto, non exigo. profuisse tutum sit. Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati pudore. Vale.

1 Desii iam de te esse sollicitus. is Puem, inquis, deorum Sponsorem accepisti eum scilicet, qui neminem sallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam sacere: quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu con-u pone placide, non molliter. Male mihi esse malo quam molliteri fuci nunc sic excipe, quemadmodum faJ populo solet dici dure, aspere, laboriose. Audire Solemus Sic quorumdam vitam laudari, quibus invidetur isemolliter vivit. hoc dicunt: ismollis est. paulatim enim esseminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. quid ergo Viro non vel obrigescere satius est deinde delicati idem timent mori, cui vitam suam secere similem. Multum interest inter

242쪽

otium et conditivum. se uid ergo' inquiS, non Satius est 3 vel sie iacere quam in istis officiorum verticibus volutari Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco. otium Sine literis mors est et hominis vivi sepultura. Puid deinde prodest secessissey tamquam non trans maria nos Sollicitudinum causae persequantur. quae latebra est, in quam non intret metus morti Sy quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet' quocumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra Sunt, quae ciren meunt nos, quo aut saltant aut urgeant, multa intuS, quae in media solitudine exaestuant Philosophia circumdanda est i inexpugnabilis est bmurus, quem sortuna multis machinis lacessitum non transit. in insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce Se sua vindicat: infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus rneminem occupat nisi haerentem sibi. Itaque quantum GPoSSumus, ab illa resiliamus: quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat, quo iturus Sit, unde OrtuS,

quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evi

tet, quae Sit illa ratio, quae adpetenda ac sugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum SaeVitia conpescitur. Haec quidam putant ipsos etiam Sine 7 Philo Sophia repressisse. sed, cum Securos aliquis caSUS expertus eSt, exprimitur Sera consessio. magna verba excidunt, cum tortor popoScit manum, cum morS Propius accessit. possis illi dicere: facile provocabas mala absentia: ecce dolor, quom tolerabilem esse dicebaS, ecce

mors, quam contra multa animose locutus es. Sonant

flagella, gladius micatrnunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.

Facit autem illud firmum adsidua meditatio, si 8

non verba exercueri S, sed animum, Si contra mortem te praeparaveri S, ad Versu S quam non

exhortabitur nec ad tollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum

243쪽

non esse. libet enim, Luelli virorum optime, ridere

ineptias GraecaS, quas nondum, quamvis mirer, excuSSi. 9 Zenon noster hac collectione utitur: se Nullum malum gloriosum est. morS autem gloriosa est: mors ergo non est mulum. Profecisti: liberatus Sum metu. poSt hoe non

dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec morituro risum movere' non mehercules incile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui Se hae interrogatione iudicavit mortis metum exStinguere, an qui hoc, tamquam 10 ad rem pertineret, conatus est Solvere. nam et ipse interrogationem contrariam Obposuit ex eo natam, quod mortem inter indisserentia ponimus, quae αδιαφορα Graeci vocant. -Nihil, inquit, indisseren S glorio Sum eSt. mors autem gloriosum eSti ergo mors non eSt indisserens. Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa , sed sortiter mori gloriosum est. et cum dici si cindisserens nihil gloriosum est , concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indisserentia, tamquam findisserentia esse dico, id est nec bona nec mala, ScilicetJ11 morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem. nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. laudatur enim pauper Voluntarius , non paupertas, Sed ille, quem paupertas non submittit, nec incurvat . laudatur non exilium, sed ille Rutilius, qui sortior in exilium irovoluit quam misiSSet. Iaudatur non dolor, Sed ille, quem nihil coegit dolor. nemo mortem laudat, Sed eum, cuiuS 12 mors ante abstulit animum quam conturbavit. Omnia ista per Se non Sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid eκ illis virtus adiit tractavitque, honestum et glorio Sum su-cit: illa in medio posita sunt. interest, utrum malitia illis

an Virtus manum admoverit. mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda. hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis m0ras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cerVicem: Graebebo, inquit, ita vivam. duae dementia eSt sugere, cum retro ire non possis si Praebebo, inquit, ita vivam. paene adiecit: is vel sub Antonio. o hominem dignum,

244쪽

qui vitae dedereturi Sed, ut coeperam dicere, vides ip-I3sam mortem nec malum esse nec bonum: Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus. 0mnis res quod non habuit decus, virtute addita sumit. Cubiculum lueidum dicimus. hoc idem obscurissimum est noeter dies illi lucem infundit, nox eripit: sic istis, quae a nobis in-I disserentia ac media dicuntur, divitiis, Viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valitudini, doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida nec mgida est i in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa refrixi L Mors honesta est per illud, quod honestum est, id est virtus et animus externa

contemnens. Est et horum, Lucili, quae adpellamus me-15dia, grande discrimen. non enim sic mors indisserens est, quomodo utrum capillos pures habeasi mors inter illa est, quae mala quidem non Sunt, tamen habent mali specie mi sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque adspernatio dissolutionis , quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hae, cui adsuevimus, rerum copia educere. illa quoque reS morti nos alienat, quod haee iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, neSeimus, qualia Sini, et horremus ignota. naturalis praeterea tenebrarum metu S eSt, in quaS adductura mors creditur. Itaque etiamsi indisse- 16 renS morS eSt, non tamen ea eSt, quae facile neglegi possiti magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius aeces Sumque patiatur.

Mors contemni debet magis quam solet. multa enim de illa credimus. multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam. descriptus est carcer infernus et perpetua nocte obpressa regio, in qua instens ianitor Orci iona Super recubans antro Semesa cruento, aeternum latrans enavues terreat umbras.

Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus: aeque enim timent, ne apud inferos Sint quam ne nus-

245쪽

17 quam. His adversantibus, quae nobis obsundit longa persuasio, sortiter pati mortem quidni gloriosum sit et

inter maxima opera mentis humanae 3 quae numquam ad virtutem exsurget, Si mortem malum esse credideriir exsurget, si putabit indisserens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo aecedat ad id, quod maluin iudicati pigre Veniet et cunctanter. non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante siti nihil saeit 18 virtus, quia necesSe eSt. Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit adque adsuit, cui nulla parte sui repugnavit: ubi autem asmalum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudi eia facientis: hinc est, quod iubeat proposita yersscere, illinc, quod retrahat et ab re Suspecta ac periculosa suget. igitur in diversa distrahitur: si hoc est, perit gloria. virtus enim concordi animo decreta peragit. non timet, quod facit. Tu ne cede malis, sed c&ntra audentior ito, qua tua se Drtuna tinet. 19 Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. exime dum hoc e pectore est: alioquin haesitabit in pelum mOratura suspicio. trudetur in id, quod invadendum est. Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, sallacem autem alteram et salsam, quae illi obponitur: ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos: totum genus istuc e. turbandum iudico, quo circumscribi Se, qui interrogatur, existimat et ad consessionem perductus aliud respondet, aliud putat. pro veritate simplicius agendum est, contram metum fortius. Haec ipsa, quae Volvuntur, illis, solvere malim et expendere, ut perSuadeam, non ut inponam. In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortabitury do tibi Fabios totum reipublicae bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum . angustiis PoSitos. nec victoriam sperant nec reditum. ille 21 locus illis sepulcrum suturus est: quemadmodum exhor-

246쪽

taris, ut totius gentis ruinam obieetis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant dicest is quod malum

est, gloriosum non eSt. morS gloriosa eSt: mors ergo non

malum O efficacem concionem l quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans morit At ille Leonidas quam tortiter illos adlocutus esti is Sie, inquit, commilitones, prandete tamquam apud in seros coenaturi. Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus: alacres et ad prandium illi promiserunt et ad coenam. Puidy dux ille Romanus, qui ad 22 oecupandum locum milites missos, cum per ingentem

hostium exercitum ituri essent, Sic adlocutus eStr MIre, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse. Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit: quem mortalium circumScriptiones vestrae sortiorem sacere, quem ereetiorem poSSunt 3 frangunt animum, qui numquam minus eontrahendus est et in minuta ac spinosa

cogenduS, quam cum aliquid grande conponitur. Non 23 trecentis, Sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. quomodo illos doces malum non esse quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus insantia imbuitur,

evincis quod auxilium invenis quid dicis inbecillitati humanae 3 quid dicis, quo inflammati in media pericula

inruant' qua oratione hunc timendi consensum, quibuSingenii viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis 3 Magnis telis magna portenta seriuntur.

Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus 2 bello ipso terribiliorem frustra sagittis iundisque peti

runt. ne Pythio quidem volnerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida serrum et quicquid humanae torserant manus reicereti molaribus demum fracta Saxis est: et adversus mortem tu tam minuta laeularis subula leonem excipis 8 Acuta Sunt ista, quae

dici si nihil est acutius arista. Puaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. Vale.

247쪽

AD LUCILIUM

LIBER XII.

1 Singulos dies tibi meos et quidem totos indieari iubes: bene de me iudicas, si nihil esse in illis

putas, quod Scondam. sic certe vivendum eSt, tamquam in con Spectu vivymus. Sic cogitandum, tamquam aliquis in peetus intimum inspicere possiti et potest. quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum nihil deo clu- Sum est. interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit: sic intervenit, dico, tanquam aliquando disee-2dat. Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. observabo me protinus et quod est utilissimum, diem meum recogno- Scam. Hoc nos peSSimos lacit, quod nemo vitam Suam respicit. quid laeturi simus cogitamus, et id raror quid secerimus, non cogitamus: atqui consilium suturi ex prae-3 terito venit. Hodiernus dies solidus est. nemo ex illo quicquam mihi eripuit. totus inter stratum lectionemque divisus est. minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi conStat reum me movi, lassus Sum. hic autem exercitationis etiam 4 sortissimis finis. Pro mnastas meos quaeris unus mihi sufficit Earinus, puer, ut scis, amabilist sed mutabitur. iam aliquem teneriorem quaero. hic quidem ait nOS eamdem crisim habere, quia utrique dentes cadunt. Sed iam Vix illum adsequor currentem et intra pauciSSimos dies non potero: Vide, quid exorcitatio cotidiana proficiati cito magnum intervallum sit inter duos itinere diverso eunteS. eodem tempore ille adscendit, ego descendo. nee

248쪽

ignoras, quanto ex his velocius alterum fiati mentitus sum. iam enim aetaS nostra non descendit, sed cadit. Puomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quae- 5ris quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hae satigatione magis quam exercitatione in frigidam descendit hoc apud me vocatur parum calda. ille tantus psychrolutes, qui calendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno noVo quemadmodum legere, Scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc Solium, quod, cum sortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat: non multum mihi ad balneum superest. Panis deinde sig- 6cus et sine mensa Prandium, post quod non sunt lavandae manus. dormio minimum. consuetudinem meam nostii brevissimo somno utor et quasi interiungo. satis est mihi vigilare desiisse. aliquando dormi SSe me Scio, aliquando suspicor. Ecce Circensium obstrepit clamor. 7subita aliqua et universa voce seriuntur aures meae. nee cogitationem excutiunt meam nec interrumpunt. fremitum quidem patientissime sero. multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus. Puid ergo est nunc, 8 cui animum adiecerim' dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio, quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas securunt, quae ut sint verae. tamen mendacio similes sunt. Vult nos ab 9 ebrietate de terrore Zenon, vir maximus, huius sectae sortissimae ac sanctissimae sonditor. audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non suturum ebrium i oEbrio secretum Sermonem nemo committit, viro autem bono committiti ergo vir bonus ebrius non erit. Puemadmodum obposita interrogatione simili derideatur, adtende. satis eSi enim unam ponere ex multis r Dormienti nemo Secretum sermonem committit, viro bono autem committit: vir bonus ergo non dormit. seuo 10 uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam

agit, sed ne sie quidem, ut exiStimo, agi potest. ait enim

249쪽

siebrium duobus modis dieir altero, cum aliquis vino gra-Vis eSt et impos sui. altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. hunc a Zenone dici, qui soleat fieri

ebrius, non qui est. huic autem neminem commissurum ar-II cana, quae per vinum eloqui posSit. A quod est salsum. prima enim illa interrogatio con plectitur eum, qui est ebrius,

non eum, qui suturus est. plurimum enim interesSe concedes inter ebrium erebriosum: potest et qui ebrius est, tune primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, Saepe extra ebrietatem eSse. itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam prosesso ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et noS intellegere noluit, ambiguitate verbi quaesivit locum Daudi, quod la- 12 eiendum non est, ubi veritas quaeritur. Sed sane hoe senserit: quod sequitur, salsum est, ei qui soleat ebrius

fieri, non committi Sermonem Secretum. cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superato Pompeio rempublicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C. Cassio. Cassius tota vita aquam bibiti Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. in hanc rem iocatus BStipse: Eoo, inquit, quemquam feram, qui vinum ferre non13 possum' Sibi quisque nunc nominet eos, quibus Scit et

vinum male credi et Sermonem bene i unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, reseram, ne intercidat. lnStruenda est enim vita exemplis inlustribus . non Semper con- 14 sugiamus ad vetera. L. Piso, urbis custos, ebrius eX quo Semel factus est, fuit. maiorem partem noctis in convivio exigebat. usque in horam sere sextam dormiebati hoc eius erat matutinum. officium tamen suum, quo tutela

Urbis continebatur, diligentissime administravit. huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum Prae-yoneret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et SuSpecta re-15 linqueret et invisa. Puto, quia bene cesserat illi Pisonis ebrietas, poStea Cossum secit urbis praesectum, virum

250쪽

gravem, moderatum, Sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. huic tamen multa Tiberius manu sua ScripSit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat. nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est. Itaque declamatio-l6nes istas de medio removeamus i -Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus. quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat et Sio vino exaestuante,

quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem. quod Suum alienumque est, pariter effundunt. Sed quamvis hoc so-II

leat aecidere, ita et illud solet, ut cum his, quos sciamus libentius hibere, de rebus necessariis deliberemus. salsum ergo eSt hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum: quanto Satius est aperie accusare ebrietatem et vitia eius exponere quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac Sapiens, cui satis est sitim exstinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit. Nam de illo videbimus, an su-18pientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solitarinterim, si hoe colligere vis, virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis y dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. extende in plures dies illum ebrii habitum: numquid de furore dubitabis 3 nunc quoque non est minor, Sed brevior. Reser Alexandri Macedonis I9exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit rcerte decuit. Omne vitium ebrietas et incendit et detegit,

obstantem malis conatibus verecundiam removet. plures

enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis abstinent. Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid 20

SEARCH

MENU NAVIGATION