L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

L. ANNALI SENECAE

9tate naturale invenire sibi aliquod receptaculum Mihi crede, felix illud seculum ante αρχιτεκτονας suit: ista nata sunt iam naScente luxuria, in quadratum ligna decidere et Serra per designata currente certa manu trabem scindere.

nam primi cuneis scindebant fissile limum. non enim tecta coenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deserebatur longo vehiculorum ordine vieis intrementibus, ut ex illa lacunaria 10 auro gravia penderent: surcae utrimque Suspensae sulciebant casam. Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. culmus libe-i 11 ros texit: Sub marmore atque auro servitus habitat. In

illo quoque dissentio a Posidonio, quod serramentus abrilia excogitata a sapientibus viris iudicat. isto enim modo dicat licet sapientes sui SSe, Per quos tunc laqueis captare feras et fallere vis

inventum et mastnos canibus circumdare saltuS.

omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia inve- 2nit. In hoc quoque dissentio, sapientes suisse, qui serrimetalla et aeris invenerint, cum incendio Silvarum adusta tellus in summo venas iacentes liquefacta sudisset: 13 ista tales inveniunt, quales colunt. Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio videtur quam PoSidonior seutrum malleus in usu esse prius an sorsices coeperint. utruque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni neuelati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum Spectante quaerendum est: sapiens facilis victu fuit. quidni 3 cum hoc quoque seculo esse quam expeditisSi-I mus cupiat. 9uomodo, oro te, convenit, ut et Diogenem mireris et Daedalum uter ex his sapiens tibi videtur qui Serram commentus est, an ille, qui cum vidiSSet puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinuS exemptum e perula calicem hac obiurgatione sui: is quamdiu homo Stultus supervacuas sarcinas habui qui Se con-15 plicuit in dolio et in eo cubitavii Hodie utrum tandem Sapientiorem putas, qui invenit, quemadmodum in inmen-

292쪽

sam altitudinem crocum latentibus fiSiulis exprimat, qui euripos subito aquarum inpetu inplet aut Siccat et versatilia coenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia Succedat et totiens tecta quotiens sericula mutentur, an eum, qui et aliiS et Sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ae dissicile imperaverit,

posse nos habitare Sine marmorario ac labro, posse nos vestitos esse Sine commercio Sericorum, posse nos ii

here usibus nostris neces Saria, Si contenti suerimus iis, quae terra posuit in Summo quem si audire humanum genus voluerit, tam Supervacuum Selet Sibi coquum esse quam militem. Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus i 6 similes, quibus expedita erat tutela corporis. simplici cura constant necessariar in delicias laboratur. non desiderabis artifices, si sequere naturam. illa noluit esse districtos. ad quaecumque noS cogebat, in StruXit. -FriguSintolerabile est corpori nudo. quid ergo non pelles se- rarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora non avium plumae in usum vestis conseruntur non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt -0pus est tamen calorem S0lis 17 aestivi umbra crassiore propellere. quid ergo non Vetustas multa abdidit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt quid ergo non quaelibet virgea in cratem texuerunt manu et

vili obliverunt luto, deinde de stipula aliisque silvestribus operuere sustigium et pluviis per devexa labentibus hiemem tran4iere securi quid ergo non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegumentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus Non fuit tam inimica natura, 18 ut, eum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita producit ad parata nati Sumus: nos

omnia nobis dissicilia facilium fastidio fecimus. Tecta

293쪽

tegumentaque et lamenta corporum et cibi et quae nune ingens negotium facta sunt, obvia erant et gratuita et opera levi parabilia. modus enim omnium prout necessi tus erat. nos ista pretiosa, nos iSta misera, nos magnis multisque conquirenda artibus secimus. sufficit ad id 19 natura, quod poscit. Α natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot seculis crescit et ingenio adi vat vitia: primo Supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut cim citatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hine odores coquentium, hinc molles co poris motus docentium mollesque cantus et infractos. re cessit enim ille naturalis modus desideria ope necessariasiniensi iam rustici talis et miseriae est velle, quantum Sat20 est. Incredibile est, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat a vero: ecce Posidonius, ut mea sert opinio, ex his, qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli Solutoque clueantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus reclum stamen extendat, quemadmodum Subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat spatha coire cogatur et iungi, textrini quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo

tela iusto iuncta est, stamen secennii amundo, inseritur medium radiis subtemen acutis,

quod lato paviunt insecti pectine denses. quid, si contigisset illi addere has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico 2i nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est y Transit. deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscis-

Sum aratro solum et ueratum, quo solutior terra saet-lius pateat radicibus. tunc sparsa semina et colle elas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste subcres a

294쪽

quod necet segetem. hoc quoque opus ait esse sapientium , tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur. Deinde 22 non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem submittit. narrat enim, quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit sacer et sereceptas, inquit, in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur: tunc vero miscetur, ut facilius per sauces lubricas transeat. cum pervenit in ventrem, aqualiculi servore coneOquitur. tunc demum corpori accedit. Hoc aliquis secutus exem- 23 Plar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars inmobilis motum alterius exspectat. deinde utriusque adtritu grana franguntur et Saepius regeruntur, donee ad minutiam frequenter uila redigantur. tune farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis calidus et servens testa percoxit. deinde furni paulatim reperti et alia genera, quorum servor serviret arbitrio. Non multum fuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret. Omnia ista ratio quidem, sed non recta 2 ratio commenta est. hominis enim, non Sapientis inventa sunt tam mehercules, quam naVigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad eX-cipiendum ventorum inpetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae hue atque illuc cursum navigii torqueant. exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam nectunt. -0mnia, inquit, haec sapiens quidem inveniti sed mi-25nora, quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit. Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibusliodieque curantur. quaedam nostra demum prodiSSe memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut Suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac Summa laveret aequaliter. quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent

quid lapideas moles in rotundum ae leve formataS, quibus

295쪽

L. ANNALI SENECAE

porticus et capacia populorum tecta suscipimus quid

Verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur 3 vilissimorum man-26cipiorum ista commenta sunt. Sapientia altiuS Se det nec manus edoceti animorum magistra eSt. ViS Scire, quid illa eruerit, quid effecerit non dedecoros corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in Oeem. non arma nec muros nec bellar utilia molitur, 27 paei favet et genus humanum ad concordiam vocat. Non est, inquam, inStrumentorum ad usus necessarios Opifex.

quid illi tam parvula adsignas artificem vides vitae. alias quidem artes sub dominio habet. nam cui vita, illi vitam quoque ornantia serviunt i ceterum ad beatum 28 statum tendit. illo ducit, illo vias aperit. Puae sint mala, quae Videantur ostendit. vanitatem exuit mentibus. dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit nec ignorari sinit, inter magna quid intersit et tumida. totius naturae notitiam ac suae tradit. quid Sint di qualesque, declarat. quid inseri, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuae, ubi consistant, quid agant, quid possint, quid

velint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale Sacrum, Sed ingens deorum omnium templum, mun duS i pSe, reSeratur, cuius vera simulacra Verasque facies cernendas mentibus protulit. nam ad spectacula tam

29 magna hebes visus est. Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium Seminum Singula proprie figurantem. tum de animo coepit inquirere, unde eSSet, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit Veritatemque et argumenta eius excussit. poSt hae quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua. 30 in utraque enim salsa veris inmixta sunt. Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, Sed ad illas omnino non venit. nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudieatu-31 ruS. Ponenda non Sumeret. HAnacharSis, inquit, invenit

296쪽

rotam si guli, cuius circuitu Vasa formantur. deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri

versus salsos esse quam subulam: ego nec Anarcharsim auctorem huius rei suisse contendo et, Si fuit, sapiens quidem hoc invenit, Sed non tamquam Sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines Sunt, non qua Sapientes: puta velocissimum esse Sapientem: cursu Omnes anteibit, qua velox est, non qua Sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum

in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu ei singerentur: haec inventa sunt, postquam sapientem invenire desimus. si Democritus, inquit, invenisse dicitur 32fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo adligaretur. Hoc dicum salsum esse. necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum sere Summa curvantur. Excidit porro vobis eum- 33dem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctura inventi lapides coctiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua Sapiens erat, invenit. multa enim facit, quae ab inprudentissimis nut aeque fieri vidimus aut peritius atque exercitatiuS. luid sapiens investigaverit , quid in lucem prO-34

traxerit, quaeris 3 Primum verum naturamque, quum non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina. deinde vitae legem, quam ad universa direxit, nec noSse

tantum, sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. vetuit parere opinionibus salsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit. damnavit mixtas poenitentia voluptates et bona semper placitura laudavit et palam fecit felicissimum esse, cui feligitate non opus est, potentissimum esse, qui se habet in potestate. Non de ea philosophia loquor, quae civem 35 extra 'atriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat, nisi quod honestum est, quae nee hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est non

POSSe pretio capti hane philosophiam suis se illo

297쪽

rudi seculo, quo adhuc artificia deerant et 36 ipso usu discebantur utilia, non credo. Sint liceri sortunata tempora, cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere, non erant illi Sapientes viri, etiamsi faciebant sa-37cienda sapientibus. Statum quidem generis humani non alium quisquam Suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit, quam quod apud illos suisse memoratur, apud quosniali subistebant arva coloni, ne sonare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus omnia uberius nullo poscente ferebat. 38 9uid hominum illo genere seli eius in commune rerum natura fruebantur. sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium: haec erat publicarum opum secura 9OSSeSSio. quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses Inrupit in res optime poSitas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in Suum vertere, omnia secit aliena et in angu-Stum ex inmen So redacta paupertatem intulit et multa 39 concupiscendo omnia amisit. Licet itaque velit nunc concurrere et re 'arare, quod perdidit. licet agros agris adiciat, vicinum vel pretio pellens vel iniuria. licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet Per Sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet, unde disceSsimus: cum omnia secerimuS, 60 multum habebimus: universum habebamus. Terra ipSasertilior erat in laborata et in usus populorum non diripi entium larga. quicquid natura protulerat, id non minu Sin venisse quam inventum monstrare alteri voluptaS erat, nec ulli aut superesse poterat aut deesset inter cone Ordes dividebatur. nondum valentior inposuerat infirmiori manum. nondum avarus ubScondendo, quod Sibi iaceret, alium necessarii S quoque excluserat: par erat alte irius ac Sui cura. Arma cessabant incruentaeque humano

298쪽

sanguine manus Odium omne in seraS Verterant. illi, quos aliquod nemus densum a Sole proteXerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, plagidas transigebant Sine Suspirio noctes: sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabati Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto 42 iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculumno etium. mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens. tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus. libebat inlueri signa ex media coeli parte vergentia, rurSus ex occulto alia Surgentia. 9uidni iuvaret vagari inter tam late sparsa mira-43cul a 3 ut vos ud omnem tectorum pavetis sonum et inter pieturas veStras, Si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. spiritus ac liber inter aperta perstatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi sontes rivique non opere nec sistula nee ullo coacto itinere obsolefacti, sed Sponte currentes et prata sine arte sormosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manui haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsum nec pro ipsa timentem: nunc magna pars nostri melus tecta sunt. Sed quamvis Megregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes. neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum essetus ediderit. quemadmodum autem omnibus indoles sortior suit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. non enim dat natura virtutem: ars est bonum fieri. Illi 45 quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides

finJ ima terrarum saece quaerebant parcebantque adhuc

etiam mutis animalibus: tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timenS, tantum Spectaturus Occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum: adhuc nec eruebatur. 9uid ergo ignorantia rerum inno- 46 centes erant. multum autem interest utrum peccare ali-

299쪽

quis nolit an nesciati deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ae sortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita: VirtuS non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudiaS, virtutis materia, non virtuS est. Vale.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

t Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta e St. movere hic casus quemlibet pOSSet, nedum hominem patriae suae amantissimum. quae res efficit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam Videlicet ad ea, quae timeri poS- Se putabat, exercuit: hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si Sine metu fuit, cum eSSet sine exemplo. multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis defecit, et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus suit motus, ut tota oppida everteret. numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut ni-2 hil alteri superesset incendio. Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes Singulas possent, una nox Stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest, accidit. quis hoc credat 3 ubique armis quiescentibus, eum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugdunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur. 0mnibuS fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere Permisit. nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium: in hac una nox intersuit inter urbem maximum et nullam. denique diutius illam tibi perisse quam periit 3 narro. Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant

adversus sua firmum et erectum. nee Sine cauSa concus

Sus esti inexspectata plus adgravant. novit

adicit calamitatibus pondus nec quisquam mortalium non

300쪽

EPISTUL. MOR. LIB. XIV. EP. 2.3. 90. 91. 27 Imagis quod etiam miratus est, doluit. Ideo nihil no-4bis inprovisum esse debet. in omnia permittendus animus cogitandumque non quicquid Solet, sed quicquid potest fieri. quid enim eSt, quod non fortuna, cum VO-luit, ex florentissimo detrahat quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget 8 quid illi arduum quidve dissicile est y Non una via semper, ne tota 5

quidem incurrit: modo noStras in noS manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula Sine auctore. nullum tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur. bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunti ex amico inimicus , hostis ex socio. in subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. sine hoste patimur hostilia et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi selicitas invenit. invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secreti SSimo S tumultus. eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat. Puicquid longa series multis labori- 6hus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat: longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit: hora momentumque temporis evertendis imperiis sussicit. esset aliquod inbecillitatis nostrae Solatium rerumque noStrarum, Si tam tarde perirent cuncta quam fiunt: nunc incrementa lente exeunt, sestinatur in damnum. Nihil privatim, nihil publice stabile est. lam 7 hominum quam urbium sata volvuntur. inter placidissima terror exsistit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime eXspectabantur, erumpunt. quae domesticis bellis steterant regna, quae sexternis, inpellente nullo ruunt. quo inquaeque felicitatem civitas pertulit Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversuS ea, quae 90S- Sunt evenire, firmandus. Exilia, tormenta, morbos, bella, 8 naufragia meditare. potest te patriae, potest patriam tibi caSus eripere. potest te in Solitudines abicere. potest hoc ipsum, in quo turba subsocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest eve-

SEARCH

MENU NAVIGATION