M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

bus et ab iure civili, semper ad facilitatem aequitatemqd referebat, neque instituere litium actiones malebat quancontroversias tollere. Ergo hoc statuae monumento Buqeget: habet alia maiora. Haec enim statua mortis honestulestis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monil mentum grati senatus quam clari viri futurum sit. 12. Multum etiam valuisse ad patris honorem pietas lilii videbitur: qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animali esse debetis, ut si ille adesset. Est autem ita adfectus, ut nemo umquam unici filii mortem magis doluerit quam ille maeret patris. Et quidem etiam ad famam Ser. Sulpieii filii arbitror pertinere, ut videatur honorem debitum patri prae stitisse. Puamquam nullum monumentum clarius Ser. Sili picius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, Vis tulis, constantiae, pietatis, ingenii, filium, cuius luctus st: hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest. VI. 13. Mihi autem recordanti Ser. Sulpicii multos illnostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si quis est Sensus in morte, aenea statua sutura et ea pedestris quassi inaurata equeStris, qualis L. Sullae primum statuta est. Mi rifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huiuisaeculi insolentiam vituperabat. Ut igitur si ipsum confiniam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam e eius auctoritate et voluntate decernor quae quidem magnus civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet ei Ieniet. 14. Atque hane meam sententiam, patres consesipti, P. Servilii sententia comprobari necesse est: qui sepul crum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuassi non censuit. Nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae,

qui maximus haberi potest mortuo Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Oetavio, cur quod illi datur'

est huic dandum esse non genset y Μaiores quidem nos si Statuas mullis decreverunt, sepulcra paucis. Sed flatu 'intereunt tempestate, vi, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est, quod nulla vi moveri neque delen potest, atque, ut caetera exstinguuntur, sic sepulcra say ctiora fiunt vetustate. 15. Augeatur igitur isto honore eliassi

122쪽

CAP. 5-7. S. 11 - 17.

, vir, cui nullus honos tribui non debitus potesti grati si- ius in eius morte decoranda, cui nullam iam aliam gratiam eserre possumus. Notetur etiam M. Antonii nesarium belam gerentis Scelerata audacia. His enim honoribus habitis er. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio lanebit testificatio sempiterna.

VII. Puas ob res ita censeo: Puum Ser. Sulpicius P. F. emonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi peri-ulosoque morbo adfectus, auctoritatem Senatus, Salutem ei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravita-emque morbi contenderit, ut in castra Antonii, quo Senatusum miserat, perveniret isque, quum iam prope castra ve- isset, vi morbi Oppressus vitam amiserit in maximo rei pudieae munere, eiusque mors consentanea vitae fuerit santissime honestissimeque aetae, in qua Saepe magno uSuiei publicae Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus uerit: 16. quum talis vir ob rem publicam in legatione morem obierit, senatui placere ser. Sulpicio statuam pedestrem teneam in rostris ex huius ordinis sententia statui circumque am statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posteros-lue eiuS quoquo versus pedes quinque habere, quod is obem publicam mortem obierit eamque causam in basi in-;eribit utique C. Pansa Λ. Hirtius consules, alter ambo Ve,ῖi iis videatur, quaestoribus urbis imperent, ut eam baSim

statuamque faciendam et in rostris statuendam .locent, quan- ique locaverint, tantam pecuniam redemptori attribuendam 80lvendamque curent: quumque antea senatus auctoritatem Suam in virorum sortium suneribus ornamentisque Ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri:17. et quum Ser. Sulpicius P. F. Lemonia Rufus ita de republica meritus sit, ut iis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aediles curules edietum, quod de funeribus habeant, Ser. Sulpicii 0. F. Lemonia Rufi laneri remitterer utique locum sepulcro in cam 'o Esquilino C. Pansa consul, Seu quo In loco videbitur, pedes 'riginta quoquo versus adsignet, quo Ser. Sulpicius insera-luri quod sepulerum ipsius, liberorum posterorumque eiu SeSSet, uti quod optimo iure publiee sepulcrum datum esset

123쪽

M. Iunio Bruto aciis C. Caesaris Macedonia provincia, C. Cassii Syria in annum p. u. c. 711. data erat, sed M. Antonius consulcum P. Dolabella perfecerat, ut Brutus et cassius iis provinciis priSenatus conSultum excluderentur, P. vero Dolabellae Syria provincia cum imperio contra Parthos attribueretur a populo, sibi a senatu Macedoniam provincium impetraverat atque ita cum P. Dolabella elam transegerat, ut maximam partem etiam eius exercitus esset aceepturus, quem Dolabella contra Parthos a populo acceperat. His rebus transactis per populum tulit ut sibi D. Brutus Galliam ei salpinam pro Macedonia concederet, ipse autem imperium in Macedonia retineret. Quum autem D. Brutus Gallia cisalpina non cederet, M. Antonius in senatu perfecit, ut C. Antonius praetor, praeter eius, Macedoniam provinciam acciperet, qui Q. Hortensio pro praetore sue- cederet. Interea M. Brutus et C. Cassius, ut Roma abessent, Cretam et Cyrenas missi erant ad frumentum Ooemendum. Illi prosecti sunt. sed non id fecerunt, quod volvorat M. Antonius, verum C. Cassius in Asiam traiecit et Syriam occupavit, M. Brutus Graeciam, Macedoniam, Illyricum occupavit exercitumque maximum si hi comparare studuit pecuniasque publicas. ut suas opes angeret, adripuit. Ita factum est, ut C. Antonium, qui obtinere illam provinciam debebat, Apolloniam Se conferre cogeret eumque in ea urbe obsessum teneret. His de rebus gestis M. Brutus litteras ad senatum misit, quibus adlatis c. Pansa senatum convocavit, ut de his M. Bruti litteris reserret. Suasii igitur senatui, ut quae fecisset Μ. Brutus iudicio suo comprobaret et quas copias sibi ipse parasset, ei auctoritate sua confirmaret. Q. Fusius Calenus, qui primus sententiam rogatus erat, existimavit M. Brutum contru legem secisse et c. Antonio eam provinciam restituendam censuit. Quem contra M. Cicero eam, quae infra Scripta oratio est. habuit, qua ille C. Pansae potius sententiam Sequendam eSSe censuit.

I. 1. Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus: qui quum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti

124쪽

CAP. 1 - 2. b. I - b.

quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. 0uum sactum tuum gratum OmnibuS debet esse tum vero oratio, qua recitatis litteris usus es. Declarasti enim verum eSSe id, quod ego Semper sensi, neminem alterius, qui suae consscleret, Virtuti invidere. 2. Itaque mihi, qui plurimis o Dficiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus, minus multa de illo dicenda sunt. Puas enim ipse mihi pa te S Sumpseram, eaS praecepit oratio tua. Sed mihi, patres con Seripti, necessitatem attulit paullo plura dicendi sententia eius, qui rogatus eSt ante me: a quo ita Saepe diSSentio, ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua di Ssensio. 3. Puae est enim ista tua ratio, Calene, quae me ΠS, Ut numquam post Kalendas Ianuarias idem Sen Seris, quod is, qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequenS Senatus fuerit, quum unus aliquis sententiam tuam Secutus sit Cur semper tui dissimiles defendis cur quum te et vita si fortuna tua ad ocium, ad dignitatem invitet, ea probaS, ea decernis, ea Sentis, quae Sint inimica et octo communi et dignitati tuae II. 4. Nam ut superiora omittam, hoc certe, quot mihi maximam admirationem movet, non tacebo. Puod est tibi cum Brutis bellum cur eos, quo S Omne S paene Venerari debemus, Solus oppugnas 3 alterum circumsederi non moleste sers, alterum tua Sententia spolias iis copiis, quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae, non ad suum praesidium per se nullo adiuvante consecit Quis est iste tuus senSus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes 3 quos omnes carissimos habent tu oderis 3 quos acerbissime caeteri oderunt tu constantissime diligas Amplissimae tibi sortunae sunt, summus honoris gradus, filiuS, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui quum rei publicae causa laveo tum etiam tua. 5. Puaero igitur, eumne Bruti Similem malis an Antonii 3 ac permitto, ut de tribus Antoniis eligas quem velis. Di meliorat inquies. Cur igitur non eis saVes, eos laudas, quorum similem filium tuum esse vis Simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. Hoc vero, P. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri

125쪽

- ita enim dixisti et quidem de scriptor nam te inopia verbi lapsum putarem, nisi tuam in dicendo saeuitatem nossem litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. luid est Miud librarium Bruti laudare, non Brutum 6. Usum in re p. blica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Duando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis - sunt enim innumerabilia - bene scriptas litteras cleer tum a senatu uod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: Scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. III. Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtreetandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit

non relinquetur Puam ob rem collige te placaque animum istum aliquando et mitigat audi viros bonos, quibus multis uteris: loquere cum SapientisSimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. An vero hoc pro nihilo putas, in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere sol Eo, efferri hoc foras et ad populi Romani aures pervenire, ei, qui primuS sententiam dixerit, neminem adsensum' quod etiam hodie futurum

arbitror.

Legiones abduci S a Bruto. 9uas nempe eas, quas ille a C. Antonii scelere avertit et ad rem publicam Sua auctoritate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri. 7. Vos autem, Patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem landem civem umquam ornabitis 3 cui favebitis' Nisi sorte eos, qui diadema imposuerint, con Servandos, eos, qui regni no- lmen SuStulerint, deserandos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude M. Bruti silebo, quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritale testata est. Τantumne patientiam, di boni, tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiami qui quum Draetor urbis es Set, urbe caruit, ius non dixit, quum omne ius rei publicae recuperavisset, quumque concurSucotidiano bonorum omnium, qui admirabilis ad eum fieri s0. lebat, praesidioque Italiae cunctae Saeptus poSSet eSSe, ab sens iudicio bonorum demn sus esse maluit quam Praesens

manu: qui nc Apollinares quidem ludos pro sua populique

126쪽

Romani dignitate apparatos praesens incit, ne quam viam pa-t faceret sceleratissimorum hominum audaciae. 1V. 8. Puamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt, quam quum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore hi plausu Bruti memoriam prosequebatur Corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago octrni videbatur. At hunc iis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adolescentis, Luculli, propinqui sui, nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eumdem vidi postea Veliae, cedentem Italia, ne qua oriretur belli civilis onusa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus, scd undis ipsis et littoribus luctuosumi cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditorest cassii classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres Conscripti, in eam urbem redire, ex qua illi abirent. Sed quo oonsilio redierim initio audistis, post estis experti. s. Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Νam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertalem sensit erectos, praesidia vestrae libertati

paravit.

At cui pesti quantaeque restititi Si enim C. Antonius

quod animo intenderat perficere potuisset - potuiSset autem, nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset - , Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus: esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graeciat quae quidem nune M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum, sed etiam ornata, tendit dexteram Italiae

suumque ei praesidium pollicetur. Puod qui ab illo abdueit

exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae. 10. Equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intelligat non D. Brutum, quem vallo ciroumsedeat, sed Se ipsum obsideri. V. Tria tenet oppida toto in orbe terrarum: habet inimicissimam Galliami eos etiam, quibus considebat, alienissimos, Transpadanos: Italia omnis infesta est: exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et sortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonior qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis cIc. II. 3. 27

127쪽

418 IN M. ANΤONIUM ORATIO PHILIPPICA X. iis

cum utroque certabat: is tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proflcisci, ita cucurrit. 11. Puae tempestas, di immortalest quae flamma, quae vastitas, quae pestiS Graeciae suisset, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset y Puae celeritas illa Brutii quae curat quae virtus i Etsi ne C. quidem Antonii celeritas contemnenda est, quam nisi in via cadume hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negocium putili cumire quum cupimus, vix Solemus extrudere: hune relinentes

extrusimus. At quid ei cum Apollonia quid cum Dyrrhachio 3 quid cum Illyrico quid cum P. Vatinii imperatoris

exercitu Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, Si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatinii legionibus quid erat Antonio 3 12. At ne Bruto quidem: id enim fortasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, Omnes copiae, quae ubique sunt, rei publicae Sunii nec enim eae legiones, quae M. Antonium reliquerunt, Antonii potius quam rei publicaesuisse dicentur. Omne enim et exercitus et imperii ius amittitis, qui eo imperio et exercitu rem publicam Oppugnat. VI. Quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret Alter advolarat subito ad direptionem

pestemque Sociorum, ut, quocumque iret, Omnia Vastaret, diriperet, auserret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur. Alter eam sibi legem statuerat, ut, quocumque VenisSet, lux Venisse quaedam et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc

magis videbamus quam ipsi militesi a quibus tanta in iudieando prudentia non erat postulanda. 13. Cum via cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est - quod di denti aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit. ne contra senatus consultum secisse videatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo u. Hoditensii studio et industria: cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis.

128쪽

CAP. 5-7. g. 10 - 15.

egi O, quam L. Piso ducebat legatus Antonii, Ciceroni se filio iacto tradidit. Equitatus, qui in SFriam ducebatur bipertito, xlter eum quaeStorem, a quo ducebatur, reliquit in Thessalia; QAEque ad Brutum contulit: alterum in Macedonia Cn. Do-Ditius adolescens summa virtute, gravitate, conStantia a le-ςato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius, qui et antea iure auctatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est, aperuit Dyrrhachii portas Bruto et exercitum tradidit. 14. Tenetigitor res publica Macedoniam, tenot Illyricum, tuetur Graeeiam: nostrae sunt legiones, nostra leVis armatura, noster equitatus, maximeque noster eSt BrutuS Semperque noster,

quum sua excellentissima Virtute rei publicae natus tum fato quo clam Paterni maternique generis et nominis. VII. Ab hoc igitur viro qui Squam bellum timet, qui ante quam nos id coacti suscepimuS, in pace iacere quam in bello vigere maluit Puamquam ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium. Tantum autem aberat a bello, ut, quum cupiditate libertatis Italia arderet, desuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi, si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant, tamen iidem moderationem patientiamque mirantur. 15. Sed iam video quid loquantur: neque enim id occulte faciunt. Timere se dicunt quo modo serant veterani exercitum Brutum habere. Quasi vero quidquam intersit inter A. Hirtii, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exer- eitum Μ. Bruti. Nam si quattuor exercitus ii, de quibus dixi, propterea laudantur, quo pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic Μ. Bruti exercitus non in eadem causa ponatur At enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. Magisne quam Decimi Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune laetum et laudis societas aequa, Decimo tam eniratiores erant ii, qui id factum dolebant, quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. Puid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione D. Brutus liberetur sevi autem hos exercitus ducunt Hi, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui eausam Veteranorum

129쪽

420 IN M. ANTONIUM ORAΤIO PHILIPPICA X.

prodi volunt. VIII. 16. Si ipse viveret C. Caesar, aeriin, credo, acta sua defenderet, quam vir sortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam potest inveniri quam filius At horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus quidquid habuit virium, id in eorum libe talem defendendam contulit, quorum votis iudicavit se a morte revocatum: alter virtutis robore firmior quam aetatis, cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est prosectus. Ergo illi certissimi iidemque acerrimi Caesaris aetorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt: quos veterani sequuntur. De libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident. 17. 9uid est igitur cur iis, qui D. Brutum omnibus opibus con Servatum velint, Μ. Bruti sit suspectus exercitus' An vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, Si videret, non laboraret 8 9uis aut sapientior ad coniecturam rerum suturarum aut ad propulsandum metum diligentior Atquin huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum, ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt - hebeti enim ingenio est aut negligit. 9uae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis continriatis ex auctoritate nostra laturus est. IX. Desinant igitur aut ii, qui non timent, simulare se timere et proSpicere rei publicae aut ii, qui omnia verentur, nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. 18. 9uae - malum l- est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere uorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, Si eSSent adrogantes, non poSSem serre fastidium. An nos conantes servitutis vincla rumpere impediet, si quis veteranos nolle dixerit 3 Non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant: nemo est praeter veteranos milites vir qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur. Potest igitur stare res publica, laeta veteranis, sine magno subsidio iuventutis quos quidem

130쪽

Luctuos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctoresso Qui non debetis. 19. Postremo - erumpat enim aliquando Merci Et me digna vox t - Si veteranorum nutu mentes huius Orci in is gubernantur omniaque ad eorum voluntatem nostracliola facta reseruntur, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit Servitute potior. Omnis est misera servitus: sed suerit quaedam necessaria: ecquodnam principium Dutatis libertatis capessendae 3 An, quum illum necessarium et satalem paene casum non tulerimus, hunc seremus voluntarium y Tota Italia desiderio libertatis exarsit: servire diutius non potest civitas: serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo nagitati sumus. X. 20. Magna quidem nos spe et prope explorata libertatiS cauSam SuScepimus: sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, Sed ea nulla est Omnino Servienti. Omnes nationes Servitutem serre possunt: nostra civitaS non potest, nec ullam aliam ob

euuSam, nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant, omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara eSt recuperatio libertatis, ut ne mors quidem sit in repetenda libertate sugienda. Puod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea sugienda Videretur, quo diuturnior servitus esset. 9uum vero dies et noctes omnia nos undique sata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum, quem naturae debeat, patriae reddere. 21. Concurritur undique ad commune incendium restinguendum. Veterani primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antonii reppulerunt: post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. Sic a suis legionibus condemnatus irrupit in Galliam, quam sibi armis animisque inse-stam Inimicamque cognovit. Hunc A. Hirtii, C. Caesaris exercitus insecuti sunt: post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit. Unus omnium est hostis. Puamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano ciVem, cuius desiderium civitas ferre diutius non potest. 22. Puid

SEARCH

MENU NAVIGATION