장음표시 사용
111쪽
munere: nam omnia opportuno tempore cogitatione antevidebat ; et ne quid excideret, memoriae succurrebat industrie. Ad domus, in qua immorabatur, ConSuetudinem, religiose distribuebat tempus; et quod supererat, Sive pietati, sive libris dabat. Ad Socium Diniliarem ipse olim dixit: Nibit sibi laboris adjungi, quod plures e suggestu dicendas orationes elaboraret: cum
enim nullam diei particulam otio liberam relinqueret , perinde sibi erat, huic operi , alteri vestudio mentem intendere. Siquis ex familiaribus ad ipsum accederet animi tantum gratia ;nunquam id temporis otioSe prorsus conSume-hat: etenim dum colloqueretur, uni alicui vacabat occupationi, quae aliena non esset ab sermone quolibet instituto: quod ea faciebat festiva urbanitate, ut colloquentem non offenderet. In domestica disciplina exigenda, fortitudinem animi suavitati verborum immiscebat: vigilanter praeveniebat, nequa irreperes consuetudo Societatis praescriptionibus contraria: caute, ac perquamraro potestatem exercebat in Subditis a constituta temporis distributione sol vendis : et sic tandem obtinuit Superior, ut ubgeret maxime Institutum . Frequens erat in Sociorum cubiculis perlustrandis, matutino tempore sacris meditationibus destinato ; noctuque dato signo cubitum eundi, num obserata fuisset
Collegii ianua, suis manibus ipse solebat inquirere . Materna invigilabat cura , nequid aegrotis deficeret sive ad animi solatium, sive ad corporis recreationem: ipsos persaepe adibat, lin
112쪽
nullisque parcens impensis, providebat solicitus, ut exequeretur confestim valetudinarii minister, quaecunque Medicus imperaverat. Universim Superior erat hone Stati, et rationi addictus omnino : proinde quotquot subjecti erant ipsius potestati; tanquam cum intimae neceSSitudinis homine , cum illo se gerebant. Eaque propter Iosephus Bellidus, vir ut nota religione animi, sic et sagacitate in cognoscendis hominibus, funestum Sociis in exilio dicebat, hunc decessisse, qui desiderandus fuerat pro calamitosis temporibus universae Provinciae Mode
Caeterum Deus, qui sapientia, nihil nobis
investiganda , mundum regit suum, in ipsis exilii primordiis hominem vocavit ad pro emium. Veracruce , ut diximus, navium commoditatem expectanti, febrim tertianam immisit, primo quidem nullius periculi judicatam . Medicus tamen transferri iussit in Sociorum Nosocomium, quod regebat Praefectus, pristinus ille amicus, et sibi pietate coniunctus intime, Augustinus MarqueZius. Obtemperavit Nicolaus, mortem sine dubio proximam sibi praenuntians: ut, rebus compositis omnibus, ad familiarem dono miserit, in grati animi signum , thecam suam Calamariam, haec insuper scripto adiungens: Id ad te Calata dius, qui prius ad aeternum comparebit Iudicem , quam tu receperis. Sexto aegritudinis d e, cum debilitatum nimium quantum mane invenisset Medicus, impense flagita-Vit aegrotus ipse, postremam Ecclesiae unctio
113쪽
nem sibi ministrari: cui petitioni annuit Medicus pro vespertino tempore. Qui tamen Medicus ante horam rediens unctioni destinatam, negavit oportere; cum infirmus restitutus esset viribus, nec ultra imminere Periculum videretur. At enim, illucescente postero die , cum MarisqueZius aegrotum conveniret, in agone positum reperit, Ecclesiastico ritu confestim unxit, Deoque proficiscentem animam commendavit. Hanc tandem emisit placidissime Nicolaus Calatatu. dius tertio decimo Kalendas Decembres, anno septimo, et sexagesimo saeculi vertentis, aetatis autem quinquagesimo septimo fere dimidiato. In praeci ouo Vera ecrucis Templo sepultus est, ubi tot Sociorum exulum iacuere cadave Ta . Sapientem, et iustum Deum venerabundi adoramus, qui non passus est tantum hominem
cum Sociis in exilio, ad afflictorum solatium
114쪽
ZAc techi extremi Otomitarum fuerunt ad
occidentem Solem in ea parte Americae Mexicanae, quae hinc Taraschis, hinc Mexicanis Occiduis, qui Xalostintillanum incolebant, contermina erat. Occupata ab Hispanis Mexico, novaque Provinciarum divisione, novisque rerum vocabulis a victoribus inductis, ad Orientales fines Novae Galle-ciae Lacatechi fuerunt adscripti. Oppidum in his condidere Hispani, cui nomen Zacatecarum ab antiquis habitatoribus indiderunt. Quod oppidum clarum profecto est tum incolarum frequentia , tum fodinis argenti, et numero, et miranda opulentia, celebratissimis. Hoc in oppido natus est Franciscus Pereetius Aragonius Octavo Kalendas Augusti, anno saeculi proximi secundo et nonagesimo. Illustres genere, atque opibus, illustriores pietate Parentes nactus est; qui Franciscum etsi more opulentorum educaverunt , non idcirco obliti sunt, charum hoc pignus, in quo tota erat spes generis, ad Christiani hominis instituta formare. Iam aetate grandiusculus Μexicum mittitur, Novae Hispaniae principem urbem, ut ad Diui Ildephonsi alumnos erudiretur. Ibi postquam rudimenta la
115쪽
II δ Clementem Sumpsinium , praeclarum doctrina Socium, cujus multa in se ossicia, et singularem benevolentiam grato, dum ut Xit, animo recordatus est. Confecta cum laude , atque honoribus philosophia , iuris utriusque studio dedit operam ; et continuo inter primos illuxit in Re gia Mexicana Academia, quae foecunda fuit semper virorum Sapientia illustrium. Pluries periculum sui fecit, Semper cum laudibus exceptus tum in Academia Candidatus pro Magisterii non unius tantum generis honoribus, tum inter alumnos pro Seminarii con Sil tutis. Praeiscipuos tamen Sibi comparavit plausus in publi- eis illis thesibus ante Juris lauream propugnatis oua quidem laurea iuvenis adhuc ex merito insignitus fuit. Per id temporis fato functus erat eius Pater : et quanquam plura Μ exici sperare debuisset iuvenis tum a noto suo merito, tum ab arridente fortuna ; Omnia tamen posthabuit , quo filii optimi ossiciis erga viduam Maiatrem satisfaceret. Itaque restitutus in patriam, oraestitit illi omnimodam reverentIam, Curavit, uue non interrupta Sedulitate, ut marito superiastes percommodam ageret Vitam , atque in tran- euillam senectutem veniret. Et haec in Maiatrem ossicia, sane dixerim, Francisco fuisse tantae in suis rebus omnIbus felicitatis origi - nem . Jam tunc vocatum Se intus a Deo sentiebat ad Societatis familiam amplectendam; caeterum ne Matrem orbam Omnino desereret, opportunum tempus non credidit. Quare ut
Societatis ministeriis, quo licebat pacto , fun
116쪽
geretur interea, Sacerdotis dignitatem religioso
suscepit fervore, confestimque decrevit anim rum intendere saluti. Hacce impulsus cogitatione, petere instituit regendam Paroeciam aliquam ; atque opportuno tempore periculum faciens cum pluribus candidatis, renuntiatus fuit, qui Parochus gubernaret Thermopolim, oppidum nobilissimum , quod Aquas Calidas vulgo dicunt, in Galleciae Novae dioecesi. Et multa quidem ibi loci expectabantur a Francisci prudentia, doctrina, et pietate; quas dotes ante ipsius adventum fama praetulerat: cui profecto expectationi satisfecit adeo, ut postmodum, Cum Za- catecanensis Parochus defecisset, provectus ille suerit ad regendam in rebus Divinis patriam , nullo ex pluribus petitoribus, pro tam illustri Sacerdotio, locum tanto merito disputante. Annos aliquot in hoc munere duraverat, religiosae vitae Sacerdos, et ferventissimi ardoris Minister palam dictus ab omnibus; cum nuntiatum est publice : Confluerent Guadalaxaram , quicunque petere vellent in Ecclesia illa Beneficium , quod vulgo nuncupant Canonicatum Doctoralem. In magno Sapientum virorum concursu primus memrito apparuit Franciscus; qui sane praemio dignus , unanimi Iudicum suffragio, declaratas est. Fuit enimvero vir quidam auctoritate se tens , qui, nihil obstante Iudicum consensu, rem totam deturbavit; atque alteri tandem collatum est Beneficium . Franciscus, cui superior animus crat fortunae adversitatibus i nullo dato M eis.
117쪽
doloris indicio , prim I institit muneri ad Zaea. tecanenses. Neque post multo idem, quod nuper Guadalaxarae, Durangi in Nova Cantabria Beneficium vacavit. Atque ut in prima petitione, nullus etiam in ista fuit, qui Zacatecanensium Parochum antecelleret meritis; ne lue vero hic , qui justitiae cursum impediret . Ergo ab Rege cooptatus in Ecclesiam illam , magno bono publico, ingentis gloriae suae theatrum
ingressus est, Paucos vix menses in ea suerat dignitate , cum Petrus Tapietius, Durangensium Pontifex , Probe noscens, quantus erat naturae dotibus, et pietate Franciscus, ipsum renuntiavit Vica-Tium suum pro universa dioecesi. Quod quidem munus ad plures continenter annos exercuit, et a succedentibus binis Pontificibus, et, cum pri mi decessissent, a Collegio toto Canonicorum Confirmatus: plane rati omnes, nullum Durangi facile inveniendum virum , qui tantos posSet humeros oneri tam eravi subiicere . Utique cum id suscepit muneris, invaluerant per eam dioecesim crimina nonnulla, quae Sacerdotum dignitatem, et splendorem non Parum ObScurabant . Caeterum eo severitatis ardore vitiorum serpentium impetum frangere, ac labefactare obtinuit Franciscus, ut exiguo mox tempore , quisquis ad bonam frugem recipere se nolebat, malus tamen non videri apprime curaret; ne in caput suum poenae fulmea a constantissima Viearii strenuitate veniret. Qui Vicarius nocte
intempesta personam induens alienam, in ea
118쪽
contendere loca non duo itabat, in quibus cum
status dedecore minus honeste versari Ecclesiasticos, aut Sciebat praemonitus, aut suspicione odorabatur. Nec sua contentus vigilantia, rogabat opem ab Regiis Magistratibus, quibus facultatem praebebat, ut, si quem sacris initiatum noctu invenirent, in suae conditionis opinprobrium , male agentem ; illico iuberent comprehendi , ut ipse deinceps meritum pro delicto supplicium decerneret. Atque inventi sunt ejusmodi noxii nonnulli, qui sive genere illustri, sive potentium virorum patrocinio fidentes, poenam effugere speravere; sed in manu Francisci iustitia erat instar gladii, vitiatum secantis membrum , quin personam respiciat. Ita cum ad Vicarii tribunal neque crimini esset impunitas, neque omnino valeret auctoritas; brevi per uni versam Durangensem ditionem prodigiosa morum mutatio consecuta est. Nec rigore duntaxat, sed prudenti maxime agebat consilio. Quod etiam manifestum secit in duobus insimul muneribus adimplendis: nam Sacerdos Doctoralis, Collegii sui partibus tuendis, ossicio destinatur; Vicarius pro Pontifice stare debet; nec tamen aut a Pontifice, aut a Collegio querelae auditae sunt, quod ab suis unquam partibus Franciscus defecerit: notum enim omnibus, mira ingenii dexteritate praeditum hominem, nulli praealtera fauturum parti, atque in dirimendis litibus, vel in semet pro iustitia decertaturum. Hocce integrae iustitiae nomine, quam plures comitabantur et ingenitae dotes, et comparatλο
119쪽
v mites, ad communis benevolentiae , ae plausuum fastigium elevatus est; sed praesertim Martinus Eliet acoechea , Durangensium Episcopus , eo dilexit, ac magni secit hominem, ut nihil sibi esset in arcanis, quod illi non crederet. Haec tamen Pontificis benevolentia, quod solet inter infirmos mortales, invidiae fuit Francisco : fuit enim inter ipsos Collegii sui, Sacerdos ipse, qui cum illum pluris, quam se, fieri
videret, nullam effugere sinebat occasionem palam contemnendi Vicarium, atque eius exerincendi patientiam. Ille, ut erat christiana orna. tus generositate , i injuriam tacitus tolerabat, unumque quaerebat intentus, qua posset ratione , coortam in adversarii animo tempestatem aedare . opportunam invenit occasionem , Cum
provectus fuit in eodem Collegio ad dignitatem, quam Mesochori solent appellare: nam cum moris ibi sit, quemlibet auctoritate gravem invitare, qui ad dignitatem cooptatum in possessionem mittat; Franciscus, praetermissis amicis omnibus, adversarium illum elegit, cui signum hoc daret honoris, atque amicitiae: qua sane
magnanima generositate obstupefactus adversarius victas dedit manus, livorem sincere deposuit , et constantem subinde, nulloque non amicam indicio necessitudinem suffecit.
Et praesagiebantur ab omnibus tanto viri merito majora his proemia; quin etiam Episcopalis ipsa dignitas, ad quam inter digniores Americanos, non vulgaribus litteris, ab Elisacoethea, et aliis Regi coaemendabattar veruin
120쪽
eonstituerat iam mundi castra deserere, atque omnibus, quae plura possidebat, nuntium reis mittere , ut Christum sequeretur, qui multos iam annos, ut supra demonstravimus, ad Iesulistarum familiam illum invitaverat. Impedimentosuerat hactenus vidua Mater; qua dudum emortalibus ablata, suum tandem aperuit anumum Provinciae Moderatori. Nec rem tanti momenti litteris duntaxat volens agere, bis iter aggressus est Mexicum, ut praesentia sua perititioni superadderet effcaciam. Nihil dubitabat
Provinciae Praeses, quantus futurus esset Socleistati splendor a tam illustri candidato; cujus tamen votis annuere non est ausus , nisi procurato primum Pontificis Durangensis consensu. Negavit iste semel, et iterum , ea causans, tali
se viro , quem Dei benignitate possidebat, aegerrime spoliandum ; cui nimirum totum ferme gubernationis pondus remiserat; qui lumen erat Collegii sui; dioecesis oraculum. Ea cum iusta viderentur, necessarium credidit Moderator, S cietatis fores petenti obstruere, quantumvis illas ingenti desiderio pulsaret. Caeterum cum Dei vocem intus ille sentiret, nihil animo concidit, quod repelleretur ab hominibus; quin rogare, obsecrare, urgere institit. opportune per id temporis clavum Provinciae regere imperatus est Christophorus Escobarius, amicitia coniunctissimus cum Francisco. Erat Christophorus grandi clarus animo, Finguindini natus, quod parvum oppidum est in Michoacanis, nunc tam