Doctrina christiana de sacrosanctis ecclesiæ sacramentis ab heterodoxorum erroribus vindicata in tres tomos distributa auctore Alberto Pappiani .. Tomus 3. in quo agitur de sacramento ordinis

발행: 1773년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

IM . DOCTRINA CUR IsTIANA

quam, quod alicuius momenti esset Ecclesiasti eorum negotiorum agebat uesiae ejus jussit, aut permissu, majoresque omnes caussae ad eius reserebantur arbitrium. Episcopi ipsi, quando id necessitas postulasset , evocati ad ipsam personaliter accedebant ex toto orbe ,& sublimissima quaeque inter mundanos

apices potestas prelio erat ad executionem mandatorum eius , quae etiam exequi consueverunt, vel in extremo Oriente positi Metropolitani , ut eumula tisime comprobatur ex Magni Leonis epistola ad Anastasium . Utinam ergo nostri saeculi homines zelarent, ac emularentur potius, quam Ecclesiasticam Hierarchiam , una cum Religione molirentur evertere , quod per illa dictum

est , si quae adhuc supersiitit audaciora ingenis, quae cum humana magis , quam Divina lapiant , illa carnis sapientia, de prudentia reguntur , quam dixit Apostolus ad Rom. 3. inimicam Deo, ct mortem esse, quia legi Dei novsubjicitur, de eum sit iudicium corruptum malis affectibua ad male loque u-dum , oPerandumque praelucet . Multa in idem argumentum dicta sunt in Cap. I. quae non sunt hic repetenda, sed consilienda .

Propositio II. De plenitudine Iurisdictionis Romanus Pontifex potes in toto orbe Sacros Ministros eligere, ct ad Eetiesiasticos gradus promovere . oetioet non titatur hoc jure suo . ubi Ministri ad inferiores Episcopatu gradus

promovendi sunt, tame u quemadmodum nunc . ita antiquitus nullos Orthodoxus Populus aenovit Episcopos , quorum elactionem, aut Ordinationem non coa

Amasset Mosolica Sessis Auctoritaι .XIX. Prima pars huius Conclusionis evidens est . nam quamvis Epite opiratione suae ordinationis habeant activam potestatem Iurisdictioiiis . tamen applicatio materiae . hoc est subditorum , in quos eam exercere Pcssint, de debeant, ita subest Potestati Pontificis, ut eam aliquo modo variare , & ma tare queat, ac proinde potest etiam ipse subditos, cujuscumque Epit copi ad Ordines eligere , de voeare , leu mittere , tribuendo illis Iurisdictionem in alios , Pro ut et recte visum fuerit, atque hoc temper ita observatum in Ecclesia fuit, ut usque ad Presbyteratum omnes ab Episcopo eligerentur,oc vocarentur , seu mitterentur intra luam Dioecesim , tametsi ad Beneficia etiam a Ponistifice Summo aliqui elligantur, de ratione eorum mittantur, seu vocentur. XX. De electione autem, vocatione. dc missione Episcoporum , in qua tota est controversia, illud dicendum esse . quod decernit altera nostrae Conis

clusionis pars, probat constans usus Ecclesiae, de quo loquitur Magnus Grego. Tius in lib. a. Epistolarum epist. 3o. nam cum scripti det Joanni Sub liacono , ut electio Mediolanensis Episcopii requisito consensu populi fieret , subiungit: Tu vc cum a propriis Episcopis , Fcst antiquitur mos exigit cum nostra auctorita is ris absessa , solatia ute . auxiliante Damina facias conssecrari , quatenus Bu-jamori servata eo suetudine, ct Apostolica sedes stroprium vigorem retineat so a se eo πcessa aliis juνa non minuat. έdem Gregorius Constantinae Augustae scribens de Maximo praeter auctorat tem , de confirmationem Apostolicae Se lis Salonitanae Ecclesiae ordinato Episcopo, hae e inquit: Salonitana Ciυιtatis Episcopus me, ac responsati meo nesciente ordinatus est, ct facta est res, qua sub nultis aσterioribus Principibus euenit dubitabat enim cianctissimus Potitii ex , ne sorte id factum fuisset iussa imperatoris Mauritia , qui haec, dc alia pleraque egerat impie . Eumdem Ecclesiae usum de aeripserat iam ante Gregor um S.

222쪽

Pontifex Leo in supra laudata ad Anastasium epistola, ubi inquit: ex universo Orbe Episcopales electioηcs referri ad auctoritatem Apostolica Sedia, Msuo facto id verum esse ostendit, quando lieet rogatus ab Imperatoribus Theois doso . & Martiano , Anatolium in Flaviani locum surrogatum Epileo-pum , & Proterium ordinarum Episcopum Alexandrinum confirmare distensit, priusquam illae ea de Verbi Incarnatione te credere, & tenere profiteretur , quae tam in sua ad Flavianum , quam in Cyrilli ad Nellorium epistola continebantur , eatiique prosessionem absolutissima subseriptione coram omni cle ro , & universa Plebe declararet i hie vero priusquam fidei, fit consessionas eius testes, propriaque ipsius manu exaratas litteras , & proprio ad hoc nuntio missas aecepisset. Clarum est ergo ex his Gregorii, & Leonis testi in omis, nunquam ante tactum, ut quis ordinaretur, aut confirmaretur Episcopus absque auctoritate Sedis Apostoli eae . Neque hoc temere saltum esse dicendum eth, eum enim Christus Dominus Universam Ecclesiam Petro , & SueeeGribus eius, tamquam oves Universali Pastori eommisisset, ad universalem etiam , Et primarium Pastorem pertinere debuit alios Pastores assignare constituere,

eligere, mittere. aut saltem confirmare.

XXL Nee recitatis alia desunt monumenta antiquiora . Unum suppeditat Iulii Romani Pontificis . de Antiochenae Synodi hiltoria sub Eusebio Nico

mediensi , nam cum hae e Synodus Alexandrinam, Constantinopolitariam, aliasque per orientem Ecclesias superordinatis aliis, privasset suis Pastoribus. qucs ut putabae , pro eorum demeritis, & enormibus excessibus de potuerat,s diarum a te ordinationum in illis Ecclesiis petiit confirmationem a Rom. Pontifice. Nemo ignorat Antiochenam hanc Synodum Concilium malignantium Arianorum suisse , qui capto primum omnium Imperatore Constantio,& tuba io, tua perfidia , totius Imperii viribus toto orbe, persequebantur Orthodoxos: dicendum itaque est, quod tales Episcopi, qui Chrilli conturba isbant Ecclesiam , di Hierarchiam ejus modis omnibus confundere moliebantur , & qui Synodalem praeseserebant auctoritatem nunquam Romanum Pontificem , cuius unius gravis nimium ipsis erat auctoritas, quod sola haec impiis eorum conatibus posset obsistere , de suo coni ensu interpellassent, nisi tam suos, quam totius Orbis conscientia communique populorum omnium consensu coacti suissent fateri absque Romani Panti si eis confirmatione factas illas oris dinationes, viribus non subsistere , quod profecto experti sunt, cum Iulius Rommanus Pontifex Iudicis suscepta Perlona . & Damnatores, & Damnatos coinram se adesse praee epit, & examinatis utrinque accusationum, deselisionumque meritis praecepit, ut Alexandrini suum reciperent Athaliasium, Constantinopolitani suum Paulum , ceteraeque Eeclesiae fisos quaeque Pastores , &rejicerentur ii omnes . quos sci. Episcoporum Synodus Iu per ordinaverat, nec

aliter factum est , statim enim unius Iulii non Synodi s licet huic auctoritas ,&l favor Imperialis adesset iudicium, & auctor tatem Orbis universus sequvistus est annis mille circiter, & ducentis post celebratum Nicaenam Concilium , ut Glae ei ipsi auctores Socrates ,& Sozomenus tradiderunt. Supervacaneum est modo addere Agaperi Romani Ponti scis .& Anthemii hilloriam , Aeatii quoque Constantinopolitani Antist itis sub Simplicio Romano Pontifice excitatam tragediam , allaque huius generis i exeenta certissimae fidei monumenta ,singula haec legi possunt in suis auctoribus, ne nostra nimium protrahatur Orat O , plurimum tamea haec exempla valeat ad ostea aeulum quod quoties unus Rom

nianus

223쪽

manus Pontifex, de quanta cum libertate in omnium aliarum Sedium etiam principalium Antistites, ceterosque suae supremae Iurisdictionis aucti ritatem exercuit , hanc auctoritatem nulla unquam deflexit imperialis, de Regia potestas , nullae injuriarum vires, carceres , exilia , de malae artes nullae cominmoverunt, ut a te non electos, non vocatos, non missos, aut laltem non

sonfirmatos Episcopos pro Episcopis recognosceret, aut Orbi Orthodoxo cum

illis communicare Permitteres.

XXII Nec multum iuvat considere in iis, quae leguntur in Epist. a. Anacleti, in unica epistola Aniceti ad Episcopos Galliae, & Ioannis III. ad

Episcopos Galliae, de Germaniae , in can. 1 a. Concilii I . Carthaginen. In Can. 2I. Arelaten. I. in cap. 16. Africani circa tempora Bonifacii in cap. s. Aqui sigranen. sub Lodo vico Pio, & alias in locis. Siquidem in his omnibus monumentis cognoscitur, id quod factum suit, vel statutum , ut fieret ex commissio ne Rom. Pontificum a Metropolitanis, aut Comprovincialibus EPι scopis, quibus eo tempore permissum fuit Episcopos eligere . & consecrare , ut eruitur ex

Iaudatis verbis Gregorii, in quibus dicitur : jus boc eligendi ab Apso Ma Sede manasse . ct ab ea consereari; ct ita etiam nunc in V. s. quod a Regibus , ct a Principibus fiat Epsoporum praesentatio , dc ab aliquibus Cainpitulis Electio , confirmante Summo PLntifice , cui 1 oli convenit , quod modum electionis aliis committat, & praescribat , ut aliquando praescripsic. quod non ab Episcopis Comprovincialibus. sed a Ciero universo , concurrente etiam Populo. fieret Electio Episcopi Mediolanensis ,& ita factum esse in electione S. Hmbrosii plerique Auctores testantur. Totum igitur Electionum opus Perti. Det ad Supremam Iurisdictionem Apostolicae Sedis . & ex illius concessione in Blιοβ Potest derivare, de hoc adeo certum est , ut non ibium Romanus Pontifex incumbat in alienas Episcoporum Electiones, Missiones, dc Confirmationes, erum etiam in Electiones Successorum suorum, quae omnium Praecipuae sant,

Pro quibus electionibus modum praescripsit. & trιbuit hoc ius Cardinalibus , quod hoc modo fieri talem electionem magis expedire iudicaverat , & ut singuli intelligerent, quod Electores Romani Pontificis non dant Pontifici electo Pontificiam Potestatem , neque sunt caussa illius , quia haee a solo Christo est, sed per verba, quae ipsi proserunt: uuem quidem cum ea potestate praesese volumus Oc. illos declarare tantum, de exprimere persectam electionem ho minis in Succetarem Petri , conjunctionem scilicet Pontificarus cum designa ta ab ilis Persona mediante actu humano, qui legitimus est, si Cardinales Omnes, vel duae ex tribus partibus in electum contentiant ex e . secet de Eleis ctionibus, si eorum nulli repellantur a suffragio, etsi sint vinculo excommunicationis ligati, Clementina ne Romani g. ςererum de Electionibus , vel etiam si illis non sit traditus galerus , nec os apertum ex Constit. Pii V. , de Gregorii XU. si demum nulla exceptio, vel haeresis, vel Simoniae, electo opponi Possit , & postremo si electio sit expers a metu , eum non sit electio , ubi nCnest lιbera voluntas cap. cum iocum de Sponsalibus . Quare vero Romani Pontificis electio fieri debeat, laltem a duabus partibus Cardinalium , docuit Alexander III. In Concilio Lateranens. & exponitur in citato capite Iico , quia ait ou poterit ad superiorem recursus haberi, innuens nimirum, quod cum electio Pontὲ ficis a nemine confirmetur, nec possit dari Snperior, qtra hoc ius confir mandi habeat. de electιo haec magni momenti sit, de in his rebus , quae magni ponderis considerantur . major pars non tufficit leg. 3. T. de Decret. ab Ordiu.

224쪽

ae . . seii duae partes desiderantur, non erit qui aliquam exe eptionem contra huiusmodi electionem , vel opponere, vel possit admittere . Olim putabatur penes Imperatorem suisse ius hujus electionis p., stquam Ius ni ianus Senior recuperata Italia decrevit, ut nullus eligeretur Ponti sex Summus sine sua approbatione , nullumque alium Pontificem in Eeclesia futurum , nisi quem ipse confirmasset, de quod certa pecuniae quantitas Imperatori pro confirmatione Pontificis penderetur. Verum ius hoc usurpatum suisse potius , quam illi a iure iuste concessum, neque sine impietate ad Constantinum usque Heraclii pronepotem retentum suisse, auctor est Magnus Gregorius lib. 4. epist. 4. Imperatorum auctoritas in electione Romani Pontificis potuit interponi ratione Schismatis, & revera ita sedatum fuit Sehisma, quod ortum fuit tem poribus Damasi inter i plum , & Ursicinum opera Valentiniani Imperatoris, quemadmodum opera Honorii sedatum est Schisma inter Bonifacium, de Eulalium , & opera Theodoriei Regis aliud inter Symmachum . & Laurentium. Ceterum praeter hoc nihil aliud, vel concessum , vel ab Imperatoribus impetratum est , de fabula est, quae a Sigisberto historico Sehismatico texitur, cum narrat in quadam Synodo Romana I 43. Episcoporum Adrianum Papam Carolo Magno tone essisse privilegium non modo confirmandi Pontificis electionem, sed quod hactenus fuerat inauditum, sola , & propria auctoritate eligendi pro libito . Commentitium illius Concilii Decretum suae Canonum collectioni Gratianus inseruit sub distinctione 63. unde quanti sit faciendum. ex narratis, quisque vir prudens antelligit, fit fateri cogitur onuphrium , ceterosque non paucos Scriptores , nimium Gratiano indulsisse, dum eamdemiabulam , ut plenam veritatis historiam suis operibus inseruerunt. Reliquum

igitur est, quod qui Apostolicae Sedi sine concordia , de electione Cardia alium Ecclesiae Romanae intronnatur, non Papa, vel Apostolicus, sed Apostaticus haberi debet. Proposito III. Cum nos νara subor ei ex gre tuν ι ἀν Iege, fide, Reliationeque dubitationes , qaassiones, o eoutνoversia soleant. eas , si luter Chri pi M.Ds futura est fidei uultas , ct eoueordia , Saprema Rom. Pontificis auctoritate necesse es terminari, desiniνiquo sadisio , ad quod tantum pertiuerilud Cbι isti Gratione Petro impetratum pri Iegium, ne quando descere Posset ejus sedes ad 'atrum confirmationem in me . . XXIII. Quod in hae Conclusione praesupponitur ex Superioribus facile

eruitur , unde ne actum agamus, illud potissimum demonstrandum assumimus. quod decernit oportuisse hane Supremam Ponti fieis auctoritatem infallibilita tis privilegio muniri, & conservari . Illud itaque primo statuitar quod cum Christus Damanus non seripto , sed viva tantum Apostolorum traditione legem suam ab initio commendaverit Eeclesiis, ut immutata, & tu corrupta Perma neret usque ad saeculi consummationem , id nunquam contigisset inter tot hominum mores, de horrendax haereticorum tempestates, nisi in aliqua totius orbis sede singulari Privilegio fides conservata fuisset, in perenni videlicet successione Orthodoxorum sibi mutuo succedentium Episcoporum ab ipsis Apollo lis ad finem usque saeculi, per quos velut per manus tradita illa Apostoliea Traditio perveniret ad Posteros , de hoc eo certius Visum est , quo Sancto Irenaeo indubitatum svit, uuam di eamdem vis eatricem sidem per

rare

225쪽

O e tu Ecclesiis . quae est ab Apostolis tradita , coufervata se tu veritate , qui ape luccessi ,nem indeficientem , & in una hae Sede ad praetentem usque iliem. ut nos etiam supra o tendimus. re vera contervata est. Nam si in hae successione intervenissent haeretici Episcopi, per quos haeretica contagrone insecta fuisset illa Apostolica traditio, nullo pacto e in posset ostensio plena

sima contervatae per eam integritatis fidei ,&traditionis Apolloti ae . aegrotum enim, & pestilens caput, quam cito um vertum corpus inficiat , quis no nistelligit p Uitium hoc depravatae fi lei cum agnovisset Magnus Gregorius in Conii antinopolitanis Episcopis, ex hoc tantum illi licuit inferre , scribens ad Grae-cunt Imperatorem' M.turit iniri: Mitissimam fulse in olentiam . quod Ioannet Oecum euicum , θ niversalem se faceret Patriarcham . qui, i m uetas novisset Constantinopolitanae Ecclesiae an haeret eos voraginem in eid; ste Sιcerdotes . &non solum haereticos, ted etiam haeresiarchas iactos . inter quos Nestorium , α

Macedonium, nam si illud nomen Univerialis Epistopi Di ea Ecclesia sibi quil quam arripit; Uiuver Ia Eeclesia s quod abiit I a suo statu corruit, eum

is , qui appellatur Um versalis , cadit. Porro Universalem Pallorem appellari Itomanum Pontificem constat ex iis, quae diximus agentes .de Primatu Ecclesiae Romanae ; igitur impossibile est eius fidem si igu ara aliquo Privilegio non fuisse munitam , conservatamque ut in aliis omnibus Orthodoxae Fidei esset ,& regula, de magi lira . Pluic Sanctissi ni Pontifices sui memores Oificii cunis ctus temper toto orbe Christianos Fratres, quoties per haereticos exagita fides est confirmaverunt in side, intelligentes, illud Christi oratione Petro impetratum Privilegium, ue fides eius deficeret , Et fratres confirmaret in fide, tamquam dictum omnibus eidem Cathedrae Praesidentibus. Clarissima sunt Sanctissimi Martyris Lucii Romani Pontificis verba , quae ita hanc rem te inguntur in ejus epistola ad universos Oecidentis per Galaas . ω Hispanias Epii copos , quos hortatur, ut fidem , sententiamque Apo olicae Sed is firmiter sequantur : quod Apostolicos , inquit, mea exiguitatis Praedecessores confrin-tor fecisse s ut postmodum factum etiam est a Successbrabus J cunct/s semper est cognitum . Alioquin si ct ipsi Pontifices . Aut unus quilibet nostrum erraro

permitteretuν in fide , ad quem omnis inter nos fidei quaestio referenda est . ct cujus omnes sequi oporteret judicium , cr sententiam ξ Nos tina omues cum istis is foveam traheremur. XX lv. Ad Scripturas inquiet aliquis esset confugiendum . Optimum sane effugium hoc est, sed importunum, cum nullus ignoret, quod suo quilibet sensu Scripturas intelligit, nec uiquam ita sunt apertae, ut ab haereticorum vi, fraudeque se prori us vindicent, ut quovis flecti, trahi, detorqueri inque non se patiantur a callido, versutoque ingenio. Certe in subortis cubiis altercantes non remisit Moyses ad Scripturam, ted ad Sacerdotes Legitici generis, qui praeerant loco, quem elegerat Dominus, ibique pollicetur illos inventuros dubii iudicii, aut motae controversiae veritatem , nec de eorum sententia esse amplius inquirendum , sed faciendum , ait , quodcumque illi dixerint, uest declinandum ad dexteram , vel ad sinistram, expiandamque eo mortis supplicio contumaciam adversus praesidentis Sacerdotis auctoritatem . Haec

Moyses ille, seu Sacer Spiritus, qui Ueuteronomii cap. II. loquebatur , qui non contentus semel haec dixisse, iterum utrumque inculcat. & repetit inquiens: iuxta legem, quam docuerint, re juxta judicium , quod dicent tibi facies: quorum alterum ad Supremam Iadiciariam auctori a tem pertinet, alterum

226쪽

starem vero ad auctoritatem definiendi incidentia eirca legem, Religionem.

que dubia.

XXV. Nee aliter se gesserunt Orthodoxi singuli Scriptores, inter quos

doctissimus illae Hieronymus . qui non confidens de his, quas pertractabat fi . de . Scripturarumque quaestionibus, quisnam certus esset Catholicae Ecclesiae sensus. inter tot tumultuantes Orientis Ecclesias invenire se posse , ac perspice re, apud unam Petri Cathedram eumdem require ad n m censuit, ut ostendit il/a. quam ad Damasum Papam scribit epistola . in qua solo Sede . iuquit. servatων incorrupta Patrum aressitas , viva fossotica traditia . quam ab inlisi

fides, quam etiam Angeli de Coelo, si aliter annuntiarent, praeferre non dum bitat ; Et huic veritati adeo institerunt Orientales Ecclesiae revertentes aiSchil male ad gremium Catholicae Ecclesiae , ut non dubitaverint ad hanc se fidei professionem , etiam anathemate in se dicto, perpetuo adstringere , ut fit. miter credere ne non posse Domini Nostri Iesu Christi praetermitti senten tiam, quae Petrum Petram luperaedificandae Ecclesiae Pronuntiat, nee in se

Torum porta 1 adversus eamdem praevalere pili se E quoniam inquiunt an Apo

stolica Sede inviolabilis semper fides Catholica custoditur . quod prosecto non

sine peculiari Spiritus S instinctu Patres illi dixerunt. quia in reliquis omni hus Patriarchalibus Sedibus invectiuntur Antistites , qui a fide defecerunt . Iam illos memoravimus, qui haeresis crimina notati sunt in Constantinopolitana Ecclesia , nunc memoramus Georgium , ει Lucium , Dioscor uin , de Cyium.

qui olim Episcopi Alexandrini , Arianas. Eutychianis , di Moncetheluis pomstea consenserui et Memoramus Paulum Samosatenum, Petrum Gnaphaeam Eutychianum, Macharium Mono the litam, quos omnes Orbis Orthodoxus ut haereticos , dc haeresiarcas damnavit Antiochenae Sed is olim Episcopos a Me moramus Eutychium, de Ioannem Origenistam . qui in Sede Ierosolymita inna lederunt; sed is Ecclesia Urbis Roma, aequo h aere sis ulla. ut Rulfinus ait in expositione Symboli, sumpsit exordium mos ibi servatur antiquus . Constat igitur, quod Summus Pontifex eum totam Ecclesiam docet in his, qum ad fidem pertinent nullo casu potest errare, quod si idem dixerimus contin gere , cum aliquid decernit in moribus , qui toti Ecclesiae praescribuntur . di doctrinis, quae in rebus necessariis ad salutem versantur . vel in iis, quae per se bona , vel mala sunt, gravissimorum Theologorum Iudicium in hoc sequemur, quibus haec arrisit opinio, a qua recedere nefas ducimus. Ex his tamen

inferre non licet Concilia Generalia Perperam convocari ἰ communiter enim definitiones de fide pendent a traditione , ει consentu Ecclesiarum . qui con senius non'alia meliori ratione inuolescere potest , quam si in unum con e

niant omnium Provinciarum Episcopi, ut quisque reserat suae particularis Ecclesiae consuetudinem. Adde quod convocantur etiam Concilia Propter hoc, ut Decretum factum de fide sacilius ad praxim reducarur; si enim Episeopi , qui Synodo intererunt primi sit bscripserint. Pastorum eXqmplum imitabuntur oves, de ad salutem n na audietur in omnium ore Omsessio . XXVI. Nec minus eis ea x insallibilitatis Pontificiae in fidoi controversiis experimentum est quod Romanus Ponti sex sine Generalibus Conciliis non raro is Orthodoxae ejusdem fidei vindicem praestitit, luxque aucturitatis gladium inhaeretinorum , Implorumque damnationem vi magna distrinxit , de eosdem al

227쪽

's, Eunomianos, de Maeedonianos perpetuo subie eat anathematia UIueaeo s. pontifex Damasus, Et ad Paulinum Thessalonicentem Episcopum Apostoli e sedis per Orientem Uiomum scriben praecepit, ut suam in Eoa censuram per Orientis Ecele fias publicari curaret: In Iovinianam , de eomplices surrexi ei'apa Syti eius. Pelagium, ει Coelellium a duo has Apostolicae Sedia Episeoptatoto Orbe Christiano damnatos esse icripsit Augustinus in epistola ad Opta tum is . Nestorium Constantinopolitanum Episcopum Coelestinus deieeit. Ea 4

tychetem Leot Timotheum, oc Petrum Alexandrinum, Petrum alterum An tiochenum , Aeatium quoque Constantinopolitanum Smplicius . Felix , de Gein astus Exautorarunt. Et ne in singulis his exemplis receniendis minium protrahatur argumentum , ingetiue dicendum est tanti semper feeille veteres hane Romani Pontifici auctoritatem, eiu ae in fidei controversias iudicium , utiqud magri revererentur , quam eorumdem Conciliorum auctoritatem . idque

satis intest ceteros cum exempla plurima afferri possent illi Episcopi ostea.derunt, qui ex pluribus Orientalibus Ecclesius congregati in Antiochena Sy.

nodo sub Eusebio, ut Nieaenam fi lem everterent , unius Iulii Romani Pontificis auctoritati telia eunt, de ut ostendit Arianus ille Leontius Antiocheis nus Patriaeelia, qui reserente Theodoreto Restrum Eunomii magistrum, qui Arii Nalphemiam suis impiis opinionibus auxerat, sulpendit ab inscio Di ais conatus , in quo ministrabat ab iplo sublimatus , quod Apostolicae Sed is censuram metueret, quam Flavianus . de Diodorus minitabantur. postquam ipsi in Hesperias , occidentaleique partes vementes . ea quae clillide , insidioseque ad verius veritatem ab eo gerebantur , Apostolicae Sedi detexissent . Q aod cla

xius adhue per iei ur in eo quod idem ille Theodotetus scribit in ipso

libri s. historiae tuae initio. Cum enim impiorum Imperatorum uonnullorum. et Episcoporum eisdem consentientium culpa , universa illa orientalis Ecclesia foedissima omnium ordinum consulioue aliquandiu perturbata permansisset, ει Orthodoxis Episcopi magna parte deturbatis, aut relegatis, ab hu reticis Passim occuparentve Ecclesiae . Gratianus orthodoxus, ει sapientissimus Imperator mox, ut Imperio inauguratus fuerat. Eelans orthodoxae fidei sincerua tem per Orientem restituere , legem promulgavit, ut quicumque Rom no Pon tifici Damaso communione, εe side non sociarentur , tenere non Possent Ec

etesias, sed ab eis expellerentur. Non putavit ergo imperator Orientalium Episcoporum fidem disputatione inquirendam , utrum sincera, dc Orthodoxa esset , sed ad fidem uni ua Romani Pant,fieis sngulorum fidem explorandam puravit, a qua quidquid discreparet .etroneum , ει Net erodoxum esse certum habebat. Quod igitur priscis illis temporibus tam veneranda toto orbe sue rit Romam Episcopi Auctoritas . ut quae illi peo diversis fidei quaestionibus suis epistolis scriberent , aeeiperetur adi omnibus, velut si ea Christus dictasset, ostendune profecto Orthodoxam Ecelesiam credidi ila indeficiens fidei Ptivilegium Petto Christi oratione impetrarum . ia ipsum Ramacium Pontificem derivasse, de itide in eodem auctoritatem damnanda haereticos, eorumdemque Propositione , Seripta , Et Libros in into Orbe Christiano, ex autoranda muner bu/s de Disietis in Reelesiasti ea domo , ερ per illud demum Ecclesiastieae Hierarchiae disciplinaeque vigorem, Orthodoxaeque fidei integritatem, asi sinceritatem semper perstitisse. XX vll. Non tamen hie imas in fietas, quin Praesidentes Cathedrae in de similoae relatarum ad se fidei quaesti avi, de controversi aram, quae mδgai.

228쪽

alienius ponderis sunt , adhibere lecum debeant aliorum consilium .& si ex indiae Sacerdotale Concilium . Id ex citato Deuteronomii loco latis eruitur , leucomprobat etiam ab initio observatio Ecclesiastica . quae in disicillimis disputationibus ad Cathedram Petri relatis demonstrat Romanos Pontifices doctis

smoa contuluisse varos , di secum congregasse Epit coporum Concilium non nunquam viciniorum , aut etiam Antistitum remotiorum pro qualitate negotii. Nullus autem ignorat non habere Conciliam illud exie ipso, aut ex pro prio privilegio infallibilitatem , uisi ex Petri privilegio Ecclesiasticae Hierarine hiae capitis, ει Succen rum eius. quibus impetravit Christus ne eorum sides deficeret ad confirmandos irairtis in fide, cui propterea capiti unirι , de ininniti debet , si ejus privilegii particeps esse velit, di verum . iustum. M sacra sanctum esse debeat , quidquid ab ejusmodi Concilio definitur , ut demonstra bimus in sequentibus. Colligitur ergo, quod etiam si multorum cons lis desiniantur ea, quae ad Apostolicam Cathed tam reseruntur, tamen uni a Praesiis dis auctoritate . dc privilegio profertur indubiae veritatis sententia .XXUlH. Aliud ejuidem Ponti fietae insallibilitatis argumentum suppediatarent praecipui inter anterpretes Iuris Canonici, lectissimique Theologi illi, qui eorum duce, de Ante signatio Angelico Praeceptore constanter tenent, quod Papa errare non possit cum legem facit de Colendo Dι vo , quem cole-

Te, si Divus non esset , de cum ratione . de cum Evangelico Pugnaret . nam re

Pugnat ratum, quod Summus Ponta&x Possit universam Ecclesiam ad errorem inducere in nis . quae ad mores lPectant. ad quorum, genus teducitur ali quem ater Divos referre, cum hoc nihil aliud sit, quam publicum Eccle- viae iudieium de vera Sanctitate . de gloria alicujus hominis desuncta qui Ammnabilis error in Ecclesia es nou polost, ut teitatur S. Thomas Quod libet. s. q. 7. ε 6. . di matrum refert. ut ait Canus de locis Theolc g. lib. s. c. . conclus. 3. ad commoves Ecasa mores μire. sos debeas religione μυ--, siquidem ut are e extus in can. s7. νε. q. 3. AEque abominabilir es vad

Mat. ut audi ur in can. 33. qui bominem, qui Sanctus non es , Sapaeum effo eradit , or Dei eam iungit Societati. Pugnat e tram cum Evangellos qu Petrus . & Successores ejus vocantur caput Ecelesiae . quae est columva, M. smearum veriιatis, quaeque a Spirituν S. regissν , ct gubersatur .uude ιl. 13 Peculiariter providere putandus est, licui Christus promisit Ioan . 1 quod Spiritus adveniens doceret omnem veritatem , de necessariis scilicet ad se lutem, ne quorumlibet hominum testimonia sequatur in Sanctorum canom. natione, de erret, cujus peculiarissimae Providentiae abunde magnum argumeum

tum est, quod nunquam infirmata est fides ab humanis testibus, seni et in hujusmodi Iudieio isseepta , ut Ceparius nota sit Hi suo Directorio canoniza

tionis i b. 1. C. 6. n. aa. Canus loco cit., de ut notarunt Auctores fingula, qui argumentum hoc pertractarunt. Q aia nihilominus multi Doctores ca holaci.& Pii in contrariam abierunt opinionem , licet postea in aliorum sententiam Convenerint, eum docuerunt Sanctorum e ultum inter fi let dogmata esse recensendum: Sententiam a summo Pontifice prolatam in Canomzatione Sanctorum esse definitiva me parendumque esse Papae definienti hunc, aut illum esse Sanctum , & Propterea reipuendum esse damnatum vvicte fi errorem et M demum ruod Summε Pontifices recte potuerint, ει possi. it anathematis poenam tm Pi ueret bltam negantibus obedientiam Canonia tionis gallae et proPterea ab hoc argu Λ a a memo

229쪽

mento absti iremus . Pronunciamus tamen cum S. Bonaventura relato a Catharin. lib. r. de certa Sanctorrum glori isore incredibitismam Ur borri,itismum ambi gere de vita, Beatitate Sancti Canos 'o donati. or vendicari; nam ut iam pienter ratiocinatur Cardinalis de Laurea r Papa Canoninaus non stitur solo instinctu, tamquam principatiori causa inducente ad Canoniaeaudum, propo inendam Ecclesia Canonizatum, ut debito obsequio, ἐν honore veneretur , βaheatamae pro Sancto , sed utitur Theolaoco disiuria babente majorem strvo-Ftionem overutam , sicilicet Beati Miles, qui peνIecutionem patiantur e . σωbi ego sum , iliis , o miriser meus erit , minorem vero uaturalem, me cognitiouem virtutum, ct miracviorum . praesae post obitum , testantium P unam ex tuis. qaos in iis uniuersalibus reveIavit Deus. cuias quidem minoris ve iratem Papa recognoscit per instinctum: anda Couas , ut depen- Mns a majori explicite revelata , ct a minori inspirata per instinctum dici

inbet Objectum Mei , ut quadam pras is fidei est . ex S. Thoma loco supra

citato hun- , quem Sanctis exhibemus. dc consequenter pie quoque asserendum est, quod nee etiam in his iudici um Ecclesiae errare pisiit. Nee contrarium sentiebant Pontifices illi, inter quos numeratur Bona factus IX. qui

ante Canonizationem orabant ne in errorem perducerentur, aut protestabaa tur iplos non intendere facere contra Sacrosanctam Romanam Ecclesam ,

eui protestationi innixus Launojus inserebat Papam recusoscere se errori sumbjectum; nam quod attinet ad hoc caput. videre facile est , quod ex decla

rationc a Papa emissa , non recte insertur id. quod Launoius contendit, nimi rum Papam se reputasse capacem proponendi universali Ecclesiae aliquem errorem tamquam aliquem artIculum fidei ἔ quemadmodum recte non concluderetur , ab asserentibus Concilium Oecumenicum esse intillabile , posse Conciliam Generale universae Ecclesiae aliquem errorem proponere tamquam fidei articulum, ex quo dixisset, se non praetendere aliquid statuere contra fidem; aut ita Deum depxecatus esseti Nos uos patiaris perturbatores esse

iasilia , qui summam diligis aquitatem , ut is Si uis νum nos ignorantia uontrahati ut legitur in Ordine qui observatur in Celebratione Concilii Gene alis apud Μabillonium Tom. a. Muisi Italici; & ut inter opera Labbei Tomo a 4. legitur Praesidem Concilii Tridelitini Cardinalem de Monte orasse, sed in alterutro casu inferri debet, vel summa rei de qua agebatur, quaemon humano, sed Divino definienda Consilio erat, lumine, & uasti lictu . vel

quod Papa nolebat decernere cultum Sanctis, qui Deo debetur, esse impedi dendum , quod i sier contra fidem , & contra SacroIanctam Romanam Ecclesiam . & ne populus in cultu Sanctis deferendo erraret, uon aliter a C septimae Synodi Patres suam Protestationem declarasse legimus asserendo . Se Sanctorum Magiuibus eoisadis Laeriam non asserere soli Dea dolitam . Verum haec obiter dicta sint, di hac mente, ut uberius demonstremus Divini Spiritus instincta loquentem Pontificem non errare, si Cultum Sanctorum Universali Ecclesiae proponat, aut si decernat sanctum ab eo Canoni Ratum effie culta Duliae eolendum. Dixi Sanctum ab ea cauoui tam propter ea, quae ka sequenti paragra elucidanda reservantur. Nec quemquam movere debet sententia Glossae in cap. unico verbo Sedia Apostolica de Reliquiis , veneratione Sanctorum in 6. ubi eius auctor admittit possibιlitatem erroris

in siduom alioue, cum teste Nicolao Pegaleto plutes la Glossis jaria Poth

230쪽

tificii inveniantur errores, quos late en numerat in suo Tractatu probabilitatis Cap. Io. cui titulus Errorer prurimi Glassis Canonica. Nec dissimulamus textus qui in contrarium citari possent, sed dicimus hos singulos reserri ad facta particularia, quae non connectuntur cum materia fidei, de morum . de in illis noo repugnat Pontificem errare posse , ut in allegato Quod libeto docee S. Thomas, propter salsos testes. ut in hac materia falsum testimonium ha hemus illud quod ex s. Augustino ei latur . Multorum Corpora Venerari laeterris, quorum animae cruciantur in inferis , cum hoc effatum iii ejus operibus non Inveniatur, cui tamen nihilominus rei ponderi solet, illud accipien lum de Reliquiis, quae putantur esse Reliquiae Sauctorum . de cultum habent, lim e Sanctorum Reliquiae revera non sint ἔ quamquam si etiam bene notemur ve ba Augustini haec non iuvant contrariam opinionem: Non enim dixit Augustinus , ut Covvara vias scripsit Variarum Resolui. lib. I. c. Io. sub n. 13. multa corpora eorum , qui ab Ecclesia Canonizati fuerunt nos salso veneraricum eorum animae in inseris crucientur, sed nos multa Corpora interrisve Derari, quae existimamus esse eorum , qui ab Ecclesia fuerint in Sanctos, de Divos relati , eum tamen vere eorum non sint, sed potius hominum damna torum , qui in inseris cruciantur. Censet sane Ecclesia venerandum , decolendum , ut sanctum Divum Hieronymum , at non ita decrevit proprio iudicio Corpus hoe , quod nos Divi Hieronymi esse existimamus vere corpus illius esse . . . . Quod si de hoc Ecclesia praevia cognitione, de diligenti examine centeret, dicendum quidem esset non permissurum Deum optimum

Maximam Summum Pontificem in hoc salti, nosque eius iudicio decipi. Quoade dictum intelligimus cum Papa auctoritate a Christo accepta iudieat de sensu librorum, Et fideles sub gravissima Anathematis poena adigit, ut suo subscribant iudicio, non manu tantum , sed corde , de animo, quia ut aieCardinalis Laurea Tom. 3. suae Theologiae Dii p. 6 propostiones doctrinales includentes aliquid facti . aut aliquid facti . ct iuris simuI , licet rationo unius artis non sint ea presse revelate, non per hoc cessant esse obsectum fidei , ideo qua ut tales recipienda μηρ ab Ecclesia, ct Ponti em in bis ignoscendis

aliquando errasse nulla monumento ex tota antiquitate deprompto probari potes , imo nec proferri exemplum libri inerranti hoc judicio damnati , qui altero Ecclesiasteo judicio absolutus M. ct ab errore immunis dectaratus ἱ dc ho rum esse non debet, cum Pontifex sit a Christo institutus iudex omnia doctrinae , ut de illa , pro ut in libris continetur, iudicium ferat, quod certe iudicium non pendet ex relatione, de testimoniis hominum plane incertis, Merrori obnoxiis, sed ex comparatione, quam Pontifex per sese instituit doctrinae alicujus libri cum immotis fidei nostrae regulis, Scriptura se ilicet, de Traditione, unde ut, Deo ita providente, ut nec falli possit nee fallere. sed aeque certe iudicet de falsa, ac de vera libri , vel Auctoris alicuius do ctrina , nec magis liceat in uno, quam tu altero iudicia ei repugnare. Propositio IU. Inter ea, quae omniam maxime ciri aua Relieionis ae inrotia censentvr , enuumerari solet Sancti alicujus Cano idatio , qua prose errasinus Eccleε istica Hierarcoia Praefissis Iupremo reservatae iussicio. ιιος De trioa Ieat uia . t

SEARCH

MENU NAVIGATION