L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

culorum gladiorumque contemptus. Libet admirantem invictum constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere: mauriatque toris animosum pectus. 72 Proderit non tantum, quales esse soleant boni viri, dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare, et exponere Catonis illud ultimum ac sortissimum volnus, per quod libertas amisit animam, Laelii sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi sorisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectus, cum in publicum sternerent haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cel- Iam adposita conviviis vasa fictiliat quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credi, 73mus censura fuit illa, non coena. 0 quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petendat illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est. omnium illorum aurum argentumque fractum est et milies conflatumi at omnibus seculis Tuberonis fictilia durabunt. Vale.

AD LUCILIUM

1 Tamen tu indignaris aliquid aut quereris et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignaris et quereris Si me interrogas, nihil puto viro mi-

342쪽

serum, nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non seram me, quo die aliquid ferre non potero. Male Valeor pars sati est. familia decubuit, senus ossendit, domus crepuit, d ana, volnera, labores, metus incucurrerunt: Solet fieri. hoc parum esti debuit fieri. decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, 2 intimos ad secius meos tibi cum maxime detegor in omnibus , quae adverSa Videntur et dura, sic formatus sum rnon pareo deo, sed adSentior. ex animo illum, non quia necesse eSt, Sequor. nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo voltu. nullum tributum invitus conserami omnia autem, ad quae gemimus, quae eX- pavescimus, tributa Vitae sunt: horum, mi Lucili, nee speraveris inmunitatem nec petieris. Vesicae te dolor 3 inquietavit, epistulae Venerunt parum dulcesi detrimenta continua. propius accedami de capite timuisti. quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia. Sed volebam vivere, carere tamen in- commodis omnibus. M Tam esseminata vox virum dedecet. videris, quemadmodum hoc Votum meum excipiast ego illud magno animo, non tantum bono facior neque di neque deae saeiant, ut te fortuna in deliciis habeat. Ipse te binterroga, Si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis

vivere in macello an in castris. atqui vivere, Lucili, militare est. itaque hi, qui iactantur et per Operosa atque ardua surSum ac deorSum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, sortes viri sunt primoreSque eastrorum risu, quos putida quies aliis laborantibus molliter habet,

turturillae sunt, tuti contumeliae cauSa. Vale.

Erras, mi Lucili, si existimas nostri seculi esse vitium 1 luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus: hominum Sunt ista, non temporum. nulla aetas vacavit a culpa. et si aestimare

licentiam cuiusque seculi incipias, pudet dicere, num-

343쪽

quam apertius quam coram Catone peccatum 2 est. Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic submolis extra conseptum Omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius eSt, Stupra in Super matronarum et adolescen tui orum nobilium stillarii loco ex-3 acta sunt. Minus crimine quam absolutione peccatumesti adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. haec in

eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat. Ipsa ponam verba, quia res sidem excedit: CIcERONIA EPISTULARuM AD ATTIcUM LIBER I. Accersivit ad Se, promisit, intercessit, dedit. sim vero, o di boni, rem perditams etiam novies certarum mulierum atque adia scentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus promercedis crimulo fuerunL5 Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus suit. -Vis severi illius uxorem dabo illam. vis divitis huius quoque tibi praestabo concubitum. adulterium nisi seceris, damna. Illa formosa, quam desideras, veniet. illius tibi noctem promitto nec dissero: intra conperendinationem fides promissi mei exstabi L Plus est distribuere adulteria quam sacere: hoc vero matribus familiae de-6 nuntiare est. Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. itaque eleganter illis catulus absoluto reor id vos, inquit praesidium a nobis petebatis' an ne nummi vobis eriperentur ' inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius 7 effugit quam meruit. 9uicquam fuisse eorruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quae tione, quae extra

Ordinem Senatusconsulto exercebatur, pluS quam quaerebatur, admissum est quaerebatur, an post adulterium

344쪽

aliquis posset tutus esse i adparuit sine adulterio tutum esse non posse. Hoe inter Pompeium et Caesarem, inter 8 Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permiSisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum. Credis spectasse tunc Severius homines quam iudicasse et fient et sacta ista sunt et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam Sponte con Si det. Non est itaque quod credas nos plurimum libidini 9 permisisse, legibus minimum. longe enim frugalior haec iuventus quam illa est, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur, cum Stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius iisdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam qui damnabatur uni adulterio, abSolutus est multis. Omne 10 tempus Clodios, non omne Catones seret. ad deteriora faciles sumus, quia nee duX poteSt nec comes deesse, et res etiam ipsa sine duce, Sine comi in procedit. non pronum e tibus tantum ad vitia, Sed praeceps, et, quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem: vitae peccata delectant. Non gaudet navigio gubernator HeverS0, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet Orator, Si patroni culpa reus cecidit: at contra omnibus crimen Suum voluptati est. laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa dissicultate. laetatur ille circumscriptione surtoque nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit. alioquin ut scias subesse 12 animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, Sed neglegi: Omnes peccata dissimulant et, quamvis inliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. at bona conscientia prodire vult et conspicit ipsas nequitia tenebras timet. Eleganter itaque ab Epi-13 curo dictum putoῖ -Potest nocenti contingere, ut lateat latendi fides non potest. aut si hoe modo melius hune explicari posse iudicas sensumi AIdeo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiamsi felicitatem habent,

345쪽

fiduciam non habent. Ita est, tuta scelera esse 14pOSSunt, Secura non possunt. Hoc ego repugnare Sectae nostrae, Si sic expediatur, non iudico. quare quia prima illa et maxima peccantium est poena, peccasse nec ullum scelus, licet illud sortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ae vindicet, inpunitum eSt, quoniam Sceleris in scelere supplicium est: sed nihilominus et has illam malam menί J Secundae poenae premunt ac Sequuntur, timere Semper et expavescere et securitati diffidere. quare ego hoc supplicio nequitiam liberem quare non semper illam in Suspenso Ib relinquam 3 Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicitonihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse si hic consentiamus mala facinora conscientia stagellari et plurimum illi lormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. hoc enim ipsum argumentum, Epicure, fest,J natura nosa Scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor 16 est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem. quare, nisi quia infixa nobis eius rei aversatio eSt, quam natura damnavit ideo numquam si des latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia depraesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. Vale.

1 Numquam credideris felicem quem quam e X felicitate suspensum. fragilibus innititur, qui adventicio laetus est: exibit gaudium, quod intravit. at illud

ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum uSque prosequitur: cetera, quorum admiratio est Volgo, in diem bona sunt. -Quid ergo non USui ae VO-Iuptati esse possunt Puis negat sed ita, si illa ex

346쪽

nobis pendent, non ex illis nos. Omnia, quae fortunam 2 inluentur, ita Ductifera ae iucunda fiunt, si, qui habet illa,

se quoque habet nee in rerum Suarum . poteState est.

errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut mali

iudicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ae malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. Valentior enim omni fortuna animus est: in utramque partem ipSe res suas ducit beataeque ae miserae vitae sibi causa est. Malus omnia in malum vertit, 3 etiam quae cum Specie optimi venerunt: rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera serendi scientia mollit idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac sortiter. qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas tempteti non continget illi bonum illud integrum et extra minas fortunari positum, nisi certus adversus incerta est. Sive alios observare volueris, liberius enim Φinter aliena iudicium est, sive te ipsum lavore Seposito: et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querela inter Singula damna dixeris istis aliter visum est. Immo mehercules ut carmen sortius ae iustius petam, quo Sanimum tuum magis sulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas eveneriti di melius. Sic conposito nihil accidet. Sic autem conponetur, Si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam Senserit. Si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit. Calami-6tosus est animus suturi anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant. nullo enim tempore conquiescet et exspectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. in aequo est autem filolori amissae rei pltimor amittendae. Nec ideo praecipio tibi neglegentiam: 7 tu vero metuenda declina. quicquid consilio prospici

347쪽

potest, pro Spiee. quodcumque laesurum est, multo antequam accidat speculare et averte. in hoc ipsum tibi plurimum conseret fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest sortunam cuVere, qui poteSt serre. certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec Stultius quam praetimere. quae ista dementia est malum 8 suum antecedere Denique ut breviter includam, quod sentio, et istos Salagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas rplus dolet quam necesso est, qui ante dolet quam necesso est. eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non ex Spectat. eadem intemperantia fingit sibi perpetuam inlicitatem suam, fingit crescere debere, quaecum quo contigerunt, non tantum durare, et, oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni sortuitorum constantiam 9 spondet. Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epiStula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: mortale est omne mortalium bonum. De his loquitur b0nis, ad quae concurritur: nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, Sapientia 10 et virtus: hoc unum contingit inmortale mortalibus. Ccterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amitteruamissuri uno die omnia. 9uicquid est, cui dominus inscriberis, apud te est, tuum non est: nihil iirmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum eSt. tam necesse eStperire quam perdere et hoc ipsum, Si intellegimus, Solatium est aequo animo perdere, fg pereundum est. 11 9uid ergo adversus has amissiones auxilii invenimus

hOe, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. habere eripitur, habuiSSe numquam . peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. rem nobis eripit casus, usum fructumque apud nos relinquit,

II quem nos iniquitatp desiderii perdidimus. Die tibi: existis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multit ignem Mucius, crucem Regulus, Ven num Socrates, exilium Rutilius, mortem serro adactam

348쪽

Calor et nos vincamus aliquid Rursus ista, quae ut spe-13ciosa et selicia trahunt volgum, a multis et Saepe contempta sunt: Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Τubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica coena usus ostendit, debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rempublicam deberet capessere, latum clavum divo

Iulio dante non recepiti intellegebat enim, quod dari posSex. et eripi posset nos quoque at quid et ipsi faciamus animoser Simus inter exempla. Puare deficimus quare I desperamus quicquid seri potuit, potesti nos modo

purgemus animum Sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et sortuitis Serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restituit restituamur, ut poSSimus dolores, quocumque modo corpus invaserinu perferre et sortunae dicere: si cum Viro tibi ne-g0tium eSta quaere, quem vineas.

His sermonibus et his similibus lenitur illa vis15

ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sumi de nostro damno agitur, quibus Senex egregiuS eripitur. nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibuS utiliS eSt. Liberaliter saeit, quod vivit. alius iam hos cruciatus 16 sinisseti hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. o Puid ergo non , Si suadebit res,

exibit Puidni exeat, si nemo iam uti eo poterit' si nihil aliud quam dolori operam dabit Hoc est, mi 17 Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri: Videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat. quid faciendum sit, a faciente discendum est. Adhuc argumentis actum eSt, an posset 18 aliquis dolori resistere, an mors magnos quoque animoSadmota submittere. quid opus est verbis' in rem prae- Sentem eamus t nee mors illum contra dolorem facit sortiorem nec dolor contra mortemi contra utrumque Sibi

349쪽

fidit nec spe mortis patienter dolet 'nec taedio doloris libenter moritur: hunc seri, illam exspectat. Vale.

I Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non

sum solitum morem SecutuS nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione eSSet quam solatio dignior. adnicto enim et magnum volnus male serenti paulisper cedendum est. ex Sati et Se aut certe primum inpetum em2sundat: hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse. solatia exSpectaSy convictu accipe. tam molliter

tu fers mortem silii quid faceres, si amicum perdidisses decessit filius incertae spei, parvulus: pusillum temporis 3 periit. Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura: at mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemiscunt homines moris causa. 9uod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes,4 quod habueras, quam moereres, quod amiSeras. Sed plerique non conputant, quanta perceperint, quantum

gavisi sint. hoc habet inter reliqua mali dolor ister

non Supervacuus tantum, sed ingratus e St.

Mergo quod habuisti talem amicum, periit opera tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nihil actum est cum amico effers amicitiam et . quid doles amisisse, si habuisse non prodest mihi crede, magna pars ex iis quos amavimus, licet ipsos casuS ab S- tulerit, apud nos manet. nostrum est, quod praeteriit tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit. 5 Ingrati adversus percepta spe suturi sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in pra terita transiturum sit. Anguste Ductus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est: et sutura et praeterita

350쪽

EPISTUL. MOR. LIB. XVI. EP. 3. 4. sin. 99. 321

delectant, haec exspectatione, illa memoriar sed alterumpendet et non fieri poteSt, alterum non potest non suiSSe. quis ergo furor est certi SSimo excidere adquiescamus iis, quae iam hausimuS, Si modo non persorato animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat. Innu- 6merabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine Iacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum ossicium a rogo redierint et statim aliud egerint. nee inmerito: nam primum Supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. deinde desiderii stulta conque Stio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderant emi eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amiSimus, Sequimure spice celeritatem rapidissimi temporis. cogita 7 brevitat, huius spatii, per quod citatissimi currimus. observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis' minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videnturi quem putas perisSe, praemi SSus est. quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, nere eum, qui antecessit' Flet aliquis factum, quod non igno- 8ravit suturum y li stet aliquis factum, quod aiebat non posse non neri quisquis aliquem queritur mortuum eSSe, queritur hominem fuisse. ' aut si mortem in homine non cogitavit, Sibi inposuit. ' omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat. Intervallis distinguimur, 9

exitu aequamur. hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: Si molestias aestimes, etiam puero longum, Si velocitatem, etiam Seni angustum. nil non lubricum et sallax et omni tempestate mobilius. iactantur cuneta et in contrarium transeunt iubente sortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est: tamen de eo queruntur Omnes, in quo uno nemo decipitur. is Sed puer decessit. Non-lodum dico melius agi cum eo, qui vita defungitur: ad eum tranSeamus, qui consenuit. quantulo vincit insantem propone temporis prosundi vustitatem et universum conplectere. deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam,

SEARCH

MENU NAVIGATION