장음표시 사용
331쪽
eorum supellectile nee tot serramentis atque pyxidibus. simplex erat ex causa Simplici valitudor multos morbos 19 multa fercula secerunt. Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum mariS-que UaStatrix. necesse est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male digerantur aliis alio nitentibus. nee mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eum- dem conpulsa redundant. Inde tam ' nullo aegrotamus 20 genere quam vivimus. Maximus ille medicorum et huius
scientiae conditor seminis nec capillos denuere dixit nec pedes laboraret atqui et capillis destituuntur et pedibus
aegrae Sunt. non mutata seminarum natura, Sed vita est: nam cum virorum licentiam aequaVerint, corporum quo-21 que virilium incommoda aequarunt. Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant. aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne Vomitu remetiuntur. aeque nivem rodunt, Solatium
stomachi aestuantis. libidine vero ne maribus quidem cedunt: pati natae, di illas deaeque male perdanti adeo
perversum commentae genus inpudicitiae viro S ineunt. quid ergo mirandum est maximum medicorum ae naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot seminae podagricae calvaeque sint beneficium sexus suis vitiis perdiderunt et, quia seminam exuerant, damnatae Sunt
22 morbis virilibus. Antiqui medici nesciebant dare cibum
saepius et vino sulcire venas cadentes. nesciebant Sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribuSque laxare. nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare. non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera,racum essent periculorum paucissima: nunc Vero quam longe processerunt mala valitudini si has usuras voluptatium pendimus ultra modum sasque concupitarum. innumerabiles esse morbos non miraberis: coquOS numera.
cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident. in rhetorum ne philosophorum scholis solitudo est: at quam celebres culinae
332쪽
sunt, quanta circa nepotum socos iuventus premituri Transeo puerorum infelicium gregeS, quos post transacta 24 convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant. transeo agmina exoletorum per nationes coloresque descripta, ut eadem omnibus laevitas Sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, cui rectior est coma, eriSpulis miSceatur. transeo pistorum turbam
transeo ministratorum, per quos signo dato ad inserendam coenam discurritur. di boni, quantum hominum unus venter exerceti se uidy tu illos boletos, voluptarium ve-25nenum, nihil occulti operis iudicas sacere, etiamsi praesentanei non fuerunt 3 quid tu illam aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere quid η illa ostrea, inertissimam carnem coeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre quid' illud issociorum garum,
pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere
salsa tabe praecordia quid' illa purulenta et quae tantum non ab ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui quam foedi itaque Destilentesque ructus sunt, quantum fastidium Sui exha- Iantibus crapulam veteremi Scias putrescere Sumpta, non concoqui. Memini suisse quondam in sermone nobilem 26 patinam, in quam, quicquid apud lautos solet diem ducere,
properans in damnum suum popina congeSSerat: Veneriae spondγlique et ostrea eatenus circum ei Sa, qua eduntur: intervenientibus distinguebantur echinis . totam torti destructique sine ullis ossibus mulli constraverant. Piget Niam esse singula: coguntur in unum sapores. in coena sit, quod fieri debet saturo in ventre: exspecto iam, ut manducata ponantur. quantulo autem hoc minus est, testas excerpere atque ossa et dentium opera coquum sungi' sigrave est luxuriari per singula: omnia semel et in eumdem saporem versa ponantur. quare ergo ad unam rem manum porrigam 8 plura veniant simul. multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant. Sciant pro- 28
tinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari. se pariter Sint. quae disponi solent, uno iure perfusa. nihil intersit: ostrea,
333쪽
echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponanturi
29 non esset confusior vomentium cibus. 9uomodo ista perplexa sunt, sic ex iStis non singulares morbi naSeuntur, Sed inexplicabiles, diversi, multiformeS, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus. Idem tibi de philosophia dico: fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabilest adverSUs tantam morum everSionem Omnia conanda sunt. et utinam sic denique lues ista
30 vindiceturi Non privatim solum, sed publice surimus. homicidia conpescimus et singulas caedes: quid bella et
occisarum gentium gloriosum Scelus non avaritia, non crudelitas modum novit. et ista quamdiu surtim et a Singulis fiunt, minus noxia minusque monstro Sa Sunit ex Senatusconsultis plebisque scitis saeva exercentur et
3l publice iubentur vetita privatim. quae clam commiSSacapite luerentur, quia paludati secere, laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere Sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter 32 se etiam mutis ste seris pax sit. Adversu S tam Potentem explicitumque late furorem operosior philoSophia lacta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum ii S, adversus quae parabatur, acceSSerat. Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum . non erat animus ad frugalitatem magna Vi reducendus, a qua paullum discesserat: 33 nunc manibus rapidis opus est, nunc arte mastistra. Voluptas ex omni quaeritur. nullum intra se manet vitium rin avaritiam luxuria praeceps est. honesti oblivio invasit. nihil turpe est, cuius placet pretium. homo, sacra reS homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inserenda accipiendaque volnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex ho-3 mine mors est. In hac ergo morum per ver Sitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiati decretis age dum est, ut revellatur penituS salsorum recepta persuasio. his si adiunxerimuS Praecepta, consolatione S, adhortatione S,
334쪽
poterunt valere: per se inessi caces sunt. Si 35 volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum Sit. sciant omnia praeter virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Puemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tune cleinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis i ita in iis, quos velis ad beatam Vitam perducere, prima landamenta iacienda sunt et insinuanda virtus. huius quadam Superstitione teneantur. hanc ament. cum hae vivere velint, sine hac nolint. -Puid ergo' non qui-36 clam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque prosectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsequuntur Fateor: sed felix illis ingenium suit et salutaria in transitu rapuit. nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta conplexi sunt, exim primum apdiere:
unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se sertilianat illis aut hebetibus et obtusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est. Ceterum, 37 ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hoSinbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit: quae quam sint necessaria, sic licet videas. Puaedam insident nobis, quae nos ad alia pigros, ad alia temerarios laciunt. nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, salsa admiratio et salsa sormido. haec nos quamdiu possident, dicas liceti ishoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amisis, hoc hospitibus =:
temptantem avaritia retinebit. sciet pro patria pugnandum esset dissuadebit timor. sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem: Sed deliciae vetabunt. sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem:
sed illum libido in contraria inpingit. Nihil ergo proderit 38
dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptiS, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse
335쪽
propiusque admovisse, nisi usurae manus eXpediuntur. Ut ad praecepta, quae damus, poSSit MnimuS ire, Solven-39dus est. Putemus aliquem sacere, quod oportet: non faciet adsidue, non laciet aequaliter. nesciet enim, quare faciat. aliqua vel caSu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui eredat recta esse, quae incit. Non promittet Se talem in pediq0petuum, qui bonuS casu est. Deinde praestabunt tibi fortasse Praecepta, ut quod oportet saeiaS, non Praestabunt, ut quemadmodum oportet: Si hoc non praeStant, ad virtutem non perducunt. saciet quod oportet monitus, concedo: sed id parum est, quoniam quidem non in facto 4l laus est, Sed in eo, quemadmodum fiat. Puid est coena sumptuosa flagitiosius et equestrem cen Sum conSumente quid tam dignum censoria nota, si quis, ut iSti ganeones loquuntur, Sibi hoc et genio suo praestet et totiens tamen sestertio aditiales coenae frugalissimis viris constiterunt. eadem res, Si gulae datur, turpis est, Si honori, reprehensionem effugit. non enim luxuria, Sed inpensa solemnis 42 est. Nullum ingentis formae quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito 3 quatu0r pondo et selibram fuisse aiebant - Τiberius Caesar missum sibi cum in maeellum deserri et venire iusSisset: se amici, inquit, omnia me saliunt, nisi istum mullum aut Apicius emeruaut P. Octavius. ultra spem illi coniectura processit: licitati sunt. vicit Octavius et ingentem consecutuS est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset yiSeem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. numerare tantum Octavio fuit turpe: nam ille, qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprehenderim, admiratus eSt rem, qua putavit Caesarem dignum. 43 Amico aliquis aegro adsidet: probamus. at hoc hereditatiS causa faciti vultur eSt, cadaver exspectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta: reseri, quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honesta fient, si honesto n0S addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicarimus quaeque ex eo sunt: cetera in diem bona sunt. Ergo
insigi debet persuasio ad totam pertinens vi-
336쪽
tam i hoe est, quod decretum voco. lualis haec persuasio fuerit, talia erunt, quae agentur, quae cogitabuntur rqualia autem hae e suerint, talis vita erit. in particulas suasisse totum ordinanti parum est. M. Brutus in eo 45 Iibro, quem περὶ καθηκοντος inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus: haec nemo sa- ciet, quemadmodum debet, nisi habuerit, quo perserat. proponamus oportet finem Summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne laetum nostrum dictumque respiciat, veluti navigantibus ad aliquod sidus dirigendus est cursus. Vita46 sine proposito vaga est. quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedeS, nihil esse turpius dubio et incerto actu, modo Ῥmyrediente, modoJ pedem reserente. hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi eximuntur, quae reprendunt animos et detinent perconarique totos Vetant. Puomodo Sint di colendi, so-47let praecipi: accendere aliquem lucernas Sabbatis prO-hibeamus, quoniarn nec lumine di egent et ne homines quidem delectantur fuligine. vetemus salutationibus matutinis sungi et soribus adsidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur: deum colit, qui novit. Vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni: non quaerit ministros deus: quidni y ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est. Audiat licet, quem 48 modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilirca molestiis ae superstitionibus: numquam Satis prosectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem fin beneficiumJ gratis. 9uae causa est dis benefaciendi 8 natura. errat, si quis sillos putat nocere nolle: non poSsunt. nee aeeipere iniuriam queunt nec sacere. Iaedere etenim laedique coniunctum est. summa illa ae pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem secit. Primus esto0 deorum cultus deos credere. deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est.
Seire illos esse, qui praesident mundo, qui .universa Vi Sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum euriosi singulorum. hi nec dant malum nec habent: cete-20
337쪽
rum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare ho-5l nus esto. satis illos coluit, quisquis imitatus est. Ε ece altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Puid agimus 3 quae damus praecepta ut parcamus Sanguini humano quantulum est, ei non nocere, cui debeas prodesset magna Scilicet laus est, Si homo mansuetus homini est. praecipiemus, ut naufrago manum porrigui, erranti Viam mon Stret, cum eSuriente Danem
suum dividat uando omnia, quae praestanda ae vitanda sunt, dicam cur autem dicam'J cum possim bre-52viter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc quod vides, quo divina atque humana concluSa Sunt, unumeStr membra SumuS corporis magni. natura nos cognat0s
edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. illa aequum iuStumque conposuit. ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi. ex illius imperio paratae sint iuvantis 53 manus. Ille versus et in pectore et in ore Sit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Habeamus in commune, quod nati Sumus. SocietaS nostra lapidum fornicationi simillima eSt, quae caSura, niSi in-54 vicem obstaret, hoc ipso sustinetur. Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus sit uten-- dum. In Supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud Praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus
opinionem, de paupertate, de divitiis, de gloria, de ignominia, de patria, de exilio. aestimemus singula lamn re-55 mota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur. Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut sortitudinem conplectamur, temperantiam amemusJ, iuStitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil agemus, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plureS SeParatae aut innexae, an qui unam habet, et ceteraS habeat, quo 56 inter se differant. Non est necesse subro de labri ea quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magiS quam pantomimo de arte saltandi: omnes iStae artes Se Seiunt,
338쪽
nihil deest. non enim ad totam pertinent vitam: virtus et aliorum scientia est et sui. discendum de ipsa est, ut ipsa discatur. Aetio recta non erit, nisi recta suerit voluntas. 57 ab hac enim est actio: rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit. ab hoc enim est voluntas rhabitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, exegerit, nisi res ad Verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis: ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter intermissa adpetitaque alternis fluctuantur. Causa huius iactationis 58 est, quod nihil liquet incertisSimo regimine utentibus,
sama. Si vis eadem Semper velle, Vera oportet velis: ad verum sine decretis non perVenitur. continent vitam. hona et mala, honeSta et turpia, iusta et iniusta, pia et inpia, Virtutes uSusque Virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, Valitudo, vires, forma, Sagacitas sensuum: haec Omnia aestimatorem desiderant.
scire liceat, quanti quidque in censum deserendum sit. falleris enim et pluris quaedam quam Sunt putas, ade0que 59salleris, ut, quae maxima inter nos habentur, divitiae
gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint. hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, in Spexeris. Puemadmodum solia virere per se non POSSUnt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant succum: Sic ista praecepta, Si Sola Sunt, marcenti insigi volunt sectae. Praeterea n0n in-60tellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari sila, quo tolluntur. quid enim dicunt praeceptis vitam satis explicari, SuperVacua eSse decreta sapientiae, id est dogmata: atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam
mehercules quam Si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut Supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conserendum. hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem. Puaedam admo-61nitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multa, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. si probationes
339쪽
necessariae sunt, et decreta; quae veritatem argumentis colligunt. Puaedam aperta sunt, quaedam obscura ruperta, quae Sen Su conprehenduntur, quae memoria. ObSgura, quae extra haec Sunt. ratio autem non inpletur manifestis: maior eius pars pulchriorque in oecultis est. occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis 62 esti necesSaria ergo decreta sunt. Puae res communem sensum facit, eadem persectum, certa rerum persuasior sine qua si omnia in animo natant, necessaria Sunt de-63 creta, quae dant animis innexibile iudicium. Denique
cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco,
quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc moderetur Odium, adicimus risius tum est et honestu m. tu Stum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratior ergo haec ne-6 cessaria est, Sine qua nec illa sunt. Sed utrumque iungamuS: namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsao radices iis, quae genuere, adiuvantur. Puantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet. aperte iuvanti cor illud, quo manus vivunt, ex quo inpetum Sumunt, quo moventur, latet . idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt. decreta vero sapientiae in abdito. sicut sanctiorusacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostendunturi at prae-Mcepta et alia eiusmodi prosanis quoque nota sunt. Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat. his adicit causarum in qui Sitionem, et S mologiam, quam quare dicere nos non audeamuS, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita adpellent, non video. ait utilem suturam et descriptionem cuiusque virtutis: hane Posidonius ethologiam vocat quidam characterismon adpellant, Signa cuiusque Viriuus ac vilii et notas reddentem, quibus inter Se Similia 66 discriminentur. Haec res eamdem vim habet quam praecipere. nam qui praecipit, dicit: hilla saei es, si voles temperans esse. qui describit, ait: otemperanS eSt, qui
340쪽
EPISTUL. M0R. LIB. XV. EP. 3. 95. illa saeit, qui illis abstinet. quaeris, quid intersit alter
praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones lias et, ut publicanorum utar verbo, iconismos ex usu esse confiteor: proponamus laudanda, invenietur imitator. Putas utile dari tibi argumenta, per quae intel-67 legas nobilem equum, ne saltaris empturus, ne operam perdas in ignavor quanto hoc utilius est, excellentis animi notas noSSe, quas ex alio in se transferre permittitur continuo pecoris sterierosi pullus in arvis 68 allius instredi in vi mollia crura reponit: primus vi ire viam et fluvios temptare minantis
audet et tonoto sese committere ponto, inre vanos horret strepitus e illi ardua cervis atautumque caput, brevis alvus obesaque tersta moriatque toris animoSum pectus. Tum, si qua Sonum procul arma dedere, stare loco nesca, micat auribus et tremit artus, codlectumque premens volvit sub naribus ionem.
Dum aliud agit Vergilius noster, descripsit virum 69s Ortem: ego certe non aliam imuginem magno viro dederim. si mihi M. Cato exprimendus, inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus civilique se bello serens obvium: non alium illi adsignaverim voltum, non alium habitum. Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra 70 Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas laventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et reipublicae partes . nam parum est in Catone dicere:
nec vanos horret strepitus. quidni cum veros vicinosque non horreat, cum contra
decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rempublicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestiu Sin servitutem casura quam itura. 9uantum in illo vigoris 71ae Spiritus, quantum in publica trepidatione fiduciae est lScit se unum esse, de cuius Statu non agatur: non enim
