L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

maxime navis urgetur. itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antenna submittitur: minus habet virium natus ex humili.) cum intravere Capreas et promontorium, ex quo alta procelloso spe statur vertice Pallas, ceterae velo 'iubentur esse contentae r Siparum Alexan-3 drinarum insigno findiciumJ est. In hoc omnium discursu

properantium ad litus magnam ex pigritia mea Sensi voluptatem, quod epiStulaS meorum accepturus non Properavi seire, quis illic eSSet rerum mearum status, quid adserrent: olim iam nee perit quicquam mihi nee adquiritur. Hoc, etiam Si senex non essem, fuerat Sentiendum r nunc vero multo magis, quia quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praeSe tim cum eam viam Simus ingresSi, quam peragere non est necesse. Iter inperseelum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris: vita non est in persecta, Si honesta est. ubicumque desines, Si bene desinis, tota est. Saepe autem et sortiter desinendum est et non ex maximis 5 causis. nam nee maximae sunt, quae nos tenent. Τullius Marcellinus, quem Optime noveraS, adulescens quietus et cito Senex, morbo et non insanabili correptus, sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. convocavit conplures amicos: unuSquisque, aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod Sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti 6 gratius fore suspicabatur: amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir sortis ae strenuus, videtur mihi optime illum

cohortatus. Sic enim coepit: -NOli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de re magna deliberes. non est res mu-gna vivere: omnes Servi tui Vivunt, omnia animaliae magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita,

quamdiu iam idem saetas: cibus, somnus, libido: per

hunc circulum curritur. Mori velle non tantum prudens 7 aut sortis aut miser, etiam fastidiosus poteSt. Non opus erat suasore illi, sed adiutorer servi parere nolebant

Primum detraxit illis metum et indicavit tune familiam

222쪽

perieulum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntoria fuisset: alioquin tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere. Deinde ipsum Marcel. 8linum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum coena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi his, qui totius vitae ministri fuissent. erat Marcellinus lacilis animi et liberalis, etiam cum de suo sereti minutas itaque summulas distribuit nentibus servis et illos ultro consolatus est. Non fuit silli opus ferro, non sanguiner triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde subfusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus. In fabellam excessi non ingratam I 0 libi. exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vitae elapsus est. sed ne inutilis quidem haec labella fuerit: saepe enim talia exempla necessitas exigit. saepe debemus mori nee volumus i morimur nec volumus. Nemo tam inperitus est, ut nesciat Ilquandoque moriendum: tamen cum prope acceSSit, te giversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vix rat aeque Stultus est, qui flet, quod post annos mille non vivet. haee paria sunt: non eris nee sui Sti. utrumque tempus alienum est. In hoc puncto coniectus es, quod 12

ut extendas, quousque extendes uid flesy quid optas

perdis o Peram. desine fata deum flecti sperare precando. rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. eo ibis, qu0 omnia eunt. quid tibi novi est' ad hanc legem natus es. hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. series invicta et nulla mulabilis ope inligavit ae trahit cuncta. Puantus te populus moriturorum sequel quan-I3tus comitabitur sortior, ut opinor, esses, Si multa milia tibi commorerentur: atqui multa milia hominum et ani-

223쪽

L. ANNALI SENECAE

malium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt. tu autem non putabres te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas 3 Nul-

14 lum sine exitu iter est. Ε mpla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum puerorum reseram. Lacon

ille memoriae traditur impubis adhuc, qui captus clamabat sinon serviam ' sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit: ut primum iuSSus est servili fungi et contumelioso ministerio, ad serre enim vas obScoenum iubebatur, inlisum 15 parieti caput rupit. Tam prope libertas est: et servit aliquis ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri quid ergo eSt, cur perturberis, Si mori sortiter etiam puerile est y puta nolle te Sequi: clu- ceris. Fae tui iuris, quod alieni est. non sumes pueri spiritum, ut dicas senon servio 8 Infelix, servis hominibus, serviS rebus, Servis vitae. nam vita, Si moriendi 16 virtus abest, Servitus est. Ecquid habes, propter quod exspectes voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate: quis sit vini, quis mulsi Sapor, sci S. nihil interest, centum per Vesicam tuam an mille amphorae tranSeant: Saccus es. quid sapiat OStreum, quid mullus, optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros annos reservavit intactum: atqui haec sunt, a quibus invitus di-17 velleris. luid est aliud, quod tibi eripi doleas 3 amicus

est et patriay tanti enim illam putas, ut tardius coene SySolem quoque, Si poSses, exStingueres. quid enim umquam secisti luce dignum 3 eonfitere non curiae te, non sori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ait moriendum serit invitus relinquis macellum, in quo nihil 18 reliquisti. Mortem times: at quomodo illam media oblectatione contemnis vivere visi scis enim mori times: quid porro ista vita non mors est Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex cuStodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: sinunc enim, inquit, visis Hoc istis respondendum eSt, quibus succursura morS est: mori times rI9 nune enim vivis' is Sed ego, inquit, Vivere Volo, qui

224쪽

multa honeste facio. invitus relinquo officia vitae, quihus fideliter et industrie sungor. Puid' tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori nullum ossietum relinquis.

non enim certuS numerus, quem debeaS explere, sinitur. Nulla vita est non brevis. nam Si ad naturam rerum re- respexeris, etiam Nestoris et Statiliae brevis eSt, quae inscribi monumento Suo iussit annis Se nonaginta novem vixisse. vides aliquem gloriari senectute longa. quis illam ferre potuisset, Si contigisset centesimum inplere tuo modo sabula, sic vita non quam diu, Sed quam bene acta sit, refert. nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. quocumque voles desine: tantum bonam clausulam in-

SENEcA LucILIO SUO SALUTEM.

Vexari te distillationibus crebris ae febriculis, quae Ilongas distillationes et in consuetudinem adductas sequuntur, eo moleStiuS mihi eSt, quia expertus sum hoc genus valitudinis, quod inter initia contempsit poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et Se adversus morbos contumaciter gerere. deinde subcubui et eo perductus sum, ut ipse distillarem ad summam maciem deductus. Saepe inpetum cepi abrumpendae vitae: patris me indul- Igentissimi senectus retinuit. cogitavi enim non quam sortiter ego mori possem, Sed quam ille sortiter desiderare non poSset. itaque imperavi mihi, ut Viverem. aliquando enim et vivere sortiter sacere est. Puae mihi tunc fuerint 3 solatio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse. in remedium cedunt honesta solatiar et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest: studia mihi nostra saluti fuerunt. philosophiae acceptum sero, quod SurreXi, quod conValui . .

illi vitam debeo et nihil filiiJ minus debeo . Multum

mihi contulerunt ad bonam valitudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus. nihil aeque exspecta- 13

225쪽

tionem mortis ac metum subripiti non iudicabam me, eum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere. Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum: alioquin miserrimum est, cum animum moriendi proiece-5 ris, non habere Vivendi. Ad haec ergo remedia te conser. medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit. ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valitudo. ut legas clarius et Spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas. ut naviges et viscera molli iactatione concutias. quibus cibis utaris. vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et

exasperet tussim: ego tibi illud praecipio, quod non

tantum huius morbi, Sed totius vitae remedium est: contemne mortem. nihil triste est, cum huius metum effugi-6mus. Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermis Sio voluptatum. De morte satis dictum est: hoc unum dicam, non morbi hunc esse, Sed naturae metum. multorum mortem distulit morbus et saluti illis suit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, Sed quia viviS.

ista te res et sanatum manet: cum convalueriS, non mor-

et tem, sed valitudinem effugies. Ad illud nunc proprium

incommodum revertamur: magnos cruciatus habet

morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. nam summi doloris intentio invenit finem. nemo potest valde dolere et diu: sic nos amantissima nostri natura di SpO-8 suit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem saceret. Maximi dolores in macerrimis consistunt corporis partibuS et nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, cum in arto Vitia concepit. sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, Sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius Vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, Sive quia corruptus humor, cum desiit habere, quo constuat, ipse se elidit et iis, quae nimis inplevit, excutit SenSum. 9 Sic podagra et chiragra et omnis vertebrarum dolor et ner-

226쪽

vorum interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit: omnium istorum prima verminatio vexat, inpetus mora exstinguitur et finis dolendi est obtorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter anguSta corporis naseitur, non minus, mehercules, quam capitis ipsius: sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur. Hoc itaque sola- Iulium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. illud autem est, quod inperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. multum illis cum corpore suit. Ideo vir magnus ae prudens animum diducit a corpore et multum eum meliore ac divina parte versaturr cum hac querula et fragili, quantum neceSSe est. Sed molestum II est, inquit, carere ad Suetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire. Haec prima abstinentia

gravia sunt. deinde cupiditas relangueScit ipsis per Ise,Jquae cupimus, saligatis ae deficientibus: inde morosus est stomachus. inde quibus suit aviditas, odium est. desideria ipsa moriuntur. non est autem acerbum carere

eo, quod cupere desieris. Adice, quod nullus non in-32 termittitur dolor aut certe remittitur. adice, quod licet et cavere venturum et obsistere inminenti remediis. nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id, quod extremum minatur. Noli mala tua sacere tibi ipse 13 graviora et te querelis onerare. levis est dolor, si nihil illi opinio adieceriti contra, si exhortari te coeperis aedicerer sinihil est aut certe isexiguum eSt. duremuStiam desinet i levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione Suspen Sa sunt: non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia: ad opinionem dolemuS. tam miSer est quisque quam credidit. Detrahen- das Praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa Verba. senulli umquam fuit peius. quos crueiatus, quanta mala pertulit nemo me surrecturum putavit. quotienS deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictust in eculeum inpositi non sic distrahuntur. etiamsi sunt vera

227쪽

ista, transierunt. quid iuvat praeteritos dolores retraetare et miserum esse, quia sueris 3 Puid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur Deinde quod acerbum suit, retuli Sse iucundum est: naturale est mali sui sine gaudere.) Circumcidenda ergo duo Sunt, et suturi timor et veteris incommodi memoriar hoe ad

1b me iam non pertinet, illud nondum. In ipsis positus diseficultatibus dicat:

forsan et haec olim meminisse iuvabit. Τoto contra illum pugnet animo: Vincetur, Si cesserit. 'vincet, Si se contra dolorem suum intenderit: nunc hoc plerique faciunt, adtrahunt in se ruinam, cui ObStandum

est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, Si

Subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet: si 16 contra steteris et obniti volueris, repelletur. Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt serunt tamen omnis tormentum gloriae cupiditate nec tantum, quia pugnant, i Sta patiuntur, Sed ut pugnent. exedicitatio ipsa tormentum est: nos quoque evineam US Omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen

praedicationi nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, Si semel in 37 aliquo certamine debellata fortuna est. ODolorem gravem sentio. Quid ergo non sentis, si illum muliebriter tuleris Puemadmodum perniciosior est hostis fugientibuS, Sic omne sortuitum incommodum magis instat cedenti etaVerSO. Sed grave est. Puidy nos ad hoc sortes sumus, ut levia portemus Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem si longus est, habet intercapedinem, dat resectioni locum, multum temporis donat, neceSSe est, ut exsurgit, et deSinat. brevis morbus ae praeceps alterutrum laciet: aut exstinguetur aut EXStinguet. quid autem interest, non sit an non Sim 3 in utrO-18que sinis dolendi est. Illud quoque proderit, a clalias cogitationes avertere animum et a dolore discederet cogita quid honeste, quid sortiter seceris. bonas partes tecum ipse tracta. memoriam in ea, quae maxime miratus es, Sparge. tunc tibi sortissimus

228쪽

quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum varices exsecandas praeberet, legere librum pereeveravit. ille, qui non desiit ridere, cum sobJ hoc ipsum irati tortores

omnia instrumenta crudelitatis Suae experirenturi non vincetur dolor ratione, qui victus est risu luicquid vis I9nunc licet dicas, distillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum parteS et sebrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos: plus est flamma et eculeus et lamina et volneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum: inter haec tamen aliquis non gemuit.

parum est: non rogavit. Parum eSt: non respondit.

parum est: risit et quidem ex animo: vis tu post haec

dolorem deridere 3 si Sed nihil, inquit, agere sinit 20

morbus, qui me omnibus abduxit ospiciis. Corpus tuum valitudo tenet, non et animum. itaque eursoris moratur pedes, sutoris aut labri manus inpediet: si animus tibi esse in usu solet, Suadebis, docebiS, audies, diSces, quaeres, recordaberis. quid porroy nihil agere te credis, si temperans aeger sis ostendes morbum posse superari vel certe sustineri. Est, .mihi 2Ierede, virtuti etiam in lectulo locus. non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus: et in vestimentis vir sortis adparet. habeS, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, Si spectaremur aegrit ipse te Specta, ipse te lauda. Praeherea duo Sunt 22 genera voluptatum: corporales morbus inhibet, non tamen tollit. inamo, si verum aestimes, incitati magis iuvat bibere sitientem. gratior est esurienti cibus. quicquid . ex abstinentia contigit, avidius excipituri illas vero animi

Voluptates, quae maiores certioresque Sunt, nemo medicus aegro negat. has quiSquis Sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit. iso infelicem raaegrumi Puare quia non vino nivem diluit. quia non rigorem potionis Suae, quam capaci Scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie. quia non oStrea illi Lucrina

229쪽

in ipsa mensa aperiuntur. quia non circa eoenationem eius tumultus coquorum est ipsos cum obsoniis socos transferentium. hoc enim iam luxuria commenta est: nequis intepescat cibus, ne quid palato tym calloso parum 2 serveat, coenam culina prosequitur. -0 infelicem aegrumi Εdet, quantum concoquat. non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium totas enim videre fastidium est congesta ponentur: quid tibi mali sactum est y coenabis tam-25 quam aeger, immo aliquando tamquam Sanus. Sed omnia ista facile perseremus, Sorbitionem, aquam calidum et quicquid aliud intolerabile videtur delicatis et luxunuentibus magisque animo quam corpore morbidist iantum mortem desinamus horrere. desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus i ita demum nee 26 vita taedio erit nec mors timori. vitam enim Occupare Satietas Sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem: in odium illam sui adducere solet iners otium. rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas 27 veniet: salsa satiabunt. Rursus Si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissime fructus est. cognita est illi ex magna parte natura. Scit tempore honeSta non crescerer his necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam Volu-28 ptatibus vanis et ideo insinitis metiuntur. His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vacando. Veniet aliquod tempus, quod nos iterum iungat ac misceati quantumlibet sit illud, longum suci et scientia utendi. nam, ut POSidonius ait, Ounus dies hominum eruditorum plus Pa-29tet quam inperitis longissima aetas. Interim hoc tene, hoc mordei adversis non Succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oeulis habere, tamquam .

quicquid potest sacere, factura sit. luicquid eXSpeeta tum est diu, levius accedit. Vale. EPISΤULA III. 79.

I Exssiecto epistulas tuas, quibus indices

230쪽

EPISTUL. Μ0R. LIB. X. EP. 2.3. 78. 79. 201 mihi, circumitus Siciliae lotius quid tibi novi

ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. nam Scyllam Saxum esse et quidem non terribilo navigantibus optime Scio: Charibdis an respondeat sabu- lis, perscribi mihi desidero et, si sorte observaveris, dignum eSi autem, quod ObserveS, sae nos certioreS, utrum uno tantum vento agatur in vortices an Omnis tempestas

aeque mare illud contorqueat, et an Verum sit, quicquid illo laeti turbine adreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere. Si haec 2 mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut

in honorem meum Aetnam quoque ad Scenda S, quam consumi et Sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eamdem causam sumo quoque per diem Segniore. neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui nec ignem non manere eumdem, qui non ipsum exest, sed in aliqua in serna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet, sed viam. In Lycia regio notissima est, Hephaestion in- 3 colae vocant, soratum pluribus locis solum, quod sine ullo nasgentium damno ignis innoxius circumit. laeta itaque regio est et herbida nil flammis adolentibus, sed tantum vi remissa ac languida resulgentibus. Sed reser- vemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi Seripseri S, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solviti adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam inputes mihi. morbo enim tuo daturus eraS, etiamsi nemo mandaret tibi. . sdoJnec spudor obstet, 5 J Aetnam describas in tuo carmine et hune Solemnem omnibus poetis locum adtingas:

quem quo minus 0vidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius inpleverat. ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. omnibus praeterea feliciter hic locus Se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse. Sed multum 6

SEARCH

MENU NAVIGATION