Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Soeius suit quidam, qui quoddam N: colai Rectoris factum tanquam emendandum proponeret in conventu domeStico: et res erat ea ipsi Nico-Iao, qui faciebat, laboris maximi; Sodalibus manifesti emolumenti agentibus extra domitin religiosi exempli. Vix tamen audiit, id male acceptum; nihil se tale commiSSurum unquam, pollicitus est. Suos ingenii partus, quanquam inter primos doctrinae Magistros haberetur, illorum subjiciebat iudicio, qui se longe inferiores profitebantur: et siquid emendandum ii crederent, ad ipsorum arbitrium immutabat. Cum Magister ex ossicio argumentaretur, mirabili quadam rationum essicacia propugnantes urgebat; cessabat enimvero, cum proxime succubituros animadverteret. Tradens pueris philosophiam , octavo quoque die coram ipsis recoleis hal , quae per hebdomadem totam dictaverat; nec erubescsbat palinodiam canere , siquid in illis ab se scriptis corrigendum existimaret. Aringumentatione audita in thesim ab se defensam,

mire sincerus respondit aliquando : Maturius rem perpendam ; nunc enim di cultatem solvendo satis non sum. Nec puduit olim apud quosdam dicere : Hodie argumentanti alumno quid responde rem, prorsus non habui; cum saepius operam deinderim illi intelligendo proposito. Theologiae Magister pro Dugnanti iuveni interfuit, qui sibi prothesibus Mecoenatem elegerat Dominicum AlvareZium , laudatum iam Angelopolitanum Pontificem ; in cujus laudes, qui argumentabantur,

vergebant, quis patria, quis latina lingua, quis

102쪽

earmine, quis oratione Soluta, quis etiam hoc , quis illo metro . Et Nicolaus eisdem usus et lingua, et Sermone, et metro, ni nil paratus unicuique respondit; rationibus ipsis, atque interdum vocibus, valentiori tamen essicacia propositis , Mecoenatis virtutes, et dignitatem extollens . Re tota desinente, miratus admodum Dominicus, Magistri elogium intexuit; qui sane reboantium plausuum , et promeritae gloriae intolerans adeo fuit, ut ab adstantium Conspectu clam effugerit, nec inde ad gustationem

per bellaria, congelataque sorbilla comi ossicio dari solitam disputantibus, Comparuerit. Quam autem hic vitare gloriam omnino haud potuit; declinare alias obtinuit, oppido dilige

ter auctorem se occulens celeberrimi scri ti.

Puella genere illustri cum pecunioso iuvene,

sed nobilitate non aequali, Sponsalia Contraxerat ζ quae vix cognita, cum rescindenda vellent

Parentes Virginis, a Pontificis Mexicani Vicario , qui celebrandis nuptiis favebat, municipali iure ad Angelopolitanum appellarunt. Is , auditis partibus, cum impediendum matrimonium pronuntiasset ; ad Regium Mexici Senatum, Parte altera provocante, res integra devoluta est. Et pendere Senatores pro sponsalibus viis debantur ; et rumor undique de iudicanda lite, nupturaque puella ferebatur; cum ab Angelopolitano Iudice scriptum comparuit, paucis quidem verborum lineis, eo tamen rationum Don

dere, ac Iuris Canonici cognitione, ut cum in iudicium Senatores venerint, nemo non Su G a scrip-

103쪽

scripserit Angelopolitani sententiae. Omnino tunc incertum , quis tanti scripti fuisset Auctor: sciebat Nicolaus, qui, nullo teste, ad laboraverat; sciebat Pontifex, sine dubio rogatus, ne rem palam faceret; sciebat etiam quidam alius, optima fide Sacerdos, qui post Nicolai mo tem rupit silentium. Hoc eodem silentii propugnaculo ab honoris insultibus tuebatur se se, quoties ab eo Pontifex pro amplissimae dioece-seos regimine consssium exquireret. Inter haec nunquam ab alio ministrari sibi patiebatur: ipse cubiculi sordes everrebat, atque a culina calidam manu portabat, coccolatum dissoluturus . Vultu semper demissus erat, cum incederet, cum familiariter verba faceret, cum Conesonaretur . Ad poenitentiae tribunal accedens, iis in semet vocibus utebatur, ut testetur, qui quandoque audivit ipsum Sacramenti Minister, tota hominis verba demissionem animi redolere.

Fuit olim quidam invidus, qui ad beneficum

illum suum Alvaregium dixerit: nihil esse, quod tanti faceret Nicolaum, hominem certe nullis dotibus insignem. Id cum aliquando, suppreSso invidentis nomine, in Nicolai notitiam devenisset , ridebat effusissime apud Antistitem, atque haec in se tandem effatus est: Quisquis ille fuerit , qui talia de me pronuntiavit, intus profecto

me no Dit, atque adeo justus est rerum aestimator.

Indole ad bilem pronus, non potuisset sere ad prodigium in quacunque re subita dulcis es se , ac tranquillus; nisi perpetuis in se victoriis

affectus animi debellasset. Liquido constabat

104쪽

omnibus, qui cum eo familiariter utebantur, nunquam inventum fuisse aut hilarem nimium, aut tristem , aut Subiratum, aut tetricum , aut animo pusillum , aut praecipitem, aut exterritum , aut imparatum . Cui veritati adstruxit fidem , quod insignis memoriae dedit exemplum,

quo tempore Divi Ignatii Seminarium Angelopoli gubernabat. Solvebat quadam die quotidianas preces, cum nuntiare quis venit: Theologiae studentes alumnos, quotquot erant, quos ipse facti cujusdam inurbani reos, qua solebat moderatione, reprehenderat, in domos abiisse suas, et vacuum fecisse Seminarium. Audiens Rector: Bene babet, inquit; atque animo mire praesenti, ac sereno precibus institit persolvendis. Inconsultos alumnos post paucum temporix poenituit; quos tamen non admisit, nisi gravi auctoritate interposita, promissaque solemniter ipsius imperiis obedientia, pro tanto piaculo purgando: ne scilicet aut gratia vilesceret, aut Subditos indomitos ab se desiderari iuventus illa sui fidens crederet. Certe in hac nostra Constitutione mortali nequaquam sperari potest

mirabilis haec ad subita quaeque tranquillitas, nisi adsit peculiare Dei privilegium ; quod sane conceditur assidue invigilantibus in affectibus

animi edomandis. Pro interioribus hisce viet riis iuvabat semet nimium quantum Nicolaus, insaeviens in suum corpus assiduo flagelli, et ciliciorum usu. Anticariae vox erat publica,

ipsum semet acriter verberatum, noctu descendere consuesse in templum domesticum . Eiu

105쪽

dem urbis Episcopus, qua familiaritate .cum homine se gerebat, secretiorem eius cubiculi partem ingressus est, obstupuitque ad ea , quae vi-d i secreto reposita , ferrea macerationis instrumenta, scuticamque sanguine insectam . Temperantissime cibabatur, et nisi statis temporibus,

perquam raro gustabat aliquid , etiam rogatus: qui tamen de rebus id generis , iucunda , Speciosaque simulatione voluptatis disserentem audiret; comissatorem eximium, et prae famosis Apiciis gulae deditum studio sortasse suspicare tur . Fuere nonnulli, qui, dum pranderet ille , Curiose animadverterent, appositas ipsi dapes hinc atque hinc volventem eleganter; et post magnificum famis apparatum , tenuissimo contentum fuisse alimento, atque ut plurimum a carnibus abstinuisse. Ab amico invitatus ad ferculum ipsi gratissimum , atque optime condutum , venit quam citissimus, gulae nomen inprimis praetendens: et gustavit quidem ; sed nimirum suavem admodum palato cibum diiudicans , causansque ferculum plus iusto esse calidum e vas gelida plenum immiscuit; et sic ingratum cum reddidisset, avidissime devoravit. Anticariae Rector ex ossicio invitavit transeuntes illac Socios, ut secum coccolatum gustarent ; caeteris tamen laute habitis, ipse vasculum aquae calidae dissimulanter assumpsit. In itinere ad Anticariam male concidit e muta , et iis duravit ad brachium doloribus affectus, ut etiam ad necessarios in humano commercio motus aegerrime se haberet: nihilo tamen secius ad

106쪽

ad sex totos menSes a chirurgo abStinens, patientissime toleravit; donec ad subditorum iteratas preces alienis manibus, et voluntati se concessit. Caetera cum bona Semper valetudiis ne uteretur; vultus pallor, et macies indicio satis erant, quantis in semet macerationibus in- saeviret. Inter has quidem non minimam sibi fuisse , vehementer nonnulli suspicabantur, quod vestibus haud spoliatus cubitum semper iret: nam et noctu saepe audiebatur per domus deambulacra ; et si pro infirmi externi consessione quis peteretur, praesto erat ille, aut aures daturus in Sacramento , aut Sacerdotem alium comitaturus ; et quo die decretum de Iesuitico exilio nihil expectatus Regius Minister denuntiavit, quanquam tempus adhuc esset somno Concessum, in consueta veste Rector inventus

Religiosa vota Observabat accuratissimus; Ionge tamen a delicato fastidio, quod solet in animi anxietatem declinare: id enim mirum, quod virtus in illo a natura esse. Videbatur. Nunquam non laeto vultu Superiorem imperan tem audivit; et quamvis aliis praeesSe vehementissime horreret, suscepit, nihil obmurmurans, regimina , quae sibi commissa sunt. Obedientia semper fuit suprema ratio, cui Sua quaecunque opera , et cogitationes aptavit: ac siquando in re aggredienda dubium exurgeret y ab sua optinnione ad Superiorem provocabat, cujus utique sententiam , securam sibi legem operandi arbitrabatur . Quaelibet sibi commissa imperia, suis

107쪽

promulganda subditis, nulla facta mora denuntiabat ; atque antecellens exemplo , suaviter quidem , sed constanter curabat exequenda . Ita praeceptum denuntiavit a Supremo Societatis Praeposito , ne Mexicani Socii pecunias reciperent , quae muneris voluntarii nomine pro sacris ad populum orationibus dari solebant. Inde cum Anticariae Canonicorum Collegium ad Nicolaum misisset unciales argenteos quinquam ginta pro quinque sacris Orationibus, quas in praecipuo urbis templo quotannis ad serias esuis

riales dicebant Socii ; amplissimas ille gratias

egit, donum tamen, quale venerat, remi Sit. Quod cum denuo ad ejus manus deferretur, instantibus Canonicis, id non sane pretium , sed grati animi esse signum , talemque fuisse postremam eius voluntatem , qui moriens annuos illos reditus testamento reliquerat; neque propterea Se posse pecuniam eam in alios usus declinare : Utcunque sint baee, respondit obediens Rector, equidem precor illustrissimos Viros, habeant me exsusatum omnino enim nobis non est,tit donum modo recipiamus, arbitrium . Res erat

integra post bimensem , cum a patria discessimus . Cum postrema aegritudine exceptus fuisset , nescio quid tacitae praesensionis habuit, sine dubio moriturum se, si ad Nogocomium deferretur, quod pro tot Sociis infirmis destinatum erat: et quanquam Vacua res periculo videbatur, transferri tamen imperavit Medicus. Obediit Nicolaus, tantae virtutis ad mortem

usque religiosus cultor. Etiam in Superioris di

108쪽

gnitate constitutus, praestantius credebat aliis inservire , quam imperare: proinde quoties noctu pulsabantur domus seres pro infirmi conses.sione, nihil ire ipse cunctabatur; neque Socios ab somno patiebatur excitari, nisi secundo Sacerdos postularetur. Etiam interdiu aut ipse confessionum exibat Minister, aut Ministro alteri comitem se praebebat: atque optimi erat exempli, conspicari Rectorem Socii Adiutoris vices facientem, tempus illud aut lectioni, aut sacris precationibus dantem, atque humiliter expectantem , donec Sacerdos ministerio fungeretur . Si quem eX Magistris aut morbo, aut alio impedimento teneri contingeret, ad Isubeundum onus promptus erat ille: atque hoc pacto partes Omnium Suscepit, etiam Ludi magistri; nec minori conatu his muneribus, quam domus gubernationi intendebat. Augustinus MarqueZius paupertatis evangelicae cultor eximius, cum in demortui Nicolai Iaudes olim vergeret, haec aiebat Pauper fuit,

qualem esse par est, qui voluntaria rerum huma. narum abdicatione ad Christi pauperes annumera rus est. Pauper esse amabat, Pauper videri. Ut in victu, et in cultu, sic in caeteris omnibus, quae sui usus erant, paupertatem redolebat:

brevi , ac trita , sed non indecenti veste, dapibus non exquisitis, libris non eleganter comis pactis utebatur . Quod eo quidem mirabilius erat, quo pluribus abundabat, ultro sibi oblatis ab civium generositate, quos tam praeclarae hominis dotes ad benevolentiam provocabant. At

109쪽

Αtque hos curabat compeScere, munera recusans interdum cum autem , id ut faceret, causas praetendere honestas non poterat , eatenus dona suscipiebat, ut amicis , egenisque distribueret . Anticariae Rector cubiculum Superiori destinarum cum par Φulo, eoque incommodo, et vil ssima ornato supellectili commutavit. In castimoniae laude ad eos recensendum arbitror humanos Angelos, caeterorum hominum et admiratione dignos, et amore; utpote qui mortalitatem cum nondum exuerint, superiori videntur natura progeniti. Sacerdos pietate, ac fide clarus, cui cum eo suetat in arctiori consuetudine familiaritas, haec asseveranter ad me: Calata iuditis animam banam sortitus est, et nec ea , quae sunt hominis, contigisse sibi adversus delicatissimum forem eastimoniae, mibi profecto notum olim fuit. Atque eo tendebat certe acerrima illa sensuum custodia r oculos praesertim ,

quibuscum Jobus pepigerat foedus, ut ne cogitarent quidem de Virgine, tam stricto clausos carcere Nicolaus tuebatur, ut cum Aloysio Gon- Laga comparandum omnino quis dixerit. Ab omni mundana consuetudine, quantum poterat, abstinebat: quod ipsum suis etiam subditis, prudenti quidem moderatione usus, omni industria suggerebat: ratus nimirum, id maxime interesse religiosi hominis , qui liberam a fluxis, atque immundis cogitationibus vitam profiteatur. In

Commercio autem cum sequiori sexu modestus

apprime fuit, nunquam familiaris , gravitatem servans, et religiosam dignitatem; quin tamen

amit

110쪽

amitteret comem suum , ac Suavitate plenum aspectum, quo venientes ad se liberaliter excipiebat . Ad ipsarum domos rarus erat, nisi aut animorum salus, aut ex patriis legibus postularet urbanitas; id tamen brevi semper tempore, nec permissa unquam oculis errandi licentia. Ea videlicet sincere casta cum omnibus agendi ratio , vitaque prorsus Angelo digna, universos Reipublicae ordines alliciebant, ubi ubi esset ille , ut ipsius amicitiam procurarent. Amore, studio, et observantia erga suis sceptum ab se Institutum , sane meruit elogium, in quo texendo quamplures convenere Socii cum Augustino Marquegio, perito inprimis religiosi meriti aestimatore : Calaiajudium factum fuisse ad Loiolae mentem . Cum praescriptorum lectioni, ac de totius Instituti disciplina comis mentationi assuevisset; ad eius normam tanquam ex consuetudine operabatur. Ingenti labore sua scriptum manu reliquit in codice, ubicunque

fuit Rector , quid diebus, quid mensibus, quid singulis annis agendum esset iuxta Patrios mores , et peculiaria domus constituta . Collegiorum etiam tabularia facili disposuit ordine ; quod in Anticariensi, rebus oppido implicatis, immensi profecto fuit sudoris. Haec sibi prima cura , vix in domum quamlibet Superior perinvenerat , omnino intelligere, qui essent reditus, quae impensae, quae praestanda ossicia , quae lites; et pro successorum commodo digeSta notabat cuncta. Quod sui erat, nihil unquam inopinatum accidit, quod agere debuisset ex

SEARCH

MENU NAVIGATION