L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

nire, praesumamus animo, si nolumus obprimi nee uIlis inusitatis velut novis obstupefierit in plenum cogitandas fortuna est. Puotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt 8 quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt Cypron quotiens vastavit haec clades quotiens in Se Paphus conruit frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus et nos, inter quos frequentur iSta nuntiantur, quota pars omnium Sumus Consurgamus itaque adversus sortuita et quicquid inciderit, sciamuS non eSSe tam magnum quam rumore 10 luctetur. Civitas arsit opulenta ornamentumque proVinciarum, quibus et inserta erat et excepta, Uni tamen inposita et huic non altissimo monti: omnium i Starum civitatium, quas nunc magnificaS ae nobiles audis, Vestigia quoque tempuS eradet. non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam sundamenta consumpta Sint nee quicquam eXStet, ex quo adpareat illas saltim II fuisse Non tantum manu sacta labuntur nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies: iuga montium diffluunt. lotae desedere regiones. operta Sunt nu- rctibus, quae procul a conspectu maris Stabant. Vastavit ignis ' solum, colles, per quos relucebat, ero Sit et quondam altissimos vertices, solatia navigantium ae SpeculaS, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo 12 aequo animo ferre debemus urbium excidia. Casura exstant. Omnes hie exitus manet: sive interna vis statusque praeclusa violentia pondus, Sub quo tenentur, excuSSerint, sive torrentium in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem Soli ruperit, Sive Vetustas, in qua nihil tutum est, expugnaverit minutalim, Sive gravitas coeli eiecerit populos et situs deserta conruperit. Enumerare omnes satorum Vias longum est: hoe unum scior omnia mortalium opera mortalitate13 damnata sunt, inter peritura vivimus. Haec ergo atque

eiusmodi solatia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortaSSe conSumpta est, ut in melius excitaretur: saepe maiori sortUnae locum secit iniuria. multa ceciderunt, ut altiuS

Di il

302쪽

sumerent. Timagenes felicitati urbis inimieus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret

meliora surrectura quam ar Si Ssent. In hae quoque urbe 14 verisimile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere, restituantur. Sint utinam diuturna et melioribus auspieiis in aevum longius conditat nam huic coloniae ab origine Sua centesimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. a Planeo deducta in hane frequentiam loci opportunitate convaluit, quae tamen gravissimos casus intra spatium humanae pertulit senectutis. Itaque sor-I5metur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse sortunae, adversus imperia illam idem habere iuris, quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse, quod adversus homines. nihil horum indignandum est. lin eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placeti Dare. non plaeet: quacumque vis, exi lindignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est: sed si haec summos imosque necessitas adligat, in gratiam cum salo revertere, a quo omnia resolvuntur. Non est quod nos tumulis 16 metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt et aequat omnes cinis. inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico i tam Ardea capia quam Roma est. conditor ille iuris humani non natalibus nos nee nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. ubi vero ad finem mortalium ventum est: Adiscede, inquit, ambitior omnium, quae terram premunt, Stremm lex eSto. Ad omnia patienda pares sumus: nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior. Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat 17 infelix, Scitur , quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. ita dicor infelix ob hoc, quod intellegere debebat salsum se gerere cognomen. quiS enim eSSemagnus in pusillo potest Erant illa, quae tradebantur, subtilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes Suas miliens. Asaellia, inquit, me doce. cui praeceptor: hiSta,

Inquit, omnibus eadem sunt saeque disitellial. Hoc puta 18

303쪽

L. ANNAEI SENECAE

rerum naturam diceret hista, de quibus quereris, omnibus eadem sunt. nulli dari faciliora possunt, Sed quisquis volet, sibi ipse illa reddet faciliora. quomodo aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et 19 perdas aliquid et pereas. Non est tamen quod istis, qui

te circumstrepunt, credas et nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum: ex consensu istis metus est i Sie mortem times quomodo famam. quid autem stultius homine verba metuente Εleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo Ventre redditos crepitus. o quid enim, in-20quit, mea refert, Sursum isti an deorsum sonent uanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus quemadmodum famam extimuistis sine causa, Sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. num quid detri-21 menti saceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus Ne morti quidem hoc apud nos noceati et haec malam opinionem habet. nemo eorum, qui illam accusant, EX Pertus est. interim temeritas est damnare, quod nescias r at illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querelis, Suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit.

Vale.

I Puto inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes miniStras, per quas movemur alimurque, propter ipSum

principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationalet illud huic servit. hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se perfert. nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipSa Sub nullo est: et haec autem nostra eadem est, quae ex illa esLI Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perseeta sit. haee enim sola non

304쪽

submittit animum, stat contra fortunam: in quolibet rerum habitu se virtus servat. id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit. tenet summa et ne ulli quidem nisi sibi est innixus. nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. quis autem Vult constare sortuna aut quis se prudens ob aliena miratur uuid est beata vita securitas 3 et perpetua tranquillitas. hane dabit animi magnitudo. clabit constantia bene iudieati tenax. Ad haec quomodo pervenitur 3 si veritas tota perspecta est. Si Servous est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntasae benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. denique ut breviter tibi sormulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum dece at. 9uid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt 3 nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his eritheata vita, sine quibus non est. et quid stultius turpiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum bplenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, Sed exiguum admodum. Vides autem, quale' sit, Sole te non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit 3 quod potest in hac claritale solis habere scintilla momentum Si non es sola honestate conten-6tus, necesse est aut.quietem adici velis, quam αoχλησίαν Vocant Graeci, aut voluptate mi horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi nihilque illum avocat a contemplatione naturae. alterum illud, V luptas, bonum pecoris est. adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum, magno spusillum, si ad

beatamJ vitam facit titillatio corporis. Puid ergo dubitalis Idicere bene esse homini, si palato bene est y et hunc tu non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et doloribus ac sonis constat

305쪽

L. ANNAEI SENECAE

excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ae dis se. 8 cundo ετ mutis adgregetur animal pabulo laetum. Inrationalis pars animi duas habet parteS, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adsectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam: illam effrenatam , meliorem tamen, certe sortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hane necessariam beatae Vitae putaverunt, 9 enervem et abiectam. Huic rationem Servire iusserunt et secerunt animalis generosissimi bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac moe congruentibus membris. nam ut ait Vergilius

noster, in Scylla prima hominis facies et pulchro pectore vir

pube tenus: postrema inmani corpore pistriae Iphinum caudas utero commissa lupaeum.

huic tamen Scyllae sera animalia adiuncta sunt horrenda, velociat at isti sapientiam ex quibus conp0Suere porten- 10 sisy -Prima pars hominis est ipsa virtus: huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. virtus illa divina in lubricum desinit et

superioribus eius partibus venerandis atque coelestibus animal iners ac marcidum adtexituri illa utcumque altera,

quies, nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebali voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Puae invenietur tam discors inter se iunctura corporum sortissimae rei inertissima adstruitur, SEVmrissimae parum seria, sanctissimae intemperans uSque

II in incesta. sese uid ergo, inquit, si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatior non petes illas Puidni petam non quia

bona sunt, sed quia secundum naturam Sunt et quia bono a me iudicio sumentur. quid erit tune in illis bonum hoc unum, bene eligi. nam cum Vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut Oportet, cum coeno quemadmodum debeo, non coena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propoSitum, ser-I2 vanus in quaque re rationi convenientem modum. Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est ho-

306쪽

mini. natura enim homo mundum et elegans animal est. itaque non est bonum per Se munda vestis, Sed mundae vestis electio, quia non in re bonum eSt, sed in electione, quali actiones nOStrae honeStae Sunt, non ipSa, quae

aguntur. duod de veste dixi, idem me dicere de corpore 13

existima. nam hoc quoque natura ut quamdam vestem unimo circumdedit. velamentum eius est: quis autem umquam Vestimenta aestimavit arcula' nec bonum nec

malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeor sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem suturum iudicium de illis meum, non ipsa. -ΕSi quidem, inquit, Sa- 14 piens beatus: summum tamen illud bonum non con Sequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui Virtutem habet, non potest: beatis-Simus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur, ut valitudine, ut membrorum integritate. Puod incredi-Ibbilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum rquod levius est, negas, beatissimum esse . atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius emciet, ut beatissimus sit. minus enim intervalli a beato ad beatissimum restat quam a misero ad beatum: an, quae res tantum valet, ut oreptum calamitatibus inter beatos locet, non poteSt adicere, quod superest, ut beatissimum sa-ciat in summo deficit clivoy Commoda sunt in vita et Isit neommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur nam quemadmodum incommodorum onere usque ad mi- Serum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus eSt, quam non est sub incommodis miseri aut potest illi

eripi bonum suum, si potest minui. Paulo ante dicebam 17 igniculum nihil conferre lumini solis. claritate enim eius quicquid sine illo luceret, absconditur. -Sed quaedam, inquit, soli quoque Iobstant. At solis vis et mal integraeSt etiam inter obposita et, quamvis aliquid interiaceat,

307쪽

quod nos prohibeat eius adspectu, in Opere est, cursu suo sertur. quotiens inter nubila luxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum intereSt, 18 utrum aliquid obstet tantum, an inpediat. Eodem modo virtuti obposita nihil detrahunt: non est minor, sed minus fulget. nobis forsitan non aeque adparet ae nitet: sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus Solem potest ne- is bula. Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nee miserum esse nec beatum: hic quoque sallitur. exaequat enim sortuita virtutibus et tantumdem tribuit honestis quantum honestate carentibus. quid autem foedius, quid indignius quam con Parari veneranda contemptis 3 veneranda enim sunt iustitia, pietas, sicles, sortitudo, prudentiar e contrario Vilia Sunt, quae Saepe conlingunt pleniora vilissimis, crus Solidum et lacertus et 20 dentes et horum sanitas firmitasque. Deinde si Sapiens, cui corpus molestum est, nee miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nee sugienda: quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse Τ aut quidiam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum eSSe patiuntur. nam quibus potentia non est in peiorem transferendi statum, ne interpellandi qui-21 dem optimum. -Frigidum, inquit, aliquid et calidum novimus. inter utrumque tepidum est: sic aliquis beatus eSt, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser. Volo hanc contra nos positam imaginem excuterei si tepido illi

plus frigidi ingessero, fiet frigidum. si plus calidi adsu-dero, stet novissime calidum. at huic nee miSero nec beato quantum eumque ad mi Serias adiecero, miSer non

erit, quemadmodum dicitis: ergo imago ista dissimilis est.22 Deinde trado tibi hominem nec miserum nee beatum. hule adicio caecitatem: non sit miser. adicio debilitatem: non

sit miser. adicio dolores continuos et graves: miSer non sit. quem tam multa mala in miseram Vitam non trans-

308쪽

serunt, ne ex beata quidem educunt. Si non potest, ut radicitis, sapiens ex beato in miSerum decidere, non potest in non beatum. quare enim qui illa coepit, alicubi subsistat 3 quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. quidni non possit beata vita rescindi ne remitti quidem potest: et ideo virtus ad illam per se ipsa satis esti οὐuid ergo inquit, sapiens non est beatior, 2 qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est Responde mihi: numquid et melior est et honestior si haec non sunt, ne beatior quidem est. rectius Vivat oportet, ut beatius vivat: si rectius non potest, ne beatius quidem. Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem

vita, quae ex virtute est. virtus enim tantum bonum est, ut istas accesSiones minutas non Sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensioneS. nam Voluptas non est digna, ad quam respiciat. Puid est in vir- 25 tute praecipuum suturo non indigere nee dies suos conputare: in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam

naturam excurrentia. maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. 9uid porro non aeque incredibile videtur, aliquem in summis cruciatibus positum dicere sibeatus Sum atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est: -beatissimum, inquit, hunc et ultimum diem asto Epicurus, eum illum hinc urinae difficultas torqueret, hine in Sanabilis exulcerati dolor ventris. Puare ergo incredibilia 26 ista sint apud eos, qui virtutem colunt, cum apud eos quoque reperiantur, apud quos voluptas imperavit hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum suturum nec beatum: atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibilius. non video enim, quomodo non in insimum agatur e fastigio suo deiecta virtus: aut beatum . praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest IsuhJ mittit aut vineatur Oportet aut Vineat. isDiS, inquit, inmortalibus solis 27

309쪽

L. ANNALI SENECAE

et virtus et beata vita contigit: nobis umbra quaedam illorum honorum et similitudo. aecedimus ad illa, non pervenimus Ratio vero dis hominibusque communis est: haee in illis consummata est, in nobis con-28 summabilis. 'per hanc potens non poenitenda agitavit: 'Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt. nam ille alter secundus est fora sJ, ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium labat etiamnunc et incertum est, desidstret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum adspeetum corporis et sinJ habitu manentem suo, aetatis praeterea

29 longius spatium. is Inperfecto urro huic malitiae vis quaedam inest, qua animum habet mobilem: ad prava illum agit haerens malitia et ea agitata abest de honoJ. non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur: cuicumque autemJ abest aliquid ad bonum, malus eSt.

30 Sed si cui virtus animusque in corpore praesens, hie deos aequat. illo tendit originis suae memor. nemo inprobe eo conatur adscendere, unde descenderat. 9uid est autem cur non existimes in eo divini aliquid exsistere. qui dei pars est y totum hoc, quo continemur, et unum est et deus: et socii sumus eius et membra. capax est noster animus. Persertur illo, si vitia non deprimant. 9uemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in coelum, ita animus, cui in quuntum vult licet 'orrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria clis vellet, fesssi utatur suis viribus ac se in spatium Suum 31 extendat. Non aliena via ad summa nititur. magnus erat labor ire in coelum: redit. cum hoc iter nanctuS ESt, vadit audaciter contemptor omnium: nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorurn verberant Oculos, Sed a Vetere coeno, eX quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit. Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo conge-32runturi animum in pleri debere, non aream. Hune inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua Orientis oecidentis-

310쪽

28 I

que terminis finiat deorumque ritu cuncta possideat, cum opibus suis divites superne des'iciat, quorum nemo tam suo laetus est quam tristis alieno. Cum se in hanc subli- 33mitatem tulit, corporis quoque velut oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. nemo liber est, qui corpori servit. nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit, transeas, ipsius morOSum imperium delicatumque est. Ab hoc modo aequo animo exit, modo magno prosilit, 3 nec quis deinde reliquiis eius futurus Sit exitus, quaerit,

sed ut ex barba scapillosi detonsa neglegimus, ita ille

divinus animus egressurus hominem, quo re- ceptaculum suum conseratur, ignis illud exurat an terra contegat, an serae distrahant, non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum insantem. utrum proiectum aves differant, an con Sumatur canibus data praeda marinis,

quid ad illum, qui nullus Sed tunc quoque, cum inter 3b

homines est, timet nullus post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum eSt. o non conterret, inquit, me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. neminem de supremo om-cio rogo. nulli reliquias meas commendo: ne quis in SepultuS eSSet, rerum natura prospexit. Puem saevitia proiecerit dies condet. Diserte Maecenas ait: Nec tumulum curo. sepelit natura relictos.

alle cinctum putes dixisse. habuit enim ingenium et grande et virile, nisi illud secunda discinxissent. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION