장음표시 사용
371쪽
locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari maius est istud malum, quam ut geStatione cure1 Hur. Peregrinatio non incit medicum, non oratorem . nulla
ars loco discitur: quid ergo sapientia, res omnium maxima, in itinere colligitur Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extro iras, extra metussistati aut si quod esset, agmine laeto gens illuc humana pergeret. tamdiu ista urgebunt mala macerabuntque per
terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris cau-20sas. Fugam tibi non prodeSse miraris' tecum Sunt, quae fugis. te igitur emenda, onera tibi detrahe et semendaJ desideria intra Salutarem modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habero iucundas, tuum comitem sana. haerebit tibi avaritia, quamdiu aVara sordidoque convixeris. haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis. numquam saevitiam intortoris contubernio pones. incendent libidines tuas adul-2Iterorum sodalitia. Si velis vitiis exui, longe a vitiorum' exemplis recedendum eStr avarus, corruptor, SaeVUS,
fraudulentus, multum nocituri, Si prope a te fuissent, intra te sunt i ad meliores transii cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Τuberone. quod Si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone Versarer alter te docebit mori, si neces Se erit, alter, antequam neceSSe22 erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio. hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam: hi iubebunt in opero
esse nee tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere. unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter adapertum. tela fortunae adverso Pectore 23 excipere, non latitantem nee tergiversantem. Magnanimosn0s natura produxit et ut quibusdam animalibus serum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honeStissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem, quantum mortalium passu licet, Sequitur aemula-24turque. profert se, laudari et adspici credit. Dominus
372쪽
omnium est, Supra omnia est: itaque nulli se rei submittat. nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet. Terribiles visu formae letumque Iabosque: mimine quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. multa per noctem habita terrori dies vertit ad riSum. Terribiles visu formae letumque labosque, egregie Vergilius noster: non re dixit terribiles esse, sed visu, id est Videri, non esse. luid, inquam, in istis 25 est tam formidabile quam fama volgavit quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse, quicquid sacere non possunt et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat: at quanto ego de 26 illis melius existimo ipsi quoque haec possunt sacere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem cui non faciliora ad paruere in actu Non quia dissicilia sunt, non audemus, Sed quia non au- domus, dissicilia sunt. Si tamen exemplum de-27 sideratis, accipite Socraten, perpessicium Senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus , quos militares quoque pertulit, quibus ille domi)exercitus fescJ Sive uxorem eius spectesJ moribus seram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Sic fere aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ae irrannis saeviore. Viginti 28 et septem annis pugnatum eSt. post sinita arma trigintatγrannis noXae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant. novissima damnatio est sub gravissimis nominibus inpleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in
rempublicam dictus est. post haec carcer et Venenum. Haec usque go animum Socratis non moverunt, ut ne voltum quidem moverint. illam mirabilem laudem et singularem uSque ad extremum Servavit: nec hilariorem
quisquam nec tristiorem Socraten vidit. aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae. Vis alterum exemplum' ac-29
373쪽
cipe hunc M. Catonem reeentiorem, eum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum sortem posse invita sortuna vivere, invita mori: tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in aetate concipiente iam civile bellum. et hunc licet dicas non minus quam Socraten servituti se eduxisse, nisi sorte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse. 30 Nemo mutatum Catonem totiens mutata republicii vidit: eumdem se in omni Statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in concione, in exercitu, in morte. Denique in illa reipublicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, tot exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, Satis unuS adverSuS omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato incit utiquas 31 et reipublicae partes. Si animo conplecti volueris illius imaginem temporis, videbis illine plebem et omne erectum
ad res novas volgus, hinc optimates et equeStrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rempublicam et Catonem. Miraberis, inquam, eum animadverteris Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen e 32 utrumque enim inprobat, utrumque exarmat. Hanc seride utroque sententiam: ait sese, Si CaeSar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. uid habebat, quod timeret, qui id sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant' periit 33 itaque ex decreto suo. Vides posso homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exemcitum. vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam humoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit. vides honorem et notam posse contemnit eodem quo repulsus est die in comitio pila
lusit. vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat, nisi ut alterum demereretur, simul provocavit.
374쪽
vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum. Possumus 34 itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. in primiS autem revuendae sunt
voluptatest enervant et essemitiant et multum petunt. multum autem a fortuna petendum est. deinde spernendae Opest auctoramenta sunt Servitutum. aurum et argentum
et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur: non potest gratis constare libertas. hanc si magno aeStimas, Omnia parvo aeStimanda sunt. Vale.
9uae observanda tibi sint, ut tutior vivas, 1 dicam. tu tamen Sic audias censeo ista praeceyta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris. Considera, quae Sint, quae hominem in perniciem hominis instigenti invenies spem, in Vi diam, Odium, me tum, contem plum. Ex omnibus istis adeo levissimum est contem - 2ptus, ut multi in illo remedii causa delituerint. quem quis contemnit, calcat Sine dubio, sed transit. nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. etiam in acie iacens praeteritur, eum Stante pugnatur.
Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cu-3piditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis. concupiscuntur enim fin Signia, J etiam quae rara in nouliam sunt. Sic fraro J invidiam effugies,
si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaveris, si scieris in sinu gaudere. Odium aut est ex ORsensa : hoc vitabis neminem lacessendor aut gratuitum, a quo te sensus communis tuebitur. suit hoc multis periculosum: quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, 4ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas. eum esse te homines sciant, quem Ossendere Sine periculo possint: reconciliatio tua et facilis sit et certa. timeri autem tam domi molestum est quam soris, tam a Servis quam a liberis. nulli non ad nocendum
375쪽
satis virium est.. adice nune, quod qui timetur, timet. 5 nemo potuit terribilis esse Secure. Contemptu S Super .eSt, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur, quia Voluit, non quia debuit. huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potenteS Sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium 6 quam periculum constet. Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum Secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et blanditur et non aliter quam ebrietas aut
amor Secreta producit. nemo, quod audierit, tacebit. nemo, quantum audierit, loquetur. qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. habet unusquiSque aliquem, cui tantum credat, quantum ipSi creditum est. ut garrulit tem suam custodiat et contentus Sit unius RuribuS, populum faciet: sic quod modo Secretum erat, rumor eSt.
7 Securitatis magna portio est nihil iniqui sacer et confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt. tantum metuunt, quantum nocent nec ullo tempore vacant. trepidant enim, cum secerunt. haerent: conscientia
aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. dat poenas quiSquis exSpectat: qui SquiS autem me-8 ruit, exspectat. Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla Securum: putat enim se, etiamsi non deprenditur, posse deprendi. et inter Somno S moVetur Et, quotiens alicuius scelus loquitur, de Suo cogitati non satis illi obliteratum videtur, non satis ieelum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale. EPISΤULA III. I06.
I Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum: - hanc excusationem cave audias: Vaco et omnes vacant, qui volunt. neminem res
sequuntur. ipsi illas amplexantur et argumentum esse se-lieitatis occupationem putant: - quid ergo fuit, quare 2 non protinuS rescriberem ei, de quo quaerebas Venie-
376쪽
bat in contextum Operis mei. Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et Omnes ad eam pertinentis quaeStiones explicare. itaque dubitavi utrum diseserrem te an, donee Suus isti rei veniret locus, ius tibi extra ordinem dicerem: humanius visum est tam longe venientem non detinere. Itaque et hoc ex illa Serie re- 3rum cohaerentium excerpam et, Si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam. quae sint haec interrogas 3 quae Scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeriS: bonum an corpus sit 8 Bonum 4
facit εἴ prode Si enim. quod facit, corpus est. Bonum ugitat animum et quodammodo sormat et continet, quae propria sunt corporiS. quae corporis bona Sunt, corpora . sunt: ergo et quae animi Sunt. nam et hoe corpus eSt. Bonum hominis necesse est corpus Sit, cum ipse Sit cor- 5poralis. mentior, ni Si et quae alunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora Sunt et ergo et bonum eius corpus eSt. Non puto te dubitaturum, an adsectus corpora sint, - ut aliud quoque, de quo non quaeris insuleiam - tamquam ira, amor, tristitia: si dubitas, vide an voltum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an sugent Sanguinem. quid ergo tam manifestas notas corpori credis inprimi nisi a corpore Si adfectus corpora 6 sunt, et morbi animorum et avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adductui ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia: ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde Tquia eadem tibi indicia praestabunt: an non videS, quantum oculis det vigorem sortitudo quantam intentionem prudentia8 quantam modestiam et quietem reverentia quantam Serenitatem laetitia 3 quantum rigorem severitas quantam remissionem lenitas 3 corpora ergo Sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum Suum eXercent. Omnes autem, quas retuli, virtutes
bona sunt et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, 8 an id, quo quid tangi potest, corpus Sit tangere enim et tarsti nisi corpus nulla potest res,
377쪽
ut ait Lucretius: omnia autem ista, quae dixi, non mu-9 tarent corpus, nisi tangerenti ergo corpora sunt. Etiamnunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et iubeat, corpus eSt. quid ergo' non timor retinet non audacia inpellit' non sortitudo inmittit et inpetum dat non moderatio refrenat ac revocat non gaudium extol-I0lit 3 non tristitia adducit 3 Denique quicquid facimus, aut malitiae aut virtutis gerimus imperio: quod imperat corpori, corpus est, quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalis res est. bonum hominis et cor-li 'oris bonum est: itaque corporalis res eSt. 9uoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te videor latrunculis ludimus. in supervacuis subtilitas terituri non faciunt bonos ista, Sed docto S.I 2 apertior res est Sapere, immo simplicior. paucis est ud mentem bonam uti si teris: sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. quemadmodum omnium rerum, sic literarum quoque intemperantia laboramus: non vitae, sed scholae discimus. Vale.
1 Ubi illa prudentia tua ubi in dispiciendis rebus subtilitas ubi magnitudo tam pusilla res te angit Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt: si amici deciperent habeant enim Sane nomen, quod illis noster Epicurus inposuit, et vocentur, quo turpius non sint omnibus rebus tuis de- Sunt illi, qui et operam tuam conterebant et faJ te ali isJ2 molestum esse credebant Nihil horum insolitum, nihil inexspectatum est. offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico uut inquineris in
luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non est delicata res vivere. longam viam ingressus es: et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: -ο morsi id est mentiaris. alio loco comitem relinques. alio esseres, alio timebis . per eiusffodi offensas emetien-
378쪽
dum est confragosum hoc iter. Mori vult.J Praeparetur 3
animus contra omnia: Sciat Se Veni SSe, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse ubi luctus et vitrices posuere cubilia curae pallentesque habitant morbi tristisque senectus. in hoc contubernio vita degenda eSt. effugere ista non
potest contemnere potes. contemneS autem, Si Saepe cogitaveris et sutura praesumpseris. Nemo non fortius 4 ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. at contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. et quia omnia novitate graviora sunt, hoe cogitatio adsidua praestabit,
ut nulli sis malo tiro. -Servi me reliquerunt. alium con- 5 pilaverunt, alium accusaverunt, alium Occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium Veneno, alium criminatione petierunt: quicquid dixeris, multis aecidit. Deinceps, quae multa et varia Sunt, Iin nos diriguntur.Jquaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos Stringunt. Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo si nulli querenda, quia paria sunt omnibus: ita dico, paria sunt. nam esiam quod effugit aliquis, pati potuit: .aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, Sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et Sine que rela mortalitatis tributa pendamus. Hiems frigora addu- 7
cite algendum est. aestas calores refert: aeStuandum
est. intemperies coeli valitudinem temptati aegrotandum est. et sera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior seris omnibus. aliud aqua, aliud ignis eripieti hane
rerum condicionem mutare non possumus: id possumus, magnum Sumere animum et viro bono dignum, quo sor iiter fortuita patiamur et naturae consentiamus. Natura 8 autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat: nubilo serena Succedunt. turbantur maria, cum quieverunt. stant in vicem venti. noctem dies Sequitur. pars coeli consurgit, pars mergitur: contrariis rerum aeternitas constat. Ad hanc legem animus noster aptandus cSt. 9
379쪽
hane sequatur, huic pareat. et quaecumque sunt, dcxbuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non POSSiS, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari r malus miles est, qui imperatorem gemens Sequitur. 10 9uare inpigri atque alacres exeipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quicquid patimur, intextum est. et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista dirigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis ad loquitur, quos mihi in nostrum Sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules. si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum. II Duc, o parens celsique dominator poli, quocumque placuit: nugis parensii mora est. adsum inpister. Fac nolle, comitabor semens malinque patiat, quod pati licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.12Sic vivamus, sic loquamuri paratoS nos inveniat atque inpigros satum. hic est magnus animus, qui Se deo tradidit: at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos
1 Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. sed nihilominus, quia pertinet, properas nee Vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem. Statim
expediami illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
2 Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universat Per partes pervenietur ad totum. aptari onus viribus debet nec plus occupari, quam cui Sufficere poSSimuS. non quantum vis, sed quantum capis hauriendum est: bonum tantum habe animum: capies quantum VoleS. quo plus
380쪽
recipit animus, hoc se magis laxat. Haec nobis praecipere 3 Attalum memini, cum Scholam eiuS ObSideremus et primi veniremus et noviSSimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremuS, non tantum paratum discentibus, Sed obvium. se Idem, inquit, et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proiicere. Pui ad philosophum venit, cotidie qaliquid secum boni serati aut sanior domum redeat aut sanabilior: redibit autem: ea fenimi philosophiae vis est,
ut non studentes, Sed etiam conversantes iuvet. 9ui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur. qui iuunguentaria taberna resederunt et paulo diutius commorati sunt, odorem Secum loci serunt. et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus. adtende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus. si Puid ergo non Snovimus quosdam, qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint uidni noverim pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco. Pul- 6dam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel sabulis ducimur. magnam hane auditorum partem videbis, cui philosophi schola diversorium otii sit. non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam
legem vitae accipiant, qua mores Suos exigant, sed ut 'oblectamento aurium perfruantur. aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, Sed ut verba, quae tam sine prosectu alieno dieant quam Sine Suo audiunt. Puidam ad magnificas voces excitantur et trans- 7 eunt in adsectum dicentium alacres Voltu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono se miviri et ex imperio surentes. rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus, quae audias, sacere. adficiuntur illis et sunt, quales iubentur, si illa animo forma permaneat, Si non inpetum insignem protinus populus,
