L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

L. ANNALI SENECAE

nisi usum sui. nihil sit illi cum ambitione samaque: sibi

placeat. Hoc ante omnia Sibi qui Sque persuadeat: me iustum e S Se gratis oportet: parum e St. adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultroeliam inpendere iuvet. tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. non eSt quod spectes, quod

32 sit iustae rei praemium: maius iniustae est. Illud adhuc tibi adsige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint. qui virtutem suam publicari vult, non Virtuti laborat, Sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria 3 ut mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. et tune, Si SapiS, mala

ά 1 9uare quibusdam temporibus provenerit

corrupti generis oratio qua oris et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum saeta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta quare alias sensus audaces et 1idem egressi placuerint, alias abruplao Sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum eSset quam audiendum' quare' aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde hoc quod audire volgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis homi-2 n ibus suit oratio qualis vita. luemadmodum Rutem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina. civitatis laboravit et se in delicias dedit. argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno 3 aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta. Non potest alius esSe ingenio, alius animo color: si ille sanuS est, sic OnPOSiluS, gravis, temperanS, ingenium quoque Siceum ac sobrium est: illo vitiato hoc quoque ad natur. non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes 3 si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam η si ille acer est et serox, concitari gradum 8 si

402쪽

surit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, Sed ferri y quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est,

ab illo singitur, illi paret, inde legem petit. 3 9uomodo ε

Maecenas vixerit notius eSt, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. quid ergo non oratio eiuS aeque Soluta est quam ipt discinctus non tam insignita illius verba Sunt quam cultus, quam comitatu S, quam domus, quam uxor magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, Si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret. videbis itaque eloquentiam ebrii hominis, involutam et errantem et licentiae plenam. MAECENAS DE cULTU SUO. Puid turpius ne bsilvisque ripa comantibus vide ut alveum lintribus arent. versoque vado remittunt hortos. - uid 3 si quis feminae cincinnos crispat et labris columbalurincipis queJ suspirans, ut crevice lassa fanantur

nemoris tyranni.

Inremediabilis factio: rimantur epulis lastonaque templant mos et me mortem Gistunt - Genium festo viae suo testem - tenuisve cerei ma et crepacem molam focum mater aut inor investiunt. Non Statim, cum haec legeris, hoe tibi occurret, hunc 6 esse, qui Solutis tunicis in urbe semper incesserit 3 nam etiam cum absentis Caesaris partibus sungeretur, Signum a discincto petebatur: hunc esse, qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu Sic ad paruerit, ut pallio velaretur caput excluSis utrimque auribus, non aliter quam in mimo divites fugitivi solent: hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic suerit in publico, spadones duo, magiS tamen viri quam ipse: hune esse qui uxorem milien S duxit, cum unam habuerit. Haec verba tam inprobe structa, tam 7 neglegenter abiecta, tam contra con Suetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minuS novo S et pravos et singulares suisse. Maxima laus illi tribuitur man

Suetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit nee ulla

403쪽

alia re, quid posset, quam licentia ostenditi hanc ipsam

laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae de-8liciis. adparet enim mollem fuisse, non mitem. hoc istae ambages Hinpositionis, hoc verba transverSa, hoc Sen Sus,

Imihil magni quidem saepe, sed enervati, dum exeunt, cuivis manifestum facient: motum illi felicitate nimia caput. quod vitium hominis interdum esse, interdum tem-9 poris solet. smi luxuriam late inlicitas sudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit. deinde supellectili laboratur. deinde in ipsas domos inpenditur cura, ut in

laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor. deinde ad coenas lautitia transfertur et illic commendatio ex novitate et SO-liti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere Solent coenam, prima ponantur, ut, quae advenientibus I 0 dabantur, exeuntibus dentur. Cum adsuevit animussa Stidire, quae ex more Sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione quod novum est,q uaerit et modo antiqua verba atque exoleta revocatae

profert, modo singit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio agat frequenS. Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam Sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit. sunt qui illos detineant et porrigant. Sunt qui

non usque ad vitium accedant, necesse est enim hoc sacere aliquid grande temptanti, sed qui ipsum vitium

ament. itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dinbium. quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, Ostendit animos quoque, a quibus Verba 12 exeunt, procidisse. Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore. togis enim inter se isti, non iudieiis distant: hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur. nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. da mihi, quemeumque

404쪽

vis. magni nominis virum: dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo Sciens dissimulaverit. multos tibi dabo,

quibus vitia non nocuerint, quoSdam, quibus prosuerint. dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quo S, Si qui S corrigit, deleti Sic enim vitia virtutibus inmixta sunt, ut illas Secum traetura Sint. Λdice nunc, I 3 quod oratio certum regulam non habet: consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat: multi ex alieno seculo petunt verba: duodecim tabulas loquuntur. Graechus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes Sunt, ud Appium usque et ad Coruncanium redeunt rquidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt. Utrumque diverso genere corruptum lΦest, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac sonantibus et poeticis, ne es Saria atque in USu PO Sita Vitare. tam hunc dicam peccare quam illum: alter Se plus iusto colit, alter plus iusto neglegit. ille et crura, hic ne alas quidem vellit. Ad conpositionem tranSeamus: quot ge-lbnera tibi in hae dabo, quibus peccetur quidam praefractum et asperam probant. disturbant de industria, si quid

placidius effluxit. nolunt Sine Salebra eSSe iuncturam. virilem putant et sortem, quae aurem inaequalitate percutiat. quorumdam non eSt conpositio, modulatio est:

adeo blanditur et molliter labitur. Puid de illa loquar, 16

in qua Verba disseruntur et diu exspectata vix ad clausulas redeunt quid illa in exitu lenta, qualis CiceroniS est, devexa et molliter detinens nec aliter quam Solet, ad morem Suum 9edemque respondens 8 Non tantum in genere sententiarum vitium est, Si aut pusillae sunt et pueriles aut inprobae et plus ausae quam pudore Salvo licet: Sed si noridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine esse tu nihil amplius quam sonant. Haec vitia unus 17 aliquis inducit, Sub quo tune eloquentia est: ceteri imitantur et alter alteri tradunt: sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultuo L. Arrunti US, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici Scripsit. fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud

405쪽

L. ANNAEI SENECAE

Sallustium: exercitum amento fecit, id eSt, pessunt a paravit. hoc Arruntius amare coepit: posuit illud omnibus paginis. dicit quodam loco: fustam nostris fecere. alio loco: Hiero, reae Syracusanorum, bellum fecit. et aliolo eo: buae audita Panhormitanos dedere Romanis fecere. 18 Gustum tibi dare voluit totus his contexitur liber. quae apud Sallustium rara suerunt, apud hunc crebra Sunt et paene continua, nee Sine causa: ille enim in haec incidebat, at hie illa quaerebat. vides autem, quid Sequatur, I9 ubi alicui vilium pro exemplo est. Dixit Sallustius: aquis Diemantibus. Arruntius in primo libro belli Punici ait:

repente hiemavit tempestas. et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: tolus hiemavit annus. et alio loco: Inde serastinis onerarias leves praeter militem etn CESSarios nautarum hiemante aquilone misit. non deSinit

omnibus locis hoc verbum in sulcire. Quodam loco dicit Sallustius: Inter arma civilia aequi bonique fumas petit. ArruntiuS non temperavit, quo minus primo Statim libro 20 poneret: instentes esse famas de Restulo. Haec ergo et eiu8mocli vitia, quae alicui inpressit imitatio, non Sunt indicia luxuriae nec animi corrupti: propria enim eSSe debent et ex ipSo nata, ex quibus tu aeStimes alicuius adfectus: iracundi hominis iracunda Oratio eSt, commoti 2i nimis incitata, delicati tenera et fluxa. Quot vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut in ervellunt, qui labra pressius tondent et abradunt servata et submissa cetera parte, qui lacernas coloris inprobi sumunt, qui perlueentem togam, qui n0lunt sagere quicquam, quod hominum oculis transire liceat 3 inritant illos et in se advertunt. volunt vel reprehendi, dum conspicit talis est oratio

Maecenatis omniumque aliorum, qui non casu errant Sed 22 Sciente S VOlenteSque. Hoc a magno animi malo oritur:

quomodo in vino non ante lingua titubat quam men Scessit oneri et inclinata vel perdita est: ita ista oratio, quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat: ideo illle curetur: ab illo Sen Sus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, V0ltu S,

inceSSuS. illo Sano ae valente oratio quoque robuSta,

406쪽

sortis, virilis est: si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.

Reste incolumi mens omnibus una est e 23 amisso rupere daem. Rex noster est animus: hoc incolumi cetera manent in Officio, parent, obtemperant: cum ille paulum vacillavit simul dubitant. cum vero ceS sit voluptati, arteS qu0que eius actuSque marcent et omnis ex languido fluvido quo conatus est. Puoniam hac Similitudine uSuS Sum, perse 2

verabo: animus noster modo reX ESt, modo tyrannus:

rex, cum honeSta intuetur, salutem commissi sibi corporis eurat et illi nihil imperat turpe, nihil Sordidum. ubi vero . in potens, cupiduS, delicatus est. transit in nomen detestabile ae dirum et fit tFrannus: tunc illum excipiunt adsectus inpotentes. et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura si uStra plenus, et quae

non poteSt haurire, contrectans. Cum vero magis ac 25 magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibuS se nimia

aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, Subministrator libidinum teSti Sque, quarum usum Sibi ingerendo abstulit. nec illi

tam gratum est abundare iucundis, quam acerbum, quod non omnem illum ad paratum per gulam ventremque trunS- mittit, quod non cum omni exoletorum seminarumque turba convolutatur, moeretque, quod magna parS Suae

inlicitatis exclusa corporis angustiis cessat. Numquid 26 enim. mi Lucili, in hoc furor non eSt, quod nemo nOStrum mortalem Se cogitat 3 quod nemo inbecillum' immo finitioJ quod nemo nostrum unum esse se cogitat adspice

culinas nostras et concursantis inter tot igneS coquos: unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu conparatur . cibus 8 adspice veteraria nostra et plena multorum Segulorum vindemiis horreur unum putas videri ventrem, cui tot consulum regi 0 numque vina cluduntur 3 ad Spice, quot locis vertatur terra, quot milia col0norum arent, sodianti

unum videri putas ventrem, cui et in Sicilia et in Africa seritur 3 Sani erimus et modica concupiscemus, Si unuS-27

407쪽

quisque se numeret. metiatur Simul corpus: Sciet, quam nee multum capere nec diu possit. nihil tamen aeque tibi pr. uerit ad temperantiam omnium rerum quam frequen Scogitatio brevis aevi et huius incerti: quicquid facies, respice ad mortem. Vale.

I Nimis anxium esse te circa verba et conpositionem, mi Lucili, nolo: habeo maiora, quae cure S. quaere, quid ScribaS, non quemadmodum. et hoc ipsum non ut Scribas, Sed ut sentias, ut illa, quae Sen Se-2ris, magis adplices tibi et velut signes. CuiuScumque orationem videris sollicitam et politam, Scito animum quoque non minuS eSse pusillis occupatum: magnus ille remissius loquitur et securius. quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae. Nosti conplures iuvenes barba et coma nitidos, de capsula totosi nihil ab illis Speraveris sorte, nihil solidum. Oratio cultus animi esti Si circumtonsa est et sucata et manu facta, ostendit illum quoque non es=e sincerum et habere aliquid Daeti. 3 non cst ornamentum virile concinnitas. Si n o b i s. a n i muni boni viri liceret in Spicere, O quam pulchram suciem, quam Sanctam, quam e X magnifico placidoque fulgentem Videremus, hinc iustilia, illinc sortitudine, hine temperantia prudentiaque lucentibus t praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et, quis credat 3 in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi Suum adsunderent. tune providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderenti quanta esset cum gratia auctoritast nemo illam amabilem, qui non simul venera- bilem diceret. Si quis viderit hanc faciem altiorem sul- gentioremque quam cerni inter humana con Suevit, nonne velut numinis oecursu obstupefactus resistat et, ut sus sit vidisse, tacitus precetur Τ tum evocante ipSa voltus heni,

408쪽

g nitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus

multum exstantem Superque mensuram Solitorum internos adspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne stagrantibus, tunc deinde illam Vergilii nostri

Vocem veren S atque adtonitus emittat

O quam te memorem vimo' namgue haud tibi voltus 5

mortalis nec mae hominem Sonat.

Sis fellae nostrumque leves quaecumque laborem. aderit levabitque, si colere eam voluerimus. colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque Suspenso nec in thensauros stipe infusa, Sed pia et recta voluntate. Nemo, inquam, non amore eiuS 6 arderet, si nobis illam videre contingeret: nune enim multa obstrigillant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro retinent. Sed si, quemud modum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, Sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate obposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus. CernemuS, inquam, Tpulchritudinem illam quamvis sordido obtectam: rurSUS aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemuS, quamVis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium salsa lux verberet. Τunc intellegere nobis 8 licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est: parentibus quippe nec minus fratribus praeserunt parvo aere empla monilia. quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti illos reperti in litore calculi laeves et aliquid

habentes varietatis delectant, nos ingentium magulae columnarum, sive ex Aegyptiis arenis sive ex Asrieae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi coenationem serunt. Miramur parietes tenui marmore 9 induct0S, cum Sciamus, quale sit quod absconditur. oculi Snostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus scimus enim Sub

409쪽

L. ANNALI SENECAE

illo auro foeda ligna latitare. nee tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur: omnium i Storum, quo S incedere altos videS, bracteata felicitas estiinSpice, et ScieS, Sub i Sta tenui membrana dignitatis 10 quantum mali taeeat. Haec ipSa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore eSSe coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoreSque et venales invicem facti quaerimus non quale sit quidque, Sed quanti: ad mercedem pii sumus, ad mercedem inpii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri,11 si plus scelera promittent. Admirationem nobis parente S auri argentique secerunt et teneris insus a cupiditas altius sedit crevitque nobis eum. deinde totus popuIu S in alia discors in hoc convenit. hoc SuSpiciunt, hoc Suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati Videri volunt, consecrant. denique eo mores redacti Sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contem 'ta divitibuS, invi S a pauneribus.12 Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem Subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. nihil illis melius nee dare videntur di inmortales posse nec habere. 13 Reyia Solis erat sublimibus alta columnis

clara micante auro eiusdem currum adspice:

aureus Gis erat, temo aureus, aurea Summae curvatura rotae, radiorum amenteus ordo.

Denique quod optimum videri volunt Seculum, nureum 1 adpellant. Nec apud Graecos tragicos deSunt, qui lucro

innocentiam, Salutem, Opinionem bonam mutent. Sine me focari pessimum, ut diura vocer. An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonuS. Non quare et unde, quid habeaS, tantum rostant.

Ubique tanti quisque, quantum habuit. fuit. 9uia habere nobis turpe sit quaeris' nihil.

Aut dives opto vivere aut pauper mori. Bene moritur, quisquis mctritur, stum lucrum facit.

410쪽

Pecunia, instens ueneris humani bonum, cui non voluptas matris aut blandae potest par esse prolis, non Sacer meritis parens: tam dulce si quid Veneris in voltu micat, merito illa amores coelitum atque hominum movet.

Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronun-15tiati essent, lotus populus ad eiciendum et actorem et carmen con Surrexit uno inpetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut eaeSpectarent viderentque, quem admirator auri exitum saceret: dabat in illa sabula poenas Bellerophontes, quas in Sua quisque dat. nulla l6 enim avaritia Sine poena e St, quam vi S satis Sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigiti quam misera desiderati S, quam mi Sera partis csti adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. maiore tormento pecunia poSSidetur quam quaeritur. quantum damnis ingemeScunt, quae et magna incidunt et videntur maiora ldenique ut illis fortuna nihil detrahat, quicquid non adquiritur, damnum est. At felicem illum homines et di-17 vitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet Fateor. quid ergo tu ullos eSSe condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam 8 utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent lutinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis stuluml profecto vota mutassent, cum interim illi nova Suspiciunt, eum priora damnaverint. nemo enim est, cui felicitas Sua, etiamsi cursu venit, Sati Sisciat. queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque Sem Per, quae reliquerunt. Itaque hoc tibi philoso-18phia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te poenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter: eant, ut Volent, dum unimo conpositio Sua constet, dum Sit magnus et opinionum Securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi Placen S, qui prosectum suum vita aeStimet et tantum Scire Se iudicet, quantum non cupit, quantum non timet. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION